Зображення сторінки
PDF
ePub

eundum est. Persuade tuo pro officio et Auctoritate tua, secularibus, et eos veritatem instrue. Ostende eis peccatum quo observantes prædictum Statutum illaqueantur: Et erunt (ut omnes asserunt) prava in directa, et aspera in vias planas. Ne ergo, si tacueramus et nos, tuam aliorumq; desidiam dissimulantes similis apud omnipotentem Deum culpæ reos efficiat, neve ovium nostrarum sanguis (si neglexerimus) de manibus nostris exigatur, tuam fraternitatem qua possumus instantia, toto corde, totoq; affectu hortamur, monemus, requirimus, et in virtute Sanctæ obedientiæ, et sub Excommunicationis poena cui (si neglexeris) ipso facto te subjicimus, districte præcipiendo mandamus, quatenus quamprimum ad locum ubi Consiliarii Charissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis Illustris conveniunt, personaliter accedas, eosq; tam Ecclesisaticos quam Seculares pro sapientia tua, quam tibi Dominus inspiraverit, rationibus ac monitionibus reddas instructos, ut prædictum Statutum in proximo Parliamento tollant penitus et aboleant: Cum enim Divinæ et Humanæ rationi, veteris ac Novi Testamenti, Conciliorum, Sanctorum Patrum, Summorum Pontificum Decretis, ipsius denique Universalis Ecclesiæ observantiæ evidentissime contradicat, nec sine interitu salutis æternæ quovis modo servari possit. Illudq; inter alia dicere non omittas, qualiter Ecclesiasticæ libertatis violatores, facientesq; Statuta_aut consuetudines contra libertatem servari, Officiales, Rectores et Consiliarii, locorum ubi hujusmodi Statuta vel consuetudines editæ fuerunt vel servatæ, Ac etiam qui secundum prædicta judicaverint, ipso jure Excommunicationem incurrunt, quæ quantum sit Christi fidelibus metuenda, ipsis plene poteris declarare. Idem sub poena eadem te facere volumus cum Parliamentum inchoabitur, tam erga prædictos Consiliarios quam Communitates, et alios qui vocem in ipso habuerint Parliamento. Insuper ut pluribus viis honori Dei et Sanctæ Matris Ecclesiæ, et animarum saluti provideatur, sub simili poena mandes ac præcipias omnibus tam Rectoribus Ecclesiarum, quam aliis officium prædicationis obtinentibus, Secularibus et Religiosis, ut frequenter in sermonibus suis populos de prædicta materia instruere non omittant. Volumus autem ut quicquid super prædictis feceris per tuas literas (quibus saltem duæ graves personæ, quæ ipsis requisitionibus per te faciendis interfuerint, se subscribant) nos certiores efficias. Dat. Rom. apud Sanctos Apostolos quinto die Decembris, Pontificatus nostri Anno decimo.

XXXVIII.

A Letter to King Henry the Sixth for Repealing that Statute. MARTINUS Episcopus, Servus Servorum Dei, Charissimo in Christo Filio Henrico Regi Angliæ Illustri, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quum post multos nuncios ad tuam Serenitatem pro abolitione illius detestabilis Statuti contra libertatem Ecclesiasticam editi olim transmissos, postremo dilectum filium Magistrum Julianum causarum curiæ Cameræ Apostolicæ Auditorem, pro eadem causa destinassemus; per ipsum tua Celsitudo tunc nobis respondit, quod quamprimum commode possit, Parliamentum, sine quo idem nequit aboleri Statutum, convocaret, et in eo quod sibi possibile foret pro nostræ requisitionis implemento faceret, Protestans quod Sanctæ Romanæ Ecclesiæ sedisq; Apostolicæ Juribus ac Privilegiis nullo modo detrahere aut derogare intendebat: Nos ob hoc, sicut deinde aliis literis tibi significavimus, usq; ad id tempus cum patientia expectare decrevimus, sperantes quod in Verbo Regio nobis pollicitus fueris, id tempore suo exequi non differres; itaq; quicquid ex parte nostra hactenus faciendum fuit, omnem mansuetudinis et patientiæ modum experientes jam fecimus. Et licet gravibus interim per aliquos de Regno tuo lacessiti sumus injuriis, volumus tamen (ne quid contra promissum fieri videritur) usq; ad id tempus (non sine rubore Sedis Apostolica) expectare, ut merito illud verbum Evangelicum jam dici possit, Quid debui huic vineæ facere et non feci? Tu vero, Fili Charissime, cum ipsius Parliamenti jam tempus instet, quod ex tua parte agendum restat, juxta promissionem tuam ac verbum Regium implere non omittas, ad quod et Jure Divino et Humano tanquam Christianissimus Princeps obligatus, sine cujusvis requisitione pro tua et tuorum subditorum salute et honore facere teneris: præsertim quum talia obtuleramus, ob quæ nec tibi nec dicto Regno ex prædicti Statuti abolitione præjudicium ullum redundare possit; providere enim iis omnibus quæ causam Statuto dedisse dicuntur, jam sæpe nostro nomine oblatum est, et nunc de novo offerimus. Jam igitur cum nulla quævis contradicendi occasio prætendi possit, speramus in dicto Parliamento tuam Serenitatem ita facturam, ut prædictum tam execrabile Statutum penitus de eodem Regno tollatur. Quod si feceris, salvabis primum tuam, tum vero multorum animas, quæ ob dictum Statutum gravi crimine illa queatæ tenentur: Providebis deinde tuo et ipsius Regni honori, quod utiq; prop

