Зображення сторінки
PDF
ePub

extendens ad Medietatem sive mediam partem valoris omnium fructuum reddituum, et proventuum, possessionum, unius anni, omnium et singulorum Episcopatuum, Ecclesiarum Cathed. et Collegiatarum, Dignitatum, Hospitalium, Monast. Abbaciarum, Prioratuum aliarumq; domorum Religiosarum, necnon quorumcunq; beneficiorum et Possessionum Ecclesiasticarum, &c.

VI.

Bishop Tonstal's Licence to Sir Thomas More for reading Heretical Books.

(Regist. Tonst. Fol. 138.)

CUTHBERTUS permissione Divina London. Episcopus Clarissimo et Egregio viro Domino Thomæ More fratri et amico Charissimo Salutem in Domino et Benedict. Quia nuper, postquam Ecclesia Dei per Germaniam ab hæreticis infestata est, juncti sunt nonnulli iniquitatis Filii, qui veterem et damnatam hæresim Wycliffianam et Lutherianam, etiam hæresis Wycliffianæ alumni transferendis in nostratem vernaculam linguam corruptissimis quibuscunq; eorum opusculis, atque illis ipsis magna copia impressis, in hanc nostram Regionem inducere conantur; quam sane pestilentissimis dogmatibus Catholicæ fidei veritati repugnantibus maculare atq; inficere magnis conatibus moliuntur. Magnopere igitur verendum est ne Catholica veritas in totum periclitetur nisi boni et eruditi viri malignitati tam prædictorum hominum strenue occurrant, id quod nulla ratione melius et aptius fieri poterit, quam si in lingua Catholica veritas in totum expugnans hæc insana dogmata simul etiam ipsissima prodeat in lucem. Quo fiet ut Sacrarum Literarum imperiti homines in manus sumentes novos istos Hæreticos Libros, atq; una etiam Catholicos ipsos refellentes, vel ipsi per se verum discernere, vel ab aliis quorum perspicacius est judicium recte admoneri et doceri possint. Et quia tu, Frater Clarissime, in lingua nostra vernacula, sicut etiam in Latina, Demosthenem quendam præstare potes, et Catholicæ veritatis assertor acerrimus in omni congressu esse soles, melius subcisivas horas, si quas tuis occupationibus suffurari potes, collocare nunquam poteris, quam in nostrate lingua aliqua edas quæ simplicibus et ideotis hominibus subdolam hæreticorum malignitatem aperiant, ac contra tam impios Ecclesiæ supplantatores reddant eos instructiores: habes ad id exemplum quod imiteris præclarissimum, illustrissimi Domini nostri Regis

10

A COLLECTION OF RECORDS.

Henrici octavi, qui Sacramenta Ecclesiæ contra Lutherum totis viribus ea subvertentem asserere aggressus, immortale nomen Defensoris Ecclesiæ in omne ævum promeruit. Et ne Andabatarum more cum ejusmodi larvis lucteris, igno-rans ipse quod oppugnes, mitto ad te insanas in nostrate lingua istorum nænias, atque una etiam nonnullos Lutheri Libros ex quibus hæc opinionum monstra prodierunt. Quibus abs te diligenter perlectis, facilius intelligas quibus latibulis tortuosi serpentes sesse condant, quibusq; anfractibus elabi deprehensi studeant. Magni enim ad victoriam momenti est hostium Consilia explorata habere, et quid sentiant quove tendant penitus nosse: nam si convellere pares quæ isti se non sensisse dicent, in totum perdas operam. Macte igitur virtute, tam sanctum opus aggredere, quo et Dei Ecclesiæ prosis, et tibi immortale nomen atq; æternam in Cœlis gloriam pares: quod ut facias atque Dei Ecclesiam tuo patrocinio munias, magnopere in Domino obsecramus, atq; ad illum finem ejusmodi libros et retinendi et legendi facultatem atq; licentiam impertimur et concedimus. Dat. 7 die Martii, Anno 1527 et nostræ Cons. sexto.

AD LIBRUM SECUNDUM.

I.

The Bull for the King's Marriage with Queen Katharine. (Cott. Libr. Vitel. B. 12.)

JULIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto Filio Henrico Carissimi in Christo Filii Henrici Angliæ Regis illustriss. Nato, et dilectæ in Christo Filiæ Catharinæ, Carissimi in Christo Filii nostri Ferdinandi Regis, ac Carissimæ in Christo Filiæ nostræ Elizabeth. Reginæ Hispaniarum et Siciliæ Catholicorum natæ, illustribus, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis præcellens Autoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, Quod cum alias tu Filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus, Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis illustrissimi primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et fæderibus inter Carissimum in Christo Filium nostrum Ferdinandum, et Carissimam in Christo Filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ Catholicos, ac præfatum Angliæ Reges et Reginam, matrimonium per verba legi time de præsenti contraxissetis, illudq; carnali Copula forsan consummavissetis, Dominus Arthurus prole ex hujusmodi Matrimonio non suscepta decessit; Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc ut hujusmodi vinclum Pacis et Amicitiæ inter præfatos Reges et Reginam diutius permaneat, cupiatis Matrimonium inter vos per verba legitime de præsenti contrahere, supplicari nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportunæ Dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: Nos igitur, qui inter singulos Christi fideles, præsertim Catholicos Reges et Principes, Pacis et Concordiæ amænitatem vigere intensis desideriis affectamus, vosque et quemlibet vestrum a quibuscunque Excommunicationis, Suspensionis et Interdict. aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris, Penis, a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et abso

lutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum, ut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis cæterisq; contrariis nequaquam obstantibus, Matrimonium per verba legitime de præsenti inter vos contrahere, et in eo, postquam contractum fuerit, etiamsi jam forsan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, ac illud Carnali Copula consummaveritis, licite remanere valeatis, Auctoritate Apostolica tenore præsentium de specialis dono Gratiæ Dispensamus; ac vos et quemlibet vestrorum si contraxeritis (ut præfertur) ab excessu hujusmodi, ac Excommunicationis Sententia quam propterea incurristis, eadem Auctoritate Absolvimus, Prolem ex hujusmodi Matrimonio, sive contracto, sive contrahendo, susceptam forsan vel suscipiendam legitimam decernendo. Proviso quod tu (Filia Catharina) propter hoc rapta non fueris; volumus autem quod si hujusmodi Matrimonium de facto contraxistis, Confessor, per vos et quenilibet vestrum eligendus, pænitentiam salutarem propterea vobis injungat, quam adimplere teneamini. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Absolutionis, Dispensationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo tertio, septimo Cal. Januarii, Pontificatus nostri Anno primo.

II.

The King's Protestation against the Marriage.
(Cotton Libr. Vitell. B. 12.)

IN Dei Nomine, Amen. Coram vobis Reverendo in Christo Patre et Domino, Domino Richardo Dei et Apostolicæ sedis gratia Episcopo Wintoniensi, Ego Henricus Walliæ Princeps, Dux Cornubiæ et Comes Cestriæ, dico, allego et in his Scriptis propono, Quod licet ego minorem ætatem agens, et intra annos pubertatis notorie existens, cum Serenissima. Domina Katharina Hispaniarum Regis Filia, Matrimonium de facto contraxerim, qui quidem Contractus, quamvis obstante ipsa minore ætate mea de se jam invalidus, imperfectus, nullius efficaciæ aut vigoris extiterit; quia tamen annis pubertatis et matura ætate jam superveniente, Contractus ipse per tacitum Consensum, mutuam cohabitatio

nem, munerum aut intersignium dationem seu receptionem, vel alium quemcunq; modum jure declaratum, forsan existimari seu videri poterit apparenter validatus aut confirmatus; Ea-propter, Ego Henricus Walliæ Princeps prædictus, jam proximus pubertati existens, et annos pubertatis attingens, Protestor, quod non intendo eundem prætensum contractum per quæcunq; per me dicta seu dicenda, facta aut facienda, in aliquo approbare, validare, seu ratum habere, sed nunc in præsenti, non vi, dolo, nec prece inductus, sed sponte et libere, nullo modo coactus, contra hujusmodi Contractum reclamo, et eidem dissentio, voloq; et omnino intendo ab eodem contractu Matrimoniali prætenso, melioribus modo et forma, quibus de juremelius, validius, aut efficacius potero vel possim, penitus resilire, et eidem expresse dissentire, prout in præsenti contra eundem reclamo, et eidem dissentio. Protestorq; quod per nullum dictum, factum, actum, aut gestum per me, aut nomine meo per alium quemcunque, quandocunq; aut qualemcunque, imposterum faciendum, agendum, gerendum, aut explicandum, volo aut intendo in præfatum contractum Matrimonialem, aut in dictam Dominam Catharinam tanquam Sponsam aut Uxorem meam consentire. Super quibus vos omnes testimonium perhibere volo, requiro, rogo, atque obtestor.

PER ME HENRICUM WALLIE PRINCIPEM.

Lecta fuit et facta suprascripta Protestatio, per præfatum Serenissimum Principem Dominum Henricum, coram Reverendo in Christo Patre et Domino, Domino Richardo permissione Divina Winton. Episcopo, Judicialiter pro tribunali sedent. Et me Notarium infra scriptum ad tunc præsentem in ejus Actorum Scribam in hac parte assumente, et Testium infrascriptorum præsentiis. Anno Dom. 1505. Indictione octava, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Julii, Divina Providentia eo nomine Papæ secundi Anno secundo, Mensis vero Junii die 27; quo die Dominus Serenissimus Princeps proximus pubertati, et annos pubertatis_attingens erat, ut tunc ibidem asserebat, in quadam bassa Camera infra Palatium Regium Richemondiæ, in parte occidentali ejusdem Palatii situat. Super quibus omnibus et singulis, præfatus Serenissimus Princeps me Notarium præmemoratum Instrumentum conficere, et testes infra nominatos testimonium perhibere requisivit instanter, et rogavit. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium, præfatus Serenissimus Princeps supra, et testes, ut præmittitur, rogat rogati et requisiti, VOL. I, PART II.

« НазадПродовжити »