Зображення сторінки
PDF
ePub

----

-

CALX, calcis, f., sæpius quam m. Nomen commune, quo signi-
ficatur idem quod calcaneum. Etymon parum certum est. De For-
cellini sententia a la, per metathesin litterarum, nempe cale di-
ctum est pro lacs seu lacx; hinc ixti∞, calcitro. Sunt qui a cel-
lo derivant. V. Döderl. Synon. 2. p. 157. —b) Notat Charis. 1. p.
72., etiam Lucil. 23. Satyrar. calcem masculino genere usurpasse.
Cf. ad rem et Hildebr. ad Apul. 7. Met. 19. et §. 1. infra. — c) Di-
stinctionis gratia, ad scriptionem quod attinet, animadvertit Caper,
de Orthogr. p. 2242. Putsch. « Cales dicendum, ubi materia est, per
cs; at cum pedis est, calx per x. » Hoc tamen usu non est admis-
sum; hinc aliquando difficile est explicare quibusdam in casibus,
utrum de hoc vel illo intelligi debeat, ut apud Priscian. 5. 8. p. 195.
Kr., ubi inter ea nomina refertur, quorum confusa sunt genera. Cf.
CALX II. §. 4., coll. §. b., et Otto ad Incert. Auct. de Generib. Nom.
n. 50. d) Derivata, calcaneum, calcar, calceus (quod V. pro suis),
calco (quod pariter V. pro suis). e) Compositum, calcitro, quod V.
CALX, proprie est pars imi pedis posterior, quæ et calcaneum dici-

tur; calcagno. Cels. 8. 7. ad fin. Costæ, spina coxarum, os tali, calx,

manus, planta. Pers. 3. 105. de cadavere mox efferendo. In portam

rigidos calces extendit. Juvenal. 1. 45. Nudis calcibus anguem pre-

mere. Plaut. Merc. 5. 2. 111. Eu. Sequere sis. Ch. sequor. Eu. cle-

menter, quæso; calces deteris; tu mi scalcagni. Virg. 14. Æn. 714.

Quadrupedemque citum ferrata calce fatigat; h. e. calce stimulo fer-

reo armata. Ceterum incertum adhuc est, num stimulus (Itali dicunt

sperone calci additus fuerit equiti, an potius ipsa calx ferrea tantum

lamina armata calcaris loco esset. Stat. 5. Silv. 2. 115. vexantemque

ilia nuda Calce ferocis equi. Sil. 15. 169. Et jam ferrata rapiebat cal-

ce volantem Taurea cornipedem. Adde 7. 697. et 17. 541., quib. loc.

ferrata calce legitur. Sunt enim qui in locis Virgilii et Silii legant

ferrato: sed Non. 5. 60. et Charis. 1. p. 72. Putsch., Probus et alii

veteres Grammatici ferrata retinent. Pierius quoque sæpius in MSS.

ferrata, quam ferrato, reperisse se affirmat. - 2) De brutis ani-

malibus. Varr. 2. RR. 5. de vaceis. Cauda profusa usque ad cal-

ces. Hinc calce petere de quadrupedibus dicitur, cum posterioribus

pedibus feriunt; tirare, dar calci, dzxriğı. Horat. 2. Sat. 1. 55. ne-

que calce lupus quemquam, neque dente petit bos. Nep. Eumen. 5.

Jumentum verberibus cogebat exsultare, et calces remittere. Alfen.

Dig. 9. 1. 5. Mula calcem rejecit, ct crus agasoni fregit. Ovid. 3.

Fast. 755. Calce ferire. Plaut. Pan. 3. 3. 71. Cædere calcibus. Sil.
17. 136. Elatis calcibus pulsare aëra. Phædr. 1. 21. Calcibus frontem
alicui exterere. Apul. 7. Met. 19. Quadam die nimia ejus (pueri) in-
solentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extuleram.
Avien. fab. 28. 10. de juvenco. Immeritam vana (al. vacua) calce fa-
tigat humum. 3) Adversus stimulum calces (subaudi jactare),
proverbio dicitur de iis, qui contra eos reluctantur, quos vincere ne-
queunt: sibi enim ipsis magis nocent, ductumque est a bobus, qui
cum a bubulco stimulis fodiuntur, si calcitrare velint, altius pungun-
tur. Græci etiam dicunt pès névtpov lanti. Ter. Phorm. 1. 2. 27.
Nam quæ inscitia est, adversum stimulum calces? Adde Vulg. In-
terpr. Act. 9. 5. et 26. 14. V. CALCITRO. 4) Metonymice ponitur
pro toto pede. Hinc etiam homines dicuntur calce percutere, cum
pedibus feriunt. (Virg. 5. En. 52. calcemque terit jam calce Diores).
Cic. 5. Tusc. 27. Certare pugnis, calcibus, unguibus. Id. 5. Verr. 23.
Pugnis et calcibus aliquem conscindere. Ter. Eun. 2. 2. 54. Calcibus
insultare fores. Plaut. Pœn. 4. 1. 3. Incursare pugnis et calcibus. Ju-
venal. 3. 295. Nil mihi respondes? aut dic, aut accipe calcem. - Huc
spectat Prudent. Peristeph. 6. 94. Non astare Deo prius licebat Quam
vestigia pura figerentur. Stabat calce mera, etc. 5) Calcem alicui
impingere translate est rem aliquam abjicere, deserere, a se dimitte-
re. Petron. fragm. Tragur. 46. Burmann. Ceterum jam Græculis cal-
cem impingit, et Latinas cœpit non male appetere. Huc spectat et
Vulg. Interpr. 1. Reg. 2. 29. Quare calce abjecistis victimam meam?

-

-

-

---

6) Per similitudinem dicitur de particula ligni, quæ cum ipso sto-
lone aut surculo e corpore suæ arboris avellitur, serendi gratia, quia
cum in ima surculi parte sit, humani calcis speciem præbet. Plin. 17.
35. 3. Solebat capitulatus utrinque e duro surculus seri: postea avelli
cum sua calce cœptus est, ut in fico. Supra ibid. 13. 1. dixerat cum
sua perna. 7) Item de ea parte, quæ instar calcis in homine, sca-
pos sustinet scalarum; basamento dello scapo. Vitruv. 9. præf. 8. V.
loc. in SCAPUS.

II. CALX, calcis, f., rarius m. Nomen lapidis cujusdam, de quo
infra, cujus etymon, de Forcellini sententia, est a Græco xìάw, fran-
go, cujus præt. perf. xixixxz, ex quo xàxxòç, inde contractum zλżğ, et
per metathesin calx, unde etiam calculus. Alii autem ducunt cum
Voss. in Etymol. per syncopen a xáλığ, quod idem etiam significat,
omissa aspiratione: quod tamen etymon idem Forcellini minus probat.
- b) Difficulter quibusdam in casibus distinguitur a calæ, qua par-
tem pedis significat: vix enim admittitur alia scribendi ratio proposi-
ta a Capro, quam V. in voc. præced. §. c. Huc spectat illud Prob.

----

--

---

2. p. 1462. Putsch. « Quidam putant, hæc calcis dici (in recto casa)

debere, non hæc calx, sed errant. Nam cis terminata, si non fue-

rint generis communis, Græca sunt. » Quod etiam ad voc. præced. re-

ferri potest. e) Calx est etiam generis masculini apud Caton. RR.

