Зображення сторінки
PDF
ePub

O

CAP. I

De Mundo Partibus ejus.

MNE igitur hoc, quicquid eft, cui Mundi Cœlique nomen indidimus, unum id eft, & uno ambitu fe cunctaque amplectitur. Partibus differt; unde fol oritur, Oriens nuncupatur, aut Ortus: quò demergitur, Occidens, vel Occafus: 5 quâ decurrit, Meridies: ab adverfa parte, Septentrio. Hujus medio Terra fublimis cingitur undique Mari: eodemque in duo latera, quæ Hemifphæria nominantur, ab oriente divifa ad occafum, Zonis quinque diftinguitur. Mædiam æftus infeftat, frigus ultimas: reliquæ habitabiles paria agunt anni tempora, veIo rum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius fitus ob ardorem intercedentis plage incognitus; hujus dicendus eft. Hæc ergo ab ortu porrecta ad occafum, & quia fic jacet, aliquanto quàm ubi latiffima eft longior, ambitur omnis Oceano: quatuorque ex eo Maria recipit, unum 15 à feptentrione, à meridie duo, quartum ab occafu. Suis locis illa referentur. Hoc primùm anguftum, nec ampliùs decem millibus paffuum patens, terras aperit, atque intrat. Fum. longè latèque diffufum, abigit vaftè cedentia litora, iifdemque: ex diverfo propè coëuntibus, adeò in arctum agitur, ut minus 20 mille paffibus pateat. Inde fe rurfus, fed modicè admodum laxat: rurfufque etiam quàm fuit arctius exit in fpatium. : Quo cum eft acceptum, ingens iterum & magno fe extendit ambitu, & paludi, cæterùm exiguo ore, conjungitur. Id omne quâ ve nit, quàque difpergitur, uno vocabulo Noftrum Mare dicitur. 25 Anguftias introitumque venientis, nos Fretum, Græci p appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis: cognomina accep tat. Ubi primùm fe coarctat, Hellefpontus vocatur. Propons tis, ubi expandit. Ubi iterum preffit, Thracius Bofporus Ubi iterum effundit, Pontus Euxinus. Quâ paludi committitur, 30 Cimmerius Bofporus. Palus ipfa, Mæotis. Hoc mari & duo

bus.

bus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes univerfa dividitur. Tanais à feptentrione ad meridiem vergens, in me. diam ferè Mæotida defluit: & ex adverfo Nilus in Pelagus. Quod terrarum jacet à Freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad 35 Tanain, Europen. Ultra quicquid est, Asia est,

TR

CAP. II.

Brevis Afiæ Defcriptio.

5

RIBUS hanc è partibus tangit Oceanus, ita nominibus ut locis differens; Eous ab oriente, à meridie Indicus, à feptentrione Scythicus. Ipfa ingenti ac perpetua fronte verfa ad orientem, tantùm ibi fe in latitudinem effundit, quantùm Europe & Africa, & quod inter ambas Pelagus immissum est Inde cùm aliquatenus folida proceffit, ex illo Oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare & Perficum, ex Scythico Cafpium recipit: & ideo quâ recipit anguftior, rurfus expanditur, & fit tam lata quàm fuerat. Deinde cùm jam in fuum finem aliarumque Terrarum confinia devenit, media noftris Æquoribus 10 excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. Ora ejus cum alveo Nili amnis ripis defcendit in Pelagus, & diu, ficut illud incedit, ita fua litora porrigit: de inde fit venienti obviam, & primùm fe ingenti ambitu incurvat, pòft fe ingenti fronte ad Hellefponticum fretum extendit: 15 ab eo iterum obliqua ad Bofporum, iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Mæotidos tranfverfo margine attingit. Ipfam gremio ad Tanain ufque complexa, fit ripa, quâ Tanais eft. In ca primos hominum ab oriente accipimus, Indos, & Seras, & Scythas. Seres media ferme Eoæ partis incolunt, Indi & Scythæ 20) ultima: ambo latè patentes, neque in hoc tantùm pelagus effufi Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris (nifi quoad æftus inhabitabilem efficiunt) diu continuis gentibus occupant. Spectant & feptentrionem Scythæ, ac litus Scythicum: (nifi unde frigoribus arcentur) ufque ad Cafpium finum poffi- 25

C

dent..

dent. Indis proxima eft Ariane, deinde Aria, & Cedrofis, & Perfis ad finum Perficum. Hunc populi Perfarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his, quod in Africam reftat, Æthiopum eft. Illic Cafpiani Scythis proximi finum Cafpium cin30 gunt. Ultrà Amazones, ultraque cas Hyperborei effe memorantur. Interiora terrarum multæ variæque gentes habitant; Gandari, & Pariani, & Bactri, Sugdiani, Hermatotrophi, Comara, Comani, Aparni, Dahæ, fuper Scythas Scytharumque deferta. Ac fuper Cafpium finum, Chomari, Maffagetæ, Cadufii, 35 Hyrcani, Iberes. Super Amazonas et Hyperboreos, Cimmerii, Ciffi, Heniocho, Georgi, Mofchi Cerceta, Torete, Arimphæi: atque ubi in noftra Maria tractus excedit, Matiani, Tibarani: & notiora jam nomina, Amardi, Armenii, Commageni, Mariandyni, Veneti, Cappadoces, Gallogræci, Lycaones, Phryges, 40 Pifida, Ifauri, Lydi, Syrocilices. Rurfus ex his quæ meridiem fpectant, eædemque gentes interiora litore tenent ufque ad finum Perficum. Super hunc funt Parthi, & Affyrii: fuper il-: lum alterum Babylonii, & fuper Æthiopas Egyptii, Ripis Nili amnis & mari proxima iidem Ægyptii poffident. Deinde 45 Arabia angufta fronte fequentia litora attingit. Ab ea ufque, ad flexum illum, quem fuprà retulimus, Syria; & in ipfo flexu, Cilicia: extra autem, Lycia & Pamphylia, Caria, Jonia, olis, Troas ufque ad Hellefpontum. Ab eo Bithyni funt ad Thracium Eofporum. Circa Pontum, aliquot populi, alio alio50 que fine, omnes uno nomine Pontici. Ad lacum, Mæotici ad Tanain, Sauromatæ,

