Зображення сторінки
PDF
ePub

per

tæo (ut ferunt) conditum. Extat rei fignum, Parma elephantino tergori exfecta, ingens, & ob magnitudinem nulli nunc ufuro habilis: quam locorum accolæ ab illo geftatam pro vero 10 habent, traduntque, & inde eximiè colunt. Deinde eft mons præaltus, ei quem ex adverfo Hifpania attolit objectus: hunc Abylam, illum Calpen vocant, columnas Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipfum junctos olim petuo jugo diremiffe colles, atque ita exclufum antea mole mon- 15 tium Oceanum, ad quæ nunc inundat admiffum. Hinc jam mare latiùs funditur, fummotafque vaftiùs terras magno impetu inflectit. Cæterùm regio ignobilis, & vix quicquam illuftre fortita, parvis oppidis habitatur, parva flumina emittit, folo quàm viris melior, & fegnitie gentis obfcura. Ex his tamen 20 quæ commemorare non piget, montes funt alti, qui continenter & quafi de induftria in ordinem expofiti, ob numerum, feptem, ob fimilitudinem Fratres nuncupantur: Tamuda fluvius, & Rufadir, & Siga, parvæ urbes ; & portus, cui Magno eft cognomen ob fpatium. Mulucha ille quem diximus amnis 25 eft, nunc gentium, olim regnorum quoque terminus, Bocchi Jugurthæque,

CAP. VI.

NUMID I A.

Beo Numidia ad ripas expofita fluminis Ampfagæ, fpitio A quidem quàm Mauritania anguftior eft, verùm & culta magis & ditior. Urbium quas habet, maximæ funt, Cirta procul à mari, nunc Sittianorum colonia; quondam regum domus, & cùm Syphacis foret, opulentiffima: Iol ad mare, aliquando ignobilis; nunc, quia Jubæ regia fuit, & quòd Cæfarea vocitatur, illuftris. Citra hanc (nam in medio ferme litore fita eft) Cartenna & Arfinnaria funt oppida, & Quiza caftellum, & Laturus finus, & Sardabale fluvius: ultra, Monumentum commune regiæ gentis, deinde Icofium & Ruthifia urbes, & 10 fluentes inter eas Aveus & Nabar, aliaque quæ taceri nullum re

[blocks in formation]

5

[ocr errors]

rum famæve difpendium eft. Interiùs, & longè fatis à litore (fi fidem res capit) mirum ad modum, fpinæ pifcium, muricum oftreorumque fragmenta, faxa attrita (uti folent) fluctibus, & -15 non differentia marinis, infixæ cautibus ancoræ, & alia ejufmodi figna atque veftigia effufi olim ufque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus effe invenirique narrantur.

R

CAP. VII.

Africa proprie dicta.

EGIO quæ fequitur à promontorio Metagonio ad aras Philænorum, propriè nomen Africæ ufurpat. In ea funt oppida, Hippo Regius, & Ruficade, & Tabraca. Dein tria promontoria, Candidum, Apollinis, Mercurii, vaftè projecta in al5 tum, duos grandes Sinus efficiunt. Hipponenfem vocant proximum ab Hippone Diarrhyto, quod litori ejus appofitum eft. In altero funt caftra Lælia, caftra Cornelia, flumen Bagrada, Utica & Carthago, ambæ inclytæ, ambæ à Phœnicibus conditæ : illa fato Catonis infignis, hæc fuo; nunc populi Romani colonia, o10 lim imperii ejus pertinax æmula ; jam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum, quàm ope præfentium clarior. Hadrumetum, Leptis, Clupea, Acholla, Taphrura, Neapolis, hinc ad Syrtim adjacent, ut inter ignobilia celeberrimæ. Syrti finus eft centum ferè millia paffuum, quâ mare accipit, patens; 15 trecenta, quâ cingit: verùm importuofus atque atrox & ob vadorum frequentium brevia, magifque etiam ob alternos motus pelagi affluentis & refluentis infeftus. Super hunc ingens Palus amnem Tritona recipit, ipfa Tritonis: unde & Minervæ cognomen inditum eft, ut incolæ arbitrantur, ibi genitæ: faciuntque ei 20 fabulæ aliquam fidem, quòd quem natalem ejus putant, ludicris virginum inter fe decertantium celebrant. Ultra est Oea oppidum, & Cinyps fluvius per uberrima arva decidens: tum Leptis altera, & Syrtis, nomine atque ingenio par priori; cæte rùm altero ferè fpatio quâ dehifcit, quàque flexum agit, amplior.25 Ejus promontorium eft Borion; ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi

Lotophagi tenuiffe dicuntur, ufque ad Phycunta (& id promontorium eft) importuofo litore pertinet.. Aræ ipfæ nomen. ex Philænis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos miffi Carthagine ad dirimendum conditione bellum, diu jam de finibus, & cum magnis amborum cladibus geftum; poftquam in eo quod 30 convenerat non manebatur, ut ibi legati concurrerent, certo tempore utrinque dimiffi, ibi termini ftatuerentur; pacti de integro, ut quicquid citrà effet, popularibus cederet (mirum & memoria digniffimum facinus!) hîc fe vivos obrui pertulerunt.

IN

CAP. VIII.