18. bis., Varr. apnd Non. 199. 24. Merc., Plaut. Pæn. 4. 2. 86. (V.

infra §. 7.) et in Inser, apud Grut. 207., ad quam hoc loco Furlanetto

hæc adnotat: « Nec est cur mireris, tum hic, tum apud Catonem loc.

cit. calcem in genere masculino et feminino usurpari: nam in quali-

bet lingua peculiares sunt dicendi modi ita quibusdam rerum usibus

idonci, ut aliter efferri nequeant, si germanam corum significationem

legentibus exploratam esse velis. Ita mecum sentit J-B. Zannonius

in interpretatione hujus loci, Antico marmo scritto p. 36. » Cf. infra

§. 4. et 6. d) Derivata, calcariarius, calcariensis, calcarius,

calculus (quod V. pro suis). —e) Composita, calcifraga, calicatus.
CALX, est lapis excoctus et in pulverem redactus, quo aqua mace-
rato et arena mixto utimur in structuris pro bitumine; calce, calci-
na. Antequam maceretur, calx vira est, rítuvos dxUTÚOBIOTOS: post-
quam macerata fuerit, exstincta dicitur. Cic. Mil. 27. In eam insu-
lam materiam, calcem, cæmenta convexit. Vitruv. 8. 7. Calcem vi-
vam ex oleo subactam illinere. Id. 2. 5. Cum calx erit exstincta, tunc
materiæ ita misceatur, ut etc. Inscript. apud Grut. 207. Calcis re-
stinctæ partem quartam indito. Plin. 36. 55. 4. Macerata calx. Vulg.
Interpr. Deut. 27. 2. Lapides calce levigare. Isid. fere ex Plinio hæc
de calce habet 16. Orig. 3. 4. Calx viva dicta, quia dum sit tactu fri-
gida, intus occultum continet ignem. Unde et perfusa aqua statim la-
tens ignis erumpit. Natura ejus mirum aliquid facit. Postquam enim
arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui; oleo exstingui-
tur, quo solet ignis accendi. Usus ejus structuris fabricæ necessarius.
Nam lapis lapidi non potest adhærere fortius, nisi calce conjunctus.
Calx e lapide albo et duro melior structuræ, ex molli utilis tectoriis.
Cf. Plin. 24. 1. 3., 33. 30. 1. et 56. 53. 1., Vitruv. 2. 5., Pallad. 1.
10. 3. (ad q. l. V. Schneid.) et 3. 25. 25. V. - Dioclet. Edict. p. 14.
Haub. Calcis coctori, X. quinquaginta. De calcis coctoribus urbis
Roma et Constantinopolitanæ, titulus est in Cod. Theod. 14. 6.
— 2) In Inser. apud Grut. 207. Quæ lita non erunt, calce arenato lita
politaque, et calce uda dealbata recte facito. Calce arenato videtur
significare calce mixto cum arena, mox vero calce uda; h. e. sola cal-
ce exstincta sine arena, quod Itali dicunt il bianco. Cf. ARENATUS.
3) Varios calcis usus, præter allatum, indicat Plin. 17. 47. 1.

Calx admota radicibus cerasos præcoces facit. Id. 10. 90. 2. Calcis

odore formicæ necantur. Id. 14. 24. 1. Calce mitigat asperitatem vini

Africa. Id. 23. 24. 2. Calce condita vina. Id. 17. 4. 5. Calce uberrimos

fecere agros Hædui. Isid. 19. Orig. 17. 20. Omnes colores calcis

admistione corrumpuntur. - De usu calcis in medicina, V. Cels. 5. 6.

et 7. et 8., 6. 18. n. 19., Scribon. Compos. 114., 230. etc.—4) Antiquis
II. Cala dicta est in Circo, quam postea cretam appellarunt, teste

Seneca ep. 108. ad fin. Erat autem linea ducta ex creta alba eo loco,"

ubi cursus finis erat, ut Plin. 55. 17. 58. docet. Hinc factum est, ut

calcem pro cujuscumque rei fine, termino, meta usurparent; fine,

meta, termine: quemadmodum carcerem pro principio. Cic. fragm.

Senec. loc. cit. Quoniam sumus ab ipsa calce ejus interpellatione re-

vocati. Id. Senect. 23. Nec vero velim, quasi decurso spatio, ad car-

ceres a calce revocari. Id. 4. Tusc. 8. Nunc video calcem; ad quam

cum sit decursum, nihil sit præterea extimescendum. Al. leg. ad

quem. Varr. apud Non. 5. 60. Nemini fortuna currum carcere emis-

sum intimo Labi inoffensum per æquor candidum ad calcem sinit.

Cic. Amie. 27. Maxime optandum est, ut cum æqualibus possis, qui-.

buscum tanquam e carceribus emissus sis, cum iisdem ad calcem, ut

dicitur, pervenire. Quidam huc trahunt etiam locum Lucret. 6.

91., quem V. in CALLIS §. 4.- Porro quia in allato Cic. loco 1. Tusc.
fortasse, in verbis autem Varron. certo (si fides Nonio) calx mascu-
lino genere effertur, putant nonnulli, cum pro fine accipitur, non a
creta Circi, sed a parte infima pedis ducendam esse: ca enim signifi-
catione utrumque genus sine controversia admittit, ut in voce præce-
denti videre est. At ex iis, quæ diximus §. c., patet falsam esse hujus.
modi distinctionem. - 5) Extra calcem decurrere proverbio dicitur
pro extra rem digredi. Ammian. 21. 1. extr. Ne extra calcem, quod
dicitur, sermo decurrens, lecturo fastidium ferat. 6) Denique

---

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

-

-

[ocr errors]

CĂLYBĂ, æ, f. Vox Græca, xúßn, qua significatur pergula, tugurium, attegiæ, quales in meritoriis tabernis fieri solent, in quibus ganeones ad potandum sedent; baracca. Id enim sonat Græca vox, quæ est a xxlúr, tego. Ita Salmas. in commentar. ad Vopisc. Carin. 19. afferens illud Virg. Cop. 7. Sunt topia, et calybæ, cyathi, rosa, tibia, chordæ. Scalig. etiam eam lectionem agnoscit (vulgo enim legitur: Sunt cupæ, calices, etc.), sed mavult legi chalybes, hoc est æra in crotalis et crepitaculis. 2) Quia vero xaλüß Græce aliam quoque habet significationem, nempe cellam vel thalamum aliquando notat, et in veteri Græco epigrammate ponitur pro cubiculo, seu thalamo, in quo sunt signa et pulvinaria Deorum, et præsertim Cybeles; hinc calybitam affirmat idem Salmas. significare Gallum Matris Deum sacerdotem, quasi dicas cubicularium, in illis versibus ejusdem Copa 25. Huc, calybita, veni: vester jam sudat asellus. Parce illi: vestrum delicium est asinus. Constat enim etiam ex Phædr. 4. 1. solitos fuisse Gallos circumducere, quæstus causa, asinum bajulantem sarcinas. Ita quidem Salmas. At vero Scalig. pro calybita vult legi asivehida, factum per syncopen ex asinivehida, hoc est qui asino vehitur, et significari Silenum Bacchi comitem. Plaut. Bacch. prol. 31. loquitur Silenus. Asinivehidam me vocitant Ionii greges. Alii denique retinent calybita, et interpretantur eum, qui tabernas, earumque calybas potandi gratia frequentat. V. CANABA. Contra Wernsdorfio ad Poet. Lat. Min. T. 2. p. 296. videtur calybita esse rusticus, qui asino vectas fruges, poma et alia id genus viris edentibus bibentibusque sub calybis vendit. Verum, concludit Forcellinus, hæc omnia valde incerta sunt, et in scribendi usum non facile deducenda. CĂLYBITĂ, æ, m. V. voc. præced. §. 2.

CALYCIĂ. V. CALLICIA.

CALYCLUS . V. CALYCULUS.

CĂLYCULARIS, re. Adject. a calyculus; Hinc Herba calycularis, quæ calyculos habet, qualis est hyoscyamus, apud Apul. Herb. 4. Alii leg. minus recte calicularis.

