Зображення сторінки
PDF
ePub

porrò, five quòd folutæ magnis æftibus nives, ex immanibus Ethiopia jugis, largiùs quàm ripis accipi queant, defluunt: five quòd Sol hieme terris propior, & ob id fontem ejus mi30 nuens, tunc altiùs abit, finitque integrum, & ut eft pleniffimus, furgere: five quòd per ea tempora flantes Etefiæ, aut actas à feptentrione in meridiem nubes fuper principia ejus imbre præcipitant; aut venienti obviæ adverfo fpiritu, curfum defcendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, 35 oftia obducunt: fitque major, vel quòd nihil ex femet amittit; vel quòd plus quàm folet accipit; vel quod minus quàm debet emittit. Quòd fi eft alter Orbis, funtque oppofiti nobis à meridie Antichthones; ne illud quidem à vero nimium abscefferit, in illis terris ortum amnem, ubi fubter maria cæco alveo penetrave40 rit, in noftris rurfus emergere, & hac re folftitio accrefcere, quòd tum hiems fit unde oritur. Alia quoque in his terris mira funt. In quodam lacu Chemmis infula, lucos fylvafque & Apollinis grande fuftinens templum. natat, & quocunque venti agunt, pellitur. Pyramides tricenûm pedum lapidibus exftructæ; 45 quarum maxima (tres namque funt) quatuor ferè foli jugera quæ fede occupat, totidem in altitudinem erigitur. Maris, aliquando campus, nunc lacus, viginti millia paffuum in circuitu patens, altior quàm ad navigandum magnis onuftifque navibus fatis eft. Pfammetichi opus Labyrinthus, domos ter mille & 50 regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exftructus ac tectus, unum in fe defcenfum habet, intus pæne innumerabiles vias, multis ambagibus huc & illuc remeantibus, fed continuo anfractu, & fæpe revocatis porticibus ancipites: quibus fubinde alium fuper alios orbem agentibus, & fubinde tan55 tùm redeunte flexu quantùm procefferat, magno & explicabili tamen errore perplexus eft. Cultores regionum multò alter à cæteris agunt. Mortuos limo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant; verùm arte medicatos intra penetralia collocant. Suis literis perversè utuntur. Lutum inter manus, 60 farinam calcibus fubigunt. Forum ac negotia fœminæ, viri penfa ac domos curant: onera illæ humeris, hi capitibus accipiunt: parentes cùm egent, illis neceffe, his liberum eft alere. Cibos palàm & extra fua tecta capiunt: obfcena intimis ædium reddunt. Colunt effigies multorumi animalium, atque ipfa magis animalia;

animalia; fed alii alia: adeò ut quædam eorum, etiam per impru- 65 dentiam, interemiffe, capitale fit: & ubi morbo aut forte exftincta fint, fepelire ac lugere folenne fit. Apis populorum omhium numen eft; bos niger, certis maculis infignis, & cauda linguaque diffimilis aliorum. Rarò nafcitur, nec coitu pecoris (ut aiunt) fed divinitus & cœlefti igne conceptus; diefque quo 70 gignitur, genti maximè feftus eft. Ipfi vetuftiffimi (ut prædicant) hominum, trecentos & triginta reges ante Amafin, & fupra undecim millium annorum ætates, certis annalibus referunt : mandatumque literis fervant, dum Egyptii funt, quater curfus fuos vertiffe fidera, ac folem bis jam occidiffe, unde 75 nunc oritur. Viginti millia urbium Amafi regnante habitarunt, & nunc multas habitant. Earum clariffimæ, procul à mari, Sais, Memphis, Syene, Bubaftis, Elephantis, & Theba uti quæ (ut Homero dictum eft) centum portas, five (ut alii aiunt) 80 centum aulas habent, totidem olim principum domos; folitafque fingulas, ubi negotium exegerat, dena armatorum millia effundere: in litore, Alexandria Africæ contermina, Pelufium Arabia. Ipfas oras fecant Canopicum, Bolbiticum, Sebennyticum, Pathmeticum, Mendefium, Cataptystum, Pelusiacum, Nili 85

oftia.

Alata &

CA P. XI.

ARABIA.

RABIA hinc ad Rubrum mare pertinet; fed illic magis læta & ditior, thure atque odoribus abundat: hîc, nifi quâ Caffio monte attollitur, plana & fterilis, portum admittit Azotum fuarum mercium emporium; quâ in altum abit, adeò edita, ut ex fummo vertice à quarta vigilia ortum folis oftendat.

5

CAP.

SYR

CA P. XII.

SYRI A.

YRIA latè litora tenet, terrasque etiam latiùs introrfus, aliis aliifque nuncupata nominibus; (nam & Cole dicitur, & Mefopotamia, & Damafcene, & Adiabene, & Babylonia, & Judæa, & Comagene, & Sophene : hîc Palæftina eft, quâ tangit Ara5 bas, cum Phoenice; & ubi fe Cilicia committit, Antiochia) olim ac diu potens, fed cùm eam regno Semiramis tenuit, longè potentiffima. Operibus certè ejus, infignia multa funt duo maximè excellent; conftituta urbs miræ magnitudinis Babylon, ac ficcis olim regionibus Euphrates & Tigris immiffi. Cæ. 10 terum in Palæftina, eft ingens & munita admodum Gaza; (fic Perfæ ærarium vocant: & inde nomen eft, quòd cùm Cambyfes armis Ægyptum peteret, huc belli & opes & pecuniam intulerat) eft non minor Afcalon; eft Jope, ante diluvium (ut ferunt) condita; ubi Cephea regnaffe eo figno accolæ af15 firmant, quòd titulum ejus, fratrifque Phinei, veteres quædam aræ cum religione plurima retinent: quinetiam rei celebratæ carminibus ac fabulis, fervatæque à Perfeo Andromeda clarum veftigium, marinæ belluæ cffa immania oftentant. Phoenicen illuftravere Phoenices, folers hominum genus, & 20 ad belli pacifque munia eximium; literas & literarum operas, aliafque etiam artes, maria navibus adire, claffe confligere, imperitare gentibus, regnum præliumque commenti.