7

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

E

UROPA terminos habet, ab oriente Tanain & Meotida & Pontum, à meridie reliqua Noftri Maris; ab e occidente Atlanticum; à feptentrione Britannicum Oceanum. Ora ejus forma litorum à Tanai ad Hellefpontum, quia ripa eft dicti 5 amnis, quia flexum paludis ad Ponticum redigit, quia Propon-,

tidi

Lidi & Hellefponto latere adjacet, contrariis litoribus Afiæ non oppofita modò, verùm etiam fimilis eft. Inde ad Fretum, nunc vaftè retracta, nunc prominens, tres maximcs Sinus efficit, totidemque in altum fe magnis Frontibus evehit. Extra Fretum, ad occidentem, inæqualis admodum, præcipuè media, pro- 10 currit ad feptentrionem, nifi ubi femel iterumque grandi receffu abducitur, pæne ut directo limite extenta eft. Mare quod primo Sinu accipit Ægæum dicitur: quod fequenti, in ore, Jonium; Adriaticum, interiùs: quod ultimo, nos Tufcum, Graii Tyrrhenum perhibent. Gentium prima eft Scythia, alia 15. quàm dicta eft, à Tanai in media ferme Pontici lateris; hinc in Ægæi partem pertinens Thracia. Huic Macedonia adjungitur. Tum Græcia prominet, Ægæumque ab Ionio mari dirimit. Adriatici latus Illyris occupat. Inter ipfum Adriaticum & Tufcum Italia procurrit. In Tufco intimo Gallia eft, ul. 20 tra Hifpania. Hæc in occidentem, diuque etiam ad feptentrionem, diverfis frontibus vergit. Deinde rurfus Gallia eft, longè & à noftris litoribus huc ufque promiffa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Afiam.

A

CA P. IV.

Brevis Africæ Defcriptio.

5

FRICA ab orientis parte Nilo terminata, Pelago à cœteris, brevior eft quidem quàm Europa; quia nec ufquam Afiæ, & non totis hujus litoribus obtenditur: longior tamen ipfa quàm latior, & quâ ad fluvium attingit, latiffima. Utque inde procedit, ita media præcipuè in juga exfurgens, pergit incurva ad occafum, faftigatque fe molliter : & ideo ex fpatio paulatim adductior, ubi finitur, ibi maximè angufta eft. Quantùm incolitur, eximiè fertilis: verùm (quod pleraque ejus inculta, & aut arenis fterilibus obducta, aut ob fitim celi terrarumque deferta funt, aut infeftantur multo ac malefico genere to animalium) vafta eft magis quàm frequens. Mare quo cingitur à feptentrione, Libycum à meridie, Athiopicum; ab

occidente,

[ocr errors]

occidente, Atlanticum dicimus. In ea parte quæ Libyco adjacet, proxima Nilo provincia eft, quam Cyrenas vocant: deinde, 15 cui totius Regionis vocabulo cognomen inditum eft, Africa. Cætera Numidæ & Mauri tenent: fed Mauri & in Atlanticum pelagus expofiti. Ultra Nigritæ funt, & Pharufii, ufque ad Arhio. pas. Fi & reliqua hujus, & totum latus quod meridiem fpectat, ufque in Afiæ confinia poffident. At fuper ea quæ Libyco mari 20 abluuntur, Libyes Ægypti funt, & Leucoæthiopes: & natio frequens multiplexque Gætuli. Deinde latè vacat Regio, perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, pòft Augilas & Trogodytas, & ultimos ad occafum Atlantas audimus. Intrà (fi credere libet) vix jam homines, magifque fe25 miferi, Egipanes, & Blemyes, & Gamphafantes, & Satyri, fine tectis ac fedibus paffim vagi, habent potiùs terras, quàm habitant. Hæc fumma noftri Orbis, hæ maximæ Partes: hæ formæ gentefque Partium,

NUNC exactiùs Oras Situfque dicturo, inde eft commodiffi30 mum incipere, unde Terras noftrum Pelagus ingreditur ; & ab iis potiffimùm, quæ influenti dextra funt: deinde ftringere litora ordine quo jacent, peragratifque omnibus quæ in Mare attingunt, legere etiam illa quæ cingit Oceanus; donec curfus incepti operis intra extraque circumvectus Orbem, illuc unde cœperit redeat.

CA P. V.

Particularis Africæ Defcriptio.

MAURITANI A.

ICTUM eft Atlanticum effe Oceanum, qui terras ab occidente contingeret. Hinc in noftrum Mare pergentibus, læva Hifpania, Mauritania dextra eft; primæ partes, illa Europa, hæc Africæ. Ejus oræ finis, Mulucha: caput atque ex5 ordium eft promontorium, quod Græci Ampelufian, Afri aliter, fed idem fignificante vocabulo, appellant. In eo eft Specus Herculi facer: & ultra Specum Tinge oppidum pervetus, ab An

tæo

« НазадПродовжити »