Зображення сторінки
PDF
ePub

that have excellent understandings (but who it is not neces. sary should undergo the pedantry and tyrannie of letters and deep erudition, write an essay, how far a man might become learned by the only assistance of the modern lunguages, and which few of our greate men but understand.

“ But this was meerly for his private use, and to obey his pleasure; and though I could bravely defend the designe, yet our malicious pedants would laugh at it. It would passe acceptably in any nation but ours.

“ I have also selected some English letters, &c. and written a tragy-comedy, which are all impertinences not to have been named to any but a very obliging and friendly intimate, and since I penned them, as the orator says, Non tam perficiendi spe, quam experiundi voluptate.• Your most faithfull servant,

“ J. Evelyn.

“Sir, pardon my ill character, and other defects : I am beartily weary and half blind, having this day written the whole packet which I now send you (containing 17 pages fol.) besides other worke."

1797, Alarch.

XCI. From the Rev. Thomas Seward.

MR. URBAN, No apology will be necessary to your learned readers for the insertion of the following original and truly-classical epistle.

ALUMNUS. “ Viro reverendo doctissimoque Andreæ Mario Chappo, S.T.P. &c. salutem plurimain dicit Thomas Seward,

A. M. canonicus Lichfeldensis. “Epistola tua, vir doctissime, jamdudum erratica, ad me tandem delata est, septuagenariuin, et ægruin, inhabilemque sane ad esplendum animum tuum, qui in antiquitatibus perscrutandis inexpertus et rudis sum, et Latine loqui vel scribere diu desuetus. Sed cum cænobium Coventrense cum monachis ejus olim dissolutum est et obrutum, ædesque

VOL. III.

eorum, et palatium episcopale, et ruinæ ipsæ omnes peris erunt, vix operæ pretium videtur te, et tua splendidiora studia obscurorum virorum nominibus solis detinere; præsertim, cum vix liber, nedum brevis epistola, ad respondendum quæstionibus tuis sufficiat. Historiam autem ecclesiarum harum concathedralium breviter perstringam. In Saxonum Heptarchia, amplissimum erat et ditissimum regnum Merciæ. Oswius autem Northumbriæ rex hoc subegit, et ex tenebris hyperboreis ad Christianam fidem redemit. Hic ecclesiam Lichfeldiæ erexit circa annum 657, quæ fere omnes mediterraneas Angliæ partes in ditione episcopali tenebat. Episcopus enim quamplurimos sacerdotes laborum participes secum habuit, qui vicatim et vicissim missi ambirent regnum, nondum enim in parochiis divisum fuit. Anno 800 rex Merciæ Offa fuit, qui aut collapsam restaurabat, aut parvam ampliavit ecclesiam Lichfeldensem adeo ut fundator alter interdum vocaretur. Hic a Papa Hadriano impetravit, ut Lichfeldiæ sedes archiepiscopalis fieret. Adulphus consecratus est, qui rexit provinciam annos sex et triginta. Mo defuncto, nulli successorum pallium archiepiscopale concessum est. Post longam epis. ooporum seriem, anno millesimo sexagesimo sexto fundatum est cænobium Coventrense per Leofricum, comitem Merciæ potentissimum ditissimumque, atavis forsan regibus Merciæ editum ; sed heptarchia tunc dissoluta, in unum regnum Saxonum occidentalium redacta fuit. Major autem honos conjugi ejusGodivæ attribuitur, pulcherrimæ,castissimæ,et monachorum ordinibus devotissimæ. Illa importune conjugem diu sollicitaverat ut cænobiuin hoc fondaret, et nundinarum vectigalia civibus donaret. Cui joculariter ille “ Hac lege tibi astringo fidem, ut faciam id quod petis, cum tu, mea snavissima, per compita publica Coventriæ nuda equitaveris.” Illa, tantum religio potuit, assentitur; et solutis crinibus perlongis adumbrata, et quasi vestita, civibusque omnibus interdictis fenestras appropinquare, iter iniit. Unus Actæon, comitissæ stabularius, ausus est mandatum violare. Comitissæ equus, fautorem suum per fenestram cernens, binnitum tollit, et nebulonem prodit; cujus effigies lignea per fenestram perantiquæ domus, (ejusdem, ut aiunt, aut saltem in eodem loco positæ,) caput perpetuo protrudit, et monstratur digitis prætereuntium. Solenni insuper pompa magistratuum, et civium omnium, in honorem munificentissimæ patronæ Godivæ, visitatur hoc ludicrum terriculum ; et, quasi vivum derisione, cachinnis, et scommatibus vulgus insectatur, et speculator quisque intempestivus et ineptus etiam nunc vocatur Peeping Tom. In hac pompa, mulier,

