Зображення сторінки
PDF
ePub

II.

BOOK videt consensum ut illas animo abhorreat, nec aliorum rationibus posset dissuaderi quin abominandas eas judicet, et Divinæ majestati odiosas. Denique idem echarissimus filius noster debita cum instantia nos precibus sollicitaverit, quatenus personæ suæ et regni nobis semper devotissimi rationem habentes, maturo judicio ab angustiis liberemus, quibus se usu præsentis matrimonii per legem conscientiæ privatum, nec ad aliud per leges publicas ante sententiam admissum, vehementer conqueritur. comprehensum esse. Nos igitur considerantes quot, quanta, tum in sedem apostolicam, tum in fidem Christianam officia præ cæteris exhibuerit, promeritus eo nomine ut nostræ vicissim potestatis gratiam uberrimam et promtissimam referat, aliamque illius causam atque privati esse, ex qua nimirum pendeat salus plurimorum, nec posse dictæ causæ decisionem diutius proferri et protelari sine gravi discriminis periculo, dicti vero principis cruciatu fmaxime quæ nos ex gratitudinis vicissitudine minuere debeamus, qua decet festinatione procedi facientes ut ad finem celerrime perducatur, de consilio fratrum nostrorum, quorum in hac causa tam gravi atque urgenti judicium adhibuimus, ac etiam eorum quos et sacræ theologiæ peritissimos et juris ecclesiastici callentissimos desuper consulendos audiendosque putavimus, quoniam vitia et defectus prædictos ejusmodi esse comperimus, quæ pensata præfatæ prohibitionis natura, vires ipsius bullæ merito enervarent; quo magis, viz. hattestemur et palam faciamus, quanta animi cura t solicitudine præfati 1charissimi filii nostri conscientiam ejusmodi scrupulis et difficultatibus impediri, implicari atque vexari sustineamus, cum alioqui te dilectum filium nostrum cardin. Eboracen. in illa provincia et apostolicæ sedis legatum, à præclaris animi tui virtutibus, ad justitiam vero et æquitatem propensissimo sincerissimoq; affectu nobis sic commendatum et cognitum habeamus, ut tibi merito soli omnem nostram authoritatem, cum in hac causa expedienda, tum etiam in reliquis committendam putaverimus, dignissimus quidem nobis existimatus, qui partes

• carissimus

* hujusmodi

f maxima

I alioquin

minueret h attestamur i carissimi

11.

nostras tractes et vices absentis posses supplere: Te tamen BOOK dilectum filium à nobis specialiter mistinc destinandum duximus, ut conjunctim in hac causa procedere possitis, ita nihilominus propter incertum casuum eventum mandatam authoritatem temperantes, ut altero vestrum nolente aut impedito, alter omnia exequi et causam fine debito valeat terminare. Vobis ut præfertur conjunctim, et ut præfertur divisim, ad cognoscendum et procedendum summarie et de plano, sine strepitu et figura judicii, ac de, et super viribus dictæ bullæ sive dispensationis inquirendum, ipsamque bullam sive dispensationem, si de vitiis prædictis aut eorum aliquo tali probatione constiterit, quæ licet aliis minus clara videatur, animo tamen religioso, conscientiæque vestræ, aut ejus vestrum qui in hac causa processerit, divisim, ut præfertur, satisfecerit, et verisimile apparuerit, vel pacem quæ in bulla prætenditur sine hujus matrimonii contractu consistere potuisse et continuari, vel dictum charissimum filium nostrum, ut allegabatur, non cupiisse contrahere matrimonium ad hoc ut pacis fœdera conservarentur, vel deniq; principes in bulla nominatos, inter quos fœdera per illud matrimonium continuatum iri allegabatur, ante mandatam executioni bullam fatis concessisse, ipsam nullam, minus validam, ex surreptione et obreptione inefficacem, irritam et inanem fuisse, semper et esse pronuntiandam et declarandam; Matrimonium autem prædictum, quod ejusdem virtute consistere videtur, nullum simul ac minus legitimum esse, ac pro nullo minusq; legitimo haberi deberi decernendum; ipsos porro contrahentes ab omni contractu matrimoniali hujusmodi liberos, à consortio conjugali quod hactenus observârunt separari deberin sententiandum, et autoritate nostra separandum. Deniq; utrumque ad contrahendum cum alio vel alia, novum conjugium ineundi, licentiam et facultatem tribuendum et concedendum, citra omnem recusationem, aut appellationis interpositionem, committimus et demandamus vices nostras; ac vos conjunctim, et altero vestrum nolente ut præfertur aut impedito, divisim, ad præmissa exercenda et expienda, plenæ finaliq; executioni demandanda, vicam istuc n sententiendum, • expedienda,

