Зображення сторінки
PDF
ePub

ad extremum potentiæ meæ servabo, Parliamentis quoq; et aliis Consiliis suæ Celsitudinis cum in ejus Regno fuero diligenter attendam; Consilium quod sua Serenitas per se ceu literas aut nuncium suum mihi manifestabit, nemini pandam, nisi iis quibus ipse jusserit: et si consilium meum super aliquo facto Majestas sua postulaverit, fideliter sibi consulam, et quod magis suæ Serenitati videbitur expedire, et conducere juxta opinionem et scire meum, dicam et aperiam, atque id si sua Serenitas mandaverit pro posse meo diligenter faciam. Causas insuper et negotia omnia suæ Serenitatis mihi commissa, seu imposterum committenda, in Curia Romana prosequenda, pertractanda et solicitanda, fideliter, accurate et diligenter, cum omnimoda dexteritate prosequar, pertractabo et solicitabo: Bullasq; et alias Literas Apostolicas validas et efficaces, in debita Juris forma, super eisdem causis et negotiis impetrare et obtinere absq; fraude, dolo aut sinistra quavis machinatione quantum in me erit, cum omni effectu enitar, operam dabo et conabor: ac easdem taliter expeditas, cum ea quam res expostulat diligentia, suæ Serenitati, transmittam aut per alios transmitti, tradi et liberari curabo, et faciam. Servitia quoq; et homagia pro temporalibus dicti Episcopatus, quæ recognosco tenere a sua Celsitudine tanquam a Domino meo supremo, fideliter faciam et implebo. Ita me Deus adjuvet et hæc Sancta Dei Evangelia. In cujus, &c. T. R. apud Westm. 13 die Octob.

PER IPSUM REGEM.

II.

Pope Julius's Letter to Archbishop Warham, for giving King Henry VIII the Golden Rose.

(Registrum Warhami, Fol. 26.)

Julius Secundus Papa venerabili Fratri Guilielmo
Archiepiscop. Cantuarien.

VENERABILIS Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. Charissimum in Christo Filium nostrum Henricum Angliæ Regem Illustrissimum, quem peculiari charitate complectimur, aliquo insigni Apostolico munere in hoc Regni sui primordio, decorandum putantes, mittimus nunc ad eum Rosam Auream, Sancto Chrismate delibu

tam, et odorifero Musco aspersam, nostrisq; manibus de more Romanorum Pontificum benedictam, quam ei a tua Fraternitate inter Missarum solemnia per te celebranda, cum cæremoniis in notula alligata contentis, dari volumus nostra et Apostolica benedictione. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, 5 April. 1510. Pontificatus nostri Anno septimo.

SIGISMUNDUS.

The Note of the Ceremonies of delivering the Rose, referred to in the Letter, was not thought worthy to be put in the Register.

III.

A Writ for Summoning Convocations.

(Tonst. Regist. Fol. 33.)

REX, &c. Reverendissimo in Christo Patri Cantuarien. Archiepis. totius Angliæ Primati et Apostolicæ sedis Legato, salutem. Quibusdam arduis_et_urgentibus negotiis, Nos, defensionem et securitatem Ecclesiæ Anglicanæ, ac pacem, tranquillitatem, et bonum publicum, et defensionem Regni nostri et subditorum nostrorum ejusdem concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus, quatenus præmissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos et singulos Episcopos vestræ Provinciæ, ac Decanos et Priores Ecclesiarum Cathedralium, Abbates, Priores et alios Electivos, exemptos et non exemptos, necnon Archidiaconos, Conventus, Capitula, et Collegia, totumq; Clerum, cujuslibet Dioceseos ejusdem Provinciæ, ad conveniendum coram vobis in Ecclesia Sancti Pauli London. vel alibi prout melius expedire videritis, cum omni celeritate accommoda, modo debito convocari faciatis ad tractandum, consentiendum, et concludendum super præmissis, et aliis quæ sibi clarius proponentur, tunc et ibidem ex parte nostra. Et hoc, sicut Nos et statum Regni nostri, et honorem et utilitatem Ecclesiæ prædictæ diligitis, nullatenus omittatis. Teste meipso, &c. apud Westminst. 6 Feb. Anno Regni 14.

