Зображення сторінки
PDF
ePub

II.

stitutione, vel etiam de Jure Divino prohibitum fuerit, ne quis BOOK Relictam fratris absq; liberis in Uxorem ducere valeat? Quod si utrobiq; fieri nequeat cautum est, An Beatissimus Pontifex super hujusmodi contrahendo Matrimonio quenquam dispensare legitime possit? Quo exactissime (ut dictum est) seorsim publiceq; discusso, ac pro viribus dilucidato quæsito, Dicimus, Judicamus, Decernimus, Attestamur, atq; veridice Affirmamus, Matrimonium hujusmodi, tale conjugium et tales nuptias nullas esse, immo detestabiles, atq; execrandas Christiano cuilibet esse, prophanas, et ut scelus abominandas, crudelissimis pœnis, jure naturæ, divino et humano, clarissime esse prohibitas. Nec Beatissimum Pontificem, cui claves Regni cœlestis à Christo Dei Filio sunt collatæ, ulla ex causa posse super tali Matrimonio contrahendo quenquam juridice dispensare. Cum illa, quæ sunt à Jure Divino prohibita, non subsint ejus potestati, nec in illa gerit vicem Dei, sed solum super ea, quæ sunt commissa jurisdictioni hominum. Ad cujus Sententiæ ac conclusionis veritatem tutandam et ejusdem certissimam defensionem, Nos omnes unanimes semper et ubique parati sumus. In quorum fidem has nostras fecimus, Almæ Universitatis nostræ, ac Sacri Reverendorum Theologorum Collegii Sigillo solito communivimus. Datum Paduæ in Ecclesia Hermitarum S. Augustini, die primo Julii, M.D.XXX.

XXXV.

The Judgment of the Lutheran Divines about the King's Marriage, ex MSS. R. Smith, London.

Ex hac Collatione in qua audivimus Argumenta de Controversia Divortii Serenissimi et Illustrissimi Regis Angliæ, Franciæ, &c. proposita et diligenter agitata à Reverendo D. D. Edwardo Hereford. Episcopo, D. Nicolao Archidiacono et D. D. Barnes, intelleximus Serenissimum Regem maximis et gravissimis Causis adductum, superatum et conclusum esse, ut in hoc negotio Matrimonii sui faceret quod fecit: Nam hoc manifestum est et negare nemo potest, quod Lex Levit. tradita

II.

BOOK Lev. 18. v. 20. prohibet ducere fratris Uxorem, &c. sed divina, naturalis, et moralis Lex est intelligenda tam de vivi quam de mortui fratris Uxore, et quod contra hanc legem nulla contraria lex fieri aut constitui possit, sicut et tota Ecclesia semper hanc Legem retinuit, et judicavit hujusmodi nuptias incestas esse, sicut testantur Synodorum Decreta et Sanctissimorum Patrum Clarissimæ Sententiæ, et has nuptias prohibent et vocant incestas etiam jura Civilia. Proinde et nos sentimus, et hanc Legem de non ducenda Uxore fratris in omnibus Ecclesiis servandam esse veluti divinam, naturalem, et moralem Legem; Nec in nostris Ecclesiis vellemus dispensare aut permittere, præsertim ante factum, ut ejusmodi nuptiæ contraherentur, et hane doctrinam possumus et volumus Deo volente facile defendere. Cæterum quantum ad Divortium pertinet, nondum sumus plene persuasi ut sententiam nostram ferre possimus, An post Contractum Matrimonium in hoc casu Serenissimi Regis debuerit fieri Divortium. Rogamus igitur Seren. Regem ut æquo animo ferat, differri nostram Sententiam in hac re donec erimus certiores

XXXVI. *

An Abstract of the Grounds of the Divorce.

Written in the beginning, Thomas Cantuarien.

Articuli ex quibus plane admodum demonstratur Divortium inter Hen. 8. Angliæ Regem Invictiss. et Serenissimam Catharinam necessario esse faciendum.

