Зображення сторінки
PDF
ePub

11.

rursus conscribendum; sed quod in hujusmodi periculi BOOK eventum possit ejus sanctitas sine ullo discrimine vel alicujus cognitione eam dicto libello signaturam, sigillumq; apponere, ut aperte inde constet, pontificis meram voluntatem sic esse, illiusque signaturæ ac sigilli vigore, legitime et sufficienter possim ego procedere ad inquisitionem de dictæ dispensationis insufficientia, cognitionem et aliarum causarum et rationum, quæ adduci possunt pro dicti matrimonii invalidi

tate.

Item cum his ad vos mitto dispensationem in debita forma confectam et scriptam in modum brevis, secreto impetrandam et expediendam eidem signaturam vel sigillum apponendo, vel alio quovis modo valido: Et quamvis ex hac re multa pendeant, ob quæ ista requiruntur, et quæ, Deo favente, neutiquam timenda sunt; Attamen regia majestas exemplo innitens, et recordationi complurium rerum, quæ olim præteritis temporibus fuerunt injuste asserta, vel adducta, in animo habens causas suas omnes absq; ulla controversia aut difficultate ad perfectum finem perducere, et ne ullo quovis prætextu, argumento aut colore, postmodum emergente perturbarentur, hoc à sanctissimo domino nostro requirit, veluti rem necessariam, qua nullo pacto carere queat; firmiter confidens, quod sanctitas sua, benigne atq; amanter isti ejus desiderio assentiet, et concedet sine ullo obstaculo dictam commissionem, juxta formam quam regia majestas petit, et eodem tempore, atq; hæc omnia ita benigne ac liberaliter expedire, secretiori et validiori fieri possit modo, quo optatus finis subsequi possit in eum effectum, laudabileque propositum, de quo superius dictum est; Qua ex occasione sanctissimum dominum nostrum in perpetuum sibi adstringet, indissolubiliq; amicitiæ vinculo hanc regiam majestatem sibi alligabit, quæ nulli labori, periculo, opibus, regno, subditis, nec ipsi sanguini parcens, ab ejus sanctitate nunquam divelletur aut eam deseret, sed totis suis viribus constantissime semper illi adhærebit, tum in suæ sanctitatis et cardinalium liberationem, tum in hostibus persequendis; ad quem finem, magnam jam pecuniarum summam ad regem Christianissimum misit, pro illo Italiæ exercitu continuando,

quo

II.

BOOK et præter id in animo statutum habet, quod nisi Cæsar de dicta sanctitate liberanda consentire, et ad pacem devenire voluerit, bellum gerere adversus has inferiores Cæsaris regiones et dominia, quo vehementius urgeat sanctissimi domini nostri liberationem, ecclesiæq; in pristinam suam dignitatem et authoritatem restitutionem, eaque de se indicia exhibebit ut universo orbi manifestum sit futurum, dictam suam majestatem esse solidum perfectum amicum, filium obsequentissimum et ejus devotissimum; à qua pectoris sui sententia, nullo thesauro, nullis opibus, nullis regnis, seu ditionibus, vel occasione quacunq; unquam 'abducetur, sed ex filiali sua observantia et in Christianam religionem zelo, innatoq; erga sedem apostolicam studio et præcipuo quodam affectu, quem sanctissimo domino nostro gerit in compensationem quoq; gratitudinis, quam tam avide in hoc suo negotio ab ejus sanctitate expectat, decretum prorsus habet in constantissimo hoc et indissolubili amicitiæ et conjunctionis vinculo $ sincerissimæ perstare, id quod dicta regia majestas sanctissimum dominum nostrum vehementissime rogat, ut probe velit in omnem partem librare, vicissemq; efficere, ut ex regiæ petitionis indulgentia palam constet parem benevolentiam et humanitatem à sanctissimo domino nostro ex mutuo præstari.

Hæc autem causa ipsius sanctitati à vobis, ut dictum est, exposita et declarata, neutiquam dubitandum est, quin benevole atq; libenter statim adnuat regiæ majestatis expectationi et quod huic assentiet, dictam commissionem secreto modo ipsa concedens, neminem de ea re, ut dictum est, participem faciens; qui modus servandus est, si videritis hæc effici non posse, nisi cum 'periculo hæc res eis communicetur, qui eam sint interturbaturi, vel si id præstare fuerit in sanctissimi domini nostri arbitrio, tunc ejus sanctitas non gravetur, per brevia, vel per bullas, prout validius et magis sufficiens fore judicaverit, præmissa omnia concedere, ad quod vestram omnem industriam, prudentiam, studium, diligentiamq; adhibebitis: Sic omnia prudenter ac circum

radducetur,

⚫ sincerissimo

t

periculo quin hæc

II.

specte agentes, ne in discrimen deveniatur negotium hoc his BOOK detegendi, qui illud vel impedire vel retardare forsan voluerint aut poterint, sed potius quam ad id periculi res deducatur contenti eritis sola dictorum libellorum signatura, in eam formam confecta, quum ex ea palam constet, pontificis assensum in id actualiter concurrisse, qui postea recentioribus scriptis, si ita opus fuerit, firmius confirmari corroborariq; poterit.

