Зображення сторінки
PDF
ePub

Itaque ex iis qui plura principia dixerunt, separabimus eos qui infinita asserunt. Ille enim locus de infinito ad parabolam Coeli pertinet. Verum ex antiquis Parmenides duo rerum principia, ignem et terram, dixit, sive cœlum et terram.' Solem enim et sidera verum ignem esse asseruit, eumque purum et limpidum, non degenerem, qualis apud nos est ignis, qui tanquam Vulcanus in terram dejectus ex casu claudicat. Parmenidis vero placita instauravit seculo nostro Telesius, vir peripateticis rationibus (si aliquid illæ essent) potens et instructus, quas etiam in illos ipsos vertit; sed affirmando impeditus, et destruendo quam astruendo melior. Ipsius vero Parmenidis inventorum parca admodum et perexilis memoria. Attamen fundamenta similis opinionis plane jacta videntur in libro quem Plutarchus de primo frigido conscripsit; qui tractatus videtur ex aliquo tractatu antiquo, qui tunc temporis exstabat, jam periit, descriptus et desumptus. Habet enim non pauca et acutiora et firmiora, quam solent esse authoris ipsius qui ea vulgavit; a quibus monitus atque excitatus videtur Telesius, ut ea et studiose arriperet et strenue persequeretur in suis de Natura Rerum commentariis. Placita autem hujus sectæ sunt hujusmodi. Primas formas ac prima entia activa, atque adeo primas substantias, calorem et frigus esse; eadem nihilominus incorporea existere; sed subesse materiam passivam et potentialem, quæ corpoream molem præbeat, atque sit utriusque naturæ ex æquo susceptiva, ipsa omnis actionis expers. Lucem pullulationem caloris esse, sed caloris dissipati, qui coëundo multiplicatus, fit robustus et sensibilis. Opacitatem similiter destitutionem et confusionem naturæ radiantis ex frigore.

'This opinion, or something analogous to it, was held by many of the older physicists. (See Karsten's Parmenides, p. 230.) Beside those whom Karsten mentions, we know that Hippo Rheginus is said to have made fire and earth, or heat and cold, his first principles. (See Pseudo-Origen, Philosoph. c. 16.)

2 Stobæus, Eclog. Phys. i. 23.

"Patet calorem et frigus agentia rerum omnium principia esse."-De Rer. Nat. i. 3. "Calorem frigusque incorporeum esse: rerum omnium principia tria esse, agentes naturas duas incorporeas et quæ illas suscipit corpoream unam, et omnis ipsam actionis omnisque expertam esse operationis.”—Ib. i. 4.

"Materia æque ad calorem ac ad frigus suscipiendum apta facta est.”—Ib. 1. c.

5 "Candor.. nequaquam res a calore sejuncta, et alius a calore, sed si non calor ipse ipsius certe species et veluti facies est.". Ib. i. 1.

• sit in orig.

7" Patet

albedinem nec eam modò quæ ... quod sese assidue am

[ocr errors]
[ocr errors]

plificat, et quaquaversus effundit per se visilis est, et lux dicitur, sed quæ veluti torpet et non lux sed albedo dicitur . . a solis calore in quibus spectatur rebus omnibus inditam, illiusque speciem et veluti faciem esse."-Ib. i. 2. The opposite to albedo, of which light is the concentration, is nigredo, and this is not ascribed by Telesius to cold, but to matter. "Nigredo omnino .. cùm

.

Rarum et Densum caloris et frigoris texturas et veluti telas esse; calorem vero et frigus eorum effectores et opifices, densante opus frigore et inspissante, divellente autem calore et extendente. Ex ejusmodi texturis indi corporibus dispositionem erga motum, vel habilem vel aversam, Raris videlicet promptam et habilem, Densis torpescentem et aversam. Itaque calorem per tenue motum excitare et peragere, frigus per densum motum compescere et sedare. Quare esse et poni quatuor naturas coessentiales atque conjugatas, easque duplices, ordinem eum quem diximus ad invicem servantes (fons enim calor et frigus, cæteræ emanationes); sed tamen perpetuo concomitantes et inseparabiles. Eas esse, Calidum, Lucidum, Rarum, Mobile. Et quatuor rursus his oppositas, Frigidum, Opacum, Densum, Immobile. Sedes vero et contignationes primæ conjugationis, in cælo, sideribus, ac præcipue in sole statui; secundæ in terra.' Cœlum enim e summo integroque calore et materia maxime explicata esse calidissimum, lucidissimum, tenuissimum, maxime mobile. Terram contra, ex frigore integro et irrefracto et materia maxime contracta, frigidissimam, tenebricosissimam, densissimam, penitus immobilem, ac summopere motum exhorrentem. Summitates vero cœli naturam suam integram atque illæsam servare, diversitatem nonnullam inter se admittentes, sed a contrarii violentia et insultu penitus semotas: similem

