Зображення сторінки
PDF
ePub

MANMESSIO. V. MANUMISSIO §. 1. fin.

MANNĂ, indecl. În. (et Manna, ae, f.) Vox Hebr.

(Man), qua significatur cibus quidam caelestis, a Deo Hebraeis in deserto Arabiae quadraginta annorum spatio peregrinantibus datus, ita dictus, quod Israëlitac, nescii, quid esset ros ille caelestis divinitus datus, mirabundi dixerint: 1 (Man hu?) h. e. quid est hoc? Graece vò μáv, x. Tradit id Vulg. Interpr. Exod. 16. 15. et seqq. Mane ros iacuit per circuitum castrorum: cumque operuisset superficiem terrac apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tusum. in similitudinem pruinae super terram. Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc?... Appellavitque domus Israël nomen eius man, quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi simile cum melle... Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec etc. Id. Ioh. 6. 58. Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto, etc. Tertull. Car. Chr. 6. sub fin. Legimus, manna esui populo fuisse. - Iuvenc. Carm. in Exod. 663. Mannamque caelestem. 2) Manna est etiam sacrificium. V. MANAA.

-

II. MANNĂ, ae, f. Est graecum pavyz; h. e. mica turis; grano d'incenso. Plin. 12. 32. 4. de ture. Micas concussu elisas mannam vocamus. Id. 29. 38. 3. Viperam in fictili comburere, addito foenicoli succo, et turis manna una. Cf. DIAMANNAE et voc. seq. 2) Mannam croci non uno in loco memorat Veget. Veterin. ut 2. 59., 5. 24. a med. etc., et crocum siccatum, et in usus medicinae reconditum significat.

MANNES, pulvere turis (sic). Gloss. Arab. lat.

MANNŬLUS, i, m. Deminut. mannus, sed eiusdem significationis; bidetto, ronzino. Plin. 4. ep. 2. Habebat puer mannulos multos et vinctos, et solutos. Martial. 12. 24. Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.

[ocr errors]

MANNUS, i, m. Vox fortasse peregrina, et quidem Gallica; nisi quis derivandam putet a μźw; festino, hinc μvos, mox mannus. V. BURDO, BURRICHUS, GINNUS et HINNUS. Est autem mannus animal ex equo et asina natum, idem ac hinnus, ginnus et burdo; ronzino: differt a mulo, qui ex asino et equa nascitur: minor est mulo, et rubicundior, et maximae celeritatis, hinc eius usus ad rhedas trahendas, et burrhirus etiam dicitur. Lucret. 3. 1076. Currit agens mannos ad villam praecipitanter. Propert. 4. 8. 15. Huc mea detonsis avecta est Cynthia mannis. Horat. 3. Od. 27. 6. Rumpit et serpens iter institutum, Si per obliquum similis sagittae Terruit mannos. Id. Epod. 4. 14. Et Appiam mannis terit. Id. 1. Ep. 7. 76. Impositus mannis. Ovid. 2. Amor. 16. 49. rapientibus esseda mannis, Ipsa per admissas concute lora jubas. Senec, ep. 87. ante med. Ita non omnibus obesis mannis, et asturconibus, et tolutariis praeferres unicum illum equum a Catone defrictum? Hieronym. ep. 66. n. 8. Ubi videris fumare patinas, ubi argenti pondus, ubi ferventes mannos, comatulos pueros, etc. Auson. 8. ep. 7. Vel celerem mannum vel ruptum terga veredum Conscendas, propere dummodo iam venias. Cf. voc. praeced.

[ocr errors]

MANO, as, āvi, ātum, āre. Verbum intransitiv., transitivorum tamen more aliquando etiam adhibitum, quod quidam ducunt a vžμ¤; scaturigo (per metathesin), quod a vά; fluo. Alii a pozbę; rarus. Cf. infra §. 1.—b) Mano, is, ĕre, pro mano, as, are usurpasse videtur Apic. 8. n. 3. ut ius ex ipso manere possit. Ita Codd. apud Schuch ad h. l. e) Particip. manans §. 2. et 3. - d) Derivata, manalis, manamen, manatio. e) Composita, demano, dimano, emano, intermano, permananter, permanasco, permano, remano, submano. MANO proprie est fluo, stillo; stillare, gemere, colare, scorrere. Fest. apud Paul. Diac. p. 128. Müll. Manare dicitur, inquit, cum humor ex integro, sed non solido nimis, per minimas suas partes erumpit: quod ex Graeco trahitur, quia illi non satis solidum pavóv dicunt. - 2) Universim vero usurpatur de humoribus utcumque fluentibus. Porro res, quae manat, tum in recto casu ponitur, tum in ablativo. Horat. 3. Od. 11. 19. saniesque manat Ore trilingui. Id. 1. Ep. 17. 59. licet illi plurima manet Lacrima. Virg. 3. G. 310. Laeta magis pressis manabunt flumina mammis. Ovid. 9. Met. 664. fons nigra sub ilice manat. Et 13. ibid. 887. Puniceus de mole cruor manabat. Et 10. ibid. 500. tepidae manant ex arbore guttae. Et 1. Pont. 1. 68. mens tabida facta De nive manantis more liquescit aquae. Lucret. 5. 1254. Manabat venis ferventibus in loca terrae Concava conveniens argenti rivus et auri. Et 6. 944. Manat item nobis e toto corpore sudor. Cic. 1. Divin. 34. Herculis simulacrum multo sudore manavit. Liv. 4. 59. Cultrum manautem cruore prae se lenens. 3) Tum cum accusativo, transitivorum more, seu Graeca-ratione, ut alii exponunt. Ovid. 6. Met. 312. ubi fixa cacumine montis Liquitur et lacrimas etiamnum marmora manant. Horat. 1. Ep. 19. 43. fidis enim, manare poëtica mella Te solum. Plin. 14. 25. 1. Arbores succo manantes picem resinamque. Id. 57. 61. 1. Indica gem

ma in attributo sudorem purpureum manat. Vulg. Interpr. Eccli. 46. 16. Terra, quae manat lac et mel. Cf. Hildebr. ad Apul. 10. Met. 30. – 4) Translate est oriri, venire, descendere, proficisci. Cic. 44. Phil. 6. Cum tristis a Mutina fama manaret. Id. 1. Offic. 43. Omnis honestas manat a partibus quattuor. Id. Parad. 3. 1. extr. Recte facta a virtutibus proficiscuntur, peccata ex vitiis manant. Id. 3. Orat. 62. Ab Aristippo Cyrenaica philosophia manavit. Et 2. ibid. 27. A capite, quod velimus, arcessere; et unde omnia manant, videre. Nemesian. Cyneg. 127. de canibus. quorum proles de sanguine manat Ibero. Et ibid. 210. Est etiam canibus rabies, letale periclum, Quod seu caelesti corrupto sidere manat, etc. 5) Deinde, latiore significatione,