terea non modicum est notatum; Demum nos ac sedem ipsam semper tuis justis desideriis obligabis. Super iis autem omnibus et de nostra intentione plene per literas nostras instructo, dilecto Filio magistro Joanni de Obizis in dicto Regno Nuncio et Collectori nostro, dabis credentiæ fidem plenam. Dat. Rom. die decimo tertio Octobris, Pontificatus nostri Anno decimo.

XXXIX.

A Letter to the Parliament upon the same occasion. MARTINUS Episcopus, Servus Servorum Dei, venerabilibus Fratribus et dilectis Filiis, Nobilibus viris Parliamenti Regni Angliæ, salutem et Apostolicam Benedictionem. Multis nunciis ac frequentibus exhortationibus, pro debito pastoralis officii, vos ac Regnum vestrum hactenus admonuimus, ut pro salute animarum vestrarum, et ipsius Regni honore, quoddam detestabile Statutum contra Divinum et Humanum Jus editum, quod sine interitu salutis æternæ nullatenus servari potest, aboleretur. Et quoniam id sine Parliamento tolli non posse, ex parte Charissimi in Christo Filii nostri. Henrici Regis Angliæ illustris, Dilecto Filio Magistro Juliano Causarum curiæ Cameræ Apostolicæ Auditori, tunc Nuncio nostro, responsum extitit, in quo (quam primum_posset) convocato, quod sibi possibile foret pro nostræ Requisitionis executione se facturum, idem Rex pollicitus est, protestans Juribus ac Privilegiis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ et Sedis Apostolicæ in nullo velle detrahere aut derogare. Nos volentes solita erga vos mansuetudine uti, decrevimus usq; ad ipsius Parliamenti tempus expectare, sperantes quod tam Rex juxta suam Regiam Promissionem, quam vos pro salute animarum vestrarum, Sancte ac Catholice secundum nostram Requisitionem concludetis. Itaq; cum Parliamentum (ut fertur) jam instet, vos omnes, quorum animas nostræ curæ Dominus noster Jesus Christus commisit, hortamur, monemus obsecramus, ut unanimes vestrarum animarum salutem, ac conscientiarum puritatem præ cæteris rebus amantes, prædictum abominabile Statutum (quod qui observat vel observari faciat salvari non potest) penitus tollatur, et de Regno in perpetuum aboleatis. Quod si quis forsitan vobis contrarium persuadere audeat, quicunq; ille sit, Sæcularis vel Ecclesiastici Status tanquam hostem animarum vestrarum et honorum, nullatenus audite; nec eum virum Catholicum reputetis, qui adversus Romanæ Ecclesiæ Auctorita

tem, Juraque et Privilegia Sedi Apostolicæ Divinitus concessa, aliquid machinari præsumpserit, quibus ipse Rex vester Illustris nolle ullatenus derogare publice protestatus est. Nos quidem ipsi sumus ab omnipotenti Deo Jesu Christo super vos et Universalem Ecclesiam constituti, cujus Doctrinæ ac persuasioni sine ulla contradictione omnimodam fidem vos et quilibet Christianus habere debetis : Nos tamen, esti indignos, oves suas pascere Christus voluit, clavesq; aperiendi ac solvendi Coelos tradidit. Et si quis nos audit, servi Christi testimonium Christianum audit; et si quis nos spernit, Christum spernere convincitur. Et quoniam de vobis ac singulis Christianis in districto Dei Judicio rationem reddituri sumus, ideo vos pro salute vestra tam sæpe samq; efficaciter admonemus; et ne quisquam sub alicujus damni temporalis prætextu vos ab hac nostra Catholica Doctrina submoveat, ecce nos promptos paratosq; offerimus, omnibus causis, propter quas dictum Statutum conditum esse prætenditur, salubriter providere, ita ut nec Regno nec cuiquam privatæ personæ præjudicium aliquod ex ipsius Statuti abolitione possit accidere. Super his omnibus et nostra intentione plene instructo dilecto Filio Magistro Joanni de Obizis, in dicto Regno Nuntio et Collectori nostro, dabitis Credentia plenam fidem. Dat. Romæ apud Sanctos Apostolos tertio die Octobris, Pontificatus nostri Anno decimo.