Cotton Lib. 1. AFFINITAS quæ Divino et Naturali Jure impedit ne Vesp. B. 5. Matrimonium contrahatur, et contractum dirimit, solo nuptiali fœdere inducitur.

This Article cannot be found. Either the MS. here copied has a wrong reference, or the Article was lost from it in the fire which damaged the Cotton Library. The MS. is much burnt.

2. Substantia Matrimonii, verum perfectumq; conjugium, BOOK sola conjugali pactione, et non carnali copula efficitur.

3. Vir et uxor solo fœdere conjugali, Deo inprimis operante, una mens et una caro fiunt.

4. Carnalis Copula affinitatem solo Jure Ecclesiastico repertam inducit.

5. Affinitas sola Carnis concubitu orta Sanctione humana solum impedit, ne Matrimonium contrahatur, et contractum dissolvit.

6. Carnalis Copula Matrimonium necessario reddit consum

matum.

7. Potest Matrimonium Carnali Copula consummari, etiam Uxoris Virginitate irrecuperabili non amissa.

8. Serenissimam Catharinam ab Illustrissimo Principe Arthuro relictam Virginem non fuisse affirmamus.

9. Sereniss. Catharinam ex Judiciis quam plurimis attestantibus, et violentam præsumptionem inducentibus, ab eodem Illustrissimo Principe Arthuro corruptam, atq; Matrimonium inter eos consummatum fuisse non dubitamus.

10. Serenissima Catharina, Præsumptione violenta hujusmodi constante, Virginitatem suam Juramento præsertim publico probare nequit.

11. Judex eandem Serenissimam Catharinam, super ea causa jurare volentem, ad juramentum jure quidem admittere non potest.

12. Henrici octavi Angliæ Regis Invictissimi et Serenissimæ Catharinæ prætensum Matrimonium, lege Divina et naturali prohibente, nuHum omnino fuisse neque esse posse Censemus.

II.

XXXVII.

A Bull sent to the Arch-Bishop of Canterbury, against the Statutes of Provisors.

MARTINUS Episcopus, Servus Servorum Dei, venerabili Fra- Ex MS. D.

tri Archiepiscopo Cantuariensi salutem et Apostolicam Benedictionem. Si quam districto Dei Judicio de commissis tibi ovi

Petyt.

II.

BOOK bus rationem redditurus es, aliquando cogitares, si meminisses et tu quæ pastoralis officii cura esse debet, quantumq; Ecclesiæ Romanæ, à qua dignitatem et auctoritatem vendicas, jus atq; honorem tueri obligatus es, in considerationem duceres; profecto non usq; adeo dormitares neq; negligeres: Surrexisses jamdudum, et post oves jam longe aberrantes inclamares, ac pro viribus resisteres iis, qui jura ac privilegia à summo Ecclesiarum capite omnium Christo, Ecclesiæ Romanæ tradita, sacrilego vel ausu violant atq; contemnunt. Numquid ideo Pontificalis Dignitas tibi commissa est ut hominibus præsis, opes cumules, et quæ tua sunt non quæ Jesu Christi quærere debeas? Si id existimas vehementer erras, et à Christi intentione longe abes, qui cum Beato Petro oves suas committeret, nil ei aliud nisi ut illas pasceret indixit, priusq; non semel, sed bis ac tertio, an ab eo diligeretur expostulans. Estne hæc in Christum dilectio quam habes? Estne hoc amare ac pascere oves? Itane debitum quo Ecclesiæ Romanæ astringeris, recte exsolvis? En ante oculos tuos ab ovili errantes in præcipitium labuntur oves, nec illas revocas neq; reducis. In conspectu tuo herbas pergunt pestiferas pascere, nec illas prohibes, immo (quod abominabile est) tuis quasi manibus hujusmodi præbes mortiferum cibum. Te vidente, lupus illas dispergit, et taces tanquam canis mutus non valens latrare. Aspicis simul et Christi et Ecclesiæ et sedis Apostolicæ mandata, auctoritatem, reverentiamq; contemptui haberi, nec semel unum murmuras verbum, clanculum saltem, si nolles palam. An ignoras ante æterni tribunal judicis hujusmodi reatus et culpæ usq; ad minimum quadrantem redditurum te rationem? num credis, si qua tuo neglectu perierit ovium (pereunt autem multæ) de tuis manibus sanguis earum exigetur? Quid per os Ezechielis Dominus comminatur, memorare et extimesce. Ipse, inquit, Speculatorem Domini posuit te Deus, si videris gladium venientem, et non insonueris buccina, et aliquis perierit, sanguinem ejus de manibus tuis requiram; hæe dicit Dominus. Qualis autem et qualis iniquitatis et abominationis gladius in Angliæ Regnum atq; oves tuas descenderit, tuo judicio (si ratione uteris) relinquimus. Perlege illud Statutum Regium, si tamen Statutum, si tamen Regium dici fas est. Nam quomodo Statutum, quod Statuta Dei et Eccle