II. Mano dicitur etiam de aliis rebus utcumque fluentibus, serpentibus, et se diffundentibus. Cic. 1. Nat. D. 15. Aër, qui per maria manat. Lucret. 6. 929. Nec varii cessant sonitus manare- per aures. Plin. 35. 14. 1. Rubrica aegilopas manare prohibet. Catull. 65. 24. Huic manat tristi conscius ore rubor. Cic. 2. Nat. D. 19. extr. Multa a luna manant et fluunt, quibus animantes alantur augescantque. Varr. 6. LL. 2. Manat dies ab oriente. Festus, p. 158. Müll. Manare solem antiqui dicebant, cum solis orientis radii splendorem iacere coepissent. — 5) Hinc iterum translate est diffundi, disseminari, dispergi; diffondersi, scorrere, spandersi. Cic. 1. Phil. 2. Cum serperet in urbe infinitum malum, idque maparet in dies latius. Id. Planc. 23. ad fin. Neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut dissimuletis, unquam postulo: sed si quid sine capite manabit, etc.; h. e. sine certo auctore spargetur. Liv. 2. 49. Manat tota urbe rumor. Cic. 4. Catil. 6. Latius opinione disseminatum est hoc malum: manavit non solum per Italiam, verum etiam transcendit Alpes, et obscure serpens, multas iam provincias occupavit. Id. 5. Tusc. 25. Disserendi ratio per omnes partes sapientiae manat et funditur. Et ibid. 5. Eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem. Liv. 24. 18. in fin. Manavit ea benignitas ex urbe etiam in castra. Cic. 5. Offic. 17. Fidei bonae nomen manat latissime.

MĀNON, Graeca positione, i, n. Vox Graeca, μzv¿», qua significatur spongiae genus minus spissum et mollius: a μzvò;; rarus. Plin.

9.69. 1.

MANSER. V. MAMZER.

--

MANSĬO, ōois, f. Verbale a maneo; actus manendi in aliquo loco, mora; dimora, soggiorno, il trattenersi in qualche luogo. Cic. 4. Fum. 4. ad fin. Is saepe mecum de tua mansione aut decessione communicat. Id. 8. Att. 25, a med. Cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. Et 9. ibid. 5. Sunt ista difficillima, discessus Arpinum, mansio Formiis. Ter. Phorm. 5. 8. 23. itiones crebrae et mansiones diutinae Lemni. Cic. 3. Fin. 17. Excessus e vita, et in vita mansio. Turpil. apud Non 2. 488. An oblita, obsecro, es eius crebras mansiones ad amicam, et sumpti largitatem? 2) Item locus ubi manetur; stanza. Pallad. 1. 9. de forma villae. Ut ad habitationem breviter collectas et aestati, et hiemi praebeat mansiones. Et sub fin. Si aestivae mansiones sunt, orientem aspiciant. — Plin. 18. 53. 2. Sub dio retibus inclusa pecorum mansione. — 3) Hinc saepe mansiones sunt diversoria, seu loca, ubi iter facientes noctu quiescunt; alberghi, osterie, posute. Unde itinera aliquando mansionibus distinguuntur, et mansio ponitur pro itinere unius diei, quod varia spatii mensura definiebatur, pro viarum aut facilitate, aut asperitate. Suet. Tit. 10. Sabinos petit aliquanto tristior: deinde ad primam statim mausionem febrim nactus, etc. Plin. 12. 32. 5. Pagus Sabaeorum in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera; olto giornate. 4) In re militari. Lamprid. Alex. Sev. 45. Itinerum dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset: illa die, illa hora ab urbe sum exiturus, et in prima mansione mansurus; deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, etc. - 5) Sic mansiones camelorum sunt loca, in quibus cameli vehentes onera morantur in itinere. Hae distinguuntur aquationibus, nam in aridis et incultis locis putei erant, ad quos cum perventum erat, cameli aquabantur; posate. Plin. 6. 26. 7. A Copto camelis itur, aquationem ratione mansionibus dispositis. Id. 12. 52. 5. Abest a Gaza quadragies et quater centena ac triginta sex (h. e. 4436.) millia passuum, quod dividitur in mansiones camelorum sexaginta quinque. — 6) Mansiones sunt etiam appellata temporaria plerumque pomparum tabernacula, sive aediculae propter urbis vias excitatae, fortasse etiam cum stibadio, ubi sacris alicuius numinis operantes subsistebant et pausabant, vel ut hymnos commodius canerent, et adoranda simulacra spectanti populo exhiberent, vel ut fessis ab onere sacerdotibus recentes succederent. Hinc mansiones Saliorum in Inscr. quam vide sub v. MAGNALIA in Nota, et PAUSARIUS. -7) Mala mansio, genus privatae coërcitionis, qua servus, aut alius quispiam, in quem habenda esset quaestio, in tabula vinctus extendebatur, tum custodiae causa, tum poenae. Ulp. Dig. 47. 10. 15. a med. Quaestionis verbo etiam ea, quam malam mansionem dicunt, continebitur. Id. ibid. 16. 5. 7. Si hominem apud se depositum, ut

[ocr errors]

[blocks in formation]

Nota. Mansio differt a mutatione: etenim mansio dicebatur lo-
cus, in quo iter facientes manebant; mutatio, in quo equi et currus
mutabantur. Hinc in eadem via plures erant mutationes, quam man-
siones.

MANSIONARIUS (et Mansonarius apud Marini, Papiri, p. 501.),
a, um. Adiect. a mansio; ad mansionem pertinens. Fulgent. 5. My-
thol. 6. Psyche ignoto atque mansionario utebatur coniugio; h. e. ho-
spitali, non continuo, noctu enim tantum Cupido cum Psyche manebat
ignotus. 2) Absolute, substantivorum more,

[ocr errors]

MANSIONARIUS, ii, m. Est qui mansionem habet seu diaetam templo
vel Ecclesiae adiunctam, ad custodiam ipsius vel Ecclesiae aliarumque
rerum. Inscr. apud Labus, Fasti della Chiesa, T. 9. pag. 527. Lo-
cus Faustini, quem comparavit a Iulio mansionario. Cf. MANSIO §. 6.
Gloss. Isid. Mansionarius, ostiarius. Adde Inser. apud Mai, Nova
Collect. T. 5. p. 215. et 222.

MANSITO, as, āvi, ātum, āre. Verbum intransitiv., specie frequen-
tativ. a maneo; manto, conversor, habito, dego; abitare, stare. Plin.
10. 3. 1. Pygargus in oppidis mansitat et in campis, albicante cauda.
Tacit. 14. Ann. 42. Cum vetere ex more familiam omnem, quae sub
eodem tecto mansitaverat, ad supplicium agi oporteret. Et 13. ibid.
44. Haud ambiguus percussor, quippe mansitasse una convincebatur;
d'essersi trovato più d'una volta insieme. Iul. Valer. 3. Gest. Alex.
M. 84. Cum ratio ipsa suasisset ibidem mansitare. Adde locum in
Suppositis Amphitr. Plautini, si qua illis in Latinitate auctoritas est;
scena quae incipit, Dii vostram fidem, v. 3. mutatos Atticos in Ar-
cadia homines, Et saevas belluas mansitasse, nec unquam denuo pa-
rentibus cognitos; h. e. belluas remansisse. Simile quid narrat Plin.
8. 22. 54. de homine in lupum verso. Perperam autem quidam puta-
runt, hoc loco esse frequentativ. a mando, is. 2) Translate. Inser.
mutila saeculi III. vel IV. apud De-Rossi, Inser. Chr. T. 4. n. 1155.
Semper fides mansitat apud Deum.

