Зображення сторінки
PDF
ePub

Monstrabat digito littus, sævæque revolvens
Funera narrabat noctis, veteremque ruinam.
Montis adhuc facies manet hirta atque aspera

saxis :
Sed furor extinctus jamdudum, et flamma quievit,
Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis atri
Defluxere olim rivi, atque effæta lacuna
Pabula sufficere ardori, viresque recusat ;
Sive in visceribus meditans incendia jam nunc
(Horrendum) arcanis glomerat genti esse futuræ
Exitio, sparsos tacitusque recolligit ignes.
Raro

per

clivos haud secius ordine vidi Canescentem oleam: longum post tempus amicti Vite virent tumuli; patriamque revisere gaudens Bacchus in assuetis tenerum caput exerit arvis Vix tandem, infidoque audet se credere coelo.

ALCAIC ODE,

WRITTEN IN THE ALBUM OF THE GRANDE CHAR

TREUSE, IN DAUPHINY, AUGUST, 1741.

On Tu, severi Religio loci,
Quocunque gaudes nomine (non leve
Nativa nam certè fluenta

Numen habet, veteresque sylvas;
Præsentiorem ct conspicimus Deum
Per invias rupes, fera per juga,
Clivosque præruptos, sonantes

Inter aquas, nemorumque noctem;
Quàm si repostus sub trabe citrea
Fulgeret auro, et Phidiacâ manu)
Salve vocanti ritè, fesso et

Da placidam juveni quietem.
Quod si invidendis sedibus, et frui
Fortuna sacrâ lege silentii
Vetat volentem, me resorbens

In medios violenta fluctus:
Saltem remoto des, Pater, angulo
Horas senectæ ducere liberas;
Tutumque vulgari tumultu

Surripias, hominumque curis.

1

LUNA HABITABILIS.

This copy of verses was written by desire of the College, in

1737. It has been printed in the “Musæ Etonenses," vol. ii. p. 107; but has not there the name of the author.

Dum Nox rorantes, non incomitata per auras
Urget equos, tacitoque inducit sidera lapsu;
Ultima, sed nulli soror inficianda sororum,
Huc mihi, Musa; tibi patet alti janua coeli,
Astra vides, nec te numeri, nec nomina fallunt.
Huc mihi, Diva veni; dulce est per aperta serena
Vere frui liquido, campoque errare silenti;
Vere frui dulce est; modo tu dignata petentem
Sis comes, et mecum gelidâ spatiere sub umbrâ.
Scilicèt hos orbes, coeli hæc decora alta putandum

est,
Noctis opes, nobis tantum lucere; virûmque
Ostentari oculis, nostræ laquearia terræ,
Ingentes scenas, vastique aulæa theatri?
Oh ! quis me pennis æthræ super ardua sistet
Mirantem, propiusque dabit convexa tueri ;
Teque adeo, undè fluens reficit lux mollior arva,
Pallidiorque dies, tristes solata tenebras ?

G

Sic

ego, subridens Dea sic ingressa vicissim: Non pennis opus hic, supera ut simul illa petamus: Disce, Puer, potiùs coelo deducere Lunam; Neu crede ad magicas te invitum accingier artes, Thessalicosve modos; ipsam descendere Phoeben Conspicies novus Endymion; seque offeret ultrò Visa tibi ante oculos, et notâ major imago.

Quin tete admoveas (tumuli super aggere spectas), Compositum tubulo; simul imum invade canalem Sic intentâ acie, coeli simul alta patescent Atria; jamque, ausus Lunaria visere regna, Ingrediêre solo, et caput inter nubila condes.

Ecce autem! vitri se in vertice sistere Phoeben Cernis, et Oceanum, et crebris Freta consita terris Panditur ille atram faciem caligine condens Sublustri; refugitque oculos, fallitque tuentem; Integram Solis lucem quippè haurit aperto Fluctu avidus radiorum, et longos imbibit ignes: Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro Coerula discernunt, celso sese insula dorso Plurima protrudit, prætentaque littora saxis; Liberior datur his quoniàm natura, minusque Lumen depascunt liquidum; sed tela diei Detorquent, retròque docent se vertere flammas.

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes Ordine candenti, et claros se attollere montes; Montes queîs Rhodope assurgat, quibus Ossa nivali Vertice: tum scopulis infrà pendentibus antra Nigrescunt clivorum umbrâ, nemorumque tenebris. Non rores illi, aut desunt sua nubila mundo; Non frigus gelidum, atque herbis gratissimus imber; His quoque nota ardet picto Thaumantias arcu, Os roseum Auroræ, propriique crepuscula coeli.

Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua moenia condunt Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque trium

phos Victores: sunt hic etiam sua præmia laudi; His metus, atque amor, et mentem mortalia tangunt. Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva, Lucentesque plagas Lunæ, pontumque profundum; Idem illos etiàm ardor agit, cum se aureus effert Sub sudum globus, et terrarum ingentior orbis ; Scilicèt omne æquor tum lustrant, scilicet omnem Tellurem, gentesque polo sub utroque jacentes; Et quidam æstivi indefessus ad ætheris ignes Pervigilat, noctem exercens, coelumque fatigat; Jam Galli apparent, jam se Germania latè Tollit, et albescens pater Apenninus ad auras; Jam tandem in Borean, en! parvulus Anglia nævus (Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras; Formosum extemplò lumen, maculamque nitentem Invisunt crebri Proceres, serùmque tuendo; Hærent, certatimque suo cognomine signant: Forsitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus Se dominum vocat, et nostra se jactat in aula. Terras possim alias propiori sole calentes Narrare, atque alias, jubaris queis parcior usus, Lunarum chorus, et tenuis penuria Phoebi; Ni, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu, Jam pulset citharam soror, et præludia tentet.

Non tamen has proprias laudes, nec facta silebo Jampridem in fatis, patriæque oracula famæ. Tempus erit, sursùm totos contendere coetus Quo cernes longo excursu, primosque colonos

« НазадПродовжити »