II.

BOOK rios nostros et nostrum vicarium, aut si quo alio nomine uti poterimus, quod demandatam in prædictis Pauthoritatem ampliaret, cum omni potestatis plenitudine tam absolutæ quam ordinariæ, quatenus vel ad præfati matrimonii congruam dissolutionem, vel novi contrahendi firmam constitutionem, expedire videbitur aut pertinere; ita etiam ut autoritate præsentis commissionis nostræ, cum omnibus illis canonibus, ad validiorem efficacioremq; processus vestri firmitatem poteritis dispensare, quicunq; eidem obstare putabuntur, omnemq; defectum quacunq; ex causa contingentem nostræ autoritatis interpositione, dispensatione apostolica supplere possitis et valeatis, tam prolem ex primo matrimonio susceptam propter bonam fidem parentum, si ita expedire visum fuerit, legitimam decernendo, 'pronunciando et promulgando, quam ex secundo matrimonio suscipiendam ; legitimitatem etiam utriusq; prolis, censuris et pœnis ecclesiasticis quibuscunque, per modum decreti aut sanctionis perpetuæ muniendo et vallando, omnibus validioribus et efficacioribus modis et formis quæ de jure concipi et excogitari spoterint, facimus, constituimus et ordinamus per præsentes: Et quicquid per vos conjunctim, ut præfertur, aut divisim procedentes, per cognitionem 'judiciariam summariam, aut extrajudiciariam, processus quoscunq; faciendo, pronunciando aut promulgando, "easdemve executioni mandando, dispensationes quascunq; aut gratias in præmissis concedendo et faciendo, et generaliter in aliquibus prædictorum potestatem nostram vel ordinariam vel absolutam exercendo, ut præfertur, actum, gestum, decretum, dispensatum, pronunciatum, mandatum, aut executum fuerit, id omne et totum, cum primum poterimus, ratum, gratum et firmum habentes, in validissima et efficacissima forma confirmabimus, nec eorum aliqua unquam infirmabimus aut infringemus, aut eorum alicui contraveniemus, nec interim revocabimus; declarantes etiam et protestantes per præsentes, nostræ intentionis esse, ut præsens commissio, sive delegatio autoritatis nostræ, perpetuo effectu gaudeat, et usq; ad finalem ⚫ pronuntiando

t

P autoritatem

9 quæcunq;

' judiciariam et summariam,

" eosdemve

⚫ poterunt,

II.

prædictorum conclusionem extremumq; terminum duret et BOOK consistat, non obstantibus quibuscunque decretis, sententiis, mandatis rescriptis, literis aut brevibus in contrarium, deinceps per nos tanquam irritatoriis, derogatoriis aut revocatoriis præsentis concessionis nostræ, emittendis, destinandis aut promulgandis; quibus omnibus expresse per præsentes derogantes, et illa omnia pro nullis, cassis, irritis et inanibus reputantes, ac talia esse et haberi, istisq; omnino anteriora judicari, præsentia vero semper posteriora, et post illa repetita, emissa et destinata censeri, ac tanquam ultima et posteriora contrariis sic deinceps emittendis derogare debere, et cæteris contrariis non obstantibus quibuscunque.

