Зображення сторінки
PDF
ePub

sola in disceptationem cadent, quibus arcte conjuncta cum venustate, dignitate accessit utilitas, " ut utilitatem' templi fastigii dignitas consecuta est:" rerum enim potius utilium admiramur præstantiam, quam levem elegantiæ oblectationem, exquisituri, ut a vobis, Academici, demandatum est, "e tot deperditis humaniorum literarum apud Græcos et Romanos monumentis, quænam præ cæteris sint desideranda ?"

Si quis ad doctrinas, artes, a nostra memoria propter vetustatem longe remotas, animum referat, easque ex scribentium monumentis repetere instituat, is Poësin, Historiam, Philosophiam, Eloquentiam antiquorum humanitati lucem præbuisse reperiet. Hæc mihi qualiacunque hodie disputaturo versatur ante oculos Athenarum et Romæ tristissima contemplatio. In ILLIS, quicquid egregium fuit ad humanam perficiendam ornandamque sortem, feliciori floruit ubertate: HÆC sola fuit domus Virtutis, Imperii, Dignitatis. Utraque urbs grande, luctuosumque spectaculum fortunæ in utraque continebatur olim omnis admiratio ingenii; in utraque jamdiu suorum hominum interiit doctrina, humanitas; ad quam contemplandam, tanquam defunctæ simulacrum virtutis, mosti accingimur!

Hæc mihi inquirenti in illa augusta antiquitate, quasi templi in limine se ostendit Poesis; quæ non tantum ad delectationem primorum hominum promovendam, sed historiarum, legum, religionis arbitram se agebat. Hujusce autem prima ætas operta velis, et involucris ævi remotissimi rariora præbet anquirenti vestigia; a tenebris igitur primæ memoriæ convertamus animum ad lucem quam sequentis ævi porrigunt indicia, nuda sane et jejuna, sed aspersa et distincta jucunda quadam varietate. Missum facimus Homerum, atque omnes eos, quorum melior pars, literarum fati superstes, ad nos integra fere duraverit: missos quoque facimus omnes istos levioris momenti, qui suo oblivionis fato occubuerunt. Negligentes igitur Archilochum, Mimnermum, Simonidem, alios, omnemque istam inanioris Musæ cantilenam, audiamus illam Tragœdorum eruditam vocem, e qua ea gravior effluit sapientia, quæ a poeticis illecebris non abhorret. De tribus illis luminibus Tragicæ laudis, quotus est quisque vir mediocriter doctus qui fando non acceperit? legendo non desideraverit? In hisce habemus uberrimam copiam quæ et dici ornatissime potest, et sentiri facillime; uberiorem vero, quæ contemplantibus luctum excitaret. Hic (quod monstrat quicquid ex iis manet) veri, honesti amor suis donatur honoribus, suo decoratur splendore: suis tradita monumentis rerum egregie gestarum memoria; quæ

Cic. de Orat. lib. iii. c. 47. sub med.

dum nova ornatur poetices commendatione, minime tamen sua videatur spoliari. Cum in Eschylo illam nondum effœtam felicioris ingenii ubertatem; illud grandiloquum, canorum; illam facilem sublimitatis elocutionem senserimus, quam multa habemus quæ non levi prosequamur desiderio! Graves, et exquisitas Sophoclis sententias, non modo incorrupti sermonis integritate pollentes, sed illam ab illecebris alienam, a blanditiis adulatorum abhorrentem sapientiam omnes sumus admirati—admirati sumus illam libertatem, quam antiquæ illæ Athenæ suo quodam jure videntur sibi vindicasse-libertatem cogitandi. Illam in Euripide (qui mirus in affectibus concitandis ducitur) læsos integrantem amores flebilem dulcedinem, in labrisque sessitantem Suadam, admiratione, luctu prosecuti sumus. Ante omnia vero mosti desideravimus illam philosophiam adeo felicioris ingenii suavitate conditam, ut dubitemus utrum e Lycæi spatiis, an ex ipso Hymetto profluxisset oratio!