Warham, in his Writ of executing this Summons, prefixes the 20th of April for the day of their meeting.

IV.

A Writ for a Convocation summoned by Warham on an
Ecclesiastical Account.

(Regist. Fitz-Williams.)

WILLIELMUS permissione divina Cantuar. Archiepiscopus, totius Angliæ Primas et Apostolicæ sedis Legatus, venerabili confratri nostro Domino Ricardo Dei Gratia London. Episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Cum nuper Ecclesia Anglicana, quæ majorum nostrorum temporibus, multis ac magnis libertatibus et immunitatibus gaudere solebat, quorundam iniquorum hominum malitiis, et nequitiis fortiter fuerit inquietata et perturbata, qui omnia quæ a majoribus nostris sancte et pie, ob tranquillitatem dictæ Ecclesiæ, fuerunt ordinata ac sancita, vel prava et sinistra interpretatione prope subvertentes, vel. personas Ecclesiasticas male tractantes, ac eas contemptui habentes, dictam Ecclesiam pene prostraverunt ac pedibus conculcarunt: Ne igitur dicta Ecclesia Anglicana ad calamitatem insignem seu ruinam ac jacturam, et quod absit, desolationem perveniat, quas diu eadem Ecclesia Anglicana per diversas personas, ut præfertur præ oculis suis Deum non habentes, nec censuras Sanctæ Matris Ecclesiæ timentes, sustinuit et sustinebat, prout de verisimili Reformatione non habita in futurum sustinere debeat; Nos prout tenemur, congruum remedium in hac parte providere cupientes, et ob id ipsum Prælatos et Clerum nostræ Cantuar. Provinciæ convocare volentes; Fraternitati vestræ igitur committimus et mandamus, quatenus omnes et singulos dictæ nostræ Cant. Ecclesiæ Suffraganeos infra nostram Provinciam constitutos, et absentium Episcoporum si qui fuerunt Vicarios in Spiritualibus, generales, ac Diocesium vacantium Custodes Spiritualitatis, et Officiales citetis seu citari faciatis, peremptorie, et per eos Decanos et Priores Ecclesiarum Cath. ac singula Capitula eorundum, Archidiaconos, Abbates et Priores, Conventus sub se habentes, et alios Ecclesiarum Prælatos exemptos, et non exemptos, Clerumq; cujuslibet Dioceseos Provinciæ nostræ antedictæ, citari peremptorie et præmoneri volumus et mandamus, Quod iidem Episcopi Suffraganei, nostri Vicarii Generales, Decani et Custodes sive Officiales, Abbates, Priores, Archidiaconi ac cæteri Ecclesiarum Prælati, exempti et non exempti, personaliter, et quodlibet Capitulum Ecclesiarum Cath. per unum de Capitulo

graduatum, vel magis idoneum, dictiq; singuli Abbates, sive Priores, Conventus sub se habentes, nullo obstante impedimento legittimo, per unam Religiosam personam de Conventu graduatam si quæ sit, ceu alias per unam magis idoneam de eodem Conventu, Clerusq; cujuslibet Dioc. Provinciæ antedictæ per duos procuratores graduato ejusdem Dioc. seu alias și non fuerunt, per duos sufficientiores et habiliores Dioc. in eorum Beneficiis realiter residentes, compareant coram nobis aut nostris in hac parte locumtenentibus, vel Commissariis si nos tunc (quod absit) impediri contigerit in Ecclesia Cathed. Sancti Pauli London. die Sabbat. viz. 26. mensis Januarii, &c. Dat. in Manerio nostro de Lambeth. primo die mensis Novembris Anno Domini millesimo quingentesimo nono, et nostræ Translat. Anno sexto.

V.

