Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

4. Benef. 26. sub fin. Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: dicitur timidus proprie, natura etiam ad inanes sonos pavidus. Cic. 2. Fam. 18. Moleste ferebat, se a te, quem omnium fortissimum judicaret, timidum atque ignavum judicari. Id. Pis. 50. circa med. Timidus ac tremens. Id. 1. Offic. 24. Nunquam periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur. et 3. ibid. 32. sub fin. Quæ timido animo, humili, demisso, fractoque fiunt. Id. 7. Fam. 17. Timidus in labore militari. Id. 2. Fin. 20. Ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rempublicam interfectus. Hirt. 8. B, G, 13. Utrum secundis rebus insolentiores, an adversis timidiores essent, Ovid. 5. Met. 224. timidissime Phineu. et 1. Art. am. 117. timidissima turba columbæ. (Varr. 3. R. R. 7. Nihil enim timidius columba.) Id. 19. Heroid. 172. Timidus amor. Id. 1. Met. 525. Timido cursu fugere. Id. 1. Amor. 5. 8. timidus latebras sperat habere pudor. Id. 6. Met. 791. Timida fides. Id. 16. Heroid. 375. spes. Id. 2. Pont. 8. 51. vota. Id. 5. Trist. 8. 28. Timida preces. et 1. Fast. 4. Timida navis. et 2. Trist. 228. manus. 2. Cum infinito. Ilorat. 4. Qd. 9. 52. Pro patria timidus perire. et 3. ibid. 19. 2. mori. Adde Sil. 16. 575. 3. Cum genitivo. Horat. Art. P. 28. Timidus procellæ. Senec. Vit. beat. 21. Nocturna animalia abduntur in aliquas rimas timida lucis. 4. Mater timidi flere non solet apud Nep. Thrasyb. 2. proverb. 5. Comp. Timidior, et Sup. Timidissimus §. 1.

*TIMOCRATES, is, m. 3. tipoxpatns, censu potens: a tiμn, census, et xparów, potens sum. Est cognomen R. Inscript. apud Marin. Frat. Arv. p. 334. T. Flavius T. F. Fab. Timocrates Roma. *TIMŎLAUS, i, m. 2. honorans populum: a raw, honoro, et Aads, populus. Est cognomen R. Înscript. apud Fabrett. p. 560, n. 77. D. M. Licinii Timolai.

TÍMŎLEONTĒUS, a, um, adject. Tμodeóvτetos, ad Timoleontem pertinens, qui fuit vir Corinthius, pacis et belli artibus nobilis: ut Timoleonteum gymnasium, Nep. Timol. 5.

TIMOLITES. V. TMOLITES. TIMÕLUS. V. TMOLUS.

*TIMONIACENSIS, e, adject. ad Timoniacum pertinens, Galatiæ oppidum. Plin. 5. 32. 42. Sebasteni, Timoniacenses.

