Зображення сторінки
PDF
ePub

9 Hanc tibi Rufinus mittit, Rodoclea, coronam,

Has tibi decerpens texerat ipse rosas; Est viola, est anemone, est suave-rubens hyacyn

thus, Mistaque Narcisso lutea caltha suo: Sume; sed aspiciens, ah, fidere desine formæ ;

Qui pinxit, brevis est, sertaque teque, color.

AD AMOREM. 10

PAULISPER vigiles, oro, compesce dolores,

Respue nec musæ supplicis aure preces; Oro brevem lacrymis veniam, requiemque furori:

Ah, ego non possum vulnera tanta pati ! Intima flamma, vides, miseros depascitur artus,

Surgit et extremis spiritus in labiis : Quòd si tam tenuem cordi est exsolvere vitam,

Stabit in opprobrium sculpta querela tuum. Juro perque faces istas, arcumque sonantem,

Spiculaque hoc unum figere docta jecur; Heu fuge crudelem puerum, sævasque sagittas !

Huic fuit exitii causa, viator, Amor.

9 Anthol. p. 474.

10 Ib. p. 452.

THE END.

« НазадПродовжити »