Sed objiciat forsan aliquis, ad imitandum quantum sat est nobis integrum durasse, satisque adhuc versari recentiorum manibus quod e tenebris ruderum excitatum est: hoc leviter doctorum ore versari probe scio-istorum est tardioris ingenii, rivulos consectari; non fontes rerum videre. Nonne melius in disceptationem cadere debeat, dignius sane desiderio, id omne quod vitam reddidisset politiorem, quodque remotæ temporum memoriæ lumen præbuisset?-Sed redeat unde declinavit quæstio; de iis utilitatibus, quas humaniores percepturæ essent literæ, dicendum est, ne fluat oratio, ne vagetur. Excellentissima tantum cujusque ingenii, ad imitandum desiderant juniorum animi, quos sicut mollissimam ceram ad suum arbitrium formant disciplinæ hujusce grande dederunt documentum Athenienses; qui optima quæque insecuti, quantum concessit barbarorum rabies, posterorum memoriam auxerunt, cum aliarum fere omnium civitatum literæ oblivione obducuntur. Ea igitur commoda, quæ huic politiori redundassent humanitati, paucis exponam. Quis autem non suum ditaverit sermonem, cum antiquioris linguæ dulcissima quæque libaverit? quem ista in Tragoedis philosophia delectat jucundior, is hosce habet fontes omnium liberarum oblectationum; omnium utilitatum. Quis enim non miram degustaverit suavitatem cum divitias ac ornamenta scribentis ingenii per quædam involucra, atque integumenta perspexerit? Quis non utilitatem, cum expresserit, atque ornaverit lumine sententiarum id quod animo observatum fuerit? Hoc solum ei concesserit antiquorum in dicendo felicior, exquisitior ubertas; adeo ut ille qui hosce fontes ipse non adierit, ausus idem sudet multum, frustra laboret. Quis autem porro, cum politus sit

omnibus iis artibus, quæ sunt libero dignæ, non eas curiosa quadam felicitate vellet exprimere? Hisce in rebus assequendis omnis vere docti versari solet facultas. Horum monumentorum desiderium in Tragicis quotidiana fatetur lectio: fatetur vero ante alia, ex oblivione ab Athenæo revocata ea sententiarum1 lautissima supellex. Neminem fere reperiemus adeo humanitatem exutum, qui illum in Euripidæis fragmentis (quæ suaviorem illam redolent antiquitatem) saporem pene effoetum non desideraverit, adeo ut aures, sensus legentis non sua expleantur voluptate, sed aliquid plenius quodammodo flagitare videantur. Quantis in deliciis esse debeant hæcce Tragoedorum pene deperdita Monumenta, Graii nostri in poematibus testatur ea excultior, imitatrix veterum, suavitas, quæ de omni Græco fonte in ejus scripta videtur cecidisse. Sed cum hæc pateant, in promptuque sint doctis, neque interpretatione mea planius, ut ornatius exprimi possint, hanc veniam dabitis, Academici, ne, me ornante, quicquid felicius est Antiquitatis recentioris ingenii culpa quodammodo diminui videatur, suoque concesso ornatu spoliari. Sed de Tragicis satis-melius de iis agitur silentium, quorum luctuosior est contemplatio! Quam ea excidia, quæ effecit Vetustas, doctorum in ore nulla frequentior versatur desideratio; ex illis qui res humanas armis, fama olim miscuerunt (quod irritam tantum excitaret investigationem) solum manet inane nomen! Si continuæ sæclorum memoriæ tradita essent priorum monumenta ingeniorum; si ea Alexandriæ ædes barbarorum effugisset rabiem; si integra mansissent ea quæ "recepit Palatinus Apollo;" quanta nostra versarentur cognitione, quæ nunc obducuntur oblivione rerum! Regum successiones hæreditarias, imperiorum vicissitudines, sapientium opiniones æternis mandatas monumentis nunc temporis licuisset nobis contemplari. Varia sub luce positos omnes animi motus versicolor Tragicorum depinxisset elegantia. Ad nostram humanitatis sortem perficiendam nihil nisi horum defuisset lectio; quicquid in dubio foret, posuisset in solido; quicquid, nec satis explicatum, disputationi foret obvium, eorum confirmasset auctoritas. Vitæ porro omnia officia subministrasset Menandri et Comicorum uberius ingenium. "Una3 ætas, per divini spiritus viros Cratinum, Aristophanem, Eupolin, illustravit priscam illam et veterem

• In δειπνοσοφισταις.

2 Vid. Wakefield's Gray, p. 6. et passim, ubi multas ex Antiquis imitationes sententiarum reperies. Vide p. ibid. Frag. illud Euripid. Την Αφροδίτην ουχ όρας όση Θεος, κ. το λο

3 Vell. Paterculus, cap. 16.

comœdiam, ac novam comicam Menandrus:" teneamus oportet venas cujusque, et quod proposuimus, complectamur brevi. Quod autem effecit ut excitatæ essent e tenebris Bibliothecarum Comici veneres sermonis (cujus exempla sunt in deliciis rara, suoque in genere exquisita) magnam cum eruditis omnibus gratiam iniit jam grandævo pollens ingenio inter nostrates vir;1 ea literarum Monumenta, doctis bonisque omnibus nunquam non deflenda, patrii sermonis commendavit ornamentis; situ obruta protulit in lucem; latissime sparsa collegit undique, et acumine styli diligenter limavit. Quis vero non in Menandro illos politos mordacesque simul perceperit sales, quorum in jaciendo mittendoque ridiculo mira perspicitur illa elegantia, quæ lætioribus verborum flosculis, crebroque lumine sententiarum gravem distinguit sapientiam, quæ non ea dulci et decocta gaudet suavitate, sed solida et austera ista, quæ Atticis solis arridet. Te vero, Menandre, cariorem habeo quia in suæ æstimationis clientelam te suscepit divinum Pauli ingenium. Vellem tibi quoque, ut Aristophani,4 sacrum illud patrocinium idem præbuisset monumentum! In Cratino, atque Aristophane, similis illa suavitate, atque utilitate ferax elegantia; similibus verborum lenociniis commendati sales. Sed nunc non est (clepsydram jam deficere sentio) vel primoribus etiam labris eos attigisse; Eupolinque suo verborum præconio vix concessum est ornare.