TIMOR, oris, m. 3. paura, tema, temenza, dotta, timore, póBos, opinio mali impendentis, metus, formido, pavor. Cic. 4. Tusc. 8. Timor est metus mali appropinquantis. Plaut. Cas. 3. 5. 25. et 59. Timor præpedit linguæ dicta. Îd. Rud. 1. 2. 85. Præ timore in genua concidit. Cic. 2. Phil. 36. Bonum te timor faciebat, non diuturnus magister officii. Id. 5. Att. 20. Cassio animus accessit, Parthis timor injectus est. Id. 1. Agr. 8. Spem improbis ostendistis, timorem bonis injecistis. Sallust. in orat. Lep. ad pop. R. et Planc. ad Cic. 10. Fam. 18. Timorem facere alicui. Cic. 2. Orat. 51. extr. incutere. Brutus et Cassius ad Anton. 11. Fam. 2. a med. Maximo timore affici de aliquo. Val. Flacc. 8. 35. icta timore gravi. Cæs. 1, B. G. 22. sub fin. timore perterritus. Id. ibid. 3g. Timor exercitum occupavit. Sallust. Catil. 32. mihi incessit. Petron. Satyr, 128, mentem altus habet. Tacit. 12. Ann. 51. Timore æger. Cic. i. ad Brut. 3. perculsus. Id. 2. Fam. 10. ad fin. Hæc æstas habuit hunc exitum satis felicem: ea quæ sequitur, magno est in timore. Id. 5. Att. 14. Magno timore esse. h, e. valde timere. Lucan. 3. 82. et 6. 671. Timori esse alicui. h. e. terribilem esse. Colum. 11. 3. sub fi.. Ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur. Plaut. Truc. 4. 3. 50. Timore torpere. Ter. Adelph. 4. 4. 3. obstu pescere. Ovid. 7. Met. 630. pavido mihi membra timore Horruerant. Cic. in Senat. 8. Timorem alicui depellere. Id. 1. Catil. 7. extr. eripere. Id. 11. Fam. 21. ad fin. omnem abjicere. et Somn. Scip. 1. omittere. Ovid. 18. Heroid. 57. deponere. Virg. 1. En. 202. mittere. et ibid. 454. lenire. Hirt. B. Alex. 8. minuere. Ovid. 9. Met. 774. Mederi timori. Caes. 3. B. C. 65. Colligere se ex timore. Ovid. 14. Met. 490. sors autem ubi pessima rerum, Sub pedi bus timor est. h. e. victus est, nullus. 2. In plur. num. Catull 64. 69. Quantos illa tulit languenti corde timores! Horat. 1. Ep. 4. 12. timores inter et iras. Adde 1. Od. 37. 15. 3. Metonymice est causa timoris, terror. Propert. 3. 5. 40. et audaci tu timor esse potOvid. 1. Fast. 551. Cacus Aventine timor atque infamia silvæ. Plin. 8.32.59. Febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori. 4. De iis, quorum causa timemus. Stat. 3. Silv. 2. 78. fugit ecce vagas ratis acta per undas etc. tot gracili ligno complexa timores. 5. Timor, religio, decaidapovía. Sil. 3. 30. Sed nulla effigies, simulacrave nota Deorum Majestate locum, et sacro implevere timore. Petron. in fragm. et Stat. 3. Theb. 661. Primus in orbe Deos fecit timor, ¶ 6. In fabulis Deus est, filius Etheris et Terræ, ut habet Hygin. præf.; aut Erebi et Noctis, ut Cic. 3. Nat. D. 17. extr. 7. Timos pro timor, ut vapos, odos, labos, colos, dici potest. Non. 8. 27. V. COLOR §. 12.

es.

TINEA

*TIMŌRATUS, a, um, adject. timorato, qui Deum timet. Hie ronym. 14. in Isai. 50. 10. Hos vulgo appellant timoratos in religione Dei. Protegit enim Dominus iter eorum, et viam timoratorum custodit.

*TĪMŎTHĚUS, i, m, 2. tiμódeos, honorans Deum: a tμáw, honoro, et sos, Deus. Est cognomen R. Inscript. apud Marin. Frat, Arv. p. 343. T. Ælius Timotheus.

*TĪMOXENUS, i, m. 2. tɩμóževoç, honorans hospitem: a tiμaw, honoro, et évos, hospes. Est cognomen R. Inscript. apud Fabrett. p. 137. n. 127. Ælius Timoxenus.

TINĂ, æ, f. 1. et Tinum, i, n. 2. vas vinarium ex eorum genere, quæ mensæ inferuntur, ex quibus vinum in pocula defunditur: videtur esse a divn, et vos, vasculi species, scil. a divów, in gyrum ago, quia rotundum est: hinc etiam repetenda fortasse Italorum tina et tino, quæ idem vas significant. Varr. apud Non. 15. 7. Antiquissimi in conviviis utres vini primo, postea tiuas ponebant. Paul. ex Fest. Tinia (lege tina), vasa vinaria. Not. Tir. p. 149. Canava, camea (fortasse cavea), tinum.

TINCA, e, f. 1. tinca, piscis palustris, et fluviatilis sine squa mis. Auson. Edyll. 10. 125. Quis non et virides, vulgi solatia, tincas Norit? 2. Est etiam cognomen R. Cic. Brut. 46. a med. Ego. memini T. Tincam Placentinum, etc.