MANSĬUNCULĂ, ae, f. Deminut. a mansio; parva mansio. Vulg. In-
terpr. Gen. 6. 14. Mansiunculas in arca facies. Adde Hieronym. in
Euseb. Chron. Exord. 5.

MANSO, as, are. Verbum intransitiv. specie frequentativ. a maneo,
idem fere ac mansito. Gloss. apud Mai, Class. Auct. T. 8. p. 363.
Mansitare vel mansare, frequenter manere. Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat.
p. 205. n. 59. et V. MANTO.

MANSONĂRIUS. V. MANSIONARIUS, init.

MANSOR, ōris, m. Verbale a maneo; incola, babitator, hospes, qui
alicubi manet. Sedul. 4. 294. Et faciat tenues tanto mansore capaces.
Adde Augustin. 2. Anim. 4. n. 9. et Auctor. serm. 171. de Temp.
olim creditum Augustin. et Ennod. 2. Carm. 14.

MANSTŪTOR, ōris, m. Est qui manu tenet, et tuetur, ut manceps
qui manu capit. Plaut. de muliere in Truc. 4. 4. 6. Video ego eum,
qui manstutorem med adoptavit bonis? Alii leg. qui amans tutorem;
sed nihil mutandum videtur. V. Weise ad h. 1.

MANSUCIUM, edacem, a mandendo scilicet. Festus apud Paul. Diac.
p. 159. Müll., qui tamen masucium legit et vocabulum linguae rusti-
cae fuisse opinatur. Porro masucium est, omissa n, pro mansucium
quod est a mansum supino verbi mando.

-

MANSUEFACIO, ǎcis, ēci, actum, acere. Verbum transitiv. a man-
sues et facio, cuius variationes sequitur. — Particip. mansuefacien-
dus §. 2., mansuefactus, V. suo loco. Proprie est mansuetum fa-
cio, mitigo, placo; mansuefare, addolcire, ammansare. Quintil. 9. 4.
sub init. Mansuefacimus animalia? indomita nascuntur. - 2) Trans-
fertur ad homines. Liv. 3. 14. in fin. Paulatim permulcendo tractan-
doque mansuefecerant plebem. Apul. de Mundo. Leges ad mansuefa-
ciendos homines sunt inventae. 3) Passive

-

MANSUEFIO, is, eri. Est eodem sensu proprio mansuetus fio, cicu-
ror, domor; mansuefarsi, addomesticarsi. Caes. 6. B. G. 27. Uri
assuescere ad homines et mansuefieri, ne parvuli quidem excepti, pos-
sunt. - 4) Transfertur ad homines. Suet. Cal. 11. Si per has man-
suefieri posset ferum eius ingenium.

MANSUEFACTIO, ōnis, f. Verbale a mansuefacio; actus mansuefa-
ciendi. Oros. de arbitr. libert. 35. Mansuefactio bestiarum. Cf. Augu-
stin. de Nat. et Grat. 15.

MANSUEFACTUS, a, um. Particip. verbi mansuefacio; cicuratus,
domitus, mitigatus; mansuefatto, addomesticato, ammansato. Co-
lum. 7. 2. a med. Arietes feros mansuefactos tectis ovibus admisit.
Plin. 8. 25. 1. Augustus tigrim primus omnium Romae ostendit in
cavea mansuefactum. Id. 10. 30. 2. Grues mansuefactae lasciviunt.

2) Transfertur ad homines. Cic. 1. Tusc. 25. a med. A quibus
mansuefacti et exculti; a necessariis artificiis ad elegantiora defluxi-
mus. Iustin. 45. 5. Deposita et mansuefacta barbaria, usum vitae cul-

[ocr errors][merged small][merged small]

-

MANSUES, ētis, omn. gen. Adiect. forma primitiva et obsoleta pro
munsuetus, et eiusdem prorsus significationis. Acc. apud Non. 8. 5.
Si me matrem mansues misericordia capsit. Varr. ibid. Quadrupedem
adeo ferunt mansuem, ut tractarent manibus. Adde Caton. apud Fe-
stum, p. 154. Müll. Sic Apul. 11. Met. 8. Vidi et ursam mansuem,
quae cultu matronali, sella vehebatur. Id. 7. ibid. 23. Multos ego
scio ferocissimos equos, adhibita tali detestatione, mansuetos ac man-
sues exinde factos. Est qui legit ac mites, illepidae geminationis vi-
tandae causa: sed nihil mutandum, nam hic auctor huiusmodi locu-
tionibus delectatur, ut Id. 4. ibid. Solus ac solitarius. V. Hildebr. ad
1. c. 7. 25. Plaut. Asin. 1. 2. 19. Reddam ego te ex fera fame mansue-
tem. Al. leg. mansuetam.

MANSUESCO, escis, ēvi, ētum, escere. Verbum transitiv., in-
transitivorum tamen more saepius adhibitum, a manus et suesco, cuius
variationes sequitur. Cf. SUESCO. - b) Particip. mansuetus, V. suo
loco. - c) Derivata, mansues, mansuetarius, mansuele, mansueto,
mansuetudo, mansuetus. d) Composita, immansuetus, mansue-
facio, mansuefactio.

-

-

MANSUESCO proprie est manu suetum facio, mitem et mansuetum
facio, mansuefacio; addomesticare, mansuefare, ammansure. Var-
ron. 2. RR. 1. Sic ex animalibus, cum propter eandem utilitatem,
quae possent, silvestria deprehenderent, ac concluderent, et mansue-
scerent. Coripp. 6. Iohann. 253. Hic poterat rabidas verbis mansue-
scere tigres, Atque feros, facili mulcens sermone, leones. - 2) Trans-
late. Id. ibid. 484. Mansuescit gentes verbi virtute sacerdos.—3) Huc
spectat illud Statii, 6. Theb. 723. victori tigrin inanem Ire iubet, fulvo
quae circumfusa nitebat Margine, et extremos auro mansueverat un-
gues: extremos ungues accusativus est Graecus, partem significans:
et est sensus: pellis illa tigridis ungues habens extremos auro praefi-
xos, quodammodo illa parte mansueverat. —4) Saepius vero, intransi-
tivorum more,

II. Mansuesco est mansuetus fieri, mitescere; divenir mansueto,
farsi domestico, rendersi trattabile. Colum. 6. 2. circa med. Bu-
culi per haec blandimenta triduo fere mansuescunt. Lucan. 4. 237.
Sic ubi desuetae silvis, in carcere clauso Mansuevere ferae, et vultus
posuere minaces, etc.-5) Transfertur ad homines. Virg. 4. G. 469.
manesque adiit, regemque tremendum, Nesciaque humanis precibus
mansuescere corda. Lucan. 1.551. nullus semel ore receptus Pollutas
patitur sanguis mansuescere fauces. Stat. 6. Theb. 315. multum me-
diis mansueverat annis. 6) Item ad alia. Lucret. 2. 473. Humor
dulcet, ubi per terras crebrius idem Percolatur, ut in foveam fluat,
ac mansuescat; si raddolcisca. Et 5. 1367. fructusque feros mansue-
scere terra Cernebant; indulgendo, blandeque colendo. Virg. 2. G. 259.
Salsa autem tellus, ea nec mansuescit arando, etc. Petron. Satyr. 122.
non solis adusti Mansuescunt radii, non verni temporis aura; non si
mitigano.