Et quoniam incertum est, utrum ante vestrum ad pontificem accessum, ejus sanctitas fuerit in suam libertatem restituta, necne, quæ forsan libera non tanti faciet regiæ majestatis amicitiam et conjunctionem, vel allegabit, se nec audere nec posse, ex suis cum Cæsare conventionibus ista concedere, nec secreto ullo modo, vel ullo colore, quod ea in re fecisset apud Cæsarem "justificari, ut potuisset antea in regiæ majestatis auxilio pro sua liberatione sperans, dum adhuc detineretur captivus; eo casu sanctissimo domino nostro in mentem redigetis, quam parum fidere possit ullis sibi factis à Cæsare promissis, quum nulla in parte redundare possit in commodum aut securitatem, sed solum in extremum excidium ac detrimentum sedis apostolicæ; et licet ad breve tempus multa videretur Cæsar in ejus sanctitatis gratiam facturus, compertissimum tamen semper pontifici esse debet Cæsarianos ea facere, semperq; facturos, quæ Cæsarem possint exaltare, et tendant ad usurpationem, potius et depressionem status ecclesiastici, quam ad ejus continuationem, vel conservationem; et quotiens adversus ecclesiam ista tentarentur, regia majestas in hac sua petitione passa repulsam, quæ alioquin ejus sanctitati in omnem eventum firmissime adhæsisset, et alios suos confœderatos in eandem sententiam pertraxisset, quam, ea deficiente, in contrarium facile possent allici, quo animo futura sit, et quam bene suum affectum et observantiam collocâsse existimatura: summæ est prudentiæ omnia considerare.

Haud incognitum præterea est sanctissimum dominum nostrum ad Cæsaris instantiam, quum non multam ab ejus

[blocks in formation]

BOOK sanctitate gratiam promeritus esset, ei concessisse dispensatioII. nem et absolutionem à jurejurando ab illo præstito, deducenda in conjugem domina principissa, nullo ut par fuisset à regia majestate habito, seu petito consensu, non obstante quod Cæsar in validissima forma, non solum præstito jurejurando, sed cautione et ecclesiasticarum censurarum et pœnarum adhibita, quod perstringeretur de dicto matrimonio perimplendo, ac si pontifex contentus esse potuit, tantum ei ostendere gratitudinem, quum veluti hostis indies certior tunc poterat haberi, et qui majora y petebat quam juste posset optare, suis petitionibus, regia majestate inconsulta, neutiquam parcens, quanto propensius ejus sanctitas adnuere debet ejus principis voto, cujus fidem et observantiam vere filialem sæpe experta est. Verum tamen si sanctissimus dominus noster difficulter visus fuerit posse adduci, ut in meam personam dictæ commissioni assentiat, allegans quod non sum indifferens, cui ex suæ sanctitatis honore hoc negotium committi possit, cum regiæ majestati sum subditus et intimus consiliarius, tunc tamdiu persistetis ea in re, quoad vobis visum fuerit conveniens, negotii expeditionem non ideo protrahentes, aut differentes, sed instantes ut hujusmodi commissio concedatur; affirmabitisq; me pro re nulla quantumlibet grandi, nullo favore, aut commodo, quicquam effecturum esse, quod aversetur officio meo, et erga Christum præstitæ professioni, neq; unquam a recto, vero, justoq; tramite digressurum; Et quum cardinalis sim et apostolicæ sedis de latere legatus, ejus sanctitatis honor, integraque conscientia, à me omnino conservaretur, ex hujusmodique concessa commissione, omni ex parte exoneraretur. Tandem si ad hoc, nullis rationibus pontifex potuerit adduci, ab ejus sanctitate requiretis, ut dictam velit commissionem concedere in personam domini Staphylei decani rotæ, qui et vir indifferens est, et hujusmodi rei ob eruditionem accommodatus, nullo pacto omittentes dispensationis expeditionem, ut dictum est; et hujus rei gratia commissionem nunc ad vos mitto, in debita forma confectam et paratam, quæ signetur ad dictum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

II.

dominum Staphyleum directa, quam sanctissimo domino BOOK nostro reddetis, casu quo alia nequeat obtineri, rogabitisq; ut cum dicta dispensatione eam velit concedere. Et quoniam fieri possit quod dum fieret mentio de me excipiendo, forsitan ejus sanctitas aliquem alium quam dominum Staphyleum nominaret, ad quem commissio hujusmodi dirigeretur, hoc vero in loco tenacissime insistetis, firmiterq; inhærebitis ei rei, nec in alium aliquem virum exterum ullo pacto consentientes, sed solum pro eodem domino Staphyleo instantes ejus sanctitatem summis precibus vehementissime rogantes, et rationibus omnibus suadentes, ne alium ullum nominare velit, asserentes quod quum in instructionibus vestris non contineatur, nec de alio ullo fiat mentio, nisi me recusato, iterum atque iterum ab eadem sanctitate petetis, ut nomine hujus auditoris rotæ hæc fiat et expediatur commissio, vos nec audere nec posse vobis præscriptos fines transgredi.

De regii vero desiderii ac petitionis frustratione super dicta commissione obtinenda dicetis unum et idem esse, hanc illi denegare, vel alii concedere quam in vestris instructionibus contineatur, non quod regia majestas de aliorum rectitudine aut indifferentia quicquam suspicetur, vel quod judicet eorum aliquem affectibus obnoxium; sed quod pro re certissima credidit, quod sanctissimus dominus noster in neminem tam facile condescenderet, quam in dictæ rotæ decanum, ob idque de eo in instructionibus vestris mentionem fecit: sed commissiones in debita forma cum his nominibus fieri et conscribi jussit, quod si hic credidissemus, dom. Staphyleum jusjurandum habitum istic iri pro suspecto affirmare potestis me fuisse omnino missurum consimilem commissionis formulam, spatio relicto pro aliquo alio inscribendo nomine, aliquamq; aliam super ea re instructionem me daturum fuisse; et haud dubie, si de nominibus duntaxat fuerit controversia, hæ rationes facile poterunt pontificem attrahere, ut in me consentiat, vel in Staphyleum. De aliis vero neminem admittetis, nec tamen pontifici apperietis vos, ne id faciatis habere in mandatis, sed superius enarratas

[blocks in formation]
« НазадПродовжити »