Зображення сторінки
PDF
ePub
[ocr errors]

nostram, imo Christi et Ecclesiæ, adprobaturum esse, neque enim ea ullum commodum aut emolumentum privatum quæritur, sed solum agitur de abolendis impiis abusibus in Christi Ecclesiam per Antichristum invectis, et Christi Gloria illustranda, ac veris Cultibus restituendis, et ut hominum Conscientiæ Jugo ac Tyrannide pontificia liberentur, ac scandala publica, quantum fieri possit, è medio tollantur. Quarum quidem rerum studium quo jure reprehendi queat, ut etiam magis favore et imitatione dignum censendum sit: Cum enim omnium bene constitutarum Rerumpub. hic præcipue finis et scopus esse debeat, ut et Dei Gloria ornetur, et publica salus, honestas, pax et tranquillitas conservetur, quis dubitabit eos qui sedent ad gubernacula Rerumpub. et ad hæc tanquam ad Cynosuram, ut dici solet, cursum suum et omnem rationem regendi Rempublicam, instituunt, maximis Laudibus dignos esse? Et quoniam Serenissima Regia Vestra Majestas, ut Rex sapientissimus, et eruditissimus, hunc quoque scopum in gubernandis amplissimis et laudatissimis Regnis et Provinciis suis ob oculos habere, Luce meridiana clarius adparet, non possumus non nobis ipsis, quum in hac honestissima causa promovendæ Christi Gloriæ et Publicæ utilitatis, ad Serenissimam Regiam Majestatem Vestram Oratores missi sumus, non gratulari; non possumus etiam non foelices judicare universos subditos Majestatis Vestræ, quibus divina bonitate talis Rex et Princeps contigerit, qui cum aliis regiis Virtutibus excellit, tum studio veræ pietatis et veritatis Evangelicæ omnibus modis admirandus conspicitur.

Sunt quidem illa maxima Remp. certis et justis Legibus civilibus constituere, bonos tueri et juvare, improbos pœnis adficere, arcere injurias, Pacem et Concordiam subditorum conservare; quis enim non tanquam Deum aliquem talem Principem amplectendum et honorandum putet, a quo ista præstentur: Sed adhuc sunt majora, si vera pietas a accesserit, si Christi Gloria ornetur, si Dei Verbum in pretio habeatur, si cultus Divinæ Voluntati consentanei instituantur, si hominum conscientiis consulatur, et publica scandala è medio tollantur; illa enim

[blocks in formation]

tantum hanc civilem vitam attingunt, quam unumquemq; cubi tempus præfinitum advenerit, deserere oportet: hæc vero ad æternam salutem pertinent quæ bonos et pios, cessante hac misera conditione humanæ Vitæ, expectat, quibusq; et in hoc, et in futuro sæculo, maxima præmia proposita sunt. Hoc est cur Deus Reges honore sui nominis ornat, cum ait, Ego dixi, Dii estis, maxime ut res divinas intelligant, et veram Religionem in Mundo conservent; huc præcipue Scriptura hortatur, cum inquit, Nunc Reges intelligite, et erudimini qui judicatis terram, servite Domino, &c. huc invitant exempla præstantissimorum Regum in Sacris Literis, qui summa cura, opera, ac studio veram Religionem promoverunt, et impios cultus abrogarunt: Hoc David, hoc Josias, hoc Josaphat, hoc Ezechias, et deinceps omnes Sanctissimi Reges præstiterunt. Eadem cum Sereniss. R. M. Vestra haud dubie etiam cogitet, imo jam nunc in hoc totis viribus incumbat, ut sincera Evangelii Doctrina Papæ Tyrannide oppressa restituatur, Gloria Christi itidem à Pontifice obscurata iterum illustretur, et impii abusus ab illo ipso Antichristo in Ecclesiam tanquam venenum quoddam pestilentissimum sparsi et introducti aboleantur, ac veri et Divinis Literis consentanei Cultus et Cæremoniæ constituantur, non d dubitabimus quin Deus Opt. Max. Sereniss. R. Majestatis Vestræ conatus et consilia, in hisce rebus Sanctissimis et Honestissimis fortunaturus sit, et pro sua bonitate clementer effecturus, ut inter Sereniss. R. M. Vestram et Principes nostros, ac eorum in causa Religionis confoederatos, talis concordia constituatur, quam et ein Laudem Evangelii, et publicam totius Christiani Orbis utilitatem cessuram, et majori exitio Romano Antichristo futuram esse, minime ambigimus; estque optima spes, ut volente Deo, plures Reges, Principes, et Potentatus, ad hanc Sanctissimam causam accedant, ac Evangelicæ veritatis Doctrinam agnoscant et recipiant, sicut etiam hactenus per Dei Gratiam, maximi progressus facti sunt, et non tantum in Germania, verum etiam extra Germaniam, Potentissimi Reges, Principes, et Civitates, Divini Verbi Doctrinam receperunt.

Adparetque homines passim agnita veritate, ex Scriptis eorum qui Evangelii Doctrinam profitentur et docent, per totum pæne с quum d dubitamus e in om.

VOL. I. P. 2.

orbem terrarum sparsis sanioris Doctrinæ admodum cupidos esse, quorum preces aliquando Deus pro sua benignitate exaudiet, ac suum Verbum illuminatis mentibus Regum et Principum latissime propagabit, ut fsit unus Pastor, hoc est Dominus noster Jesus Christus, et unum Ovile quod est Ecclesia Catholica, quæ profitetur sincerum Christi Evangelium, et illi consentaneum usum Sacramentorum retinet, non Papistica aut Romana, quæ utrumque reprobat, odit, et oppugnat.