[ocr errors]

MANSUETARIUS, ii, m. Nomen proprie adiect. a mansueto, abso-
lute adhibitum de eo, qui feras cicurat, et mansuetas reddit; chi ad-
domestica le fiere: quos Senec. ep. 85. ad fin. vocat domitores fera-
rum, magistros, custodes. Lamprid. Elagab. 21. Habuit et leopes,
et leopardos exarmatos in deliciis: quos edoctos per mansuetarios su-
bito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere, ignorantibus
cunctis, quod exarmati essent. Adde Firmic. 8. 17.

-

-

MANSUETĒ. Adverb, a mansuetus. Comparat. mansuetius, infra.
Est placide, leniter; mansuelamente. Cic. Marcell. 5. Cum ali-
quid clementer, mansuete, iuste, moderate factum legitur. Liv. 3. 29.
Animus mansuete obediens imperio. Auct. ad Herenn. 4. 52. Ferre
mansuete fortunam. Senec. 3. Ira, 27. ad fin. Mansuete immansueta
tractanda sunt. Apul. 9. Met. Civilius, atque mansuetius versari.

MANSUĒTO, as, āvi, ātum, āre. Verbum transitiv. a mansuetus ;
mansuetum reddo, mansuefacio; ammansare. Gloss. Lat. p. 205.
n. 60. Hild. Mansuefacit, mansuetat. - 2) Translate. Vulg. Interpr.
Sap. 16. 18. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis. Oros. de
arbitr. libert. 9. Qui probaverit ventos, fluctus ac tempestates simul-
que invicem elementa rixantia dominicae increpationis audito mansue-
tasse praecepto.

MANSUETUDO, inis, f. Abstractum a mansuetus; conditio eius, qui
mansuetus est: et proprie dicitur de feris, quae domitae parere homini
didicere. lustin. 15. 31. Elephantus ferus infinitae magnitudinis ultro
se obtulit, et veluti domita mansuetudine, eum tergo excepit. 2) Sae-
pius vero refertur ad homines, et est lenitas animi, qua irae modera-
mur; mansuetudine, piacevolezza. Cic. 7. Verr. 44. Illam clementiam
mansuetudinemque nostri imperii in crudelitatem inhumanitatemque
esse conversam . Id. 1. Q. Fr. 1. 8. extr. Tuo toto imperio nihil acer-
bum esse, nihil crudele: atque omnia plena clementiae, mansuetudi-

nis, humanitatis. Id. Marcell. 1. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum tacitus praeterire non possum. Id. 2. Orat. 45. Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis, pietatis signa proferre. Et ibid. 49. Tunc admiscere buic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum lenitatis et mansuetudinis coepit. Id. 2. Offic. 9. Mansuetudo morum et facilitas. Et ibid. 4. sub fin. animorum. Caes. 2. B. G. 14. Uti clementia ac mansuetudine in aliquem. Sall. Cat. 55. Ea misericordia atque mansuetudine populum R. semper fuisse, ut nemo unquam ab eo frustra auxilium petiverit. Et ibid. 57. Caesar mansuetudine et misericordia clarus factus. Tacit. 2. Ann. 72. Tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes. Inser. apud Sanguineti, Iscriz. della Ligur. n. 158. Ob egregiam eius ad omnes homines mansuetudinem. 3) Cadente Latinitate, adulatione crescente, Mansuetudo tua compellatio principis esse coepit. Eutrop. praef. ad Valentem Imp. Res Romanas ex voluntate mansuetudinis tuae brevi narratione collegi. Adde Cod. Theod. 4. 14. 1. §. 4. (V. loc. in DIMENSIO §. 2.) et ibid. 1. 15. 8.

-

MANSUĒTUS, a, um. Particip. verbi mansuesco, adiectivorum more fere adhibitum. Hinc comparat. mansuetior §. 2. et superlat. mansuetissimus §. 2. Proprie est lenis, facilis, mitis: et proprie dicitur de feris, quae cicures et placidae sunt, et inter homines versantur, corumque parent imperio; addomesticato, ammansato, mansuelo, trattabile. Fest. apud Paul. Diac. p. 132. Müll. Mansuetum, ad manum venire suetum: alii aiunt, mansuetum dictum neque ex misericordia moestum, neque ex crudelitate saevum, sed modestia temperatum. Non. 1. 294. Mansuetum dictum quasi manu assuetum: quod omnia, quae sunt natura fera, manuum permulsione mitescant. Unde Virg. 3. G. 186. plausae sonitum cervicis amare. Et 7. Aen. 490. de cervo. Ille manum patiens: quoniam supra dixerat (489.) Pectebatque ferum. Haec Nonius. Quintil. Declam. 260. ante med. Multa animalia, quae venire ad manus et mansuescere queunt, non humanum modo, sed etiam voluptuosum est, alere ac pascere. Varr. 1. RR. 20. luvenci diebus paucis erunt mansueti, et ad domandum proni. Liv. 35. 49. Condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam. Plin. 11. 4. 2. Cum sint apes neque mansueti generis, neque feri, tamen etc. Grat. Cyneg. 164. Mansueta stabula; h. e. mansuetarum pecudum.-2) Translate refertur ad homines, qui iram cohibent, ac se lenes praebent, placidos, et mites. Cic. 5. Phil. 9. Illud quaero, cur tam subito mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. Id. 2. Orat. 49. in fin. Ut et acerrimus in Caepionis invidia renovanda, et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer. Id. 1. Fam. 9. a med. Refero me ad mansuetiores musas. Val. Max. 2. 7. n. 11. Mansuetissimum ingenium. Asellio apud Priscian. 5. p. 668. Putsch. Ut in victoria mitior mansuetiorque fiat. Propert. 1. 9. 12. Carmina mansuetus lenia quaerit Amor. Id. 3. 14. 10. In me mansuetas non habet illa manus. Ovid. 5. Trist. 6. 25. Numinis ut laesi fiat mansuetior ira. 3) Item ad alia. Liv. 5. 16. Tantum superantibus aliis, ac emergentibus malis, nemo tribunos, aut plebem timebat. Mansuetum id malum, tum esse peregrino terrore sopitum videbatur. Propert. 1. 47. 28. Mansuetis socio parcite litoribus; h. e. tutis a tempestate et naufragio. 4) Absolute, substantivorum nomine,

MANSUETI, ōrum, m. Sunt animo mites ac lenes, placidi et comes. Vulg. Interpr. Iudith, 9. 16. Mansuetorum deprecatio, Id. Iob, 24. 4. Mansueti terrae. Id. Psalm. 149. 4. Et exaltabit mansuetos in salutem. - 5) Item Mansuetae, arum, f. Sunt loca quaedam in regione Urbis septima, memorata in Notit. et Curios. Urb. Regio septima continet... Hortos Largianos, Mansuetas, Lapidem pertusum. Exinde fortasse

Sex. Ruf., ut vulgo putatur, suum sumpsit vicum Mansuetum. Nota. Discrimen inter mansuetum et modestum praebet Isid. 1. Differ. n. 352. a Mansuetus est, qui nulli iniuriam irrogat; modestus, qui nec laesus irascitur. » Cf. Eund. 10. Orig. 169.

