Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

Bibliothekordnungen etc., neueste in- und ausländische Litteratur, Anzeigen etc.

Zur Besorgung aller in nachstehenden Bibliographien verzeichneten Bücher empfehle ich mich unter Zusicherung schnellster und billigster Bedienung; denen, welche mich direct mit resp. Bestellungen beehren, sichere ich die grössten Vortheile zu.

T. 0. Weigel in Leipzig.

Bibliothek-Ordnungen etc.

Christiani Danielis Beckii

Specimen historiae bibliothecarum Alexandrinarum.

(Fortsetzung.)

S. VII.

Iam prima illa bibliotheca, quam Ptolemaeus I. instituit, et quae bello Alexandrino maximam partem periit, fuit in Bruchio, id quod satis patet cum ex Epiphanio, 1) tum e loco Dionis Cassii, qui auctor cum bello illo τάς τε ἀποθήκας καὶ τοῦ σίτου nai tov ßißhoov xavdyvai. Bruchium enim, vrbis pars et pulcherrima) et munitissima,*) tenuit praeter regiam, theatrum, Museum, Sema, ") etiam bibliothecam et granarium") a quo ipso

1) de mens. et pond. c. 11.

2) I. 42. c. 38. p. 327. T. I. Reim.

3) magnificis aedibus exornata fuit. Strab. I. 17. p. 1143.

4) Aphthon, descript. arc. Alex. et Bruchii in Progymn. p. 90. Commelin. Euseb. H. E. 7, 32.

5) i. e. sepulcrum Alexandri M. et regum Aegypti, quod a Strab. p 1144. Zoua dicitur, sed ab aliis constanter ue v. ibi intpp. Hoc ob affinitatem soni facile potuit in prius illud mutari. Eleganter Plato Gorg. p. 336. C. καὶ τὸ μὲν σῶμά ἐστιν ἡμῖν σῆμα.

6) v. Bonamy Hist. bibl. Al. p. 401. descript. vrbis p. 422. s. XIII. Jahrgang.

nomen regionis IIvoovzεiov 7) ductum esse videtur, etsi dissentit Magistrius quod deinde in Ioovzεiov et Booúzov abiit. Fuisse ibi libros in sacellis intra porticus exstructis reconditos Aphthonius) breuiter docuit ila: παρῳκοδόμηνται δὲ σήκοι τῶν στοῶν ἔνθοδεν, οἱ μὲν ταμεῖα γεγενημένοι ταῖς βίβλοις, τοῖς φιλοπονοῦσιν ἀνεωγμένοι φιλοσοφεῖν, καὶ πόλιν ἅπασαν εἰς ἐξουσίαν τῆς σοφίας ἐπαίροντες -Altera bibliotheca fuit in templo Serapidis instructa, vt edocti scimus ab Epiphanio, 10)) Tertulliano, 11) Chrysostomo; 12) cuius origo multo minus definiri potest, quam prioris illius, cum, quae de ea dicuntur, 13) dubiis nitantur coniecturis, nec vllo scriptoris veteris testimonio certo confirmentur. 14) Serapeum vero fuit templum admodum magnificum, 15) quod Ptolemaeus, vel Soter

7) sic scribitur ap. Euseb. 1. 1. sed in Codd. Icovzetor. Epiphan. de mens. c. 9. Booúzov appellat.

8) is mauult deriuare a προέχειν vel ἀπὸ τοῦ πυρὸς, et putat ab Aegyptiis dictum esse Παρχεῖον, sicque corrigendum esse 4ozrior, quod ap. Epiphan. in Montf. Hexapl. 1. p. 86. est, pro quo Montf. reponi voluit Bootytor. V. Diss. 5. p. 564.

9) loc. laud.

10) de mens. c. 11.

11) Apolog. c. 18.

12) Or. I. adu. Jud. Commemorassem etiam Ammianum M. 22, 16. nisi is Serapeum et Bruchium manifeste confudisset.

13) Vsserius in Annal. putauit a Physcone institum esse, ductus haud dubie loco Vitruuii, de quo supra, cf. Bonamy p. 405. 407. alii a Philadelpho. Magistrius p. 566. b.