... calori quod albus sui naturâ visus sit assignari nequeat, minus etiam frigori, quod iis plerumque inest entibus quæ bene calida sunt, superest ut materiæ assignanda sit."-De Rerum Nat. i. 4. Bacon's tendency throughout is to make the antagonism of heat and cold more symmetrical than it is with Telesius, who retains something of the Parmenidean view, in which heat is the active principle, and cold in a manner passive, the relation between them being symbolised by that of the sexes.

1 "Calor quivis . . . quæ corripit exuperatque immutare videtur, frigus scilicet ex iis, ejusque facultates conditionesque omnes crassitiem, obscuritatem, immobilitatem deturbare, et se ipsum iis propriasque facultates conditionesque omnes - tenuitatem albedinem et mobilitatem indere."— Ib. i. 1. But although Telesius asserts "calorem unius modo tenuitatis opificium esse," - meaning that it produces "crassities" only per accidens, yet he nowhere says, I think, that "mobilitas" is the result of tenuity and not the direct effect of the action of heat. (See De Rer. Nat. i. 7.) On the contrary, he says, “Calorem sui naturâ mobilem, frigus contra immobile esse;" and again, that "agentes operantesque naturæ, calor nimirum frigusque molí cui sese indunt, unum prorsus fiunt.” — Ib. i. 2.

2 "Liceat... uno in sole et stellas reliquas et universum intueri cœlum."— [b. i. 11. "Omnino calidus tenuis candidus mobilisque est sol."-Ib. i. 1. “Nec vero sol modo, sed et stellæ reliquæ omnes et cœlum itidem universum . . . ab eâdem quâ Sol naturâ et a calore omnino constitutum videtur."—Ib. i. 3.

"Terra contra frigida, crassa, immobilis, tenebricosaque." — Ib. i. 1.

* "Sol, cœlumque universum . . . propterea perpetuo circumvolvitur, quod ipsius opifex calor circulari assidue commotus motu, molem cui penitus infixus est secum agit. Sic itidem et Terra immobilis in sublimi permanet . . . quod frigus a quo constituta est . . . nullo moveri potest motu."— Ib. i. 2.

"Sol modo terraque

[ocr errors]

nec fieri unquam nec unquam immutari, entia vero reliqua assidue fieri assidueque immutari corrumpique videntur. Patet entia reliqua

per ima sive intima terræ constantiam esse; extrema tantum, ubi contrariorum sit appropinquatio et concursus, laborare, et ab invicem pati et oppugnari. Cœlum itaque tota mole et substantia calidum, et omnis contrariæ naturæ prorsus expers, sed inæqualiter; aliis partibus scilicet magis calidum, aliis minus. Stellarum enim corpus intensius calidum, interstellare remissius; quin et1 stellis ipsis alias aliis ardentiores, et ignis magis vividi et vibrantis: ita tamen ut contraria natura frigoris, aut aliquis ejus gradus, nunquam eo penetret; recipere enim diversitatem naturæ, contrarietatem non recipere. Neque vero de calore aut igne cœlestium, qui est integer et nativus, ex igne communi judicium omnino fieri. Ignem enim nostrum extra locum suum, trepidum, contrariis circumfusum, indigum, et stipem alimenti, ut conservetur, emendicantem, et fugientem 3; at in cœlo vero locatum, ab impetu alicujus contrarii disjunctum, constantem, ex se et similibus conservatum, et proprias operationes libere et absque molestia peragentem. Item cœlum omni parte lucidum, sed secundum magis et minus. Cum enim sint ex stellis notis et numeratis quæ nisi cœlo sereno conspici non possint, atque in galaxia sint nodi minutarum stellarum quæ albedinem quandam conjunctæ, non corpus lucidum distinctæ repræsentent; nemini dubium esse posse, quin et sint stellæ complures quoad nos invisibiles; atque adeo universum cœli corpus luce præditum sit, licet fulgore non tam robusto et vibrante, nec radiis tam confertis et constipatis, ut tanta spatia distantiarum vincere queat, et ad nostrum aspectum pervenire. Ita rursus cœlum universum ex substantia tenui et rara, nil in ea contrusum, nil illibenter compactum, sed tamen alia parte materiam magis ex

