Зображення сторінки
PDF
ePub

Salamis, & Paphos, & quò primùm ex mari Venerem egreffam accolæ affirmant, Palæpaphos. Arados in Phoenice eft 35 parva, & quantùm patet, tota oppidum: frequens tamen, quia etiam fuper aliena tecta fedem ponere licet. Parva & Canopos, Nili oftio, quod Canopicum vocant, obvia eft. Menelai gubernator Canopus, ibi forte moriens, nomen infulæ, illa oftio dedit. Pharos Alexandriæ nunc ponte conjungitur, olim (ut Ho40 merico carmine proditum eft) ab eifdem oris curfu diei totius abducta: &, fi ita res fuit, videri poteft confectantibus in tantum mutatæ caufas Nilum præbuiffe, dum limum fubinde, & præcipuè cùm exundaret, litori annectens, auget terras, fpatiumque augefcentium in vicina vada promovet. In Africa con 45.tra majoren Syrtim Euteletos: contra minoris promontoria, Meninx & Cercina contra Carthaginis finum, Tarichiæ & Ægates, Romana clade memorabiles Plures Europe litoribus. funt appofitæ in Ægæo mari prope Thraciam Thafos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyægos Sciathos, Halonefos; &, 50 quam aliquando, omnibus qui mares erant cæfis, tantùm foeminæ tenuiffe dicuntur, Atho monti Lemnos adverfa. Pagafæus finus Scyron profpicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem promontorium Gerafton & Capharea, ad feptentionem Cenæum extrudit, & nufquam lata, duûm millium 55 fpatium habet ubi arctiffima eft: cæterùm longa, totique Bootiæ oppofita, angufto freto diftat à litore. Euripon vocant, rapidum mare, & alterno curfu, fepties die ac fepties nocte fluctibus invicem verfis, adeò immodicè fluens, ut ventos etiam, ac plena ventis navigia fruftretur. Aliquot in ea funt oppida,. 60 Styra, Eretria, Pyrrha, Nefos, Oechalia: verùm opulentiffimæ, Caryftos & Chalcis. In Atthide Helene eft, nota ftupro Helenæ, & Salamis excidio claffis Perficæ notior: circa Pelopon-nefon etiam nunc in Egao Pityufa, & Ægina Epidaurico litori proxima, Træezenio Calauria, inter ignobiles alias letho 65 Demofthenis nobilis: in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenuffa & Theganufa contra Acritan: in Jonio Prote, Afteria, Cephalenia, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium; & inter non ignobiles, Ulyffis nomine Ithaca maximè illuftris: in Epiro Echinades, & olim Plotæ, nunc Strophades: contra Ambraci70 um finum Leucadia, & vicina Adriatico mari Corcyra. Hæ

[ocr errors]

Thracum

Thracum Graiorumque terris objacent. At interiùs Melos, Olearos, Ægilia, Cothon, Ios, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Dionyfia, Cythnos, Chalcia, Icaria, Cinara, Nifyros, Lebinthos, Calymnia, Syme. Hæ, quia difperfæ funt, Sporades. Ab eis Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea Paros, Myconos, 75 Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros, quia in orbem jacent, Cyclades dictæ funt. Super eas. jam in medio mari, ingens & centum quondam urbibus habitata Crete, ad orientem promontorium Samonium, ad occidentem Kei KÉTwTov immittit; nifi major effet, Cypri fimilis: multis famigerata fabulis, ad- 80 ventu Europæ, Pafiphaes & Ariadne amoribus, Minotauri feritate fatoque, Dædali operibus & fuga, Tali ftatione atque morte; maximè tamen eo, quòd ibi fepulti Jovis pæne clarum veftigium fepulcrum eft, cui nomen ejus infculptum effe accola oftendunt. Urbium notiffimæ, Gnofos, Gortyna, Lyctos, Ly-85 caftos, Holopyxos, Panacra, Cydonia, Marathufa, Dictynna. Inter colles, quòd ibi nutritum Jovem accepimus, fama Idæi montis excellit. Juxtà eft Aftypalea, Naumachos, Zephyre, Chryfe, Gaudos; & quas Mufagorus numero tres, uno tamen vocabulo appellant; atque, unde Carpathio mari cognomen eft, Carpathos, go In Adria Apforos, Dyfcelados, Apfyrtis, Iffa, Pityia, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Tragurium, Diomedia, Æftria, Safon, atque, ut Alexandriæ, ita Brundufio adjacens Pharos. Sicilia (ut ferunt) aliquando continens, & agro Brutio annexa, pòst freto maris Siculi abfciffa eft. Id anguftum & anceps alterno 95 curfu modò in Tufcum, modò in. Ionium pelagus perfluit, atrox, fævum, & Scylla Charybdifque fævis nominibus inclytum. Scylla faxum eft, Charybdis mare, utrumque noxium appulfis. Ipfa ingens & tribus promontoriis in diverfa procurrens, Græcæ literæ imaginem, quæ Delta dicitur, efficit. Pachynum vocatur, 100 quod Græciam fpectat: Lilybæum, quod Africam : Peloris, quod in Italiam vergens Scyllæ adverfum eft. Caufa nominis, Pelorus gubernator ab Annibale ibidem conditus; quem idem vir profugus ex Africa, ac per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua effe litora, & non pervium pe- 105 lagus, proditum fe arbitratus occiderat. Ab eo ad Pachynum ora que extenditur, Ionium mare attingens, hæc fert illuftria, Meffanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracufas, & N

