Зображення сторінки
PDF
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][graphic][graphic]

Q et q. Littera decima sexta alphabeti Latini, media inter P et R, ut apud Graecos inter II et P, mutis adnumeranda et quidem rigidis / Mar. Victorin. /. 3. 9. et 50.), constans duabus litteris C et V, ideoque et composita et dupleae dicta, ac proinde non geminanda , Capell. 5. §. 255. ■») Respondet figura et sono litterae Koppa (?) Graecorum veterum (apud quos postea in numero tantum mansit, nonaginta significans, teste Mar. Victorin. 1. 4. 98.), nisi quod paulum a nostris obliquatur (Q), ut scribit Quintil. /. 4. 9. (V. Kopp A). — Itemque Hebraeorum Coph (p), a qua et nomen accepit, tam apud Graecos, quam apud Latinos (V' coph). Ex his clare etiam patet, huius litterae formam q inde originem traxisse. — e) Pronunciatione tamen inter se distant q et k seu c, quum altera distento, altera producto rictu exprimatur, ut scribit Mar. Victorin. /. 6. 14. Hinc Capell. 5. §. 261. « Q. (pronuntiatur) appulsu palati ore restricto. » — d) Iam in usu fuisse saltem exeunte seculo quinto ab Urbe Condita, ex antiquis monumentis manifestum est, ut ex Titulis Scipionum editis in Corp. In— scr. Lat. T. 1. n. 50., 52. etc. coll. n. 50., ubi in nomine MIRQVRIOs (Mercurius) antiqua eius figura est etiam expressa. cf. ad rem Eckhel, D. N. V. T. 4. p. 390. et seq. — e) Nihilominus priscis illis temporibus eius usus minus constans fuisse videtur, quare Grammatici quoque veteres inquisiverunt, num litteris proprie dictis esset accensen— da, aut notis, ideoque e litterarum numero excludenda , quum nihil aliud sit quam c et u, unde aeque scribi posset quis et qis, testante Vel. Long. p. 2218. Putsch , aliisque. — f) Hinc etiam haud raro in vetustis monumentis pro qu simplex c usurpatum reperitur , ut oblicus, locuntur, etc. pro obliquus, loquuntur etc. Et contra saepe q pro c, ut pequnia , pequdes etc. pro pecunia, pecudes etc. Cf. Ritschel , Monum. epigr. tr. p. 55. et Ribbeck in Prolegom. ad Virg. opp. p. 442. et seq. — g) Atque haec est etiam ratio, cur a plerisque littera supervacua fuerit appellata, sicut et K, quoniam c potest implere earum vicem : et propter nihil aliud scribenda videtur, nisi ut U vocalem , semper post se sequentem , in eadem syllaba cum altera vocali coniungat, quae alioqui coniungi non posset, obliquioremque et pinguiorem efficiat sonum, teste Quintil. /2. 10. ante med. « Duras et illa syllabas facit, quae ad coniungendas demum subiectas sibi vocales est utilis: alias supervacua, ut cum Equum ac Equos scribimus, cum etiam ipsae eae vocales duae efficiant sonum, qualis apud Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest. » — h) Rectus itaque huius litterae usus est, sequente u. « Q littera, inquit Curt. Valerian. apud Cassiod. Orthogr. 5., tunc recte ponitur, cum eam statim V littera sequatur innata cum alia vocali vel vocalibus diphthongis, ita ut unam syllabam faciat, ut Quirites, quaestio , quaerite , cetera vero per C scribi debent, ut cuius, Cumae et reliqua huiusmo— di. » Adde Cornut. apud Eund. ibid. 1. et Capell. 3. §. 255., aliosque Grammaticos Charis., Prob., Diomed., Priscian. etc. — ■) De permutatione autem huius litterae cum aliis in antiquis Inscriptionibus, nedum Codd. MSS. plnra congessit exempla Marini, Arv. p. 592. et seqq. et Papiri, p. 515., praeter allata in Corp. Inscr. Lat. T. /. et Ribbeck ll. cc., a quibus afferendis consulto abstinemus, cum singillatim de uniuscuiusque vocis scriptione nobis agendum sit proprio loco. — k) Demum monendum est etiam hanc litteram in vocibus, quae a Graeca lingua in Latinam receptae sunt, saepe respondere Grae— cae littera τ, ut patet ex quinque, Graeca **»*. (τά μπε), equus; {πτος, sequor: ἐτω : et aliquando etiam +, quod occurrit in -i. , •; , Latine quis , quid , et in τάττz2z, Latine quattuor. — Ad valorem vero quod attinet,

Q littera in numeris significat quingenta, et lineola superaddita (Q), quingenta millia, ut habet Auct. De notis Numer., qui vulgo adiicitur Prob. p. 7685. Putsch. — Aliquando tamen eadem significatione pro lineola superaddita protenditur et obliquatur extrema , ut in Inscr. in Corp. Inscr. Lat. T. 5. n. 5402. Gavia Q. f. Maxima in aquam hs. Q

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

QUA. Adverb. a qui, quae, quod, cuius proprie est ablativus casus fem. absolute positus, et quidem per ellipsin pro qua via, et adverbiorum more usurpatus. — ■») In antiquis MSS. et editis libris saepe est commutatum sive confusum cum quo vel quae aut quaque vel quaqua. Cf. ad rem Dietsch ad Sall. Iug. 48. §. 5. et Hildebr. ad Apul. 11. Met. 50. — Item cum quam. v. infra §. 7. et 8. in fin. cf. Quae §. e.

QUA proprie est adverbium motui per locum inserviens; qua via, qua parte, per quem locum ; per dove, per qual luogo o parte. Cic. Caecin. 8. Iste ad omnes introitus, qua adiri poterat in eum fundum, armatos opponit. Nep. Milt. 5. Pontem fecit in Istro flumine, qua copias traduceret. Et Eumen. 8. Duae erant viae, qua ad hibernacula posset perveniri. Ovid. 5. Met. 290. Quaque via est vobis, erit et mihi, dixit, eadem . Cic. 5. Phil. 8. In templum ipse nescio qua, per Gallorum cuniculum adscendit. Sall. Cat. 57. Sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. — 2) Notat etiam statum in loco, et significat qua parte, ubi; dove, da quella banda o parte , che , etc. Nep. Cim. 2. eaetr. His ex manubiis arx Athenarum , qua ad meridiem vergit, est ornata. Caes. /. B. G. 58. Reliquum spatium , qua flumen intermittit, mons continet. Ovid. 2. Heroid. //5. Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum. Id. 44. Met. 361. Plurima qua silva est. Sall. Iug. 48. Vagi, palantes, qua nox coëgerat, sedes habebant; h. e. ubi non eas habere seu ponere eas coëgerat. Adde ibid. 56. init. — 8) Item ex quo loco, unde; da dove. Liv. 40. 58. Retro, qua venerat, . . . regionem repe— tiit. Tacit. 5. Ann. /. Complentur non modo portus et proxima mu— ris, sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat. Virg. 2. Aen. 752. muros obscuraque limina portae, Qua gressum extuleram, repeto. — 4) Item quacumque parte; dovunque. Ovid. M. Met.

[graphic]
« НазадПродовжити »