omnia a sole terram oppugnante invertenteque (repugnante et contra agente terrâ) effecta esse."— - De Rer. Nut. i. 11.

2 "

So in the original. We should apparently read er for et.— J. S.

a

Una terra excepta, reliquorum entium nullum prorsus a frigore, sed calore constituta sunt omnia. . . . Non sensus modò, ratio, omnium fere veterum physicorum consensus, sed divinæ etiam literæ cœlum calidum testantur. Nullum porro, nec infima nec suprema cœli portio ad nos calorem, nullamque emittere videtur lucem, quod in longe utrâque tenuissimâ perexilis inest calor." De Rer. Nat. i. 3.

[ocr errors]

3 "Flammas, quæ nutrimento absumpto perierunt, in non ens abiisse existimare non contingit, in summam proindeque et invisilem tenuitatem actas, et ab insidente calore sursum elatas esse, existimandum est."—Ib. i. 1.

4 "Eadem illius (solis) stellarumque et cœli universi natura conditiones reliquæ omnes, at (the text is aut) hujus vires, conditionesque reliquæ, multæ robustiores nobisque manifestioresque sunt." Ib. i. 11. "Lactea via quin cœli portio sit paululo quid quam reliquum est magis conspissata et propterea splendidior facta nulli dubium esse potest."-Ib. i. 3. Observe that nothing is said of stars in the Milky Way. "Ab ipsis (supremis et infimis cœli portionibus) lucem quandam emanare, et quæ quibusdam animalium generibus percipiatur, quæ longissima noctu conficiunt itinera declarant."— Ib. 1. c.

[ocr errors]

plicatam, alia minus explicatam sortiri. Postremo, motum cali eum inveniri qui rei maxime mobili competat, conversionis nimirum sive rotationis. Motus enim circularis absque termino est, et sui gratia. Motus in linea recta, ad terminum et ad aliquid, et tanquam ut quiescat. Itaque universum cœlum motu circulari ferri, nec ullam ejus partem hujus motus expertem esse; sed tamen quemadmodum et in calore et in luce et raritate cœli versatur inæqualitas, ita et in motu eandem notari; adeoque magis insigniter, quia observationem humanam magis lacessit et sustinet, ut etiam calculos pati possit. Motum autem orbicularem et incitatione differre posse et latione; incitatione', ut sit celerior aut tardior; latione, ut sit in circulo perfecto, aut aliquid habeat spiræ neque se plane restituat ad eundem terminum (nam linea spiralis ex circulo et recta composita est).Itaque hæc ipsa cœlo accidere, varietatem nempe incitationis, et deflexionem a restitutione, sive spiralitatem. Nam et stellæ inerrantes et planetæ impariter properant; et planetæ evidenter a tropico in tropicum deflectunt; atque quo sublimiora cœlestia sunt, eo et majorem incitationem sortiuntur, et propiorem spiram. Nam si phænomena simpliciter atque ut conspiciuntur accipiantur, et ponatur motus diurnus unus naturalis et simplex in cœlestibus, et formositas illa mathematica (ut motus reducantur ad circulos perfectos) contemnatur, et recipiantur lineæ spirales, et contrarietates illæ motuum in consecutione ab oriente in occidentem (quem vocant primi mobilis), et rursus ab occidente in orientem (quem vocant motum proprium planetarum) redigantur in unum, salvando differentiam temporis in restitutione per præfestinationem et derelictionem, et diversam politatem zodiaci per spiras; manifestum est, hoc quod diximus evenire: exem

1 "Summâ universum (cœlum) tenuitate summâque donatum esse albedine, lux ... manifeste declarat."- De Rer. Nat. i. 3.