in

in iis mirabilem Arethufam. Fons eft, in quo vifuntur jacta in 110 Alpheum amnem, ut diximus, Peloponnefiaco litori infufum: unde ille creditur non fe confociare pelago, fed fubter maria terrafque depreffus, huc agere alveum, atque hîc fe rurfus extollere. Inter Pachynum & Lilybæum Acragas eft, & Heraclea & Thermæ: inter Lilybæum & Pelorida Panormus, & 115 Himera: interius verò Leontini, & Centuripinum, & Hybla, aliæque complures. famam habet ob Cereris templum Enna. Præcipui montium Eryx maximè memoratus ob delubrum Veneris ab Ænea conditum; & Etna, quæ Cyclopas olim tulit, nunc affiduis ignibus flagrat. De amnibus Himera referen120 dus, quia in media admodum ortus, in diverfa decurrit, fcindenfque eam utrinque, alio ore in Libycum, alio in Tufcum mare devenit. Circa Siciliam in Siculo freto est Ææe, quam Calypfo habitaffe dicitur; Africam versùs Gaulos, Melita, Coffura; propiùs Italiam Galata, & illæ feptem, quas oli appel125 lant, Oftcodes, Lipara, Heraclea, Didyme, Phoenicufa, ac ficut Etna perpetuo flagrans igne Hiera & Strongyle. Sed Pithecufa, Leucothea, Ænaria, Phitonia, Capreæ, Prochyta, Pontiæ, Pandateria, Sinonia, Palmaria, Italico lateri, citra Tiberina oftia objacent. Ultrà aliquot funt parva, Dianium, Igi-. 130 lium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria: duæ grandes, fretoque divifæ, Corfica, & Sardinia; quarum Corfica Etrufco litori propior, intra latera tenuis & longa, præterquam ubi Aleria & Mariana coloniæ funt, à barbaris colitur: Sardinia Africum pelagus attingens, nifi quòd in occidentem quàm in orientem135 anguftiùs fpectat, par & quadrata undique, & nufquam non aliquanto eft fpatiofior, quàm ubi longiffima eft Corfica; cæterùm fertilis, & foli quàm cœli melioris, atque ut fœcunda, ita pæne peftilens. in ea antiquiffimi populorum funt Ilienfes : urbium antiquiffimæ Calaris & Sulci. At in Gallia, quas referre 140 conveniat, folæ funt Stoechades, ab ora Ligurum ad Maffiliam ufque difperfæ. Baleares in Hifpania contra Tarraconenfia litora fitæ, non longè inter fe diftant, & ex fpatio fuo cognominibus acceptis, majores minorefque perhibentur. Caftella funt 145 in minoribus, Jamno & Mago: in majoribus, Palma & Pollentia coloniæ. Ebufos è regione promontorii, quod in Sucronenfi finu Ferrariam vocant, eodem nomine urbem habet; fru

mentis.

mentis tantùm non fœcunda, at alia largior, & omnium animalium, quæ nocent, adeò expers, ut nec ea quidem, quæ de agreftibus mitia funt, aut generet, aut, fi invecta funt, fuftineat. 150 Contrà eft Colubraria, cujus meminiffe fuccurrit, quòd cùm scateat multo ac malefico genere ferpentum, & fit ideo inhabitabilis, tamen ingreffis eam, intra id fpatium, quod Ebufitana humo circumfignaverunt, fine pernicie & rata eft; iifdem illis ferpentibus, qui folent obvios appetere, afpectum ejus pulveris, 155 aliud velut virus procul & cum pavore fugientibus.

POM

POMPONII MELÆ

DE

SITU ORBIS.

LIBER III.

CAP. I.

HISPANIA

D

ORA EXTERIOR: ICTA eft ora Noftri Maris: dictæ Infulæ, quas amplectitur. reftat ille circuitus, quem (ut initio diximus) cingit Oceanus. Ingens infinitumque Pelagus, & magnis æftibus concitum (ita enim motus ejus appellant) modò inundat campos, modò latè nudat ac refugit, non alios aliofque invicem, neque alternis acceffibus nunc in hos nunc in illos toto impetu verfum: fed ubi in omnia litora, quamvis diverfa fint, Terrarum Infularumque ex medio pariter effufum eft, rurfus ab illis colligitur in medium, & in femet10 ipfum redit; tanta vi femper immissum, ut vasta etiam flumina retroagat, & aut terreftria deprehendat animalia, aut marina. deftituat. Neque adhuc fatis cognitum eft, anhelitune fuo id Mundus efficiat, retractamque cum fpiritu regerat undam undique, fi (ut doctioribus placet) unum animal eft: an fint de15 preffi aliqui fpecus, quò reciprocata Maria refidant, atque un

de

« НазадПродовжити »