MANSUM, i, n. Verbale a maneo, cuius supinum mansum, idem quod mansio. Pro alveari usurpavit Claud. Mamert. ep. 2. ad Sapaud. V. loc. in FLORIGER. 2) Pro fundo. Perpetuus in suo Testamento. Quidquid in bonis habeo, sive in agris, pascuis, pratis, nemoribus, vineis, mansis, hortis, etc.

MANSUS, a, um. Particip. verbi mando, is; dentibus contusus et confectus, manducatus; masticato. Cic. 2. Orat. 59. Qui omnes teDuissimas particulas, omnia minima mansa, ut nutrices infantibus pueris, in os inserant. Quintil. 10. 1. ante med. Cibos mansos, ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur. Adde Varron. et Lucil. apud Non. 2. 551. et Sammonic. 11. 16. 2) Absolute, substantivorum more, MANSUM, i, D. Est id quod una vice manditur, buccella. Onom. Lat. Gr. Mansum; Ywμós.

MANTĂ. V. MANDA.

MANTĀTUS, a, um. Adiect. a mantus, participiorum more effictum;

[blocks in formation]

MANTEIUM, Mantēum et Mantium, i, n. Vox Graeca, povračov, qua significatur locus, in quo oracula, et responsa numinis alicuius reddebantur: a μrtis; vales; oracolo. Legitur apud Plin. 5. 31. 4. et 5. Sed plerique nomen proprium urbis habent. V. MANTIUM in ONOM. MANTELE et Mantile, is, n. Nomen, quod varia forma effertur, nempe mantele et mantile, mantelium et mantilium, mantelum et mantellum, ut suo loco videre erit, sed eadem semper significatione quo significatur linteolum quoddam ita dictum vel a manu simpliciter, vel quasi manuterium, ut Varroni placet 6. LL. 8. extr. vel a manus et tela. Alii autem alia comminiscuntur. b) Compositum, aquimantile.

MANTELE vel Mantile proprie est linteolum, quo manus in mensa terguntur; tovagliuola, salvietta: hunc enim eius usum esse affirmant Varr. 6. LL. 8. extr. Festus in Manticularia, Servius et Philargyrius ad Virg. 4. G. 577. et ad 1. Aen. 706. Hinc Plin. 7. 2. 4. Anthropophagos ossibus humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora uti. Virg. 1. Aen. 706. Cereremque canistris Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. - 2) Usi sunt mantelibus etiam in sacris. Rem enim divinam facturus, mantele gestabat tergendis manibus post sacrificium. Ovid. 4. Fast. 953. a dextra villis mantele solutis, Cumque meri patera turis acerra fuit. − 3) De luxu mantelium apud ditissimos, Lamprid. Elagab. 27. Nonnunquam tot picta mantelia in mensam mittebat, his edulibus picta, quae apponerentur. Et Alex. Sev. 37. Convivium nitoris summi fuit: ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero nunquam: cum haec Elagabalus iam recepisset, et ante Hadrianus habuisset. Trebell. Gallien. 16. Poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit: mantelibus aureis semper stravit. Valerian. Aug. in epist. apud Vopisc. Aurelian. 12. Mantelia Cypria, paria duo.

Nota. Mantele differt a mappa, ut patet ex illo Lucilii apud Serv. et Philargyr. loc. cit. §. 1. mappas, mantela, merumque. Et Martial. 12. 29. Attulerat mappam nemo, dum furta timentur: Mantele e mensa surripit Hermogenes. Hinc enim manifestum fit, quod mantelia praebebat, qui et coenam: mappas secum quisque afferebat. Mappa manus tergebant: mantele mensam etiam tegebant: unde apud nos mantile. Praeterea mantele fere erat villosum, mappa non item. Hinc idem Martial. 14. 138. cuius lemma. Gausapa villosa, vel mantele. Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum, etc. Cf. voc. seq.

MANTELIUM, et Mantilium, ii, o. Idem origine et significatione ac mantele. Varr. 6. LL. 8. extr. Mantelium, ubi manus terguntur. Adde Isid. 19. Orig. 26. 6. Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt: quae, ut nomen ipsum indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Cf. Voc. seq. et praeced. etiam in Nota.

MANTELLUM. V. voc. sequent. §. 2.

MANTĒLUM (et Mantellum), i, n. Idem origine et significatione ac praecedentia mantele et mantellum. Fest. apud Paul. Diac. p. 132. Müll. sub v. Manticularia. Frequens antiquis ad manus tergendas usus fuit mantelorum. Alii manteliorum leg. Adde Lucil. l. c. sub V. MANTELE in Nota. 2) Praeterea

II. Mantelum (quo sensu et mantellum scribitur) idem videtur ac Graecum pavlov, seu potius deminut. a mantum, quo significatur genus quoddam vestimenti ad corpus tegendum, unde Itali quoque mantello, quodque Graeci etiam xe‹póμxxтpov appellant. V. MANTUM. Sed hac significatione non occurrit, nisi translate de quolibet tegmine ad occultandum dolum; coperta, pretesto, scusa. Plaut. Capt. 5. 3. 5. Nec mendaciis subdolis mihi usquam mantelum est meis: Nec sycophantiis, nec fucis ullum mantelum obviam est. MANTEUM V. MANTEIUM.

[ocr errors]

MANTĨĂ, ac, f. Vox Graeca, povreix; divinatio, ex qua alia plura vocabula derivantur et componuntur, quorum aliquot civitate quoque Romana donata sunt, ut mantiscinor, aëromantia, aëromantis, coscinomantia, hydromantia, hydromantis, hydromantius, psychoSed hac significatione mantia non occurrit apud Latinos MANTIA appellatur a Dacis herba, quae a Latinis rubus dicitur, teste Apul. Herb. 87.

[ocr errors]

mantium. Scriptores. Nam

MANTICĂ, ae, f. Nomen a manus, quo significatur pera, sacculus; sacchetta, bisaccia, portamantello: quia est ad manum, ut promi facile possint, quae in ea reconduntur. Unde est manticula, in qua pauperes pecuniam recondebant, ut Fest. p. 153. Müll. docet. V. MANTICULA. Manticam vel gestabant ipsi, vel equo imponebant iter fa

cientes. Horat. 1. Sat. 6. 104. nunc mihi curto Ire licet mulo, vel, si libet, usque Tarentum, Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos. Apul. 1. Met. Manticam meam humero exuo; caseum cum pane propere ei porrigo. Pers. 4. 23. Ut nemo in sese tentat descendere! nemo: Sed praecedenti spectatur mantica tergo. V. Phaedr. 4. 9, unde huic loco lux: cui simile est illud Catulli, 22. 21. Sed non videmus, manticae quid in tergo est. Grat. Cyneg. 359. Sit famulis vitulina tuis aut tergore fulvo Mantica.