veste nivea astricte membris adaptata, quasi nuda, et capillis adscititiis adumbrata, personam comitissæ gerit, alboque insidens equo per compita equitat. Oleant hæc forsan aniles fabulas ; sed antiquarii, auctoritate graves, hæc et plura de hac re tradunt. Ut ut hæc sint, hoc certum est; cænobium Coventriæ tantis auri et argenti ponderibus dotatum, tantis gemmarum luminibus illustratum, ut vix parietes ad thesauros continendos sufficerent. Et dictum cænobium, totius insulæ longe ditissimum. Sed hactenus; redeamus ad Lichfeldiam,cujus templum tegmine lignario co-opertum esse traditur; et, ut suspicor, injuria temporis labefactum: nam, in regnis sequentibus, multa regia dona ad id restaurandum memorantur. Nec aliam invenio causam, cur episcopi maternam sedem desererent, et eam ad urbem Cestriam, cast. rum occidentale quondam Romanorum, transferrent; auctoritate concilii provincialis apud Lordinum, per Lanfrancum archiepiscopuin Cantuariensem, celebrati. Nec Cestriæ diu remansit honos; secundus enim episcopus Robertus de Lymeri, Normannus, ut credo, nam regibus Gulielmo Rufo et Henrico Primo administer fuit potentissimus, gazis et gemmis Coventriæ inhians, transferri sedem suam ad Co. ventriam impetravit, et thesauros incontinenter involavit; nam ex una trabe sola quingentas marcas corrasisse dicitur. Hæc prima cænobii calamitas. Multa surripuit, nec tamen omnia; fundos ingentes et solidos abligurire non potuit. Hic inter monachos Coventrenses, et canonicos Lichteldenses, episcopi eligendi potestatem divisit. Sed magnæ et acerbæ lites exinde ortæ sunt; inter hos, antiquitate, et illos, divitiis superbientes. Harum rixarum longas ambages, quæ in tertium seculum, non nisi magna laicorum offensione, protrahebantur, non placitum, nec meum est, persequi. Anno tandem 1224, plenipotentia papæ Honorii tertii, tanlas potuit componere lites, cujus decreto, ambobus capitulis, una vice in Coventriæ ecclesia, altera in Lichfeldensi eligeretur episcopus. Hoc ordine conjunctæ sunt cathedræ; et si non cordialiter inter monachos et seculares, at sine litibus judicialibus. Et satis compositæ res procedebant, usque ad regnum Henrici octavi, qui monachorum ordines omnes delevit, et eorum fundos prægrandes inter aulicos suos, et proceres regni divisit; conscribens exercitum virorum nobilium et divitum contra agmina papæ. Per hæc omnia secula, scientia et veritas sub pedibus conculcata erant; nec sæpe erigebant capita, ne quidem sub docta regina Elizabetha. Primus inter episcopos Lichfeldenses et Coventrenses cujus opera adhuc leguntur, erat Joannes Hachettus, qui perduellione flagrante contra Carolum pri