CALYCULUS et per sincop. Calyclus, i, m. Diminut. a calyx, parvus calyx; bottoncino. Plin. 20. 78. 1. Ceratitis radice crassa, et corticosa, calyculo inflexo, ut cornicula. Id. 27. 20. 1. Ascyron semen habet in calyculis pusillum. Apul. Apol. Calyculi echinorum. Id. 4. Met. Floris inodori porrecti calyculi modice punicantes. - His locis alii leg. caliculus. V. CALYX §. b. — 2) Dicitur etiam de corio quo animalia quædam teguntur, veluti quodam operimento. Apul. Apol. 55. Præterea cancrorum furcas, echinorum calyculos, loliginum ligulas, etc. V. CALYX §. 3. —3) Hinc etiam per similitudinem de aliis rebus. Sic Paulin. Nolan. Carm. 26. 416. de lampade. Rami Vitreolos servant, tanquam sua poma, calyclos. Vulgo leg. calicles. V. CALYX §. 4. et 5.

CALYPTRĂ. V. CALIPTRA.

CALYX, cis, m. Vox Græca, xáλvž, qua significatur globulus ille, qui in mediis floribus apparet, ita dictus a xœlúñтo, tego, quia semen contegit. — b) In antiquis MSS. et editis libris sæpe calyx et calix inter se permutata et confusa fuerunt; quod dicendum est etiam de hinc derivatis, calycularis et calyculus, ut suo loco videre erit.

CALYX proprie dicitur in floribus globulus ille, qui in medio foliorum est, et semen continet, habetque sæpe infixa stamina, seu capillos, decussisque floris foliis, adhuc remanet, ut in rosa, in lilio, in narcisso, in papavere, etc.; bottone. Plin. 21. 12. 1. Narcissi alterum genus flore candido, calyce purpureo: tertio generi calyx herbaceus. Id. ibid. 40. 4. de rosa. Paulatim dehiscit, ac sese pandit, in calycis medio sui stantis complexa luteos apices (Adde ibid. 73. 1.). Id. 20. 76. 1. Calyx papaveris. Id. 21. 14. 4. de lilio. Ita odor, colorque duplex, et alius calycis, alius staminis. 2) Similiter in arboribus ita appellatur folliculus, et quo primum flos, deinde fructus erumpit: et generatim quidquid earum semen continet. Plin. 12. 13. 1. Arbor foliis moro similis, calyce pomi. Id. 15. 25. 1. Castaneis armatum echinato calyce vallum . Id. ibid. 24. 1. Nuces gemino protectæ operimento, pulvinati primum calycis, mox lignei putaminis. Id. 23. 43. 1. Oleum laurinum auribus in calyce Punici mali calfactum illinitur. Adde 22. 44. 2. 3) Præterea testaceorum piscium durum corium, calyx appellatur; guscio, nicchia. Plin. 9. 51. 4. Calyces echinometrarum. Id. 32. 14. 7. de testudine . Latitudo his in dorso pectoris similis, nec convexo curvata calyce. Id. 9. 82. 1. Calyces cochlearum. - 4) Per similitudinem calyx dicitur de ovi putamine integro, postquam quis exsorbuerit; guscio d'uovo. Id. 28. 4. 5. — 5) Item de crusta e gypso, vel cera, qua vestiuntur pomorum quædam genera, servandi causa. Plin. 15. 18. 5. Mala generosissima crustant gypso, vel cera; quæ nisi maturuerint, incremento calycem rumpunt. — 6) Item de operimento, seu crusta e luto, qua caminantur strues lignorum in carbone faciendo. Id. 46. 8. 1. Acervi confertis taleis recentibus luto caminantur; accensaque strue, contis pungitur durescens calyx, atque ita sudorem emittit.—7) Speciatim

II. Calyx dicta est etiam herba, cujus duo genera recenset Plin. 27. 36. 1., quo loco vulgo legitur Calsa. V. CALSA.

CĂMĂ, æ, f. Vox Græcæ originis apud Hispanos, quibus etiam num lectum cama appellatur, in usu ad significandum lectum breve; letto basso: teste Isid. 20. Orig. 11. 2. Cama est brevis (lectus), et circa terram: Græci enim yapai, humi, dicunt. Adde al. loc. in V. CA

MISIA.

CAMĂCUM. V. COMACUM.

CAMAELEON. V. CHAMAELEON.

CĂMĂRĂ. V. CAMERA §. b.

CAMARSUS. Legitur hæc vox apud Innocent. de Casis litter. p. 532. Lachm. Quoniam non per omnes vias finis dinoscitur, sed requirendum oportet in camarsum. Quid sit, ignoro.

CAMARUS. V. CAMMARUS.

CĂMĂSUS, i, m. Vox Græca, xάμxtos, qua genus vestis significatur, quod alio nomine amphimallus exponitur. Gloss. Isid. n. 317. Camasus, amphimallus. V. Meursius in Káμaoo5.

CAMAX, acis, m. Sudis, pertica. Legitur in Gloss. Lat. Gr. Camax, κόντος.

CAMBIO, as, are. V. voc. seq. §. b.

CAMBIO, bis, bsi vel psi, īre. Verbum transitiv., quod per metatesim litterarum a Græco dμéißw, factum videtur, addita a capite aspiratione per litteram c prolata. Aliter tamen Priscian. 10. p. 906. Putsch. « Cambio, ¿μɛíßw, ponit Charisius (3. p. 219. et 233. Putsch.), et ejus præteritum campsi, quod ἀπὸ τοῦ κάμπτω ἔκαμψα Græco esse videtur. Unde et campso, as, solebant vetustissimi dicere. » Verum aliud est cambio, aliud xxμлт, neque cambio confundendum est significatione cum campso. b) Quidam proferunt etiam cambio, as, ex Sicul. Flacc. loc. infra cit. sed cambio saltem usitatius. V. Hildebr. ad Apul. loc. mox cit.—c) Derivata, cambitus, campso, quod V. pro suis. d) Compositum, concambio.

CAMBIO, proprie est commuto, permuto; cambiare, permutare. Apul. Apol. 17. Ego adeo, servos tu an habeas ad agrum colendum, an ipse mutuarias operas cum vicinis tuis cambias, neque scio, neque laboro. Sicul. Flacc. de condit. agror. p. 13. Goësii. Emendo vendendoque aut cambiendo mutuandoque similia finitionum genera inveniri possunt. Lachm. ex Codd. leg. h. 1. cambiando: et ita legerat etiam Ducange in Gloss. med. et inf. Latinit. s. V. CAMBIARE. Gloss. Gr. Lat. 'Avrzkátow, summuto, cambio.

CAMBITUS, us, m. Verbale a cambio, actus cambiendi, permutatio; cambio. Legitur in Gloss. Gr. Lat. Avtixatzλλay, cambitas (lege cambitus), permutatio.

CAMELA, æ, f. V. CAMELUS §. c. CAMELAE. V. CAMELIAE.

[ocr errors]

CĂMĒLĀRIUS, ii, m. Nomen commune a camelus, qui camelorum curam gerit. Arcad. Dig. 50. 4. 18. V. vocem sequent. Adde Edict. Dioclet. p. 19. in v. BURDONARIUS. 2) Item qui camelina veste indutus est. Zenon. 2. Tract. 38. Johannes camelarius devote præcurrens, de silva mel attulit et locustas. Cf. Vulg. Interpr. Matth. 3. 4.

