Зображення сторінки
PDF
ePub

/Postea sequatur antiphonamt

[p. 294. Uirga uirtutis dei effloreat in manibus regis sicut triumphantis uictoriae palma insignis uirga equitatis mulceat et baculo misericordiae regat populum dei saluatoris.

cúi subiungatur haec collecta. IN Neffabilem misericordiam tuam omnipotens sempiternaef deus

suppliciter deposcimus. ut respicere dignéris super hunc famulum tuum regem nostrum qui tua gratia uirgam signum scilicet rectitudinis et iustitiae suscepit hodie ad regendum populum tuum. ut sicut comprimere rebelles et blandíre humiles. tribue ergo domine obnixe pétimus. in diebus suis tranquillitatem pacis. fidei. spei. et caritatis augmentum. concede ei domine contra hostes uictoriam. atque omnium bonorum semper habundantiam. ut per uiam iustitiae incédens. tibi qui es uia. ueritas. et uita gratiosus ualeat. inherére. uiuenti atque regnanti cum filio tuo domino nostro iesu christo. sanctóque spiritu: per [p. 295. infinita secula seculorum. Amen.

Cumque rex suscipit regale pallium dicatur sibi.
A Ccipe nunc uestem summi honoris, regalis scilicet decóris

pallium. ut sit tibi scútum fidei. galea salutis. atque contra omnium inpugnantium aciem obstáculum. indue ergo ornamentum dignitatis regię. quatinus éo uallátus. úndique uigeas in omnibus actibus tuis. ut dauid rex: pólleas sapientiae uigóre ut salomón. ut de die in diem in bonis proficias. et ad premia sempiterna perueníre mereáris. ípso iuuante. qui trinus et unus deus. uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.

Tunc cantetur antiphona.
Gloriosus uiast rex in conspectu dei amictus purpura regalis pallii.
circumdet te dominus salutis et letitiae indumentis semperque in
cristo perpetua felicitate gaudeas cum anglisaxonicis.

Quam comitetur oratio.
OMnipotens deus cuncti honoris iustus dispositor. [p. 296.

hunc famulum tuum pio tuae miserationis fauore proséquere. quem hodierna die tua clementia regalis imperii pallio dignatus es decorare. té ergo domine deus pie et misericors humillime depóscimus. ut eum per hoc pallium régii scilicet decoris signum. ab omnibus inimicorum uisibilium et inuisibilium insidiis conseruare digneris clementer illésum. ita eum domine populum sanctae aecclesiae cum iustitia et recto iudiciofacias régere. quatinus isto regali circumtectus pallio. prosperitatem

[ocr errors]

mentis et corporis ualeat té annuénte percipere, et tibi summo deo studeat semper oboedire. qui cum filio tuo atque spiritu sancto regnas ac móderas saecula cuncta. Amen.

Benedictio. EXtendat omnipotens dominus dexteram suę benedictionis, et

effundat super té do/num sue protectionis. circúmdet [p. 297. té múro felicitatis. ac custódia suę propitiationis. sanctę mariae: ac beati petri apostolorum principis. sanctique gregorii anglórum apostólici. atque omnium sanctorum intercedentibus meritis. Amen.

Indulgeat tibi dominus omnia mala quę géssisti. et tribuat tibi gratiam et misericordiam quam humiliter ab eo depóscis. et líberet té ab aduersitatibus cunctis. et ab omnibus uisibilium et inuisibilium inimicorum insidiis. Amen.

Angelos suos bonos semper et ubique qui té precédant: comitentur. et subsequantur. ad custodiam tui pónat. et a peccato séu gladio. et ab omnium periculorum discrimine súa té potentia liberet. Amen.

Inimicos tuos ad pacis caritatísque benignitatem conuertat. et bonis omnibus té gratiosum et amabilem faciat. pertinaces /quoque in tui insectatione et odio. confusione salutari [p. 298. induat. super té autem scificatiot sempiterna floreat. Amen.

