Зображення сторінки
PDF
ePub
[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][graphic][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

C. Tertia alphabeti Latini littera, respondens, si ordinem respicia

mus, Græcorum litteræ r vel 7 (gamma) et Hebræorum (ghimel), si vero, affinitatem soni, quem, paucis exceptis, habuit jam inde a priscis Latinæ linguæ temporibus, potius litteræ K vel X, et Hebræoest rum (caph), a quibus per syncopen nomen ei, lenius prolatæ, factum ce, ut colligi potest ex vocabulo Abecedarius, quod a nominibus priorum litterarum alphabeti est ductum. V. ABECEDARIUS. - b) Quomodo sit pronuncianda, docet Terentian. p. 2587. Putsch., his versibus,

Utrumque latus dentibus applicare linguam

C pressius urget: dein hinc et hinc remittit,
Quo vocis adhærens sonus explicetur ore.
G porro retrorsum coit et sonum prioris
Obtusius ipsi prope sufficit palato.

e) Ex his etiam patet, quomodo pronunciatione differat a littera G, quod et Mar. Victorin. 1. 6. 12. tradit: « C etiam et G, ut supra sono proximæ oris molimine nisuque dissentiunt: nam C reducta introrsus lingua, hinc atque hinc molares urgens, hærentem intra os sonum vocis excludit: G vim prioris, pari linguæ lapsu palato suggerens, lenius reddit. » V. G littera et infra §. i et k. d) Sonum autem habet lenem, si præponatur vocalibus E et I, durum vero, si ceteris. Fuerunt, qui loco C, quoties A sequatur, K scribendum esse necessarium crediderunt (V. Max. Victorin. p. 1945. Putsch.), quod improbat Quintil. 1. 7. 10.; nam C littera, inquit, ad omnes vocales vim suam perfert, quin K utendum sit. e) Ilinc K litteram, supervacuam, plerique dixerunt; quod pariter etiam de littera Q alii affirmare non dubitarunt, teste Mar. Victorin. 1. 6. 15., coll. Max. Victorin. loc. cit. in §. præced. V. K et Q suo loco. f) Ut aliæ litteræ, C quoque generis est neutrius, et cum addito, aut subaudito littera, etiam feminini, ut diximus in A §. c, et B §. d. g) A Grammaticis inter mutas consonantes refertur, et inter has, distinctionis gratia, muta spiritalis appellatur a Mar. Victorin. 1. 5. 30. In) Monet insuper Capell. 3. §. 276. C litteram duplicem aliquando fieri posse, ut in illo (Virg. 2. Æn. 664.); Hoc erat alma parens. Hoc autem, addit Prob. 1. p. 1590. Putsch., in solis pronominibus, nam in ceteris partibus duplicem non obtinet potestatem. Cf. ad rem et Serv. ad 6. Æn. 792. — 1) Ad ejus usum quod attinet, imprimis monendum est, antiquitus Latinos littera G caruisse, ac proinde

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Cloco G adhibuisse. « Sed nec G quidem, nec Q Latinus sermo, inquit Mar. Victorin. 1. 4. 28., introduxit pro quo (G) apud Antiquos C poni solitum, ut pro agro Gabino, Cabino, pro lege, lece: acua pro aqua, etc. » Sic et in Columna Duiliana legitur LECIONES, MACISTRATOS, CARTACINIENSI, pro LEGIONES, etc. Et in Inscr. in Annali dell'Istit. Archeol. a. 1860. p. 250. Sex. Annio Sex. 1. Cluconi (sic) Tullia L. I. Anticona (sic) fecit. In acro (sic) p. 11. In f. ped. V. Cf. Garrucci, ibid. p. 229–230. k) Hinc est quod in nominibus Cneus et Cajus (et fortasse etiam Cnidus) pronunciatur ut G, docente ipso Quintil. 1. 7. 28. et 29. « Nam et Gajus C littera notatur . . . Nec Gneus cam litteram in prænominis nota accipit, qua sonat. » Cf. Spalding. ad h. Î. 1) Item antiqui Latini aspiratione carebant, nec litteras geminabant. Hinc usus litteræ C loco ch in vocibus pulcer, baca, Bacus, Bacanal, etc., pro pulcher, bacca, Bacchus, Bacchanal, etc. V. BACCHUS §. b. m) Ceterum C littera tam præponitur, quam subjungitur vocalibus; hinc reperitur tum initio, tum in fine syllabæ, ut cedo, accedo, etc.—m) « C finitus, inquit Capell. 5. §. 279., duo tantum nomina facit, ut halec, quod producitur, et lac, de cujus declinatione dubitatur. » Cf. Prob. 2. p. 1445. Putsch. – o) Id. ibid. §. 285. et 284. docet personas verborum et adverbia G finita producenda esse, ut produc, huc, illuc, etc. His adde pronomina, in quibus duplicem obtinet potestatem, ut dictum est supra §. h. P) Præterea