TINCTILIS, e, adject. tinto, Barros, tinctus. Ovid. 3. Trist. 10. 64. Nam volucri ferro tinctile virus inest. Adde Not. Tir. p. 82. TINCTIO, onis, f. 3. baptismus. Tertull. Cor. Mil. 13. Semel jam (cause) in sacramenti tinctione ejeratæ. Alii leg. testatione.

TINCTOR, oris, m. 3. tintore, Bapeus, infector. Vitruv. 7. 14. Tinctores cum volunt şil įmitari, violam aridam cum aqua confervescere faciunt, etc. Inscript. apud Marin. Papir. dipl. p. 251. Hic quiescit Seberus tinctor.

TINCTORIUS, a, um, adject. ad tingendum pertinens. Tincto riam mentem habere, apud Plin. 7. 7. 5. dicitur, qui cædes meditatur, et gladiatorio animo (ut ait Ter. Phorm. 5. 7. 71.) ferrum sanguine tingere quærit. Ita Harduin. Alii aliter leg. Hinc tinctorium in Gloss. Isid. est gladius. Mela 2. 1. sub fin. Deo pro simulacris enses et tinctoria dedicant. Alii rectius leg. cinctoria. ¶ 2. Tinctorium, ii, absolute, est locus, in quo vestes tinguntur, Itali tin, toria dicunt. Not. Tir. p. 82. Tinctilis, tinctorium, tinctura.

TINCTURA, æ, f. 1. tintura, tinta, Bapn, infectio, inductio coloris. Plin. 37. 9. 38. Adulteratur maxime tinctura. Id. 31. 10, 46. n. 2. Ad inficiendas purpuras, tincturasque omnes. V. vocem præced. §. 2.

TINCTUS, a, um, particip. a tingo: bagnato, inzuppato, tinto, asperso, Bantos, Bapsis, aspersus, made factus, intinctus, imbutus. Ovid. 9. Met. 170. gelido ceu lamina candens Tincta lacu stridit. Plin. 17. 14. 24. Calamus tinctus aqua. Cels. 8. 4. ante med. Sanguis spongia subinde in aceto tincta cohibendus. Cic. 3. Nat. D. 28. Tunica sanguine Centauri tincta. Horat. 2. Od. 16. 35. Lanæ biş Afro murice tinctæ. Tibull. 1. 9. 44. coma viridi cortice tincta nucis. Horat. 3. Od. 10. 14. tinctus viola pallor amantium. Ovid. 3, Pont. 3. 106. spicula mordaci felle tincta. et ibid. 1. 26. Tinctaque mortifera tabe sagitta madet. 2. Tincta, absolute, sunt colores quilibet non nativi. Cic. 2. Leg. 18. Color albus præcipue decorus Deo est, tum in ceteris, tum maxime in textili. Tincta vero absint, nisi a bellicis insignibus. 3. Tinctus lumine, illustratus. Lu cret. 5. 719. globus si forte pilai Dimidia ex parte caudenti lumine tinctus. 4. Translate. Cic. 2. Orat. 20. Orator sit mihi tinctus litteris, audierit aliquid, legerit, etc. abbia qualche tintura. et Brut. 58. Auditus est nobis Lælia C. F. sæpe sermo. Ergo illam, patris eleganti tinctam vidimus. Quintil. 4. 2. a med. Verba expressa, et, ut vult Zeno, sensu tincta esse debebunt. h. e. non vana, et ad ornatum fusa, sed significanția. Martial. 3. 20. Sales lepore Attico tincti. Id. 10. 33. versus viridi ærugine tincti. h. e. mor daces et contumeliosi. Pers. 3. 36. cum dira libido Moverit ingenium ferventi tincta veneno. Ovid. 4. Pont. 6. 34. Verba velut tinctum singula virus habent.

TINCTUS, us, m. 4. intingolo, Bappa, intinctus. In sexto casu sing. Plin. 10. 48. 68. Avis croceo tinctu cibis gratissima.

1.