CĂMELĂSIĂ, æ, f. Græce xaunlaria, publicorum camelorum, qui ex fisco principis alebantur ad convehendos militibus commeatus, cura et custodia. Arcad. Dig. 50. 4. 18. Camelasia quoque personale munus est: nam ratione habita et alimentorum, et camelorum, certa pecunia camelariis dari debet. Ita Torrentin., qui etiam ibid. 1. xxμlasix habet. Sed Haloander edidit priore quidem loco camelelasia, posteriore autem xxμyλylasix, quæ vox camelorum agitationem significat, ab ἐλαύνω, agito, et κάμηλος, camelus. Quare καμηλασία videtur esse per syncopen a καμηληλασία.

*

CAMELASIUM, ii, n. Annona pro alendis camelis, aut vectigal, quod ad eos alendos fisco penditur. Ammian. 17. 3. Ut præter solita, nemo Gallis quidquam exprimere conaretur camelasii nomine inique. Valesius affirmat, ea verba camelasii nomine in MSS. deesse, et ab alio per summam audaciam inserta fuisse. Vox itaque e Lexicis expungenda videtur.

CAMELAUCUM. V. CALAMAUCUM.
CAMELELASIA, æ, f. V. CAMELASIA.

CAMELIAE, arum, f. Vox Græca proprie adject. yaukos nuptialis, mutata y littera in c Latinorum, ut alibi sæpe. V. c §. i. Scribitur tamen et Gamelius. V. hanc voc. Hinc Camelia virgines, Taμsidia Sezi, dictæ sunt nuptiarum præsides Deæ. Fest. apud Paul. Diac. p. 48. Lind. Camelis (lege Cameliis) virginibus supplicare nupturæ soli

tæ erant.

CĂMĒLĪNUS, a, um. Adject. a camelus, ad camelum pertinens; di cammello. Plin. 14. 109. 1. Camelino genitali arcus intendere, Orientis populis fidissimum. Id. 28. 35. 1. Camelinum lac. Arnob. 6. p. 200. Camelina ossa.

CĂMELLĂ, æ, f. Vox est, quam Gell. 16. 7. recenset inter obsoletas, et ex sordidiore vulgi usu petitas, usurpataque a Laberio in Mimis suis injuria tamen, cum et apud Ovid. et apud Petron. legatur.

Significat autem vas quoddam potorium, quod quidam putant ita dictum esse, quasi camuram, quod flexum incurvumque foret. Alii illud idem esse arbitrantur, quod Pollux l. 10. c. 24. xαμέllav, seu xxμi vocat, et Romanam appellationem esse, docet. Salmas. enim cum aliis x¤μàλx» legendum putat, et illud ex præcedenti voce P'palois perperam ei adjunctum fuisse. Sed enim Pollux quodnam tandem vas illud sit, non definit; solum enumerat inter vasa coquinaria, de quibus toto illo capite agit. Nos ex locis Latinorum Scriptorum, quos subjicimus, illud dicere possumus, fuisse vas potorium, in sacris quibusdam adhibitum. Idem Galli nunc gamelle, et Hispani gamella vocant: aliquam vero habet ea vox analogiam tum significatioue, tum forma cum gabata, quam Itali gavetta appellant. Ovid. 4. Fast. 779. Tum licet, apposita veluti cratere camella, Lac niveum potes, purpureamque sapam. Petron. Satyr. 455. Camellam etiam vetustate ruptam pice temperata refecit. Et mox. Camella lignea. Et ibid. 157. Infra manus meas camellam vini posuit. 2) In conviviis quoque adhibitam fuisse, colligitur ex illo ejusdem in Fragm. Tragur. 64. Burmann. Camellam grandem jussit misceri, potiones dividi omnibus servis.

CAMELLUS, i. V. CAMELUS §. b.

CĂMĒLŎPARDĂLIS, is, f. (alia forma, Camelopardalus et Camelopardus, V.). Vox Græca, zaμndoяápdalis, animal forma camelum referens, pellis autem colore variegato pantheram: a xάundos, camelus, et pdxis, panthera; giraffa (Cervus camelopardalis, Linn.). Varr. 5. LL. 20. Alexandria camelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus, maculis ut panthera. Plin. 8. 27. 1. Nabum Ethiopes vocant, collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus: unde appellata camelopardalis, dictatoris Cæsaris Circensibus ludis primum visa Romæ. Ex eo subinde cernitur, aspectu magis, quam feritate conspicua : quare etiam ovis feræ nomen invenit; h. e. ovis peregrinæ. V. FERUS. Adde Solin. 30. 19. Camelopardalis descriptionem habes apud Græcos Dion. I. 43. c. 23., Heliod. Ethiop. l. 10. c. 27. et Oppian. Cyneg. 3. 469-481. Ejus autem effigies visitur in quibusdam antiquæ artis monumentis, de quibus cl. Cavedoni in Bollett. dell' Istit. Archeol. a. 1858. p. 125. et seq. 2) Alia nominis forma est CAMELOPARDALUS, i, m. apud Capitolin. Gordian. III. 33. Camelopardali decem, onagri viginti. Adde Vopisc. Aurel. 35. et Vulg. Interpr. Deut. 14. 5. - 3) Item

CAMELOPARDUS, i, m. dicitur non absurde ab Isid. 12. Orig. 2. 19. CAMELŎPŎDĬON, Græca positione, ii, n. Vox Græca, xxμndoddion, hoc est cameli pes, herba est eadem, quæ marrubium. Apul. Herb. 45., ubi alii leg. Chamalepodium. V. MARRUBIUM.

CĂMĒLUS, i, m. et f. Græce xáμnios. Vox proprie Syriaca, teste Varr. 3. LL. 20., Hebraice gamál a

retribuit, mutata littera in x, quod ex Bochart. Hierozoic. T. 1. p. 74. animal sit μvncixxxov, injuriarum memor, et malum pro malo rependat, qua significatur genus quoddam animalis, de quo statim. Gesen. tamen in Lex. Hebr. ad h. v. magis probabile etymon ducit ex Syriaca radice, quæ significat portavit; atque insuper adnotat hoc vocabulum reperiri in omnibus linguis Semiticis, et præterea non solum in linguis Græca et Latina, sed etiam Egyptiaca et Sanseridanica. Minus itaque attendendus est Isid. 12. Orig. 1. 35. « Camelis causa nomen dedit, sive quod quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accubant, quia Græci zzpai humile et breve dicunt, sive quia curvus est dorso. Camur enim verbum Græcum curvum significat. » Cf. CAMERA §. a.—b) Quidam minus recte camellus scribunt duplici Il. V. Turneb. Advers. 47. 23. apud Ribbeck, Comicor. Poet. fragm. p. 205. · - c) Camela, æ, f. quidam efferunt ex quibusdam MSS. apud Trebell. Claud. 14., testantibus Salmas. et Grut. Sed alii rectius leg. ibi quoque camelus. Plura dabit de hac voce Voss. Arist. T. 1. p. 590. ed. Foertsch, qui negat unquam vocem feminine apud Veteres legi, cui sententiæ adversatur Schneid. Gramm. Lat. p. 9. De loco Paulin, Nolan. V. §. 5. fin. — d) Derivata, camelarius, camelasia, camelinus. Cf. CAMELA- e) Composita, camelopardalis, camelopodion, hippocamelus, struthiocamelus.

[ocr errors]

SIUM.

