Зображення сторінки
PDF
ePub

I.

BOOK Hospitalium Monast. Abbatiarum, Prioratuum aliarumque domorum Religiosarum, necnon quorumcunq; beneficiorum et Possessionum Ecclesiasticarum, &c.

Regist.
Tonst.
Fol. 138.

VI.

Bishop Tonstal's Licence to Sir Thomas More for reading heretical Books.

CUTHBERTUS permissione Divina London. Episcopus Cla

rissimo et Egregio viro Domino Thomæ More fratri et amico Charissimo Salutem in Domino et benedict. Quia nuper, postquam Ecclesia Dei per Germaniam ab hæreticis infestata est, juncti sunt nonnulli iniquitatis Filii, qui veterem et damnatam hæresim Wycliffianam et Lutherianam, etiam hæresis Wycliffianæ alumni transferendis in nostratem vernaculam linguam corruptissimis quibuscunq; eorum opusculis, atq; illis ipsis magna copia impressis, in hanc nostram Regionem inducere conantur; quam sane pestilentissimis dogmatibus Catholicæ fidei veritati repugnantibus maculare atq; inficere magnis conatibus moliuntur. Magnopere igitur verendum est ne Catholica veritas in totum periclitetur, nisi boni et eruditi viri malignitati tam prædictorum hominum strenue occurrant; id quod nulla ratione melius et aptius fieri poterit, quam si in lingua Catho,lica veritas in totum expugnans hæc insana dogmata simul etiam ipsissima prodeat in lucem. Quo fiet ut Sacrarum Literarum imperiti homines in manus sumentes novos istos Hæreticos Libros, atq; una etiam Catholicos ipsos refellentes, vel ipsi per se verum discernere, vel ab aliis quorum perspicacius est judicium recte admoneri et doceri possint. Et quia tu, Frater Charissime, in lingua nostra vernacula, sicut etiam in Latina, Demosthenem quendam præstare potes, et Catholicæ veritatis assertor acerrimus in omni congressu esse soles, melius subcisivas horas, si quas tuis occupationibus suffurari potes, collocare nunquam poteris, quam in nostrate lingua aliqua edas quæ simplicibus et ideotis hominibus subdolam hæreticorum malignitatem aperiant, ac contra tam impios Ecclesiæ supplantatores reddant eos instructiores: habes ad id exemplum

I.

quod imiteris præclarissimum, illustrissimi Domini nostri Regis BOOK Henrici octavi, qui Sacramenta Ecclesiæ contra Lutherum totis viribus ea subvertentem asserere aggressus, immortale nomen Defensoris Ecclesiæ in omne ævum promeruit. Et ne Andabatarum more cum ejusmodi larvis lucteris, ignorans ipse quod oppugnes, mitto ad te insanas in nostrate lingua istorum nænias, atq; una etiam nonnullos Lutheri Libros ex quibus hæc opinionum monstra prodierunt. Quibus abs te diligenter perlectis, facilius intelligas quibus latibulis tortuosi serpentes sese condant, quibusq; anfractibus elabi deprehensi studeant. Magni enim ad victoriam momenti est hostium Consilia explorata habere, et quid sentiant quove tendant penitus nosse: nam si convellere pares quæ isti se non sensisse dicent, in totum perdas operam. Macte igitur virtute, tam sanctum opus aggredere, quo et Dei Ecclesiæ prosis, et tibi immortale nomen atq; æternam in Coelis gloriam pares: quod ut facias atque Dei Ecclesiam tuo patrocinio munias, magnopere in Domino obsecramus, atque ad illum finem ejusmodi libros et retinendi et le- . gendi facultatem atque licentiam impertimur et concedimus. Dat. 7. die Martii, Anno 1527. et nostræ Cons. sexto.

AD LIBRUM SECUNDUM.

I.

The Bull for the King's Marriage with Queen Katherine*.

JULIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Henrico BOOK

Vitell.
B. 12.

II. charissimo in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis Nato, C et dilectæ in Christo Filiæ Catharina d Charissimi in Christo Filii Cotton Lib. nostri Ferdinandi Regis, et Carissimæ in Christo Filiæ nostræ Elizabeth. Reginæ Hispaniarum et Siciliæ Catholicorum natæ, Fol. 134. illustribus, salutem et apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis præcellens Autoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, Quod cum alias tu Filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus, Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis fillustris primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et fœderibus inter carissimum in Christo Filium nostrum Ferdinandum, et carissimam in Christo Filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ Catholicos, ac præfatum Angliæ Reges et Reginam, matrimonium per verba legitime de præsenti contraxissetis, illudq; carnali Copula forsan consummavissetis, & dictus Arthurus prole ex hujusmodi Matrimonio non suscepta decessit; Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc ut hujusmodi vinculum Pacis et Amicitiæ inter præfatos Reges et Reginam diutius permaneat, cupiatis Matrimonium inter vos per verba legitime de præsenti contrahere, supplicari

[* Recited in Pope Clement the Seventh's Commission to Cardinal Campeius to examine into its validity.]

a clarissimi b Filio Henrici

[blocks in formation]
[ocr errors]

< Regis illustriss. Nato, d Clarissimi

II.

BOOK nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportunæ Dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: Nos igitur, qui inter singulos Christi fideles, i et præsertim Catholicos Reges et Principes, Pacis et Concordiæ amoenitatem vigere intensis desideriis affectamus, vosque et quemlibet vestrum à quibuscunque Excommunicationis, Suspensionis et k Interdicti aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris, 1et Pœnis, à jure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum, ut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis m cæteris contrariis nequaquam obstantibus, Matrimonium per verba legitime de præsenti inter vos contrahere, et in eo postquam n contractum fuerit, etiamsi jam forsan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, [* ac illud Carnali Copula consummaveritis, licite remanere valeatis, Auctoritate Apostolica tenore præsentium de specialis dono Gratiæ Dispensamus; ac vos et quemlibet vestrorum si contraxeritis] (ut præfertur) ab excessu hujusmodi, ac Excommunicationis Sententia quam propterea incurristis, eadem Auctoritate Absolvimus, Prolem ex hujusmodi Matrimonio, sive contracto, sive contrahendo, susceptam forsan vel suscipiendam legitimam decernendo. Proviso quod tu (Filia Catharina) propter hoc rapta non fueris; volumus autem quod si hujusmodi Matrimonium de facto contraxistis, Confessor, per vos et quemlibet vestrum eligendus, pœnitentiam salutarem propterea vobis injungat, quam adimplere teneamini. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Absolutionis, Dispensationis et Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo tertio, septimo Cal. Januarii, Pontificatus nostri Anno primo.

i

ות

1 et om. m cæterisq;

et om. k Interdict.
n Contractum
[* The passage in brackets does not occur in the MS.]

« НазадПродовжити »