C littera aut vi pronunciationis, aut vi declinationis, aut vi composi tionis, in aliam litteram sæpe mutatur affinem vel ejusdem organi. Sic vi pronunciationis, frequenter permutatur in T, præsertim in vocabulis, quæ desinunt in icius. Hinc legimus nuncius et nuntius, fecialis et fetialis, unclare et antlare, induciæ et indutiæ, Accius et Attius, gentilicius et gentilitius, et alia hujusmodi. — Hine refert Quintil. 1. 14. 5., quod « quum Cac similiter G non valuerunt (proferre), in T ac D molliuntur. » 4) Hinc etiam est quod aliquando inserviat aspirationi Græcorum exprimendæ, ut videre est in ceterus, quod ab repos, et paucis aliis. Cf. Bollett. dell'Istit. Archeol. a. 1844. p. 23. in Nota, et quæ infra dicentur in littera и et cn.— r) Vi declinationis pariter mutatur in quasdam alias consonantes, qua de re hæc habet Priscian. 1. 8. p. 42. Kr. « G transit in V consonantem, quiesco, quievi, pasco, pavi, ascisco, ascivi; in X, dico, dixi, duco, duxi, noceo, noxa, noxius; in S, parco, parsi et peperci dicitur; in G antecedente N, quadringenta, quingenta, septingenta, ango quoque pro ancho... Nec non post S posita, transit aliquando in T, vel assumit cam, ut irascor, iratus, nanciscor, nactus, nascor, natus, paciscor, pactus. » Cf. quæ suo loco dicentur in litteris G, S, T V, X. s) Denique vi compositionis C in quibusdam mutatur in G, ut in negotium, ex nec et otium, negligo ex nec et lego, etc. Excipitur necopinus. — t) Apud Veteres aliquando etiam in Q, ut in OQVOLTOD, quod legitur in SCto de Baccanalib. pro occulto. a) Item aliquando omittur, ut in dumque, numque, tumque ex donec, nunc, tunc et que. Z) De particula QUUM loco CUM, V. suo loco.

C, littera, quod attinet ad ejus valorem, numeris designandis inservit. Significat autem centum, et, si linea recta ci superaddatur (č), centum millia, ut ait Auctor de Notis numerorum, qui vulgo adjicitur Probo p. 1685. Putsch. 2) Sed si ordinem spectas, ut A primum, et B secundum, sic et C tertium significat apud Scriptores de re agrar. p. 557. Lachm. — 3) Aliquando in numeris inversa (5) scribitur, ut in CID; h. e. mille; 12, quingenta; 105, quinque millia, 1555, quingenta millia, CCC1355, centum millia. 4) Iluc spectant loca Scriptorum de re agraria, in quibus casa vel limites per litteras designantur. Sic Innocent. de litter. p. 511. Lachm. Casa per C nomen habens fines ante se habet, etc. Incert. Auct. ibid. p. 358. Climes hujus litteræ habet in longo ped. DCL. Et p. 363. ibid. C si in termino inveneris, a centuria numquam recedas.

C, littera singularis, puncto postposito, pro integra voce adhibetur. Hine C. frequentissime in Inscriptionibus Cajum significat, et si inversa scribatur Cajam. Item in tabellis judicum est nota condemnationis, sicut A absolutionis. Hinc illa dicitur tristis, hæc salutarís a Cic. Mil. 6. V. a §. 1. — Quæ plura de hac littera singulari dicenda essent, quære in Siglario.

CA

CĂBALLĂ, æ, f. Femina caballi, equa; cavalla. Vet. poet. in Anthol. Lat. T. 1. p. 628. Burm. Hanc fovet amplexu, blanditur, dumque (lege molitor, cunnumque) caballa Atterit assiduo pene fututor

hebes.

CĂBALLĀRĬUS, ii, m. Nomen proprie adject. a caballus, absolute adhibitum de co, qui caballorum, seu equorum, curam agit. Vet. Gloss. Caballarius, inжоxóμos. 2) Item pro equite, vel milite qui equo in alis militat. Gloss. Lat. Gr. Caballarius, xéλns, inπsús. Gloss. Isid. n. 289. Caballarius, Alaris. Cf. Hildebr. ad Gloss. Lat. p. 39. n. 1. CĂBALLĀTĬO, ōnis, f. Abstractum a caballus, pabulum caballi, annonæ loco præbitum. Impp. Honor. et Theodos. Cod. 12. 38. 14. et Cod. Theod. 7. 4. 34.

CĂBALLĪNUS, a, um. Adject. a caballus, ad caballum pertinens, equinus; di cavallo. Pers. prol. Fons caballinus; k. e. Hippocrene .

« НазадПродовжити »