Зображення сторінки
PDF
ePub

Migrare in lunam, et notos mutare Penates:
Dum stupet obtutu tacito vetus incola, longèque
Insolitas explorat aves, classemque volantem.

Ut quondam ignotum marmor, camposque natantes
Tranavit Zephyros visens, nova regna, Columbus ;
Litora mirantur circùm, mirantur et undæ
Inclusas acies ferro, turmasque biformes,
Monstraque foeta armis, et non imitabile fulmen.
Foedera mox icta, et gemini commercia mundi,
Agminaque assueto glomerata sub æthere cerno.
Anglia, quæ pelagi jamdudum torquet habenas,
Exercetque frequens ventos, atque imperat undæ;
Aëris attollet fasces, veteresque triumphos
Hùc etiam feret, et victis dominabitur auris.

PART OF

AN HEROIC EPISTLE,

FROM SOPHONISBA TO MASINISSA,

Egregium accipio promissi Munus amoris,

Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel unâ ;

Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti,

Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Masinissa, triumphi

Detractam, hæc pompæ jura minora suæ

Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis,

Objecta et sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama requirit:

Detinet hæc animam cura suprema meam.
Quæ patriæ prodesse meæ Regina ferebar,

Inter Elisæas gloria prima nurus,
Ne videar flammæ nimis indulsisse secundæ,

Vel nimis hostiles extimuisse manus.
Fortunam atque annos liceat revocare priores,

Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Priinitiasne tuas meministi atque arma Syphacis

Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit,

Quodque decus, quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Poenis

Quo te non puduit solvere vota deis ; Moeniaque intrantem vidi: longo agmine duxit

Turba salutantum, purpureique patres. Foeminea ante omnes longe admiratur euntem

Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli,

Jam decet ardenti fuscus in ore color!
Commendat frontis generosa modestia formam,

Seque cupit laudi surripuisse suæ.
Prima genas tenui signat vix flore juventas,

Et dextræ soli credimus esse virum.
Dum faciles gradiens oculos per singula jactas,

(Seu rexit casus lumina, sive Venus)

In me (vel certè visum est) conversa morari

Sensi; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo,

Credideramque tuos lentius ire pedes.
Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,

Quæ poterat visus detinuisse tuos :
Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,

Asseruitque decus conscia forma suum.
Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi:

Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque re cursat imago;

Atque iterum hesterno munere victor ades.

DIDACTIC POEM,

UNFINISHED:

ENTITLED,

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS. AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa
Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium; et primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,
O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis !

Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare incerta, tremulâque insistere plantà.
Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum
Ad limen (si ritè adeo, si pectore puro,)
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis.

Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî,
(Quod tibi crescit'opus) simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia motus, [quid
Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quic-
Usquam oritur, trahit bincortum; nec surgit ad auras,
Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiæ vinclum : Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores:
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te (mirim) noctesque diesque
Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes;
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum foedus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et coelestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras

Nervorum instituit: tum toto corpore miscens
Implicuit latè ramos, et sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales
Perfluit; assiduè externis quæ concita plagis,
Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.
Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit
Mens animi : hanc circum coëunt, densoque feruntur
Agmine potitiæ, simulacraque tenuia rerum :
Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolos Tamisis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientûm, altròque serenat
Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine complent.

Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellîsque recentem Funditur in telam, et latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit;

« НазадПродовжити »