Uictoriosum té: atque triumphatorem de inuisibilibus atque uisibilibus hostibus semper efficiat. et sancti nominis sui timorem pariter et amorem continumt cordi tuo infundat. et in fide recta ac bonis operibus perseuerabilem reddat. et pace in diebus tuis concéssa. cum palma uictoriac té ad perpetuum regnum perducat. Amen.

Et qui té uoluit super populum suum constitúere regem. et in praesenti seculo felicem. et eterne felicitatis tribuat esse consortem. Amen. Quod ipse.

Deinde ducatur rex ad státum regie suae psallendo. Ant. Dominus de throno maiestatis suae te glorificet qui, in regni solio regem hodie sublimauit. uigeas ut dauid pietate et fortitudine. polleas ut salomon sapientia diuitiis et gloria. hinc et cum anglisaxorumi collegio angelorum iungaris, consortio.

[p. 299.

Et dicatur ei. Stá Tá et rétine regalem státum. honoris uidelicet et regni sólium.

hereditário :: iure tibi delegatum per auctoritatem dei omnipotentis. et per presentem traditionem nostram atque omnium episcoporum. ceterorúmque dei seruorum. Sícque custodiendo testamentum dei. cuius sedes in seculum seculi permanet. felici regímine sedeas super hanc sedem régiae glorificationis. et quánto clérum sacris altaribus propinquiorem prospicis. tánto ei potíorem in locis congruis honorem impendere memineris. quatinus mediator dei et hominum. té mediatorem cléri et plebis in hoc regni solio confirmet. et in regno aeterno sécum regnare faciat. iesus christus dominus noster. rex regum et dominus dominantium. qui cum deo patre et spiritu sancto.

Hic sonoriter moduletur hec antiphona.
Uiuat rex, uiuat rex, uiuat rex. in aeternum.

: dine terrae habundantiam. et frumenti. uini et olei. seruiant tibi populi. et adórent té tribus. esto dominus fratrum tuorum. et incuruentur ante té filii matris tuae : et qui benedixerit tibi. benedictionibus repleatur. et deus erit adiutor tuus. omnipotens deus benedicat tibi benedictionibus cęli dúsuper.f benedictionibus abyssi iacentis deorsum. benedictionibus patriarcharum abrahám. isáác. et iacob. benedictionibus angelorum et celestium gaudiórum. benedictionibus quoque diuinarum scripturarum omniúmque sanctorum té dominus benedicendo glorificet. quatinus horum munitus presidiis. ita dei gratia de uirtute in uirtutem proficias. ut cum in iudicio rex regum aduenerit. de sólio regiminis sui té glorificet. et in perpétuas aeternitates cum omnibus sanctis té conregnare concédat. /qui uiuit et regnat deus. per [p. 301. omnia.

Benedictio in conclusióne consecratiónis regis. B Enedic domine hunc regem gratia tuae miserationis. qui

regna omnium regum a seculo moderáris. Amen. Et tăli eum benedictione glorifica, ut dauítica téneat sublimitate. sceptrum salutis. atque in iudicio et iustitia regnum tuae gubernet propitiationis. Amen.

Sicque tua protectione anglisaxónicum éum fac régere populum. sicut salomónem fecisti regnum obtinere pacíficum. ut post cursum uitę huius percipiat iugiter regna celorum. Amen.

Quod ipse prestare dignetur. cuius regnum.

Finit consecratio regis. quam sequitur consecratio reginae. quę propter honorificentiam ab episcopo sácri unguinis oleo super uérticem perfundenda est. et in aecclesia coram optimatibus' cum condig|no honore et régia celsitudine in regalis thóri [p. 302. consortium benedicenda et consecranda est. quae étiam ánulo pro integritate fidei. et coróna pro aeternitatis gloria decorandu est.

1 Originally optimamus.

incipit consecratio regine ab episcopo dicenda. IN nomine patris et filii. et spiritus sancti. prosit tibi haec unctio secula seculorum. amen. éxinde canatur antiphona. Benedicat te deus.