Πειθω τις επικαθιζεν επι τοις χείλεσιν,

ούτως εκηλεί, και μονος των ῥητορων

το κέντρον εγκατελιπε τοις ακροωμένοις.

Vellem equidem in hoc, luctuoso licet, spectaculo diutius liceret immorari! Atque tua suavitate, Epicharme, nos privabis!

Insedit profecto et pene inveteravit in animis eruditorum opinio, Horatium ex Alcæi, Sapphusque fontibus irrigasse hortulos suos si vero horum superessent scripta, quis dubitaret, quin omni critices generi ampla redundasset emolumenti materies? Licuisset recentioribus, ut Virgilium cum Homero, sic Latinam Lyrici suavitatem cum Lesbia camoena comparare. Profecto illa est quæ me quamlibet festinantem suis illecebris

I

1 Cumberland.

2 Vid. Observer, vol. iii. No. 72. et seq. et vol. vi. p. 32, 38, 40, &c. 3 Qui sua intertexit scripta variis Menandri versibus, inter quos notissimus,

Φθείρουσιν ήθη χρησθ' ὁμιλίαι κακαι.

+ Sc. Chrysostom. cui Aristoph. Comoed. maxime fuerunt in deliciis; et ob hanc rem adhuc durasse creduntur.

5 Fragmentum nuais Grotii Exc. p. 499.

A

trahit, cogitque in se quodammodo immorari! Neque illa longum in ævum suam famain prorogavit-illa, inquam, quæ alteri brevem tantum laudem assequendam increpabat, sese ipsius præbuit exemplum veritatis!

Κατθανοισα δε κεισεαι,

ουδε τι μναμοσυνα σεθεν

εσσεται, ουδε ποχ' ύστερον.

Tanquam effudisset cycneam quandam vocem, præsagamque fati carminis dulcedinem! Vellem tuæ suavitatis plenius aliquid his ipsis Britannorum Athenis impertiisses! Neque illud (tui licet imitationem felicius sit ausum)" laurea donandum Apollinari" ingenium suo carebit desiderio !

Si quis vero nec merito luctu opinetur nos prosequi hæcce suavioris deperdita monumenta ingenii, is oculos convertat in illam Epigrammatum, Elegiarum sylvam ;3 totamque Græciam ruinis in ipsis venerandam mostus intueatur. Ex iis recentioris ævi4 scriptis hauriat minus desiderii; non minus vero delectationis; quibus, tanquam post vernos flores, autumnalibus etiam sua constat gratia.

Vellem equidem in Accio contemplari licuisset Romanæ ingenium Tragoedia! Vellem quoque (quæ in Cæcilio et Afranio nituerunt) dulces illas Latini leporis facetias!

Sed de Poetis satis amplum desiderii profudimus: ad Historicos igitur transeat Oratio. Livium, et Diodorum illum Siculum (quamvis omnes, qui historias, scripserunt, plus minus ornamentis orbarit dies) præ cæteris luctuosa mentione dignos arbitror. In Livio (qui Romanum Imperium, illud incunabulum virtutis, dignitatis disposuit historia) quis est qui non augustarum rerum seriem ploraverit disruptam? illum victoriarum ordinem, illam lucem veritatis, nunciam temporum voce omnium sæclorum immortalitati, nón integram, commendari? In Livio, inquam, cujus lactea ubertas tractu leni, et æquabili polivit opus-qui omni dicendi artificio superbam historiarum materiem adeo ornavit, ut nescias, utrum res narratione, an narratio re illustraretur! Livii igitur manes (quam Romano ipse vivus populo composuit) sua fruantur immortalitate; "dignum enim omnium

* Fragment. illud προς την αμάθη και αμουσον γυναίκα. Brunck. vol. i. p. 57. 8vo. edit.

2 Qui Brunoniano Græcæ Odes donatur præmio.

3 Sc. Anthologiam a Brunckio collectam.

4 Meleager, Ammianus alii.

5 Secundam illam Decada, quæ 75 annos continet: quintam quoque hiulcam.

« НазадПродовжити »