* Telesius gives no other reason than the following. "Sol, cœlumque universum propterea perpetuo circumvolvitur, quod ipsius opifex calor circulari assidue commotus motu molem cui penitus infixus est. . secum agit.”— Ib. i. 2. The motions of the heavens and their construction he afterwards seeks to explain on teleological grounds which Bacon does not notice, but which are a prominent part of Telesius's system. See De Rer. Nat. i. 9. 10., and comp. the physiological speculations in the sixth book. * Telesius does not attempt to connect the inequality of heat with that of motion, declaring―"non modum, quo qualis est, constructus sit mundus, sed cur ita construendus fuerit, et cur quibus cœlum movetur motibus iis moveri oportuerit, inquirendum esse."-Ib. i. 9.

In the original et is repeated before incitatione. — J. S.

Telesius says that the special hypotheses of astronomy are foreign to his purpose; his leaning is however in favour of the doctrine here ascribed to him, and which we know from Tassoni was adopted by his disciples. See the preface to the Descriptio Globi Intellect. and De Rer. Nat., ubi modo.

[blocks in formation]

pli gratia, ut luna, quæ est planetarum infima, incedat et tardissime et per spiras maxime raras et hiantes. Atque talis quædam natura portionis illius cœli quæ fit (propter distantiam a contrario) firma et perpetua, huic sectæ videri possit. Utrum vero veteres terminos servarit Telesius, ut talia esse putaret quæcunque supra lunam collocantur, cum luna ipsa, an altius vim inimicam adscendere posse, perspicue non ponit. At terræ (quæ est oppositæ naturæ contignatio et sedes) portionem itidem maximam intemeratam et inconcussam statuit, et quo cœlestia non penetrent. Eam' vero qualis sit, non esse cur inquiratur, ait. Sat esse ut quatuor illis naturis, frigiditate, opacitate, densitate, et quiete, iisque absolutis et mullatenus imminutis, dotata judicetur. Partem autem terræ versus -superficiem ejus, veluti quendam corticem aut incrustationem, generationi rerum assignat 2; omniaque entia quæ nobis quovis modo innotuerunt, etiam ponderosissima, durissima, et åltissime demersa, metalla, lapides, mare, ex terra per calorem cœli aliqua ex parte versa et subacta, et quæ nonnihil caloris, radiationis, tenuitatis, et mobilitatis jam conceperit, et denique ex media inter solem et terram puram natura participet, consistere.3 Itaque necesse est, ut terra illa pura infra profundissima maris, minerarum, et omnis generati deprimatur; et a terra illa pura usque ad lunam, aut altiora fortasse, media quædam natura ex temperamentis et refractionibus cœli et terræ collocetur. Postquam autem interiora utriusque regni satis muniisset, expeditionem et bellum molitur. Nam in spatiis illis intra extima cœli et intima terræ, omnem tumultum et conflictum et tartarismum inveniri, ut fit in imperiis, in quibus illud usuvenit, ut fines incursionibus et violentiis infestentur, dum interiores provinciæ secura pace fruuntur. Has itaque naturas et earum concretiones, sese assidue generandi et multiplicandi et quaquaversus offundendi, et molem materiæ universam occupandi, et sese mutuo oppugnandi et invadendi, et propriis

So in the original; a mistake apparently for ea. — J. S.

2 "Extrema tantum utriusque (cœli et terræ) portio (siquidem et extremi hujus cœli pars ulla in aliud unquam agitur ens) in entia, in quæ assiduè agi videtur, immutari possit reliqua utriusque moles in proprià servari queat naturâ."-De Rer. Nat. i. 10. 3 "Non perpetuo agit Sol, sed agere interdum cessat, et dum agit non iisdem perpetuo sed aliis atque aliis agit viribus: non quotidiano tantùm . . . agit calore. . ., sed eo insuper quem jam diu terris indidit atque indit. Robustior factus solis calor, strenuè supremam terræ portionem emollit laxatque, et strenuè præexistentem ei calorem fovet materiam nactus longe minus repugnantem."— Ib. i. 13.

A mineranem in the original. -- J. S.

....

« НазадПродовжити »