14) E verbis Epiphanii de mens. c. 11. patet, eam aliquando post factam versionem LXX viralem esse institutam. Verba eius sunt: ếu δὲ ὕστερον ἑτέρα ἐγένετο βιβλιοθήκη ἐν τῷ Σεραπίῳ μικροτέρα τῆς πρώτ της, ἥτις καὶ θυγάτηρ ὠνομάσθη αὐτῆς.

15) Ammian. M. 22, 66, p. 266. dicit illud atriis columnariis amplissimis, el spirantibus signorum figmentis (ita saepe describuntur statuae magna arte elaboratae v. Cl. Koppiers. Obss. philol. p. 140 ss. Nota etiam sunt, quae veteres de statuis Daedali uzors fabulentur v. Diod. S. 4, 76. cum Wess. p. 319.) et reliqua operum multitudine ita esse exornalum, vt post Capitolium nihil orbis terrarum ambitiosius cernat. Pausan. 1, 18. p. 42. Αἰγυπτίοις δὲ ἱερὰ Σεράπιδος, ἐπιφα· νέστατον μέν ἐστιν ̓Αλεξανδρεῦσιν, ἀρχαιότατον δὲ ἐν Μέμφει, vnde patet non recte Auctores Britannos Histor. Vniu. T. VIII. statuere, Serapidem tum nouum deum Aegyptiis fuisse; nisi hoc voluerunt, nouum deum fuisse, sed sub nomine antiqui cultum. Add. Eunap. Aedes. p. 63. ss. Commel. Sozom. H. E. 7, 15. Figuram eius e numo quodam a Io. Bern. Fischero Archit. Hist. T. X. prolato in aes incidi curauit Editor nuperus Danielis graeci ad p. 568. qui cfer. p. 569.

vel Philadelphus 10) exstruxerat in Rhacotide, 17) quo in eo dedicaret statuam Plutonis vel Serapidis, quam e Sinope, somnio monitus, acciuisse dicitur. 18) Bibliotheca ipsa ibi ita erat instructa, vt nec incensis vicinis aedibus, nec si ipsa ignem concepisset, celeriter conflagraret. 1")

S. VIII.

ex

Practer has fuisse etiam tertiam Alexandriae bibliothecam tradidit Magistrius, ') secutus, opinor, Montefalconium, 2) sed perperam, vt e loco Philonis, quo vno teste vtuntur, recte, topographia Alexandriae, explicato apparere credo. Is ita habet: 3) οὐδὲ γὰρ τοιοῦτόν ἐστι τέμενος οἷον τὸ λεγόμενον Σεβάστιον, ἐπιβατηρίου Καίσαρος νεώς, (f. addendum ὃς ἀντικρὺ τῶν εὐορμοτάτων λιμένων μετέωρος ἵδρυται μέγιστος καὶ ἐπιφανέστατος, καὶ οἷος οὐχ ἑτέρωθι, κατάπλεως ἀναθημάτων, — τέμενος εὐρύτατον, στοαῖς, βιβλιοθήκαις — ἠσκημένον. Quae tota descriptio vix sinit nos aliam bibliothecam, quam primam illam, quae in Bruchio fuit, intelligere. Huic enim bibliothecae admodum vicina fuere et naualia et portus et Caesareum *) inprimis. Puto igitur, Philonem vicinas bibliothecas retulisse ad Caesareum, cum quo forte ipsius aetate per continua aedificia erant coniunctae, et ex loco eius colligi posse, etiam post cladem belli Alexandrini mansisse quasdam veteris bibliothecae in Bruchio reliquias.

S. IX.

Pergimus ad fata bibliothecarum, de quibus cum ita, vt de earum origine, pauca scripserint Historici veteres, saepe fala

16) Ipsi enim antiqui scriptores inter se dissentiunt. v. Potter. ad Clem. Alex. Protrept. p. 42. Scalig. ad Euseb. p. 131. s.

17) Id fuit antiquum nomen vico, qui ibi fuit, vbi deinde Alexandria condita, cuius vrbis postea pars fuit. Pausan. Eliac. I. c. 21. p. 432. Steph. Byzant. V. 'Akışavdoría et ad eum Holsten. p. 24. Strab. p. 1142. Plinius H. N. 5, 10. auctor est, etiam lacum Mareotim antea appellatum fuisse Rhacoten. Facile apparet nomen hoc e Coptica lingua repetendum esse, in qua valet locum folis v. Magistrius p. 569. a.