CYRENAICA:

NDE ad Catabathmon Cyrenaica provincia eft; in eaque funt, Ammonis oraculum, fidei inclytæ: & fons, quem Solis appellant: & rupes quædam Auftro facra. Hæc cùm hominum manu attingitur, ille immodicus exfurgit, arenafque quafi maria agens fic fævit, ut fluctibus. Fons media 5 nocte fervet; mox & paulatim tepefcens, fit luce frigidus; tunc ut fol furgit, ita fubinde frigidior, per meridiem maximè riget: fumit deinde tepores iterum; & prima nocte calidus, atque ut illa procedit, ita calidior, rurfus cùm eft media, perfervet. In litore promontoria funt Zephyrion & Nauftathmos, portus Pa- 10 rætonius, urbes Hefperia, Apollonia, Ptolemais, Arfinoë, atque (unde terris nomen eft) ipfa Cyrene. Catabathmos vallis devexa in Ægyptum, finit Africam. Oræ fic habitantur, ad noftrum maximè ritum moratis cultoribus, nifi quòd quidam linguis differunt, & cultu Deûm, quos patrios fervant, ac patrio 15

more venerantur.

CAP.

5

PROM

CA P. IX.

Africa interior.

ROXIMIS nullæ quidem urbes ftant, tamen domicilia funt quæ Mapalia appellantur; Victus afper, & munditiis carens. Primores fagis velantur; vulgus beftiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulæque capiuntur. Vasa ligno fiunt aut cortice. Potus eft lac, fuccufque baccarum. Cibus eft caro, plurimùm ferina: nam gregibus (quia id folum opimum eft) quoad poteft parcitur. Interiores etiam incultiùs, fequuntur vagi pecora: utque à pabulo ducta funt, ita fe ac tuguria fua promovent: atque ubi dies deficit, ibi noctem agunt. 10 Quanquam in familias paffim & fine lege difperfi, nihil in commune confultant: tamen quia fingulis aliquot fimul conjuges, & plures ob id liberi agnatique funt, nufquam pauci. Ex his qui ultra deferta effe memorantur, Atlantes folem execrantur, & dum oritur, & dum occidit, ut ipfis agrifque peftiferum. 15 Nomina finguli non habent: non vefcuntur animalibus: neque illis in quiete qualia cæteris mortalibus vifere datur. Trogodytæ, nullarum opum domini, ftrident magis quàm loquuntur, fpecus fubeunt, alunturque ferpentibus. Apud Garamantas etiam armenta funt, eaque obliqua cervice pafcuntur; nam 20 pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor eft. Ex his qui tam confufo parentum coitu paffim incertique nafcuntur, quos pro fuis colant, formæ fimilitudine agnofcunt. Augilæ manes tantùm Deos putant; per eos dejerant; eos ut oracula confulunt: præcatique quæ volunt, ubi tumulis incu25 buere, pro refponfis ferunt fomnia. Fominis eorum folenne eft, nocte qua nubunt, omnium ftupro patêre, qui cum munere advenerint: & tum cum plurimis concubuiffe, maximum decus; in reliquum pudicitia infignis eft. Nudi funt Gamphafantes, armorumque omnium ignari: nec vitare fciunt tela, 30 nec jacere: ideoque obvios fugiunt, neque aliorum, quàm quibus idem ingenii eft, aut congreffus, aut colloquia patiuntur.

Blemyis

Blemyis capita abfunt; vultus in pectore eft: Satyris, præter effigiem, nihil humani. Ægipanum quæ celebratur, ea forma. eft. Hæc de Africa.

A

CA P. X.

Particularis Afiæ Defcriptio.

ÆGYPTUS.

SIÆ prima pars Ægyptus inter Catabathmon & Arabas,, ab hoc litore penitus immiffa, donec Ethiopiam dorfo contingat, ad meridiem refugit: terra expers imbrium; mirè tamen fertilis, & hominum aliorumque animalium perfœcunda generatrix. Nilus efficit, amnium in noftrum mare permean- 5 tium maximus. Hic ex defertis Africæ miffus, nec ftatim navigari facilis, nec ftatim Nilus eft: & cùm diu fimplex fævufque defcendit, circa Meroën latè patentem infulam in Æthiopiam diffunditur, alteraque parte Aftaboras, altera Aftapes dictus eft. Ubi rurfus coit, ibi nomen hoc capit. Inde partim afper, 10 partim navigia patiens, in immanem locum devenit: ex quo. præcipiti impetu egreffus, & Tacompfo alteram infulam amplexus, ufque ad Elephantidem urbem Ægyptiam atrox adhuc fervenfque decurrit. Tum demum placidior, & jam benè navigabilis, primùm juxta Cercaforum oppidum triplex effe incipit. Deinde iterumque divifus ad Deltam & ad Melin, it per omnem Ægyptum vagus atque difperfus: feptemque in ora fe fcindens, fingulis tamen grandis, evolvitur. Non pererrat autem tantùm eam, fed æftivo fidere exundans etiam irrigat, adeò efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut præter id quòd 20 fcatet pifcibus, quòd Hippopotamos Crocodilofque, vaftas bel luas, gignit; glebis etiam infundat animas, ex ipfaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifeftum eft, quòd ubi sedavit diluvia, ac fe fibi reddidit, per humentes campos quædam nondum perfecta animalia, fed tum primùm accipientia fpiritum, & ex 25 parte jam formata, ex parte adhuc terrena, vifuntur. Crefcit:

E

porrò

15

« НазадПродовжити »