MANTICHŌRĂ, ae, f. Vox Graeca, pavt‹xúpu, qua significatur bellua Indica, triplici dentium ordine pectinatim coëuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigens; vocis, ut si misceatur fistulae et tubae concentus; velocitatis magnae; humani corporis vel praecipue appetens. Haec ex Ctesia, Plin. 8. 30. 3. et ibid. 45. 1. Ea tamen fabulosa videtur. - Eandem ac tigridem esse putat Pausan. 1. 9. c. 23., qui μapтúxoрxy vocat, ut alii plures Graeci Scriptores. Hinc Calpurn. 7. Ecl. 58. Hic niveos lepores, et non sine cornibus apros, Mantichoram, silvis etiam, quibus editur, alcen Vidimus.

MANTICULA, ae, f. Deminut. a mantica; parva mantica, perula; taschetta, borsa. Festus, p. 153. Müll. Manticularum usus pauperibus in nummis recondendis etiam nostro saeculo fuit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

MANTICULARIUS, ii, m. Est crumeniseca, qui manticulas clam scrutatur, ut pecuniam auferat; tagliaborse, borsaiuolo. Tertull. Apolog. 44. Quis illic sicarius? quis manticularius? quis sacrilegus, aut lavantium praedo? Gloss. Lat. Gr. Manticularius; xλémtng.

MANTICULATIO, onis, f. Verbale a manticulor; actus manticulandi, seu fraudandi. Gloss. Placidi apud Mai, Class. Auct. T. 5. p. 484. Manticulatio, fallacia vel lenotisia: lege lenocinium, ut habet Gloss. Arab. Lat. Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 204. n. 51.

MANTĬCŬLĀTOR, ōris, m. Verbale a manticulor; qui manticulatur, manticularius. Legitur a quibusdam in fragmento Pacuvii apud Ribbeck, Reliq. poët. Tragic. p. 106. Mendicus, manticulator. Sed Fest., apud quem fragmentum hoc servatum est, p. 133. Müll. habet modici manticulator. Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 204. n. 51.

MANTĬCŬLĀTUS, a, um. Particip. verbi manticulor; fraude compositus, dolose factus. Pacuv. apud Fest. in Manticula p. 133. Müll. Machinam ordinis novam, manticulatam astu, etc. Al. aliter leg. Cf. Ribbeck, loc. cit. in voc. praeced. (p. 106. et 107.) et V. voc. seq. MANTICULO, as (V. infra §. 2.), et, deponentium more, MANTICULOR, āris, ātus sum, āri. Verbum transitiv. a manticula; furandi causa manticulas attrectare; fare il borsaiuolo. Fest. apud Paul. Diac. p. 132. Müll. Hinc Apul. Apol. Ut olim Ulyssis socii thesaurum reperisse arbitrati sunt, cum utrem ventosissimum manticularentur. 2) Translate est clam et dolose agere; far baratterie, mariolare, far frode: ut idem Fest. ibid. docet. Pacuv. ibid. Ad manticulandum astu aggreditur. Ribbeck, loc. cit. in MANTICULATOR (p. 106.) leg. Aggrediar asturem: manticulandum est mihi. Gloss. Isid. Manticulare, fraudare vel decipere. Adde Gloss. apud Mai, Class. Auct. T. 6. p. 555.

MANTILE et

MANTILIUM. V. MANTELE S. a.

MANTILIARIUS. V. MANULEARIUS.

MANTISĂ et Mantissa, ae, f. Vox Tusca, teste Fest. apud Paul. Diac. p. 132. Müll. (V. loc. infra §. 1.). Vult tamen los. Scalig. vocem esse origine Latinam, pro mantesa, et dici, quasi manu tensam, pro eo, quod manu porrigitur praeter id, quod ad pondus exigitur: ut sit mantisa caro, mantisa mera, porrigi enim manu, non dari pondere. Ego a Festo starem. b) Mantissa legitur in quibusdam veterib. editionib. teste Scalig., magisque illi placet. Porro

[blocks in formation]
[blocks in formation]

II. Manto est exspectare, morari. Plaut. Poen. 1. 2. 52. Herus nos apud aedem Veneris mantat; ci aspetta. Et Pseud. 1. 5. 49. At dabit, parabit aliquid hos dies: manta modo.

MANTUĀTUS, a, um. V. MANTATUS in fin.

MANTUELIS, le. Adiect. a mantus; similis manto seu mantelo. Trebell. Claud. 17. Misi chlamydem Dardanicam mantuelem unam. MANTUM, i, n. V. voc. seq.

MANTUS, i, m. et Mantum, i, n. Vox Hispana, quam tamen alii ducunt a Graeca voce padun, qua significatur vestis ampla, quae paenulae similis fuisse videtur ex Polluc. Onomast. l. 7. c. 13.; manto. Isid. 19. Orig. 24. 15. Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum: est enim breve amictum. Gloss. Arab. Lat. Mantum, quod manus tegat tantum. Cf. MANDYA.- Caesar. Arelat. in Testam. circa fin. Ancillae nostrae Caesariae abbatissae mantum maiorem, quem de cannabe fecit, dari volo. Domino meo Cypriano mantum e cunctis meliorem dari volo. Huc spectat Gloss. Isid. Mandus (sic), vestis virginalis.

Nota. Etiam mantus, us, f. videtur usurpatum teste Auct. Append. ad Prob. p. 193. Keil., Appellativa generis feminini, quae ablativo casu numeri singularis u littera terminantur . . . socru, mantu. Mantus de vestimento interpretatus est editor vindobonensis, coll. Salmas. ad Trebell. Pollion. Claud. 17.

MĂNUĂ, ac, f. Nomen a manus, vulgo usurpatum pro manipulo; Italice dicere possemus manala, mannella. Legitur apud Vulg. Interpr. Ital. Deut. 24. 19. Si autem oblivisceris mauuam, non reverteris accipere illam. - Gloss. Isid. Manua, manipuli. Manua fortasse emendandum in manuae, nominat. plurali.

[ocr errors]

MĂNUĀLIS, le. Adiect. a manus; ad manum pertinens; manuale, da mano, manitengolo. Plin. 18. 72. 1. Panicum et milium pectine manuali legunt Galliae; h. e. quod una manu adhibetur. Id. 19. 3. 1. Liuum in fasciculos manuales colligatum; h. e. qui manu capi possunt. Id. 24. 80. 5. Chamaedrys incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in tribus heminis aquae decoctae, etc.; manate, brancate.-2) Manualia saxa, quae manu teneri, aut iaci possunt. Sisenn. apud Non. 6. 5. Manuales lapides. Tacit. 4. Ann. 51. Manualia saxa iacere. Calpurn. 5. Ecl. 85. Qui sibi tum felix, tum fortunatus babetur, Vilia cum subigit manualibus hordea saxis; h. e. molis trusatilibus. Hieronym. in Chron. ad ann. 308. a Chr. n. Manualis mola. V. MANCARIUS §. 3. - 3) Aqua manualis apud Tertull. Apolog. 59. a med. est, qua lavantur ante coenam manus. Est tamen, qui aliter legat. 4) Manuales digiti apud Cassiod. 1. Variar. 10. sunt digiti decem, qui duabus hominum manibus continentur, ad distinctionem eorum, qui in pedibus sunt. — 5) Manualis pes, cui opponitur naturalis, dicitur qui per manus metitur. Auct. Incert. de mensur. p. 521. Goës. Tantum praecellit pes mauualis pedem naturalem, quantum pollex in longitudinem protendi potest. - 6) Manualis libellus est liber artis alicuius vel scientiae in compendium redactae, in usum communiorem. Serv. Centim. fin. Habes, lector, in compendio discendi manualem libellum, quem etc. V. infra §. 10. —7) Absolute, substantivorum more,