The Preamble of the Act of Subsidy granted by the Clergy. (Anno Dom. 1523. Regist. Cuthberti Tonstall. Folio 40.) QUUM Illustrissimus et Potentissimus Dominus noster Rex Angliæ et Franciæ, Defensor Fidei et Dominus Hibern. semper extitit constantissimus Ecclesiæ Protector et Patronus optime meritus, atq; superioribus annis, in diebus fœlicis recordationis Julii ejus nominis Papæ secundi, grave Schisma in Ecclesia Romana exortum pacavit et extinxit; et postea ipsam Ecclesiam Romanam contra vim et potentiam Gallorum, qui tunc Italiam et Urbem Romanam in servitutem redigere moliebantur, validissimo excercitu et bello longe omnium sumptuosissimo fœliciter defendit, et securam reddidit: Ac præterea postremis his diebus Lutheranas Hæreses, in Ecclesiæ Sacramenta Ecclesiæq; statum furiose debaccantes doctissimo et nunquam satis laudato libello contudit et superavit; vicissim tam gladio quam caJamo hostes Ecclesiæ strenuissime profligans, quibus meritis suam clarissimam famam immortali gloriæ pariter consecravit, tales laudes et gratias sua incomparabili bonitate ab Ecclesia promeruit, quales nunquam satis dignas quisquam mortalium referre poterit, sed Deus affatim persolvet præmia digna. Quumq; idem Rex noster et Protector illustrissimus a Rege Gallorum per Mare et per Terras, incolas hujus Regni contra percussum foedus, promissam fidem, et suum ipsius salvum conductum assidue infestante, et Scotos contra Regnum hoc instigante ac suis stipendiis conducente, atq; ducem Albania in perniciem principis Scoto

rum nostri Regis ex sorore Nepotis impellente, aliasq; injurias multas et graves contra Regiam Majestatem suosq; amicos et subditos quotidie multiplicante, provocatur, irritatur atq; urgetur ut bellum suscipiat, suumq; Regnum tam contra Gallos quam contra Scotos ut decet imvictissimum Principem potenter defendat; non enim ultra pacem colere vel pacem longius expectare convenit postquam Rex Gallorum summum Pontificem bene moventem, et quæ pacis sunt suadentem, audire recusat, exercitum instruens et bellum apparans, fortassis in multos annos duraturum : di gnissimum est ob præfata tam præclara facinora, ut sicut Rex noster illustrissimus plus cæteris Regibus antecessoribus fuis pro Ecclesiæ defensione, utilitate et honore insudavit, et plus expensarum sustinuit; ita ad sustinenda bellorum onera imminentia, pro Ecclesiæ et totius Regni hujus defensione, per Ecclesiam tali subsidio adjuvetur quale anterioribus Regibus nunquam antehac concessum est, nec fortassis posterioribus Regibus unquam simile, nisi ob talia benefacta vel extremam bellorum necessitatem postea concedetur. Quocirca ut Regia Majestas ad fovendam et protegendam Ecclesiam, et Clerum Angliæ, magis indies animetur, et ut jura, libertates et privilegia Ecclesiæ concessa benigne Ecclesiæ servet, et ab aliis servari faciat, et ne præfata benefacta in ingratos contulisse videatur.

Nos Prælati et Clerus Cant. Provinciæ in hac Sacra Synodo Provinciali sive Prælatorum et Cleri ejusdem Convocatione, in Ecclesia Cathed. Divi Pauli London. vicesimo die mensis Aprilis Anno Dom. millesimo quingentesimo vicesimo tertio inchoata, ac usq; ad et in decimum quartum diem mensis Augusti proxime ex tunc sequentis de diebus in dies continuata, congregati, Illustrissimo Domino Regi perpetuo et potentissimo Fidei et Ecclesiæ defensori, subsidium dare et concedere Decrevimus, quam nostram Benevolentiam ut gratam et acceptam habeat humillime ́ deprecamur, protestantes expresse, quod per præsentem concessionem, quam tanquam novam et ante insolitam pro nostra singulari et personali in Regiam Majestatem observantia sine exemplo donamus, omnino nolumus Ecclesiæ Anglicanæ aut successoribus nostris in aliquo præjudicium generari, nec casum hunc singularem ad sequen. trahi: Quod si præsentem Concessionem pro exemplo et (ut vocant) pro Præsidente ad similes unquam Concessiones exigendas accipiendam fore præsentiremus, certe in eam omnino consentire recusassemus; quandoquidem subsidium sub modis, formis, conditionibus, exceptionibus ac provisionibus, et protestatione super et infrascriptis, et non aliter, neq; alio modo, Damus et Concedimus, viz. Subsidium se

« НазадПродовжити »