TINĚĂ, æ, f. 1. tignuola, tarma, tarlo, as, vermiculus in pulvere et situ nascens, et erodens chartas, vestes, et similia. Horat. Ep. 20. 12. ad libr. suum. tineas pasces taciturnus inertes. Cato R. R. 98. Vestimenta tineæ ne tangant, amurcam decoquito, ea un gito fundum arcæ, etc. Ovid. 1. Pont. 1. 72. Conditus ut tineæ carpitur ore liber. Horat. 2. Sat. 3. 118. cui stragula vestis, Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca. Vitruv. 5. 12. sub fin. tineam cum carie et teredine conjungit, quibus ligna exeduntur. 2. Metonymia est in illo Martial. 11. 1., ubi libellos suos vocat nostrarum tineas ineptiarum, quasi tineis ludibrium debeant, cas

TINEARIA

rumque toti futuri sint. 3. Est a tavia, extrita præpositiva diphthongi, qua voce proprie fascia aut vitta tenuis et oblonga significatur; metaphorice, præter alia, vermiculus tenuis et oblongus, cujusmodi sunt, quos Plin. scribit 31. 3. 22. in gelidis fontibus nasci. Harduin. autem in MSS. suis legit tenias. Etiam lumbrici, ëλdes, qui in hominum visceribus gignuntur, et præcipue pueros vexant, tineæ sunt eidem Plin. 27. 13. 120. et 21. 20. 83. et 23. 8. 77. et 24. 10. 47. etc. Similiter Ovid. 14. Met. 373. agrestes lineas vocat bombyces, qui solent canis frondes intexere filis: Nemesian. Cyneg. 209. vermiculos infestos auribus canum: Colum. 9. 14. (et Virg. 4. G. 246.) vermiculos ex stercore papilionum nascentes, et apum alveis inimicos: et 5. 10. ante med. vermes molestos seminibus ficulneis. Quin et pediculos, pidocchi, hoc nomine appellat Claudian. 1. in Eutrop. 113. miserabile turpes Exedere caput tineæ: deserta patebant Intervalla comæ. et ibid. 260. Pulvere respersus tineas. h. e. caput tineosum. Hinc Italorum tigna.

4. Creditur Seren. Sammon. primam syllabam produxisse 30. 564. interno cum viscere tinea serpens, etc. Sed plerique alii leg. tania.

*TINEARIA, et Tiniaria, æ, f. 1. Scribon. Compos. 83. Prodest et herbæ, quam Too vocant, nos, ut opinor, tiniariam, fasciculus. Theophrast. Hist. plant. l. 1. c. 16. ait, móλcov utile esse pos τοὺς σῆτας (h. e. tineas) ἐν τοῖς ἱματίοις. V. POLION.

*TINĚĀTICĂ, et Tiniatica, æ, f. 1. herba eadem videtur esse ac tinearia, ejusque meminit Marcell. Empir. 17. ante med.

TINĔŎLĂ, æ, f. 1. parva tinea. Veget. 1. Veterin. 4. Lumbrici, vermes, et tineola, quas alii pediculos appellant.

TINĚŌSUS, a, um, adject. wons, plenus tineis, ut Alvei tineosi, apud Colum. g. 14. in fin. Not. Tir. p. 176. Tinea, tineosus. TINGENS, entis, particip. a tingo. Absolute est tinctor, tintore, βάπτων Bantwy. Plin. g. 38. 62. Sed id tingentium officing ignorant. Adde 37. 9. 40.

TINGENSIS, e, adject. idem ac Tingitanus. Coripp. 5. Johann. 278. Abyla Tingensis ad arva Improba tendit iter.

TINGITANUS, a, um, adject. ad Tingin pertinens, quod est oppidum Mauretanice, nunc Tanger, ad fretum Gaditanum, Oceano obversum. Mamertin. Genethl. Maxim. 16. sub fin. Tingitanum litus. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. 241. 5. T. Vario Clementi Præf. auxiliorum in Mauretaniam Tingitanam missorum.