-

MANUALIS, is, m. et

MANUALE, is, u. Est linteolum ad sudorem abstergendum aut aliud quidpiam agendum; fazzoletto, pezzuola. Acta SS. Montani et Socc. n. 15. Manualem, quo oculos fuerat celatus, in partes duas discidit, et iussit alteram reservari, qua Flaviano oculi post crastinum ligarentur. Acta S. Cyprian. n. 5. Linteamina et manualia a fratribus ante eum mittebantur. B. Cyprianus manu sua sibi oculos texit; qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, etc. Inscr. apud Rénier, n. 1891. Silani aerei N. VI. Manualia IV. VI. Gloss. Lat. p. 205. n. 61. Manuale, orarium. — 8) Item manuale absolute (subaudi involucrum) in lemmate apud Martial. 14. 84. est veluti vagina lignea, in quam liber circumferendus includebatur, ne chartae attritu tererentur. Epigramma est. Ne toga barbatos faciat vel paenula libros, Haec abies chartis tempora longa dabit. — 9) Item pluteus, cui imponuntur libri pro lectura. Gloss. Lat. Gr. Manuale; άvadópiov. V. ANALOGIUM. - 10) Item manualia, ium, n. videntur intelligi libri manuales. Fragm. Iur. civ. anteiustin. Vatic. §. 45. Pauli lib. 2. manualium. Gloss. Isid. Manuale, liber ad gerendum aptus, qui enchiridion dicitur. V. Hildebr, ad Gloss. Lat. p. 205. n. 61.

MĂNUALIUM, ii, n. Idem quod manuale. V. voc. praeced. §. 10. Gloss. Gr. Lat. Eyxeipidios; manualium.

MĂNUARIUS, a, um. Adiect. a manus, idem ac manualis. Gell. 18. 15. Hoc aere collecto, quasi manuario, coenula curabatur omnibus, qui cum lusum luseramus; h. e. quasi ex pluribus manibus collecto. Respicit

autem ad vices ludendi, seu iactus, qui ab Augusto apud Suet. Aug. guntur. Suet. Vesp. 16. Sunt, qui opinentur, ad manubias et rapinas 71. manus dicuntur. Si, inquit, quas manus remisi cuique, exegis- necessitate compulsum, summa aerarii fiscique inopia. Id. Cal. 41. sem, vicissem vel quinquaginta millia. - 2) Manuarium vas apud Ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in palatio conCharis. 1. p. 95. Putsch. est vas manuale. stituit. ·3) Manuaria mola, 5) Speciatim quae manu versatur: sicut asinaria, quae iumento. Iabolen. Dig. 33. 7. 26. V. MANUALIS §. 2. 4) Absolute, substantivorum more, MANUARIUS, ii, m. Est fur apud Laberium. Manuari, inquit, pudorem perdidisti. Improbat hoc Gell. 16. 7. Cf. voc. seq. §. 2. — 5) Item liber manualis. Onom. Lat. Gr. Mantuarius (lege mauuarius); exe ρίδιον.

MĂNŬĀTUS, a, um. Adiect. a manus, participiorum more effictum; qui manus habet, ut dentatus, qui dentes. Capell. 4. §. 578. Alicuius manuati manus est, . . . quia et manuatum aliquid manu manuatum - 2) Manuatus est pro furatus est, dixit Laber. in Mimis, sed praelicenter, ut ait Gell. 16. 7. Adde Non. 2. 555.

est.

Nota. Quidam leg. apud Plin. 19. 8. 1. Vulsum spartum fascibus in acervo manuatum; h. e. manuales in fasciculos colligatum. Al. leg. animatum. Cf. Sillig. in not. crit. ad h. 1.

MĂNŬBALLISTĂ, ae f. Nomen a manus et ballista; ballista minor, quae manu tractatur. Veget. 2. Milit. 15. Adde 4. ibid. 22., ubi huiusmodi machinas, quas suo tempore manuballistas appellari ait, antea docet scorpiones dictos fuisse.

MĂNUBALLISTARIUS, ii, m. Nomen a manuballista; qui manuballistas tractat. Veget. 3. Milit. 14. et 4. ibid. 21.

MĂNUBIA, ae. V. voc. seq. §. c.

MĂ BIAE, arum, f. Nomen a manus, teste Varr. 8. LL. 5. A manu manubiae. » Et Isid. 18. Orig. 2. 8. « Manubiae, eo quod manibus detrahuntur. » Vulgo tamen a manus et vis ducitur, sive Graeca voce Bix; vis; ut explicent scilicet terminationem biae; quod non est necesse admittere, cum simplex vocis terminatio explicari possit eadem ratione, qua ab exuo fiunt exuviae, ita ut verbalium ratione ab obsoleto manuo et manuviae (ut scribendum esset de sententia Adamant. apud Cassiod. Orthogr. 6.) fuerint effictae, dein manubiae. b) Veteres manibiae pro manubiae scripsisse, testatur Vel. Long. Orthogr. p. 1228. Putsch. a Antiquis varie etiam scriptitatum est mancupium, aucupium, manubiae. Siquidem o Caesar per i scripsit, ut apparet ex titulis ipsius. At Augustus i per u, ut testes sunt eius inscriptiones, et qui per i scribunt, illam rationem sequuntur. » Hinc manibiae legimus in Inser. a. U. C. 712. apud Orelli, n. 591. L. Plancus L. f. Cos. Imp. iter. de Manib. Et in alia nuperrime Romae reperta inter rudera Palatina et a me exscripta: Cn. Domitius M. f. Calvinus Pontifex, Cos. iter. Imper. de manibieis. Quibus adde Monum. Ancyr. 3. 8. et 17. et 4. 24. — c) Manibia in sing. num. habet Fest. sub v. Peremptalia p. 214. Müll. « Maiore manubia. » Et Senec. loc. cit. infra §. 5. d) Derivata, manubialis, manubiarius, ma

nubius. Cf. MANUBIUS.