II.

siæ destruit? Quomodo Regium? quod Instituta peremit? con- BOOK tra illud quod scriptum est, Honor Regis Judicium diligit. Et judica, venerabilis Frater et Christiane Episcope, ac Catholice Præsul, si justum, si æquum, si à Populo Christiano servari est. Imprimis per illud execrabile Statutum ita Rex Angliæ de Ecclesia cum Provisionibus et Administrationibus disponit, quasi Vicarium suum Christus eum instituisset. Legem condit super Ecclesias, beneficia, Clericos et Ecclesiasticum statum, ad se suamq; laicalem Curiam nonnullas causas Spirituales et Ecclesiasticas jubet introduci; et ut uno verbo concludamus, ita de Clericis statuit, de Ecclesiis et Ecclesiastico Statu, quasi Ecclesiæ claves in manibus haberet, et non Petro, sed sibi hujusmodi cura commissa foret. Præter hanc nefandam Dispositionem, vipereas quasdam contra Clericos adjecit pœnas, quæ ne quidem contra Judæos vel Saracenos, per ullum de statutis suis, promulgatæ inveniuntur. Possunt ad Angliæ Regnum cujuslibet generis homines libere proficisci; soli acceptantes beneficia Auctoritate Summi Pontificis, Vicarii Jesu Christi, jubentur exulari, capi, incarcerari, omnibusq; bonis exui, executoresq; literarum Apostolicarum, Procuratores, Notarii, ac quicunq; alii Censuram seu Processum ab Apostolica sede in Regnum mittentes aut deferentes, ultimo supplicio deputantur, projectiq; extra protectionem Regis exponuntur ab omnibus captivandi. Vide si audita est unquam similis Statuti iniquitas: Consideret prudentia tua, si Regem aut Regnum hujusmodi Statuta decent: Cogita si te talia inspicientem silere oporteat, et non magis clamare, contradicere, et pro viribus resistere. Estne ista filialis Reverentia? Estne ista Christiana devotio quam Regnum Angliæ suæ Matri Ecclesiæ ac Sedi Apostolicæ exhibet? Potestne Catholicum Regnum dici, ubi hujusmodi statuuntur profanæ leges et observantur, ubi prohibetur adiri Vicarius Christi, ubi oves suas Successor Apostoli Petri pascere juxta mandatum Domini non permittitur? Christus dixit Petro suisq; Successoribus, Pasce oves meas: Statutum autem Regni pascere ipsas non sinit, sed vult ut Rex ipse pascat, devolvendo ad eum in certis casibus Apostolicam Auctoritatem. Christus ædificavit supra Petrum Ecclesiam; sed Regni Statutum id prohibet: Nam non patitur Petri Cathedram de Ecclesia prout judicaverit, expedire, ordinare vel disponere. Christus voluit quod quic

« НазадПродовжити »