Зображення сторінки
PDF
ePub

veluti quum non contemnendus dicitur, qui faciendus est plurimi. Secunda est ironia, quæ ita affirmat aliquid, id ut potius neget. P. Clodii mortem æquo animo nemo ferre potest: et quæ sequuntur. Tertia repugnantibus utitur, quæ quum se invicem tollere videantur, non plane tamen tollunt. Hæc vocatur oxymorum : ἐχθρῶν ἄδωρα δώρα. νᾶες ἄναες.

(25)

Ad eamdem formam etiam sarcasmus pertinet, qui conjunctione repugnantium quidem, sed verorum tamen prædicatorum conti

netur.

Porro nexus quoque verborum suas habet figuras. Copulantur enim verba aut sic, ut singula per se constent, quæ figura dicitur synathrœsmus:

στεναγμός, ἄτη, θάνατος, αἰσχύνη:

Εκτορα δ' ἐκ βελέων ὕπαγεν Ζεύς, ἔκ τε κονίης,
ἔκ τ' ἀνδροκτασίης, ἔκ θ' αἵματος, ἔκ τε κυδοιμοῦ;

aut ut aliud ex alio pendeat, quæ epizeuxis est,

viderat hanc, visamque cupit, potiturque cupita:

eoque pertinet etiam climax; aut ita denique ut conjunctione simul et distinctione singulorum totum quiddam efficiatur, quæ figura partitio est hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et mos gentibus, et feris natura ipsa præscripsit.

Postremo consideranda est ratio, quæ rebus cum animi cogitatione sensuque intercedit. Ea ratio continetur notatione personarum. Nulla enim res est, quin pro diversitate modi, quo cogitatur, primæ, secundæ, tertiæ personæ esse possit. Ac quoniam nihil omnino, nisi personæ notatione præditum, cogitamus, si quæ sunt in hoc genere figuræ, eas permutatione personarum censeri necesse est. Aliter enim omnis personarum notatio figura foret. Judicanda vero est harum ratio figurarum ex eo personarum discrimine, quod in quaque oratione fundamenti loco constitutum est. Id hujusmodi est, ut prima sit oratoris persona; secunda ejus, quem alloquitur; tertia rei, de qua loquitur. Itaque tribus modis personæ permutari inter se possunt. Namque aut secunda persona pro prima vel tertia ponitur, quum orator se ipsum vel rem, de qua sermo est, alloquitur, quod genus dicitur apostrophe: aut tertia persona primæ vel secundæ locum tenet, (26) quum orator vel de se vel de eo quicum loquitur, tamquam de re quæ argumentum sit orationis, exponit, quod per risum vel in indignatione fieri solet : aut per primam personam secunda vel tertia indicatur, quum orator aut eum, quicum loquitur, aut rem, de qua explicat, loquentem introducit, quod genus nomen habet prosopopoiæ. Duo hujus præclara exempla in prima Catilinaria sunt cap. VII. et IX.

Sequuntur figuræ sententiarum, quas vocant. Harum naturam supra diximus in eo positam esse, quod formam enunciationum accommodate ad animi sensum mutant. Nam quum nulla cogitari possit enunciatio, quin quasdam habeat formas ex iis, quas logicas

philosophi vocant, figuræ, quæ sunt in hoc genere, istarum permutatione formarum censentur.

Ac primo enunciationes omnes, quod ad materiam earum attinet, vel singulares sunt, vel particulares, vel generales. Harum formæ ita inter se permutantur, ut vel particularis singularem, vel singularis particularem, vel generalis singularem pariter ac particularem designet. Itaque prima in his ea figura est, quæ comparatio vocatur. Hæc enim quum plurium rerum similitudinem et communitatem contineat, uni tamen rei cognoscendæ inservit :

λύκος γὰρ ὥστ ̓ ὠμόφρων.

ἄσαντος ἐκ ματρός ἐστι θυμός.

Secunda forma, quæ singularis est particularem enunciationem notans, exemplum dicitur. Nimirum exemplum, si figura est, angustiore quodam significatu accipitur: quippe e multis rebus, quarum conditionem indicare volumus, una tantum nominatim affertur, nulla reliquarum mentione facta;

ἢ γὰρ ξυνεισβὰς πλοῖον εὐσεβὴς ἀνὴρ
ναύτῃσι θερμοῖς καὶ πανουργίᾳ τινί,
ἔλωλεν ἀνδρῶν ξὺν θεοπτύστῳ γένει.
ἢ ξὺν πολίταις ανδράσιν, δίκαιος ὤν,
ἐχθροξένοις τε καὶ θεῶν ἀμνήμοσιν,
ταὐτοῦ κυρήσας ἐνδίκως ἀγρεύματος,
πληγεὶς θεοῦ μάστιγι παγκοίνῳ 'δάμη.

(27) Tertia forma est, quæ gnome dicitur. Ea sic usurpatur, ut, quum nominentur generalia, intelligi singularia debeant. Ut apud Eschylum Robori Vulcanum adhortanti, ut vincula Prometheo injiciat, ita respondet Vulcanus :

τὸ συγγενές τοι δεινόν, ἤ θ' ὁμιλία.