Quam sequatur oratio. OMnipotens sempiterne deus. affluentem spiritum tuae bene

dictionis super hanc famulam tuam .iH. nobis orantibus. propitiatus infunde, et qué per manus nostrę impositionem hodie regina constituitur. ita sanctificatione tua digna et praeelecta permáneat. ut numquam postmodum de tua gratia separetur indigna. per dominum.

Hic detur ei anulus. et dicatur. A .

integritatis et innocentiae. quo póssis omnes hereticas prauitates deuitáre. et barbaras gentes uirtute dei prémere. et ad agnitionem ueritatis aduocáre. prestante domino nostro.

póstea moduletur. Ant. Leturf gens anglica domini imperio regenda et regine uirtutis prudentia gubernanda. quam regum rex glorioso subarrauit fidei anulo alleluia.

Subsequénte oratiof hac. DEus Eus cuius est omnis potestas et dignitas. da huic famulę

tuae.N. signo tuae fidei prosperum suae dignitatis effectum. in qua tibi semper digna mancat. tibique iugiter placere contendat. per. Hic coronetur.

: dida fulgeas, et eterna a domino exultatione coronéris. qui uiuit et regnat.

Post datam reginae coronam. cantetur haec antiphonamf. Ant. Hodie nobis dei proudientia. cael' stillauerunt karismata. hodie /coronatur anglisaxonica diuine uirtutis gloria. hodie letamini (p. 304. iocunditate in regis et regine consecratione. hinc deo gloriam promamus et tota deuotione dicamus alleluia..

Hanc sequatur oratio. O Mnium domine fons bonorum, et cunctorum dator proféctum: tatem. et a té sibi prestitam. in éa dignare bonis operibus corroborare gloriam. qui uiuis et regnas deus.

In consummatione consecrationis reginae. haec benedictio super eam

dicatur. BEnedictionis suae dominus omnipotens ancillę suae uidelicet

reginę nostrae conferat largitatem. qui regális impérii te uoluit ésse participem et in suę uoluntatis desiderio eam semper faciat perseuerabilem. Amen.

Quíque eam sua miseratione reginam constituit in populo. trarıquillitatem pacis tribuat in tempore tuo. atque omnium bonorum affluentiam iure perpetuo. Amen.

Annuat sic éam per bona uoluntate fidé/liter transire [p. 305. terréna temporalia. quatinus cum omnibus sanctis capere merearis perhénnia quibus iugiter aeternę uítę cum domino perfruaris gaudia. Amen.

Quod ipse.

Q

Missa pro rege ordinato. Uesumus omnipotens deus. ut famulus tuus rex noster. qui

tua miseratione suscepit regni gubernacula. uirtutum étiam omnium percipiat incrementa. quibus decenter ornatus. et ụitiorum monstra deuitáre et ad te qui úia: ueritas. et uita. és gratiosus ualeat peruenire. per.

Secreta. M Unera domine quaesumus oblata sanctifica, ut et nobis

unigeniti tui corpus et sanguis salutare fiat. et itt. regi ad optinendam animę corporísque salutem. et peragendum iniunctum officium té largiente usquequáque proficiat. per christum

Prefatio. QĐ aeterne deus qui és fóns inmarcessibilis lucis. et origo perpetue bonitatis. /regum consecrator. honorum omnium (p. 305. attribútor. dignitatúmque largitor. cuius ineffabilem clementiam uotis omnibus exoramus. ut famulum tuum. itt. quem regális dignitatis fastígio uoluisti sublimari. sapientiae omniúmque uirtutum sanctarum ornamentis facias decorári. et quia tui cst muneris quod regnat. tuae sit pietatis quo id feliciter ágat. quatinus in fundamento spei. fidei. caritatísque fundátus. efficiatur de uisibilibus et inuisibilibus hostibus triumphator inuictus. et in subiecti populi prosperitate et securitate, a deo uiuat exhilarátus. Sicque transitorii regni gubernacula inculpabiliter teneat. ut ad aeternę felicitatis infinita gaudia té miserante perueniat. per christum dominum nostrum.

Tat is written over the u of this word, and atur over aris.

« НазадПродовжити »