18) Plut. de Is. et Osir. p. 361. s. Tacit. Histor. 4, 83. s.

19) v. Diss. V. Romani Editoris Danielis p. 570. a.

1) Diss. 5. p. 564.

2) Recens. Bibl. Gr. praemissa Palaeographiae Gr. p. 16.

3) Leg. ad Caium p. m. 1013. s. (Francof. 1691.)

4) v. tabula geographica, qua facies Alexandriae antiqua exhibetur ap. Bonamicum Comm. Acad. Paris. T. IX. p. 416. cf. Strab. p. 1114.

- quod Euty القيسارية

cuius Kaσćtion an differat a templo Saturni şell,

chius Annal. T. I. p. 301. memorat, decernere non audeo.

magis ciuitatis Alexandrinae, quam bibliothecarum, erunt enarranda. Et Philadelphus quidem, cuius etsi mores valde improbantur a Pausania,') amor tamen litterarum et hominum litteris deditorum vehementer laudatur ab omnibus, 2) de bibliothecis ita meritus est, vt studium eius in iis ornandis et locupletandis esset vulgo notissimum. 3) Conquisiuisse enim libros vndique legitur, *) et coëmisse etiam Aristotelis ) bibliothecam. Videtur etiam scriptis, quae in ludis Musarum et concertationibus doctorum ab ipso institutis digna praemiis iudicata erant, auxisse bibliothecas.") Successores eius amorem bibliothecarum cum regno velut hereditate acceperunt, et declararunt maxime constituendis earum praefectis doctissimis. 7) Inter quos Aegypti reges Euergeles II. inprimis excelluit, vt prauitate morum singulari quadam, ita etiam eruditione insigni 8) et incredibili cupiditate maiorem librorum vim et copiam sibi comparandi. Hoc enim praecipue egit, vl nancisceretur autographa librorum, ") aemulatus Pergami reges."") Vnde de eo dicta putantur, quae Galenus 11) narrauit, Ptolemaeum iussisse sibi ab iis, qui Alexandriam appulerant, afferri libros, eos describi curasse, et in bibliothecas inferri exempla cum hac inscriptione à en loíov, sed dominis reddidisse exemplaria; eundemque ab Atheniensibus petiisse fabulas Aeschyli, Euripidis

1) Pausan. 1, 7. cf. Van Dal. c. 2. p. 12. ss.

2) Callix. Rhod. ap. Athen. I. 5. Theocr. Id. 17. Praeter alios Menandrum poetam Comicum arcessiuit, Epp. 2, 3. et 4. sed repugnante Menandri aetate, corrigi posse, monet Warton. ad Theocrit. 17, 112.

Magistrius p. 356. auctore Alciphrone quam tamen inde

3) Athenaeus 5, p. 203. D. vbi de Philadelphi operibus loquitur: περὶ δὲ βιβλίων πλήθους καὶ βιβλιοθηκῶν κατασκευῆς, καὶ τῆς εἰς τὸ μουσεῖον συναγωγῆς τὶ δεῖ καὶ λέγειν, πᾶσι τούτων ὄντων κατὰ μνήμην.

4) Epiphan. de mens. c. 9. Cyrill. Hieros. Catech. 4, 34. Abulfar. Hist. Dyn. 6, p. 99. Euseb. Chron. p. 66.

5) Athen. 1. p. 3. nag' où (Neleo) návra (Aristotelis libros) quáμενος ὁ ἡμεδαπός βασιλεὺς Πτολεμαῖος, Φιλάδελφος δὲ ἐπίκλην, μετὰ τῶν ̓Αθήνηθεν καὶ ἀπὸ Ῥόδου εἰς τὴν καλὴν ̓Αλεξανδρείαν μετήγαγε. Dissentit Strab. 13, p. 906. qui auctor est τά τε Αριστοτέλους καὶ τὰ τοῦ Θεοφράστου βιβλία (antea de horum bibliothecis locutus fuerat diu occultata, tandem vendita esse Apelliconti Teio, cf. Plut. in Sulla.

6) Vitruu. praef. I. 7.

7) v. Suid. V. Ερατοσθένης. Αριστώνυμος. ̓Απολλώνιος.