Sequuntur figuræ ad qualitatem enunciationum, quam logici vocant, pertinentes. Hæ tales sunt, ut aut non dicendo dicamus aliquid, aut dicendo faciamus, ut ad formam totius orationis aliquid pro non dicto sit, aut ita denique aliquid dicamus, ut, quum id deinde veluti pro indicto habuerimus, aliud ejus loco inferri possit. Prima ex his figura est ea, qua non dicendo aliquid dicimus. Ea est ellipsis:

quos ego.

οὐκ εἰς ὄλεθρον ;

Eodemque pertinet anacoluthon :

μητέρα δ', εἴ οἱ θυμὸς ἐφορμᾶται γαμέεσθαι, ἅψ ἴτω ἐς μέγαρον πατρὸς μέγα δυναμένοιο. Secunda figura est, qua dicimus aliquid ita, ut ad formam totius orationis pro indicto sit. Ea vero parenthesis est. Hæc enim si omittitur, nihil deesse videbitur orationi, quia ad constructionem plane non pertinet parenthesis. Tertia denique figura est, qua aliquid pro indicto habendum significamus, addita quasi per parenthesin alia re, quæ priorem istam tollat. Vivit? immo etiam in

senatum venit. Clariora etiam hujusmodi exempla sunt, ut, bona, immo optima caussa.

Est porro aliud genus figurarum, quo ratio conjunctionis rerum inter sese per formarum orationis permutationem indicatur. In his prima figura est, quæ rem ex nulla conditione pendentem per conditionem aliquam significat: si quid est in me ingenii, aut si qua exercitatio dicendi. Secunda figura est, qua res ex aliqua conditione suspensa sine conditionis significatione enunciatur:

negat quis, nego: ait, aio.

(28) Tertia figura antithesis est, cujus hæc est ratio, ut alio posito aliud opponatur: ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido: et quæ sequuntur, aliter paullo conformata.

Postremum genus earum est figurarum, quæ ad modum spectant quo enunciationes ad animi sensum referuntur. In his figuris primum locum tenet interrogatio. Sed non omnis interrogatio figura est, verum ea tantum, qua res, quæ vel est certa, vel sumitur esse, per interrogationem denotatur. Interrogatio enim dubitationis est significatio. Quis te ex hac tanta frequentia, et tot tuis amicis ac necessariis salutavit?

Negat quis? nego: ait? aio.

Neque enim interrogatio pro conditione ponitur, sed videtur tantum ita poni, quia etiam sic dici potest: si quis negat, nego. At proprie per interrogationem non hoc, sed illud indicabatur: sumo aliquem negare: tum ipse nego. Secunda figura est exclamatio, qua aliquid, quod incertum est, quia non nisi sensu cujusque æstimari potest, ut certum atque indubitatum enunciamus: o tempora,

o mores.

O genus infelix humanum, talia divis

quum tribuit facta, atque iras adjunxit acerbas ;
quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis

vulnera, quas lacrumas peperere minoribus nostris.

Ultima denique figura est ea, qua aliquid ita dicimus, ut id propter ipsam orationis conformationem ab omnibus accipi probarique debeat. Hæc vero figura usu continetur noti vel celebrati dicti, quod ad nostram caussam transferimus :

O Tite, si quid ego adjuro, curamve levasso,
ecquid erit præmi?

Ad hoc genus pertinent etiam proverbia, sed ita plerumque, ut simul aliam figuram, quæ gnome est complectantur.

(29) Quæ hactenus de figuris dicta sunt, nihil esse aliud volui, nisi brevem bujus loci adumbrationem, ex qua perspici posset, ad quod genus quæque figura, quæ quidem vere figura esset, referri deberet. Facile enim intelligi potest, in tanto, qui ab rhetoricis inventus est, figurarum numero multas esse, quæ ad unum idem

1

que genus pertinent; multas, quæ e diversis generibus compositæ sint; multas denique, quæ ne sint quidem omnino figuræ. Sed aperiendum est nunc de eo, quid sit, quo prosa oratio et poesis in usu figurarum differant. Ac figurarum hæc universe vis est, ut orationem alacriorem reddant. Quare quum fere nulla sit figura, quin pariter in poesi atque in prosa oratione usurpetur, alacritas illa vigorque quem dictioni addunt figuræ, pro diverso poeseos et prosæ orationis fine diversam vim habebit. Nam in prosa oratione id, quod præter verborum significationem figuræ indicant, ad cognitionem, in poesi ad animi oblectationem accommodatum erit. Itaque eadem figura si in poeticis cogitationibus, in poetica dictione est, animi sensum; si in sententia et oratione prosa, cognitionem alacritate dictionis adjuvabit atque augebit. Utar exemplo synathræsmi. Illa de Edipo,