CAMELUS, animal quadrupes in orientalibus regionibus frequentissimum, longo, gracili obtortoque collo, capite exili, altis cruribus, pectore amplo et villoso, et in superiore maxilla primoribus carens dentibus, ut Plin. 11. 62. 2. tradit; cammello. Est autem duplicis generis, Bactrianum et Arabicum: illud bina habet tubera in dorso ephippiorum modo exstantia, hoc unum tantum (unde curvum camelum dixit Paulin. Nolan. carm. 6. 229.), utrumque autem alterum sub pectore, cui incumbit, dum ad accipienda onera (quibus portandis quam aptissimum est) ultro in genua demittitur. Sitim adeo tolerat, ut quatriduum potu abstineat, eod. Plin. teste 8. 26. 1., ubi de eo plura. Hinc Pers. 5. 136. sitientem appellat. Vulg. Interpr. Judic. 8. 26. Torques aureæ camelorum. Id. Isai. 21.7. Ascensor cameli.- Feminino genere

tas

[ocr errors]

-

Plin. 10. 83. 8. Cameli duodecim mensibus ferunt: trimatu pariunt vere, iterumque post annum implentur a partu. Adde 14. 96. 1. et 2. Apul. 7. Met. 14. Fonum camelo Bactrinæ sufficiens apponi (jubet). Vulg. Interpr. Gen. 32. 15. Cameli fœtæ cum pullis suis triginta. Trebell. Claud. 44. Equos annuos tres, camelos annuas decem, mulas annuas novem. Cf. §. c. supra, et infra §. 3. fin. —2) Varios camelorum usus apud Veteres indicant sequentia. Plin. 8. 26. 1. Omnes (cameli) autem jumentorum ministeriis dorso finguntur, atque etiam equitatum præliis. Hygin. Castramet. §. 29. Camelis cum suis epibatis singulis pedes V. assignabimus, etc. Veget. 5. Milit. 25. Camelos aliquantæ nationes apud Veteres in aciem produxerunt, etc. - Plin. 28. 26. 1. Cameli cerebrum arefactum, potumque ex aceto, comitialibus morbis ajunt mederi, etc. Cf. ibid. 55. 1. — Curt. 3. 3. Pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant. Vulg. Interpr. Isai. 50. 6. Portantes super humeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos. Id. Gen. 31. 17. Et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. Et 57. 25. Viderunt Ismaëliet camelos eorum portantes aromata. Id. Matth. 3. 4. Johannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Adde Marc. 1. 6. 3) Camelus fuit perpetuum Arabiæ symbolum, ut ex numis, in quibus ejus effigies sistitur, patet apud Eckhel, D. N. V. T. 3. p. 499., 5. p. 131. et 6. p. 420., coll. Cavedoni in Bollett. dell'Istit. Archeol. a. 1845. p. 177. et seq. 4) Translate, sumpta metaphora a magnitudine hujus animalis, dicitur de re magni momenti. Vulg. Interpr. Matth. 23. 24. Væ vobis scribæ et Pharisæi, lantes culicem, camelum autem glutientes. mystice hunc locum accepit de ipso Domino. V. loc. – 5) Apud Vulg. Interpr. Matth. 16. 24. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum; camelum quidam accipiunt cum Theophylacte ad Matth. loc. cit. crassum funem, quo utuntur nautæ ad projiciendas anchoras: quo sensu et Græca vox xxuéLos usurpari dicitur Suid. et Schol. Aristoph. Vesp. 4050.; verum hæc vox aliis ficta esse videtur propter locos Luc. 18. 25., Marc. 10. 25. et Matth. loc. cit. Rectius itaque de animali accipiendam esse alii plures contendunt, cum ipso Hieronym. ad Matth. loc. cit., ajuntque proverbium hoc solemne tunc temporis fuisse, quod etiam legitur in Sura Coran. 7. v. 28., confirmantque Scriptores Talmudici, qui cum significare volunt rem aut difficulter, aut omnino fieri non posse, utuntur formula: Elephantus intrans foramen acus. Huc respexit Paulin. Nolan. ep. 29. c. 2. Et illa nobis de Evangelio camelus ingeritur, quæ facilius per foramen acus transit, etc. In quodam tamen MS. Codice legitur ille camelus, qui etc.

duces cæci, excoEucher. Formul. 5.

-

CĂMENĂ, æ, f. Nomen, sive potius epithethon, quo absolute apud Hetruscos et deinde apud Latinos venerunt Musa Græcorum, factum a canendo, teste Macrob. 2. Somn. Scip. 3. 4. « Musas esse mundi cantum etiam Hetrusci sciunt, qui eas Camenas, quasi Canenas, a canendo dixerunt. » Contra Varr. 6. LL. 8. Canere a camena factum esse docet, permutato n pro m. Adde Serv. ad 3. Ecl. 59. Fest. autem apud Paul. Diac. p. 54. Lind. « Camenæ Musæ a carminibus sunt dictæ, vel quod canunt antiquorum laudes, vel quod sint castæ mentis præsides. » Quod etymon a carminibus refertur ad priscam hujus nominis scribendi rationem, teste Varr. 7. LL. 3. « Casmenarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est; alibi Carmenæ ab eadem origine sunt declinatæ. In multis verbis, in quo Antiqui dicebant s, postea dictum r. . . . Quo extrito, Camena factum. »> - b) Præterea scribitur et Camana, et ita legitur in quadam Inscript. apud Spon. teste Cellar. in Orthogr., et probatur a Dausqu. Videtur tamen a Priscis solummodo ita scriptum fuisse, qui et mærus pro murus, et alia hujusmodi efferebant. Frequentius enim in opt. lib. Camena reperitur, præferturque ob id a Cellar. loc. cit., adeoque sequenda est hæc scribendi ratio, si vera est etymologia, quam præmisimus. In quadam Inscript. apud Grut. 47. 10. habetur Camina: quod non est imitandum. — e) Derivatum, Camenalis.

CAMENA, eadem, quæ Musa. Vet. poeta apud Varr. 7. LL. 3. Musæ, Quas memorant Graji, nos nomine Casmenarum. Müller ita h. 7. legit ex conjectura, qui in Codd. Varronis corruptus est. Liv. Andron. apud Gell. 18. 9. 5. Virum mihi, Camena, insece versutum. Horat. Carm. sæcul. 61. Augur et fulgente decorus arcu Phoebus, acceptusque novem Camenis. Id. 2. Od. 16. 38. Grajæ Camenæ. Colum. 2. 2. 7. Camenæ Græcæ. Virg. 3. Ecl. 59. Alternis dicetis: amant alterna Camenæ. Pers. 5. 24. tibi nunc, hortante Camena, Excutienda damus præcordia . Plin. præf. Hist. Nat. Libri naturalis bistoriæ, novitium Camenis Quiritium opus; h. e. a nemine litteratorum Romanorum tentatum. Præsunt autem Camenæ non solum carminibus, sed omnibus litterarum studiis. Adde Horat. 3. Od. 4. 61., 1. Sat. 10. 45. et 1. Ep. 19. 5., Propert. 3. 10. 1. et Ovid. 14. Met. 434. Reliqua V. in ONOM. sub h. v. 2) Per metonymiam sumitur pro carminibus. Horat. 1. Od. 12. 59. Gratus insigni referam Camena. Id. 4. ibid. 9. 8. Stesichorique graves Camenæ. Id. 1. Ep. 1. 1. Prima dicte mihi,

summa dicende Camena. Adde Ovid. 4. Pont. 13. 55. et Tibull. 4. 4. 21. et 192. Cf. voc. seq.

CAMĒNĀLIS, le. Adject. a Camena, ad Camenas pertinens. Avien. Phænom. Arat. 495. Camenalis Hippocrene. Sidon. 3. ep. 3. Camenales modi. Symmach. 1. ep. 53. Camenalis familia. Ennod. Carm. 3. 23. Camenale plectrum.

CĂMENSIS, se. Adject. a camus, ad camum pertinens. Legitur in loco satis ab Interpretibus vexato Festi apud Paul. Diac. p. 45. Lind. Camensem Cursorem Titinnius pro pistore dixit. Ribbeck. in Comicor. Lat. reliq. p. 136. intelligit servum pistorem, qui camo indutus molam currendo, velut Camensis cursor, circumagat. Cf. Müller ad Fest. loc. cit. p. 58. et CAMUS §. 3.