mum, rector erat sanctæ Andreæ ecclesiæ apud Londinum, et circa annum 1641 liturgiæ Anglicanæ a senatoribus populi solis, rege et optimatibus dissentientibus, reprobatæ et interdictæ firmiter adhæsit; et dum cultum divinum celebrabat, decurio rebellis cum altero sicario in ecclesiam ruit, et minaciter jubet eum desistere. Jussa injusta contemnens Mártos ájaúywo in precibus perseverabat. Ille furore plusquam fanatico æstuans, sc!oppum usque ad os hominis obtrudens, instantem, ni desistat, minitatur mortem. Cui sereniter sacerdos, “ Fungor ego officio meo, miles; fungere tu luo. Perculsus ille erubuit, et abiit. Hachettus, Carolo secundo restaurato, factus episcopus Lichfeldiæ et Coventriæ, templum cathedrale pene obrutum, turrim cuspidatam, seu potius obeliscum Gothicum procerissimum, altissimum, et pulcherrimum, tormentis fractum et eversum, culmina plumbea disjecta et direpta, parietes et columnas, et laquearia fædata et nuda, equorum bellicosorum et stercoris grande receptaculum, palatium episcopale simili ruina turpatum invenit. Hoc neglexit, domo canonica contentus, sed totis viribus ad domum Dei restaurandam incubuit. Nam postridie ejus diei qua Lichfeldiam intravit, diluculo primo servos equosque suos ad sordes a templo removendas extimulavit. Quotque inchoavit acerrime, paucis annis feliciter integravit; nam, partim de propriis sumptibus, partim magnates regni exorando, viginti et tria millia librarum, ingentem eo tempore summam, in hoc opere tam nobili consumpsit. Præsul hic doctus et strenuus fidei Anglicanæ defensor erat contra Jesuitas, et concionator sui temporis celebris: stylus autem ejus rudis est et obsoletus. Huic successit episco. pus, a regia meretrice in cathedram intrusus, qui, tali patrona dignus, nionstrum fuit avaritiæ ; cui nihil episcopale, nihil sacrum, nisi auri sacra faines. Merito tandem ab archiepiscopo Cantuariensi mulctatus est; cujus ex crapula aurea, ut ita dicam, præsens palatium episcopale grande satis et splendidum emicuit. Huic successit vir magni ingenii et doctrinæ Gulielmus Lloyd, cui linguæ orientales quasi vernaculæ erant. Illi proximus fuit Joannes Hough, vir omni laude dignus, qui juvenis adhuc, Magdalena collegii apud Oxoniam præses electus fuit, contra illegalia mandata Jacobi secundi qui virum legibus inhabilem in hanc dignitatem eligi jusserat. Ob hoc, irato rege, expulsus erat ; sed anno proximo, rege ipso ab Anglia expulso, restitutus, et post aliquot annos ad diæcesin Lichfeldensem evectus, ubi multos annos ab omnibus honoratus vixit, donec ab Anna regina in divitem Vigorniæ cathedran translatus fuit.

Aulicis elegantiæ, religiosis pietatis, omnibus Christianæ benevolentiæ optima documenia præbuit, usque

ad plusquam nonagesimum ætatis annum. Huic successit Chandlerus, primum canonicus, deinde episcopus Lichfeldensis, et postea translatus ad ditissimum diæcesin Dunelmiæ. Ille propugnator strenuus fidei Christianæ contra gigantes istos infideles Collinsium et Tindalium, qui apostolos et evangelistas nequitiæ et ignorantiæ audaciter insimulant, quia prophetias veteris Testamenti historiis novi aptaverunt. Huic successit Richardus Smalbroke, qui miracula Christi, contra Woolstonum, fidei desertorem et calumniatorem, docte et acute defendit. Hujus successor fuit Fredericus Cornwallis, comitis de Cornwallis patruus, qui annos octodecim Diæcesin Lichfeldensem, diligenter, sapienter, at amicissime administravit, et nunc cathedram archiepiscopalem Cantuariensem splendide ornat. Hujus successor fuit Joannes Egerton, ducis Bridgwateriensis patruelis, et hæres proximus, vir doctus, elegans, et in rebus agendis acutus et perspicax. Post biennium ad Dunelmiam evectus fuit. Illi successit Brownlow North, comitis Guildfordiæ filius, et Domini North, gazæ regiæ custodis et rerum publicarum curatoris, frater fraterrimus, qui biennium quoque hic commoratus, ad Vigorniam translatus est. 'Episcopus vere nobilis, comis, et benignus, diæcesi nostræ nunc præsidet Richardus Hurd, qui apud academiam Cantabrigiensem studiis humanioribus contemporaneis omnibus facile antecessit; critici acuminis et promptæ doctrinæ quamplurima exemplaria adhuc juvenis edidit. Deinde dialogos quosdam historicos, politicos, et morales, scripsit, qui magno fructu a literatis leguntur : postea prophetias veteris et novi Testamenti, claro et insigni ordine digessit et explicuit. His ingenii et pietatis documentie, morun suavitate, et egregia vultus gratia inductus, comes de Mansfield, judicum nostrorum merito princeps, et legum non magis quam virorum acutissimus judex, regi nostro hunc commendavit, ut fieret præceptor principis Galliæ et fratris ejus secularis episcopi Osnabrugensis. Ex illo igitur spes Britanniæ nunc pendet. Discipuli ejus, ut audivi et spero, bonarum artium studiis alacriter incumbunt, et rapidi proficiunt; et ex illo, precor, derivata virtus in patriam populumque fluat. 1797, June.

T. S.”

XCII. Letter written at Paris by Dr. Benjamin Franklin, Com. municated by the Gentleman who received it.

April 22, 1784, I SEND you berewith a bill for ten Louis d'ors. I do not

« НазадПродовжити »