MANUBIAE proprie sunt pecunia redacta ex venditione praedae devictis hostibus captae; danaro tratto dalla preda falta in guerra. Gell. 15. 24. in fin. Qui proprie atque signate locuti sunt, manubias pecuniam dixerunt; scil. quae ex praeda vendita, redacta est, ut ibidem pluribus docet, et Non. 5. 39. confirmat. Cato apud Front. 1. ad Antonin. Imp. (edente iterum A. Mai) ep. 2. Nunquam ego praedam, neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem, qui cepissent. Cic. 5. Verr. 80. Qua ex praeda, aut manubiis haec abs te donatio constituta est? In lege Rulli apud Eund. 1. Agr. 4. et 2. ibid. 22. Quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario. Cic. fragm. apud Gell. loc. cit. Praedam, manubias, sectionem decemviri vendent. Cic. 2. Agr. 23. Si est aequum, praedas ac manubias suas imperatores, non in urbis ornamenta conferre, sed ad decemviros deportare. Id. 3. Verr. 59. Dubitamus, quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit? h. e. tantam pecuniam ex aede Castoris, quam, subactis Dalmatis, L. Metellus de manubiis exstruxerat, ut Ascon. ad h. 1. explicat. Plin. 7. 27. 2. Delubrum Minervae ex manubiis dicavit. Liv. 10. 46. Dereliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit. 2) Si vim vocis spectemus, manubiae ipsam praedam significant, et spolia hostium; spoglie de'nemici, preda, bottino. Ascon. loc. cit. Manubiae sunt praeda imperatoris, pro portione de hostibus capta. Et in c. 6. extr. Spolia quaesita de vivo hoste nobili per deditionem, manubias veteres dicebant: et erat imperatorum haec praeda, ex qua, quod vellent, facerent. Adde Vulg. Interpr. Ezech. 29. 19. et 38. 15. —3) Universim vero

11. Manubiae dicantur de quacumque praeda, et spoliis. Petron. Satyr. 79. extr. Postquam optima fide partiti manubias sumus. Naev. apud Non. 2. 557. Manubias suppetat pro me. Flor. 2. 18. Cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internecionem saevire potuissent. 4) Trauslate de signis, tabulis, pecuniis, quae a magistratibus ex provinciis expilatis, aut aliunde colli

III. Manubiae dicuntur (in Etruscorum libris, teste Serv. ad 1. Aen. 46.) etiam de fulminibus, quia manu et vi lovis iaciuntur. Senec. 2. Quaest. nat. 41. Fulmina dicunt a love mitti, et tres illi manubias dant. Prima, ut aiunt, monet, et placata est, et ipsius consilio Iovis mittitur. Secundam mittit quidem luppiter, sed ex consilii sententia: duodecim enim Deos advocat. Hoc fulmen boni aliquid aliquando facit: sed tunc quoque non aliter, quam ut noceat, ne prodest quidem impune. Tertiam manubiam idem luppiter mittit: sed adhibitis in consilium Diis, quos superiores et involutos vocant. Quae vastat, et includit, et mutat statum privatum utique, et publicum, quem invenit; ignis enim nihil esse, quod sit, patitur. Haec Senec. quibus similia habet Festus, qui borum meminit etiam in Peremptalia, p. 245. Müll., sed fusius ibid. p. 129. Manubiae Iovis tres creduntur esse, quarum unae sint minimae, quae maneant placataeque sint. Alterae quae maiores sunt, etc.

MĂNŬBĬĀLIS, le. Adiect. a manubiae; ad manubias pertinens. Suet. Aug. 30. Vias ex manubiali pecunia sternendas triumphalibus viris distribuit. MĂNŬBĬĀRĬUS, a, um. Adiect. eiusdem originis et significationis ac praecedens; manubialis. Plaut. Truc. 4. 4. 27. Saltem amicus mihi esto manubiarius; h. e. per quem manubias ego, seu praedam et lucrum ex aliis faciam.

[ocr errors]

MĂNUBIUS, a, um. Adiect. a manubiae; manubialis: manubiam machaeram dixisse videtur Plaut., quae hosti in pugna detracta sit, Truc. a. 5. v. 35. Nisi si te mea manubia machaera, et hunc vis emori. Bothe rectius ex Codd. legit Nisi si te manu mea in machaera, etc.; h. e. nisi vis et te, et hunc manu mea discerpi machaera.

MĂNUBRĬĀTUS, a, um. Adiect. a manubrium, participiorum more effictum; manubrium habens, ut Manubriatae serulae, Pallad. 1. 45. Manubriati cultri, Ammian. 25. 1.

MĂNUBRIŎLUM, i, u. Deminut. a manubrium; parvum manubrium; manichetto. Cels. 7. 6. ad fin. Manubriolo scalpelli diducere. MĂNUBRIUM, ii, n. Nomen a manus et habeo, ut docet Eutyches apud Cassiod. Orthogr. 9. « Manubrium, quasi manu haberium. » - Dicitur autem manubrium ea cuiuscumque rei pars, quae manu tenetur; manico. Cic. 6. Verr. 27. a med. Vas vinarium ex una gemma praegrandi, trulla excavata, manubrio aureo. Iuvenal. 11. 153. quin ipsa manubria cultellorum Ossea. Colum. 11. 2. ad fin. Per lucubrationem ferramenta acuere, et ad ea facere, vel facta manubria aptare: quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea. Id. 5. 10. Manubrium bidentis. Vitruv. 10. 15. Manubria epistomiorum. 2) Eximere alicui e manu manubrium, apud Plaut. Aul. 3. 4. 12. est alicui occasionem quippiam agendi praeripere; levar di mano l'occasione, o 'l comodo.

MĂNUCĀPTUS, a, um. Adiect. a manus et captus; captivus. Gloss. Lat. Gr. Manucapti; dopiάλwTOL.

MĂNUCĬŎLUM et Maniciolum, i, n. Deminut. a manucium; manipulus, fasciculus; manicottolo, fantoccio. Petron. fragm. Tragur. 65. Burm. Tangit et videt manuciolum de stramentis factum, non cor habebat, non intestina, etc. V. integr. loc. Heins. volebat eodem sensu manupiolum .

MĂNUCIUM et Manicium, ii, n. Nomen a manus, quo significatur manuum involucrum seu tegumentum ad arcendum frigus; Italis manichino et manicotto: Veneti vulgo manizza appellant. Gloss. Philox. Manicium ; χειρίς .

MĂNUCLA et

V. MANULEA,

MĂNUCULATUS et Maniculatus et per syncopen Maniclatus vel Manuclatus, a, um. Adiect. a manucula; manica instructus, manicatus. Plaut. Pseud. 2. 4. 48., ubi tamen alii leg. manuleata pro manuculata. Manicleatus vel Manucleatus pro manuclatus habet Isid. 19. Orig. 22. 8. Manicleata tunica; id est manicata, eo quod habeat manicas, quam xupidwròv Graeci vocant.

MĂNUENSIS, se. Adiect. a manus, ut manuensis sporta apud Cassian. 19. Collat. 4. de lectione Graevii, nam alii habent amanuensis. V. AMANUENSIS §. 2.

MANUFACTUS et divisim Manu factus, a, um. Adiect. participiorum more effictum; arte et manu factus; artificiale. Cic. 3. Fin. 22. Quid enim aut in natura, aut in operibus manu factis tam compositum inveniri potest? Id. 2. Offic. 4. Portus manu facti. Vitruv. 9. 3. Is, ad tempus, opus manufactum subtiliter, regi approbavit. Cels. 5. 27. n. 1. Naturales, vel etiam manufactae natationes. Ovid. Ib. 147. Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, Sive manu facta morte solutus ero; h. e. externa vi illata. Quintil. 5. 14. ad fin. Ut ea nasci, et ipsa provenire natura, non manu facta, et arte suscepta magistrum

« НазадПродовжити »