In ea eft

Tyros, aliquando infula, nunc annexa terris deficit, quâ ab impugnante quondam Alexandro jacta funt opera. Vici tenent ulterio 25 ra: & adhuc opulenta Sidon; antequam à Perfis caperetur, maritimarum urbium maxima. Ab ea ad promontorium Theûprofopon duo funt oppida, Byblos & Botrys: ultra tria fuerunt fingulis inter fe ftadiis diftantia; locus ex numero Tripolis dici. tur: tum Simyra caftellum, & urbs non obfcura Marathos. 30 Inde jam non obliqua pelago, fed adverfa adjacens Afia, gran

dem.

dem Sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites circumfident; fitus efficit: quia regio fertilis, crebris & navigabilibus alveis fluminum pervia, diverfas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac mifcet. In eo prima eft reliqua 35 pars Syriæ, cui Antiochiæ cognomen additur: & in ora ejus urbes, Seleucia, Paltos, Berytos, Laodicea, Khofos; amnefque, qui inter eas eunt, Lycos, & Paltos, & Orontes: tum mons Amanus, & ab eo ftatim Myriandros & Cilices.

A

CA P. XIII.

CILICIA:

Tin receffu intimo locus eft magni aliquando difcriminis, fuforum ab Alexandro Perfarum fugientifque Darii fpectator ac teftis. nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris Iffos fuit; & hac re Sinus Ifficus dicitur. Procul inde Ammodes promontorium inter Pyramum Cydnumque fluvios jacet. Pyramus Iffo prior Mallon præterfluit: Cydnus ultrà per Tarfum exit. Deinde urbs eft olim à Rhodiis Argivifque, pòft piratis Pompeio affignante poffefla; nunc Pompeiopolis, tunc Sole: juxtà in parvo tumulo Arati poëtæ monumentum; ideo referendum, quia ignotum, quam ob caufam jacta in id 10 faxa diffiliunt. Non longè hinc Corycos oppidum, portu faloque incingitur, angufto tergore continenti annexum. Suprà Specus eft, nomine Corycius, fingulari ingenio, ac fuprà quàm ut defcribi facilè poffit eximius. Grandi namque hiatu patens, montem litori appofitum, & decem ftadiorum clivo fatis arduum, ex 15 fummo ftatim vertice aperit. Tunc altè demiffus, & quantùm demittitur amplior, viret lucis pubentibus undique, & totum se nemorofo laterum orbe complectitur: adeò mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo afpectu confternat; ubi contemplati duravere, non fatiet Unus in eum defcenfus eft, 20 anguftus, afper, quingentorum & mille paffuum, per amœnas umbras, & opaca filvæ quiddam agrefte refonantis, rivis hinc atillinc fluitantibus. Ubi ad ima perventum eft, rurfum F Specus

que

30

25 Specus alter aperitur, ob alia dicendus. Terret ingredientes fo-. nitu cymbalorum divinitus & magno fragore crepitantium. De. inde aliquandiu perfpicuus, mox & quò magis fubitur cbfcurior, ducit aufos penitus, altèque quàfi cuniculo admittit. Ibi ingens amnis ingenti fonte fe extollens, tantummodo fe oftendit, & ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demerfus abfconditur. Intrà fpatium eft, magis quàm ut progredi quifpiam aufit horrible, & ideo incognitum. Totus autem augustus & verè facer, habitarique à Diis & dignus & creditus, nihil non venerabile, & quafi cum aliquo numine fe oftentat. Alius ul. 35 trà eft, quem Typhoneum vocant, ore angufto, & multùm (ut experti tradidere) preffus, & ob id affidua nocte fuffufus, neque unquam perfpici facilis: fed quia aliquando cubife Typhonis fuit, & quia nunc demiffa in fe confeftim exanimat, natura fabulaque memorandus. Duo deinde promontoria funt, 40 Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, & quod Ciliciam à Pamphylia diftinguit, Anemurium: interque ea Celenderis & Nagidos, Samiorum coloniæ; fed Celenderis Sarpedoni propior.

IN

CA P. XIV.

PAM PHYLIA.

N Pamphylia eft Melas, navigabilis fluvius; oppidum Sida; & alter fluvius Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Athenienfium ducis adverfus Phonicas & Perfas navalis pugna atque victoria fuit. Mare, quo pugnatum eft, ex edito admo5 dum colle profpectat Afpendos; quam Argivi condiderant, poffedere finitimi. Deinde alii duo validiffimi fluvii, Ceftros & Catarrhactes: Ceftros navigari facilis; hic quia fe præcipitat, ita dictus. Inter eos Perga eft oppidum, & Dianæ, quam ab oppido Pergæam vocant, templum: trans eofdem mons Sardemifos, 10 & Phafelis à Mopfo condita, finis Pamphyliæ.

CAP.

« НазадПродовжити »