XI.

Rome Jan. 1528.

The cardinal's letter to John Cassali about it; taken from a

duplicate written by his secretary.

Vitell. b.

REVERENDE domine a prothonotari, tanquam frater aman- Cotton lib. tissime, cum aliis meis literis copiose ad vos perscripsi re- 10. fol. 47. giæ majestatis animum, et desiderium super his rebus quas vobis in præsentia commisit, suo nomine bSmo. D. N. declarandas.

Nunc vero ob humillimam sinceramq; meam devotionem, cqua ex jure et officio non solum ejus sanctitati, sed miseris ecclesiæ sublevandis rebus, dignitatiq; apostolicæ restituendæ adstringor, his literis vos instruam super quibusdam rebus, præcipue et accurate notandis et considerandis, quas post humillimam, reverentissimamq; meam commendationem dicta sanctitati, meo nomine sigillatim, speciatim declarabitis; et cum causam concernant, quam regia majestas nunc maxime optat et requirit, eandem sanctitatem vehementissime rogabitis, ut cuncta legere et bene notare non gravetur.

Primo itaq; indolens infælicem adversumq; præsentium rerum successum, in quo S. D. N. cardinaliumq; collegium versatur, diuq; ac noctu mente volvens, quo pacto quibusve

[blocks in formation]

BOOK modis, totis meis viribus, omni sumptu molestiaq; neglecta, II. et cum proprii sanguinis vitæque effusione, ministerium aliquod impendere, tantæque afflictioni solamen afferre, et ecclesiæ sanctissimiq; domini nostri collapso statui opitulari, in quam rem haud dubie quoadq; vita suppetet incumbam : mihique in hac cogitatione versanti, in mentem recordationemq; subiit, mirus quidem et grandis affectus. Qui divina sic disponente Providentia, ex instanti assiduaque mea opera provenit, ut hunc optimum dominum meum regem inducerem, eique persuaderem quod ad arctissimam istam intimamque cordis et animi conjunctionem deveniret erga S. D. N. ecclesiæq; et sedis apostolicæ tutelam ac patrocinium suscipiendum, memoriæque succurrunt innumeræ rationes à me adductæ, ut regiam majestatem, quæ Cæsari tenacissime inhærebat, adducerem ad eSmi, D. N. defensionem, rerumq; Italicarum tutelam amplectendam, ac inter omnes allegatas rationes, nulla fuit validior aut vehementior, vel quæ regiæ majestatis pectus magis permoveret, quam intima securitas, perfectaque constantia, quam ei assidue indesinenterq; insinuavi de ejus sanctitatis vera optimaq; et flagranti correspondentia in amore perpetuo indissolubiliq; amicitia, animo et voluntate, petitionibus semper suæ R. majest. et desideriis concedendis, quoad ecclesiæ thesaurus et autoritas ejus sanctitati Christi vicario concessa permittit, vel quoad se extendit, seu fposset extendere; super idq; omnia uberrime promisi, meam etiam salutem, fidem, honorem, animamque adstringens, quod omnia ex ipsius regiæ majestatis votis, in omne tempus præstarentur, absq; ulla prorsus occasione aut scrupulo, ab hujusmodi indulgendis petitionibus digrediendi, adeo quod regia majestas, ex hoc meo asseveranti relatu, hunc propensum S. D. N. in se animum perspiciens, mihique ejus sanctitatis nomine, veluti legato, et sedis apostolicæ membro loquenti, firmam, certamq; fidem adhibens, periculis omnibus posthabitis, laboribus sumptibusq; spretis, nullaq; sui regni aut subditorum habita ratione, animum adfixit, prorsusq; statutum et decretum in omnibus se adjungere, atque perpetuo et constanter cum S. D. N. in affectu con

[blocks in formation]
« НазадПродовжити »