CAMERA et Camara, æ, f. Vox Græca, xxμάρx, qua proprie tectum arcuatum significatur. Hinc Isid. 15. Orig. 8. 5. « Cameræ sunt culmina introrsus respicientia, appellatæ a curvo, xάpoup enim Græce curvum est. » Ita leg. Müller ad Fest. p. 43-44. s. v. Camara, ubi et alia Scriptorum loca huc spectantia affert. Cf. CAMURUS. — b) Ex etymo allato scribitur et camara, quam scribendi rationem probant Fest. loc. cit. et Verrius Flacc. apud Charis. 1. p. 43. Putsch. « Camara dicitur, ut Verrius Flaccus affirmat, non camera per e; sed Lucretius: cameræque caminis exterritibus (sic. V. EXTERRITES) dicendo, etiam cameram dici posse ostendit. » Burmann. quoque in not. ad Petron. 30. multis contendit camaram scribendum esse. Et ita etiam scribitur in Inscr. apud Murat. 1563. 5. Sed profecto etiam camera sæpissime apud Latinos Scriptores invenitur in optim. lib., ut Dausq. docet in Orthogr. V. CAMERATUS. - Idem dicendum est etiam de derivatis et compositis, quæ sequuntur. — c) Derivata, camerarius, cameratio, cameratus, cumero. d) Composita, bicameratus, concamero, tricameratus.

CAMERA, proprie est tectum incurvum in modum testudinis; volta, cielo fatto a volta, testuggine. Sall. Cat. 58. Tullianum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus vineta. Cic. 3. Q. Fr. 1. 1. Pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi, mutarique jussi. Suet. Ner, 34. Solutilem navem, cujus vel naufragio, vel cameræ ruina periret, commentus est. Varr. 3. RR. 7. llapisTaped fit, ut testudo, magna camera tectus. Propert. 3. 1. 50. Nec camera auratas inter eburna trabes. Plin. 46. 64. 1. Arundinibus cameras levissime suspendere. Id. 56. 64. 1. Cameras vitreas facere. Colum. 4. 17. sub fin. Pampini condensati cameræ more terram obumbrant, Plin. 53. 15. 2. Cameræ aureæ. Adde ibid. 18. 1. et 12. 40. 1. A cameris redit odor ad solum: Vulg. Interpr. 5. Reg. 7. 3. Tabulatis cedrinis vestivit totam cameram. - De camerarum rationibus multa Vitruv. 7. 3. Cf. et Pallad. 1. 10. 2., ibid. 13. 1. et ibid. 40. 4. - 2) Deinde a similitudine camera dicitur genus navigii, accolis Ponti et Bosphori usitatum, arctis lateribus, lata alvo, sine vinculo æris aut ferri, cujus tumente mari, prout fluctus attollitur, summam partem tabulis augent, donec in modum tecti claudatur. Ita describit Tacit. 3. Hist. 47. Affertur etiam a Gell. 40. 25., ubi varia navigiorum nomina enumerat. - Ab his navigiis, quæ codem fere modo describit, nomen habere Camaritarum gentem, Ponti accolam, ait Eustath. ad Dionys. Perieg. 700. Eorum mentionem facit Priscian. in Perieg. 682., Avien. Descript. orb. 886., et Ammian. 22. 8.-3) Item aquæductus, canalis fornicatus. Gloss. Lat. Gr. Camara, úπóvoμos ·

Nota. Camera differt a fornice, in eo, quod camera significat totum tectum fornicatum, fornix vero de singulis etiam cameræ arcubus dicitur. Tametsi hoc discrimen perpetuum non est. 2) Differt etiam a lacunari, quod est fornix cælatus et pictus,

CAMERARIUS et Camararius, a, um. Adject. a camera, ad cameram pertinens. Camerarius cucumis dicitur a Plin. 19. 24. 5., qui in altum scandit, levi umbra cameras ac pergulas operiens: cui contrarium est plebejus, bumi repens.

CAMERATIO et Camaratio, onis, f. Verbale a camero, structura in cameram curvata; fabbrica a volta. Spartian. Caracall. 9. Nam ex ære, vel cupro cancelli superpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est."

CĂMĚRATUS et Camaratus, a, um. Particip. a camero, adjectivorum more adhibitum; in cameram curvatus; fatto a volta. Ulp. Dig. 19. 2. 19. Si inquilinus arcam cameratam in ædes intulerit. Alii leg. arcam æratam. Adde Inser. apud Murat. 1004. 5., ubi legitur Camaratus. 2) Translate. Cassiod. 1. Hist. Eccl. 1. Non camerato eloquio caperis; h. e. multum elaborato.

CAMERĪNUS, a, um. Adject. a Camerium, ad Camerium, Latii oppidum, pertinens, de quo V. in ONOM. Hinc Camerinum dictum est absolute genus quoddam absinthii, memoratum Apic. 1. 3. Absinthiatum Romanum sie facies. Condito camerino, recepto ubique pro absinthiato, etc.

CAMERO et Camaro, as, avi, atum, are. Verbum transitiv. a camera, in modum cameræ struo; fabbricar a volta. Plin. 10. 50. 2. Publicum omnium (avium) est tabulata ramorum sustinendo nido

provide eligere, camerare ab imbri, aut fronde protegere densa. ticip. cameratus, V. suo loco. CĂMĚRUS. V. CAMURUS.

CĂMILLA, æ, f. V. CAMILLUS §. 1. et 2.

- Par

CĂMILLĀRĬUS, a, um. Adject. a camillus, ad camillum pertinens. Not. Tir. p. 486. Camillus, camillarius.

CĂMILLUM, i, n. teste Fest. apud Paul. Diac. in v. Cumera p. 48. Lind., erat vas quoddam, quod opertum in nuptiis ferebant, in quo erant nubentis utensilia (Varro scribit, celari consuevisse quid eo contineretur, ut dicetur in voce sequenti). Ideo autem camillum dicebatur, quod camillus vocabatur minister ille sacrorum, qui eum gerebat. Cf. CUMERUS. 2) Fortasse ab hujus vasis similitudine