Quod reliquum est, Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime, precamur et optamus ut Sereniss. Regia Majestas Vestra incœpto negotio veritatis Evangelicæ pro illustranda Christi Gloria et salute publica, per Dei Gratiam fortiter pergat, quod quidem Majestatem Vestram, ut Regem veræ Pietatis et omnis virtutis ac Doctrinæ amantissimum, facturam nihil dubitamus: Oramusque ut Serenissima Regia Majestas Vestra dato benigno responso, ad Illustrissimos Principes nostros, quam primum fieri queat, ne commodam præsentis Navigationis occasionem negligamus, clementer nos dimittat; et ut Serenissima Regia Majestas Vestra, erga quam nostra debita officia atque servitia summa cum observantia perpetuo constabunt, has nostras Literas pro sua insigni humanitate, bonitate ac clementia, in optiman partem accipiat, nosque etiam clementer commendatos habeat. Bene valeat Serenissima Regia Majestas Vestra, quam Deus Opt. Max. pro illustranda et propaganda nominis sui Gloria et publica salute, diu servet incolumem. Data Londini quinto die Augusti Anno Dom.

[blocks in formation]

VIII.

The King's Answer to the former Letter.

LITERAS Vestras, Egregii ac præstantissimi Oratores, per Cotton Lib.

Cleop. E. 5. ministrum vestrum nuper ad nos missas, summa humanitate Fol. 215. plenas, atque ingentem erga nos benevolentiam spirantes, tum libenter accepimus, tum magna cum voluptate legimus; quibus significatis vos, post exposita nobis mandata, cum quibusdam Episcopis et Theologiæ Doctoribus à nobis designatis de Christianæ Religionis nonnullis Articulis per duos menses contulisse; non dubitare quoque quin inter Principes vestros et nos, atq; utrorumq; Episcopos, Theologos et subditos, firma perpetuaq; concordia in Evangelii Doctrina ad laudem Dei, et Romani Antichristi perniciem sit sequutura: Verum quia reliquam disputationem de abusibus expectare non potestis, cum jam naves appulerint vos in patriam deportaturæ, ante discessum Vestrum existimatis vestri officii esse ut sententiam vestram de quibusdam abusuum Articulis nobis declaretis, de quibus nos post discessum vestrum cum Episcopis et Theologis nostris conferre possemus. Et quia tria capita præcipua putatis quæ fundamentum Pontificia Tyrannidis sustentare videntur, nempe Prohibitionem utriusque speciei in cœna Domini, Missas privatas, et Prohibitionem Conjugii Sacerdotum; de his Articulis sententiam vestram ingenue aperitis, atque eam judicio nostro quantumcunq; id sit, et censuræ committitis: Quis non hanc vestram benevolentiam, Egregii Oratores, summopere amplectatur? Quis non hanc Vestram Gratitudinem modis omnibus admiretur? Qui nobiscum ea communicare studetis, quæ non modo ad præsentem vitam transigendam, sed ad futuram quoque assequendam conferunt? Enim vero si illos non abs re existimamus amicos, qui in Regionum commerciis ea quæ sunt grata atque commoda important, ne quid usquam desit quod ad præsentem vitam degendam pertinet; quanto magis illi sunt amici judicandi, qui quæ ad æternam vitam conferunt impertiri non gravantur! nam quæ præsentis vitæ subsidia parantur durabilia diu non sunt, quæ vero ad æternam promovent nunquam intermoriuntur? quinimo amicitia ipsa terrena, quantumvis in

gens, quantumvis firma, finem habet è vita excessum, charitas vero quæ nunquam excidit post hanc vitam splendescit magis. Et quia nostrum judicium non aspernari videmini, quod nos ipsi indignum existimamus, ut de rebus tam arduis judicemus, atque ea proponitis quæ putatis inprimis amplectenda, qua in re non vulgarem sed ingentem vim erga nos amoris ostenditis, ne nos non respondere hinc vestræ tantæ gratitudini videremur, si quæ nobis ad præsens videntur vobiscum non communicaremus, decrevimus itidem de his tribus Articulis nonnihil attingere, et pectus nostrum ingenue vobis aperire: Quo fiet ut mutuus inter nos et Principes vestros amor eo magis augescat, eo diutius foveatur, si nihil occultum inter amicos retentetur, sed summa sinceritate gerantur omnia, id quod nos cum omnibus amicis semper facere consuevimus; quod nostrum perpetuum institutum in præsentia apud Amicissimos, eosque quos habemus charissimos, mutare nequaquam libuit. Verum de Articulis ipsis tandem agamus.

De utraque Specie.

Quod imprimis sub utraq; Specie semper Eucharistiam populis secundum primariam, Christi institutionem dandam esse existimetis, et nullo pacto sub altera tantum, non possumus quovis pacto adduci, egregii et præstantissimi Oratores, ut putemus vos id serio affirmasse, sed forsan probandi causa nobis id h protulisse, ut quid sentiamus intelligeretis; nam ipsa opinio tam aliena est à recta Scripturæ intelligentia, ut vix quivis id serio affirmare præsumeret, quod latius in hac Epistola declarabimus. Nec nobis persuadere possumus, etsi occasio sit, vos non nobiscum credere, quod sub specie Panis sit realiter et substantialiter verum et vivum Corpus Christi, et una cum Corpore Sanguis verus, alioqui fatendum esset Corpus ibi exsangue esse, quod nefas esset dicere, cum Caro illa Christi non modo viva, sed et vivificatrix sit; et quod sub specie vini non modo vivus et verus Christi Sanguis sit, sed etiam una cum vero Sanguine viva et vera etiam Corporis sit Caro. Quod cum ita sit, necessario consequetur etiam eos qui sub altera specie

potuisse, 1 intelligeritis;

[ocr errors]
« НазадПродовжити »