στεναγμός, ἄτη, θάνατος, αἰσχύνη, κακῶν
ὅσ' ἐστὶ πάντων ὀνόματ', οὐδέν ἐστ ̓ ἀπόν,

vel quæ ipse dicit,

ὦ γάμοι, γάμοι,

ἐφύσαθ ̓ ἡμᾶς, καὶ φυτεύσαντες πάλιν
ἀνεῖτε ταὐτὸν σπέρμα, κἀπεδείξατε

πατέρας, ἀδελφούς, παῖδας, αἷμ' ἐμφύλιον,

νύμφας, γυναῖκας, μητέρας τε, χὡπόσα

αἴσχιστ ̓ ἐν ἀνθρώποισιν ἔργα γίγνεται:

hæc igitur figura est oratoria, non poetica, quia unice ad id spectat, ut multarum rerum commemoratione malorum atrocitas magis intelligi comprehendique possit. Id enim agit Edipus, ut rem explicet atque demonstret. Aliter illud:

ἀμ φόνον, ἂν νέκυας, διά τ' ἔντεα καὶ μέλαν αἷμα.

(30) Non est in hoc versu aliquod persuadendi studium expressum, sed animus poetæ, puguæ contemplatione abreptus, cumulat ea, quæ sensum maxime tangant, et ex quibus illa, quæ reticet, conjectando præcipere mens queat. Clarius etiam diversitas prosæ orationis et poeseos, quæ est in figuris, perspici ex eo potest, quod figuræ quædam in poesi, a qua persuadendi studium abest, aliam atque in prosa oratione constructionem admittunt. Utsynathrœsmus in prosa oratione æquabilitatem structuræ exigit, quo clarius pateat persuadendi cupiditas: cujusmodi est illud modo commemoratum, στεναγμός, άτη, θάνατος, αἰσχύνη.

In poesi vero non solum hæc forma, expers illa quidem persuadendi conatu, usurpatur, ut in hoc,

λάξετο δ' ἔγχος,

βριθύ, μέγα, στιβαρόν,

sed etiam aliæ liberiores et aperte ad animi lusum atque oblectationem accommodatæ :

ἑκαταγκάρηνον προς βίαν χειρούμενον
Τυφῶνα θοῦρον.

Hæe synathræsmi forma neque cum ea figura, quam partitionem

appellavimus, permutari potest, quia hæc rei descriptionem partibus factis exhaurit, ut in hoc:

εἰ δ ̓ οὖν τις ἀκτὶς ἡλίου νιν ἱστορεῖ

χλωρόν τε καὶ βλέποντα,

quod non est in hoc, ἑκατογκάρηνόν τε καὶ θοῦρον, ita ut, qui sic
diceret, inepte diceret; neque una adjecta copula sic potest con-
formari, ἑκατογκάρηνον καὶ θοῦρον, quia hæc forma non modo figura
est nulla, sed etiam soli cognitioni inservit, id quod hic abesse
debet. Quod si etiam copula iteratur, contrario modo se res
habet, quia in ipsa repetitione copulæ alia figura, anadiplosin dico,
inest :
αἳ δὲ μετ' αὐτούς,

Κῆρες κυάνεαι, λευκοὺς ἀραβεῦσαι ὀδόντας,
δεινωποί, βλοσυροί τε, δαφοινοί τ', ἄπλητοί τε.

(31) Quare diligenter caverunt Græci poetæ, ne duo epitheta, quæ quidem nihil nisi ornarent orationem, copulæ auxilio conjungerent. Bene enim intelligebant, hanc rationem non poeseos, sed prosæ orationis propriam esse. Quo certius de hac re constet, exempla quædam Eschyli, quæ in contrariam partem afferri possunt, corrupta esse ostendam. Horum duo jam alibi emendavi, unum, quod est in Septem ad Thebas v. 316. in observationibus criticis p. 46., ubi pro verbis languidissimis,

ἀνδρολέτειραν

καὶ τὰν ῥίψοπλον ἄταν,

ita scribendum esse docui,

ἀνδρολέτειραν

ἄταν, ρίψοπλον ἄταν:

alterum, quod est in extremis Choephoris, alio loco, ubi in his, παιδόβοροι μὲν πρῶτον ὑπῆρξαν

μόχθοι τάλανές τε Θυέστου,

verba τὸ Θυέστου, ut manifeste ex interpretatione orta, omittenda censui. Sed alios nunc locos addam. Igitur in Prometheo v.

ubi recentiores critici ediderunt,

πρόπασα δ' ἤδη στονόεν

λέλακε χώρα,

μεγαλοσχήμονα κἀρχαι

οπρεπή στένουσα τὰν σὰν

ξυνομαιμόνων τε τιμάν,

403.,

quis non sentiat quam languide et frigide addita sit copula? Sed bene est. Nam aliter Eschylum scripsisse non solum lectio librorum μεγαλοσχήμονά τ' ἀρχαιοπρεπή, sed etiam verba, quæ sunt in stropha, λειβομένα et ἔτεγξα, quorum alterum injuria ejecerunt, alterum mutarunt critici, ciare demonstrant. Accedit quod in plurimis libris non στένουσα est, sed στένουσι. Quare, ut brevi comprehendam, tantum abest, ut in stropha aliquid ejiciendum sit, ut in antistropha id, quod verbo illi male ejecto respondit, exciderit. Itaque servata librorum lectione, copula ab epitheto ad verbum

« НазадПродовжити »