II. Camillum dicitur cavitas quædam, seu loculamentum, de quo ita Vitruv. 10. 15. ubi agit de catapultis, et scorpionib. Crassitudo buculæ, quæ affigitur, vocitatur camillum, seu quemadmodum nonnulli, loculamentum. Bald. in Lex. Vitruv. suspicatur legendum catillum, meticulose tamen, et indefinitam rem in medio relinquens. CĂMILLUS (antiqua orthogr. Casmillus apud Varr. 7. LL. 3.), i, m. et Camilla, æ, f. Vox prisca, et origine Græca, ut Varr. loc. cit. arbitrari se dicit; Tusca vero, vel potius a Phœnicibus ducta, ut alii; nam Tusci a Phoenicibus originem trahunt, fortasse (chadmel), h. e. minister Dei; ea enim significatur minister, aut ministra Deorum, non quidem in quocumque munere, sed in rebus et sacris occultioribus. Varr. loc. cit. In Medo Pacuvius Cælitum Camilla exspectata advenis; salve hospita. Camillam qui glossemata interpretati sunt, dixerunt administram: addi oportet, in his, quæ occultiora. Igitur dicitur in nuptiis Casmillus qui cumerum fert, in quo quid sit in ministerio, plerique extrinsecus nesciunt. Hinc Casmillus nominatur in Samothraces mysteriis dius quidam administer Diis magnis. Verbum Græcum arbitror, quod apud Callimachum in poematis cjus inveni. Hæc Varr. ex emendatione Scaligeri. Paulo aliter Müller, qui de hoc loco disserit etiam in Etrusq. 2. p. 70. et seq. 2) Macrob. 5. Saturn. 8. ad illud Virg. 11. Æn. 543. matrisque vocavit Nomine Casmille mutata parte Camillam: Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait, dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium: quo vocabulo significant præministrum Deorum. Unde Virgilius ait, Metabum Camillam appellasse filiam, Dianæ scilicet præministram. Nam et Pacuvius, cum de Medea loqueretur: Cælitum Camilla exspectata advenis; salve hospita. Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes, camillos et camillas appellant, flaminicarum et flaminum præministros. Hæc Macrob., quem ad verbum descripsit Serv. ad Virg. loc. cit. Sic Interpres Apollonii: Kaoμiddos Ἑρμῆς ἐστιν . 3) Quod vero ultimo loco ponit Macrob., confirmatur ex Festo, qui docet, camillum proprie appellari puerum ingenuum et in voce Flaminius hæc habet: Flaminius camillus puer dicebatur patrimus et matrimus (πzīę àμpı‡adès) qui flamini Diali ad sacrificia præministrabat. Antiqui enim ministros, Camillos dicebant. Alii dicunt, omnes pueros ab antiquis camillos appellatos, sicut habetur in antiquo carmine, cum pater filio de agricultura præciperet. Hiberno pulvere, verno luto grandia farra, camille, metes. Qui versus habetur etiam apud Serv. ad illud 1. G. 101. hiberno lætissima pulvere fara. 4) Huc pertinet versiculus ille derisus a veteribus Criticis apud Quintil. 8. 3. 19. Prætextam in cista mures rosere camilli; h. e. exigui: vel adludit ad cistam, in qua prætexta, tanquam sacra quædam, reposita erat. 5) Camillorum duorum effigies conspicitur in. veteri monumento, quod illustrat cl. Cavedoni, Museo Estense del Catajo p. 66. et seq.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAMĪNĀTUS, a, um. Particip. verbi camino, adjectivorum more adhibitum; in camini, seu fornacis modum cavatus. Plin. 17. 16. 2. Et ubique caminata fossura ore compressiore sint; h. e. in imo, quam in summo, patentiore.

CAMINO, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv. a caminus, facerc in modum camini. Plin. 16. 8. 4. Acervi confertis taleis recentibus luto caminantur, V. CAMINUS §. 1. Particip. caminatus, V. suo loco

[ocr errors]

CĂMINUS, i, m. Vox Græca, xάuevos (quam a xάw Attice pro zuios, uro, ducunt, Cf. Isid. 19. Orig. 6. 6.), qua significatur fornax igni continendo apta; fornace. Solent autem fornaces ita disponi, ut patentiores in imo, quam in summo sint, quo calor intensior fiat, et vehementior. Ex quo intelligitur, quid sit caminare et caminatus, de quibus modo dictum est. Virg. 5. Æn. 580. ingentemque insuper Etoam Impositam, ruptis flammam exspirare caminis. Id. 6. ibid. 630. Cyclopum educta caminis Mœnia. Plin. 35. 4. 21. Sudoris, qui e camino jactatur, spurcitia in omni metallo scoria appellatur. Pers. 5. 10. anhelanti coquitur dum massa camino. Cf. HELIOCAMINUS.—2) Allegorice Juvenal. 14. 118. Sed crescunt quocumque modo majoraque fiunt Incude assidua, semperque ardente camino; h. e. assiduo labore et opera crescunt patrimonia: ducta translatione a fabris metallariis. 3) Est etiam locus in privatis ædibus, in quo ignis ad calefacien

dum, aut ad coquendos cibos accenditur, qui et focus dicitur; focolare, cammino. Horat. 1. Ep. 11. 19. Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. Suet. Vitell. 8. Flagrante triclinio ex conceptu camini. V. ARCUATILIS. 4) Per metonymiam ponitur pro ipso igne camini. Cic. 7. Fam. 10. Valde metuo, ne frigeas in hibernis: quamobrem camino luculento utendum censeo. Horat. 1. Sat. 5. 79. Nisi nos vicina Trivici Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo, Udos cum foliis ramos urente camino. Senec. Thyest. 765. Lentis caminis dare aliquid; h. e. igni lento admovere; a fuoco lento. - 5) Oleum camino addere, proverb. h. c. malo addere fomentum, quo magis crescat alitur enim ignis, et vires auget oleo infuso; aggiunger legna al fuoco. Horat. 2. Sat. 5. 321. Adde poemata nunc, hoc est oleum adde camino. 6) Apud Scriptores Ecclesiasticos, præeunte Vulgato Interprete, cum caminus ad excoquenda metalla etiam adhibeatur, sumitur pro experimento, probatione, quæ adversis rebus ærumnis et calamitatibus cujuscumque generis fit. Sic Eccli. 2. 5. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Et Isai. 48. 10. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. Huc spectat Ennod. libell. Apolog. pro Synod. post init. O homines omni artis lima compositos, et caminis fabrilibus excoctos, qui ad stipulationem dictorum desudata invenere testimonia!

Nota I. Quidam inter fornacem et caminum eam statuunt differentiam, ut fornax sit balneatorum, pistorum et figulorum ; caminus vero, in quo metallum excoquitur. Sed hoc discrimen aut verum non est, aut sane non perpetuum. — Nota II. Magua lis est inter Eruditos an habuerint Veteres emissaria illa seu gulas, quæ foco superpositæ fumum excipiunt, et extra ædes ex superiore parte ejiciunt. Negant multis argumentis Manut. ad epist. cilat. Cicer. Lips. Centur. 3. ad Belg. ep. 76., Philander ad Vitruv. 7. 3. Burmann, ad Petron. Satyr. 135. ad illa verba, fumoso suspensa tigillo, et alii. Affirmat constanter Ferrarius, Elector. l. 1. c. 9. et ex eo Pitisc. in Lex. allatis præcipue aliquot Græcorum Scriptorum locis, ex quibus satis aperte colligi videtur, tales tubos in usu olim fuisse. Nos in re valde incerta, et nimis multa verba requirente, ut dilucide definiatur, ad eos lectorem remittimus. Hac super quæstione peculiarem dissertationem scripsit Scipio Maffeius, quam legesis apud Calogerà, Raccolt. T. 47. p. 449., ubi affirmat, Veteres nequaquam usos fuisse iis, quos nostrates cammini appellant.

CĂMISIĂ, æ, f. Nomen a cama, si fides sit Isid. loc. mox cit. (V. CAMA), que genus quoddam vestis significatur, similis illi, quem vulgo camicia dicimus. Paul. ex Festo in Supparus p. 144. Lind. Supparus vestimentum puellarum lineum, quod et subucula (id est camisia) dicitur. Illa verba, id est camisia, sunt a Paulo addita. Hieronym. ep. 64. de vestitu sacerdot. n. 11. Solent militantes habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris et adstrictas corporibus, ut expediti sint vel ad cursum, vel ad prælia. Isid. 19. Orig. 22. 29. Camisias vocamus; quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Id. 19. ibid. 21. 1. Poderis est tunica sacerdotalis linea, corpori astricta usque ad pedes descendens. . . Hæc vulgo camisia vocatur. Cf. Ferrari, de re vestiar. 1. 3. c. 5. et Maffei, Ver. illustr. 2. p. 535. ed. Mediol. a. 1825.

CAMMARON, Græca positione, i, n. Vox Græca, zάupov, qua significatur herba eadem, quæ aconitum, ita dicta, quod cammari marini caudæ similem radicem habeat. Alii tamen xάupopo appellare malunt, quasi xuxópopov, quod malam mortem inferat. Voss. in Etymol. in Cammarus. Utrique nixi loco Plin. 27. 2. 5. de aconito. Folia habet cyclamini aut cucumeris, non plura quatuor ab radice leniter hirsuta. Radicem modicam cammaro similem marino. Quare quidam cammaron appellavere.