TINGO, et Tinguo, is, nxi, nctum, a. 3. bagnare, tingere, térγω, βρέχω, υγραίνω, βάπτω, madefacio, inficio, humore imbuo: a prima Græca voce allata. Senec. Œdip. 42. tenuis Ismenos fluit, Et tingit inopi nuda vix unda vada. Propert. 1.6.32. Lydia Pactoli tinguit arata liquor. et 4. 4. 22. Et sibi tinguendas dixit in amne comas. Ovid. 4. Met. 342. in undis Summa pedura taloque tenus vestigia tingit. et 2. ibid. 621. Tingere ora lacrimis. Id. ibid. 172. et Virg. 1. G. 246. Arctos Oceani metuentes æquore tingi. Justin. 44. 3. in fin. et Martial. 14. 33. Ferrum aqua tingere. temperare. et Virg. 4. G. 172. stridentia æra lacu. Ovid. Remed. Amor. 700. in amne faces. ammorzare, exstinguere. Id. 19. Heroid. 44. Pallade membra. ungere. et Martial. a. 59. tingi nardo. 2. Item colorem induco, inficio, colorire, tingere. Senec. Hippol. 376. et Ovid. 4. Heroid. 72. Flava verecundus tinxerat ora rubor. Tibull. 2. 4. 28. Et niveam Tyrio murice tingit ovem. Ovid. 6. Met. 9. Phocaico bibulas tingebat murice lanas. Martial. 1. 78. Tingit cutem Charinus, et tamen pallet. Plin. 6. 19. 22. Tinguntur sole populi. Ovid. 1. Amor. 14. 2. Tingere comam. et 2. ibid. 5. 40. ebur. Id. 3. Art. am. 269. pallidum corpus purpureis virgis. Id. 1. Fast. 321. (et 7. Met. 599.) calido strictos tincturus sanguine cultros. Horat. 3. Od. 23. 11. Victima pontificum securim Cervice tinguet.

3. Item lavorare a smalto. Plin. 33. 9. 46. Tingit et Ægyptus argentum, ut in vasis Anubim suum spectet; pingitque, non cælat argentum. 4. Tingere nummos, est eos ex ære cusos argento yel auro ita inficere, ut aurei vel argentei videantur. Ulp. Dig. 48. 10. 8. Quicumque nummos aureos raserit, tinxerit, finxerit, si quidem liberi sunt, ad bestias dentur; si servi, summo supplicio afficiantur. 5. Tingere lumine, illustrare, illuminare, quia lumen colores aperit. Lucret. 6. 172. volucri loca lumine tinguunt Nubes. 6. Ipse etiam color tingi dicitur, h. e. induci. Plin. 21. 26. 97. Hoc fuco hysginum tingunt. Id. 16. 18. 31. et 6. 31. 36. Purpuram tingere. Id. 33. 13. 57. cæruleum. 7. Tingere universim pro imbuere. Ovid. 11. Met. 142. de Mida. Rex jussæ succedit aquæ. vis aurea flumen Tinxit. et 4. ibid. 388. incerto fontem medicamine tinxit. Plin. 18. 1. 1. Tingere tela venenis. Id. 14. 6. 8. n. 5. Tingentes vinum fumo: utinam non et herbis, ac medicaminibus noxiis. 8. Translate. Martial. 8. 3. Romano lepidos sale tinge libellos. Senec. ep. 66. Virtus quidquid attigit, in similitudipem sui adducit, et tingit. V. TINCTUS, a, um S. 4. 9. Parti

[blocks in formation]

cip. Tingens §. 7. et V. suo loco. Tincturus §. 2. Tingendus §. 1. 10. Tinguo pro tingo recte scribi docent Manut., Pier., Dausqu., Brochous. ad Propert. etc. ex lib. veterib., unde distinguo, exstinguo.

TINGŎMĚNĚ. V. TANGOMENAS.

TINNIBŬLĀTUS. V. TINTINNABULATUS.