XL.

An Instrument of the Speech the Archbishop of Canterbury made to the House of Commons about it.

DIE Veneris, penultimo mensis Januarii, Anno Domini secundum cursum et computationem Ecclesiæ Anglicana millesimo quadringentesimo decimo septimo, indictione sexta, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Martini Divina Providentia Papæ quinti Anno undecimo, Reverendissimi in Christo Patres et Domini, Domini, Henricus Dei Gratia Cantuariensis et Johannes Eboracensis Archiepiscopi, necnon Reverendiss. Patres W. Londinensis, Benedictus Menevensis, Philippus Eliensis, Jochen et W. Norvicensis, Episcopi, et cum_eis venerabiles Patres et viri religiosi Westmonasterii et Radingiæ Abbates de palatio regio Westmonasteriensi de Camera, viz. Ubi tam Domini Spirituales quam Temporales in Parliamento adtunc tento negotia Regni tractaverint et tractare solebant, recedentes, et dimissis ibi Dominis Tem

poralibus, in simul transierunt ad viros illos qui pro communitate Regni ad Parliamentum hujusmodi venerant in loco solito, viz. in Refectorio Abbatiæ Westmonasteriensis prædictæ personaliter existentes, et incontinenter eisdem Dominis Spiritualibus cum reverentia debita, prout decuit a viris hujusmodi communitatem Regni facientibus et repræsentantibus, receptis: Præfatus Reverendissimus Pater Archiepiscopus Cantuariensis causam adventus sui et con-fratrum suorum ad tunc exponere cœpit in vulgari; Protestando primitus, et protestabatur idem Dominus Cantuariensis vice sua et confratrum suorum prædictorum, quod pro dicendo tunc ibidem non intendebat ipse Reverendissimus Pater, aut aliquis confratrum suorum, Domino Regi Angliæ aut Coronæ suæ vel communitati Regni in aliquo derogare, et sic adhærendo Protestationi suæ hujusmodi, idem Reverendissimus Pater prosequebatur et exposuit solemniter causam adventus sui et confratrum suorum, sumpto quasi pro themate, Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Super quo procedendo, ea quæ ad Jurisdictionem Ecclesiasticam, et ea quæ ad Cæsaream pertinebant, notabiliter et ad longum declaravit, materiam Provisionis et pro Statuti illius contra Provisores editi abolitione, cum bona et matura deliberatione prosequendo, et in processu declarationis hujusmodi jura nonnulla et Sacræ Scripturæ Auctoritates convenientes allegavit, pro jure Domini nostri Papæ in Provisionibus habendis, sicut Sancti Prædecessores sui sumni Pontifices in Regno Angliæ et alibi per Universalem Christianitatem habuerunt, ipseq; Dominus Papa modernus in cæteris Regnis habet et possidet in præsenti: Unde præmissis, Bullisq; et literis Apostolicis, quas pro hac re idem Dominus Papa jam tarde ad Regnum transmiserat, diligenter consideratis, et quod dictus Dominus noster Papa tot Ambassiatas et nuncios solemnes ad prosequendum jus suum et Ecclesiæ libertatem in præmissis, non absq; laboribus magnis, periculis et expensis, de Curia Romana ad Regnum Angliæ destinavit, idem Reverendissimus Pater Cantuar. Archiepiscopus, nomine suo et confratrum suorum ad tunc ibidem præsentium, et absentium in dicto Parliamento per Procuratores comparentium, ad quos ut asseruit divisim saltem principalis cura animarum totius Communitatis Regni pertinere dignoscitur, dictos viros omnes et singulos tunc præsentes, Communitatem (ut præmittitur) repræsentantes, requisivit et in Domino exhortabatur, quatenus ob salutem animarum suarum totiusq; Regni prosperitatem et pacem, materiam prædictam sic ponderarent, et taliter in eodem Parliamento super eadem deliberarent, ut Sanc

« НазадПродовжити »