CAMMĂRUS, Camarus et Gammarus, i, m. Vox Græca, zάppapos (pro quo et xáμapos apud Hesych., unde et Latine unico m aliquando scriptum reperitur), qua significatur genus cancri marini, vel fluviatilis; gambero. Varr. 3. RR. 11. 3. de anatibus. Pabulum iis datur triticum, hordeum; nonnumquam etiam ex aqua cammari. Juvenal. 5. 84. Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo Ponitur. Martial. 2. 43. Concolor in nostra, cammare, lance rubes. Adde Plin. 27. 2. 5. (V. loc. in voc. præced.) et Apic. 2. 1. Colum. 8. 17. 4. Cammari alunt pisces majores. Vulgo, ut adnotat Schneid. ad h. 1. et 8. 15. 6. leg. gammarus (Not. Tir. p. 182. Congrus, gambarus).

Nota. Forcellinus tribuebat etiam Plauto apud Fest. in Narica 166. Müll. ex Scalig. in Conjectan. ad Varr. p. 155., sed apud Fest. loc. cit. alii aliter leg., V. Müller ad loc. cit. et Lindem. in Comment. ad Fest. p. 526.

CĂMOENĂ. V. CAMENA §. b.

CAMPĂ, æ, f. V. CAMPE.

CAMPAGUS (minus recte campacus vel compagus), i, m.; sorta di calzari: apud sequioris ævi Scriptores idem est quod calceus patricius ac senatorius, quo etiam Imperatores usi sunt, colore tamen

-

a senatoriis distincto, nimirum rubro, vel phoeniceo, cum alii nigri plerumque essent. Salmas. ad Trebell. Gallien. 16. docet, dictos esse campagos propter multas xaμжà, h. e. flexuras corrigiarum, quibus decussatim, et in retis modum convolutis campagus tibiæ alligabatur. Trebell. loc. cit. Caligas gemmatas annexuit, cum campagos reticulos appellaret. Edict. Dioclet. p. 24. Campagi militares septuaginta quinque. Adde Julian. Antecess. Constit. 17. c. 63. - 2) Alii putant fuisse calceamentum ex genere caligarum, in eo tamen divertisum, quod longiores haberet corrigias, quibus altius quam caliga, biæ involverentur. Quo facit illud Capitolin. Maxim. jun. 2., ubi qui primum campagus, mox caliga dicitur, his verbis: Calceamentum ejus, idest campagum regium, quidam in luco inter Aquilejam et Arziam posuerunt, quod constat pede majus fuisse hominis vestigio, atque mensura; unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur, caliga Maximini. - Ex his patet, campagum fuisse illud calceamenti genus, quod medio crure tenus pertingit, quoque tamen ima pedis pars non obtegitur; eo ornatos sæpe videre est in antiquis marmoreis anaglyptis militares viros.

CAMPĀNEUS vel Campānĭus, a, um. Adject. a campus, ad campum pertinens, idem ac campestris. Innocent. de casis lit. inter auct. rei agrar. Goës. p. 239. Si in campaneis locis hæc casa fuerit. Id. ibid. p. 240. Si in campaniis locis fuerit. - 2) Absolute, substantivorum more,

---

CAMPANEA vel Campania, æ, f. Est locus planus; campagna: cui opponitur montanus. Id. ibid. p. 241. A meridiano et septentrione nigriores terras invenies, si in campaniis fuerit. Gloss. Lat. Gr. Campania, πεδιάς.

CAMPĀNĪCUS, a, um. Adject. a Campania, ad Campaniam pertinens, felicissimam Italiæ regionem, de qua V. in ONOM. Hinc nomen sumsit herba, Serta Campanica appellata Caton. RR. 107., eadem quæ Sertula Campana Plinio dicta 21. 29. 1., quia laudatissima in Campania nascitur, Græco nomine melilotos, pediλwroę: usum habuit præcipue in coronamentis, unde et serta appellata; itemque in condituris, propter odorem. Quare ubi condiendæ sapæ, inter alios odores Colum. 12. 20. misceri præcipit cripæ pampinaceæ libram, montrum hoc verbi Hermolaus in Dioscor. ita tollendum censet, sertæ Campanicæ libram. V. similem locum apud Caton. RR. 107.

CAMPANIA et } V. CAMPANEUS.

CAMPĀNĬUS

CAMPĀNUS, a um. Adject. ejusdem originis ac præcedens, quod V. Hinc Campana sertula, herba, de qua V. voc. præced.—2) Campana statera, vel Campana, absolute, a regione Italiæ ita appellata, ubi primum ejus usus repertus est. Hæc duas lances non habet; sed virga est signata libris et unciis, et vago pondere mensurata. Hæc Isid. 16. Orig. 25. 6.

CAMPE, Græca positione, es, et Latina, Campa, æ, f. Vox Græca, xάμm, qua significatur eruca, vermis hortensis herbas et arborum frondes infestans: a xάμ¬τw, flecto, quod flexo obliquis tractibus corpore progreditur; bruco, bacherozzolo. Colum. 11. sub fin. Ubi noxia incesserunt animalia, quæ a nobis appellantur erucæ, Græce autem *άμ nominantur. Id. 40. 524. teneras audent erodere frondes Implicitus concha limax, hirsutaque campe, et ibid. 366. Volvitur ad terram distorto corpore campe. Pallad. 4. 55. Campas fertur evincere, qui fusticulos allii comburit, et ibid. Campas ficulneo cinere persequi. Cf. PITYOCAMPE. 2) Apud Plaut. Truc. a 5. v. 50. campas dicere est nugari, nugas dicere: fortasse ab erucis, quæ vilissimæ bestiolæ sunt. Sed valde dubia est lectio. - 3) Sunt etiam campo equi marini, quin etiam quivis ingens piscis, caudam sinuoso motu flectens, ut delphini, cete, et hujusmodi alia: a zάμлто, flecto. Festus apud Paul. Diac. p. 34. Lind.: Campas marinos equos Græci a flexione (al. a flexu) posteriorum partium appellant. Al. leg. Cappas. Rinc hippocampi sunt equi marini, Neptuni currum trahentes, ut Non. 2. 597. docet. Martial. 9. 43. Campis dives Apollo sic marinis, Sic semper senibus fruare cycnis; h. e. delphinis. Ita legi volunt, et interpretantur Scalig. ad Manil. 1. 781. et Voss. in Etymol. Sed alii leg. Campis dives Apollo sic Myrinis, vel (mutata y in u ex Latinorum consuetudine) Murinis, et intelligunt agrum Grynii Myrinæorum oppidi, ut est apud Strab. l. 15., ubi Apollo colebatur: unde et Gryneus cognominatus est. In editione principe Vindelini habetur Semuranis: ex quo quidam fecerunt Semurinis, et intelligi volunt campum Semurium, urbi Romæ proximum: ubi tamen, inquit Raderus, nunquam legimus, Apollinem cultum fuisse. Erit etiam fortasse, qui campis marinis retineat, et intelligat templum Apollini exstructum ab Augu sto apud Actium, unde longus in maris æquora prospectus erat. Ita Forcellini. Rectius tamen apud Martial. loc. cit. nomen in recto casu efferendum est, campus, i, ut sit a Græco xáμños, quod idem significat: id confirmat vox composita hippocampus.

--

- Por

ro hippocampos, suppresso nomine, describit Stat. 2. Theb. 45. et 1. Achill. 58.

« НазадПродовжити »