8) v. Athen. 2, 28. p. 71.

9) v. Diss. V. p. 560.

10) qua de re §. 6.

11) Comm. 2. in 3. Epid. Hippocr. p. 411. P. V. edit. Basil. 1538. De Philadelpho capit Vandal. p. 69.

et Sophoclis, quo eae describerentur, oppigneratis XV talentis, reddidisse vero descripta harum tragoediarum volumina. Sic bibliothecae magis magisque creuerunt, donec magna librorum pars igni absumeretur, quod bello Alexandrino factum esse constat. (Fortsetzung folgt.)

Uebersicht der neuesten Litteratur.

DEUTSCHLAND.

Acta apostolorum coptice ed. Lic. Dr. Paul Bötticher. gr. 8. Halae. n. 1 Thlr. 15 Ngr. Bancroft, Geo., Geschichte der amerikanischen Revolution. Deutsch v. 4. Kretzschmar. 1. Bd. 4 Lfgn. gr. 8. Leipzig. 1 Thlr. 15 Ngr. Beobachtungen üb. den Cretinismus. Eine Zeitschrift in Verbindg. m. mehreren Aerzten u Vorstehern v. Heilanstalten f. schwachsinnige Kinder hrsg. v. Dr. Karl Rösch. 3. Hft. gr. 4. Tübingen. n. 1 Thlr. 15 Ngr. Berend, Dr. Nicol., Zur Chloroform-Frage. Ein zweiter Beitrag zur Chloroform-Casuistik. gr. 8. Breslau. 20 Ngr. Böckh, Aug., Untersuchungen üb. das kosmische System des Platon, m. Bezug auf Hrn. Gruppe's kosmische Systeme der Griechen. Sendschreiben an Hrn. Alex. v. Humboldt. gr. 8. Berlin. 25 Ngr. Canstatt's Jahresbericht üb. die Fortschritte der gesammten Medicin in allen Ländern im J. 1851. [Neue Folge. 1. Jahrg.] Red. v. Prof. Dr. Scherer, Prof. Dr. Virchow u. Dr. Eisenmann. 1. Bd.: Physiologische Wissenschaften. hoch 4. Würzburg. pro 7 Bde. n. 11 Thlr.

Hieraus sind abgedruckt:

Jahresbericht üb. die Fortschritte in der Pharmacie u. verwandten Wissenschaften im J. 1851. Verfasst v. Dr. Martell Frank, Dr. Heidenreich, Prof. Löschner, Prof. Scherer, Prof. Wiggers. Neue Folge. 1. Jahrg. 1. Abth. hoch 4. Ebd. n. 1 Thlr. 10 Ngr.

Jahresbericht üb. die Leistungen in den physiologischen Wissenschaften im J. 1851. Bearb. v. Dr. Heidenreich, Prof. Henle, Prof. Dr. Scherer, Prof. Dr. Valentin. hoch 4. Ebd. n. 1 Thlr. 24 Ngr. Cartellieri, Dr. Paul, Monographie der Minera!-Moorbäder zu Franzensbad bei Eger in Böhmen. Nach Untersuchungen u. Erfahrungen. 2. verm. Aufl. gr. 3. Prag. n. 20 Ngr. Chauvin, F., die Darstellung der Berge in Karten u. Plänen, m. besond. Rücksicht auf ihre Anwendbarkeit im Felde. Mit 1 Kpfitaf. Lex.-8. Berlin. n. 25 Ngr. Clarus, Prof. Dr. Jul., Handbuch der speciellen Arzneimittellehre nach physiologisch-chemischen Grundlagen f. die ärztl. Praxis bearb. 2. Hälfte. 1. Abth. gr. 8. Leipzig. n. 1 Thlr. 15 Ngr. Coxe, Henr. O., Catalogus codicum mss. qui in collegiis aulisque Oxoniensibus hodie adservantur. II Partes. gr. 4. Oxonii. n.n. 14 Thlr. 20 Ngr. Foss, Henr. Ed., Quaestiones Curtianae. 4. Altenburgi. n. 122 Ngr. Junghuhn, Frz., Rückreise v. Java nach Europa m. der sogenannten

englischen Ueberlandpost im Septbr. u. Octbr. 1848. Aus d. Holländ.

« НазадПродовжити »