TINNIMENTUM, i, n. 2. xwowvioua, idem quod tinnitus. Plaut. Rud. 3. 5. 26. Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.

m

TINNIO, is, ivi, et ii, n. 4. squillare, tintinnire, tintinnare, xwawiw, sonum edo: et proprie dicitur de metallis, cum pulsata resonant: ab ipso sono fictum, qui tin tin referre videtur. Varr. 3. R. R. 16. de apib. Cum evolaturæ sunt, jaciendo in eas pulverem, aut circum tinniendo ære perterritas, quo voluerit, perducet. Plaut. Trin. 4. 2. 62. Nunquam temere tinniit tintinnabulum. Venant. 2. carm. 20. go. tiuniverunt, cum crepuere fera (catena). Quintil. 12. 10. ante med. Pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus qua nullum Græce verbum cadit: at illi n jucundam, et in fine præcipue quasi tinnientem, illius loco ponunt. 2. Dicitur de his, qui acuta voce sunt, strident, obstrepunt, moleste garriunt, garrire. Plaut. Pan. prol. 32. Matronæ tacitæ spectent, tacitæ ri deant, canora hic voce sua tinnire temperent. Id. Pseud. 3. 2. 99. Molestus ne sis. nimium jam tinnis: non places. Id. Cas. 2. 3. 32. Ohe, jam satis, uxor, est, comprime te: nimium tinnis. 3. In illo Suet. Ner. 20. ad fin. Si paulum subbibisset, aliquid se sufferti tinniturum promisit. tinnire ponitur pro leviter canere. ad evitandam scilicet invidiam, ne videretur Nero se ipse laudare, antequam audiretur. Sic Calpurn. 5. Ecl. 16. vere novo, cum jam tinnire volucres Incipient. canterellare. 4. Aures tinnire dicuntur, cum aut acutam vocem audiunt, aut quippiam intus habent tympanum acute feriens: quod morbi genus est. V. TINNITUS §. 2. Catull. 51. 10. sonitu suopte Tinniunt aures. Alii leg. tintinant. M. Aurel. ad Front. 2. ad M. Cæs. (edente iterum A. Maio) ep. 5. Longus sermo nobis super te exortus est; itaque nec tibi dubito ibidem in foro diu tinnisse auriculas. V. Plinii loc. cit. in TINNITUS §. 2. ad fin. 5. Translate. Cic. 14. Att. 21. extr. Exspecto maxime, ecquid Dolabella tinniat. h. e. pecuniam mihi debitam solvat, quæ numerando tinnire solet. Ita Grævius. Pers. 5. 105. veri speciem dignoscere calles, Nequa subærato mendosum tinniat auro. h.e. solidum non crepet, sed vana specie et inani sonitu. ¶ 6. Particip. Tinniens §. 1. Tinniturus §. 3. Tinniendus §. 1.

TINNITO, as, n. 1. frequentat. a tinnio. Auct. carm. de Philom. 9. Parus enim quamvis per noctem tinnitet omnem, Alii leg. tinniat.

TINNITUS, us, m. 4. tintin, tintino, tintinnio, squillo, xwdovespcs, sonor metalli tinnientis. Virg. 4. G. 64. Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum. Id. 9. En. 80g. strepit assiduo cava tempora circum Tinnitu galea. Ovid. 5. Met. 204. sonuit tinnitibus ensis acutis. Id. 4. Fast. 183. Ibunt semimares, et inania tympana tundent: Eraque tinnitus ære repulsa dabunt. Plin. 34. 8. 19. n. 15. Dracones in Gorgone Minervæ ad ictus citharæ tinnitu resonant. Id. 19. 1. 2. n. 1. de lino. Nervositas filo æqualior pæ ne, quam araneis, tinnitusque, cum dente libeat experiri. Id. 2.3. 3. Circumactorum tinnitus siderum. Sil. 13. 146. tinnitus lituum. h. e. acutus sonitus. 2. Tinnitus aurium est sonor quidam exilis et acutus, quasi æris tinnientis, qui præter naturam sentitur in auribus, tintinnio d'orecchi, Bópßnois axons. Plin. 20. 15. 57. Cuminum silvestre auribus instillatur ad sonitus atque tinnitus. Id. 23. 4. 42. Oleum amygdalinum gravitatem auditus discutit, sonos incertos et tinnitus. Id. 28. 2. 5. Absentes tinnitu aurium præsentire sermones de se, receptum est. V. TINNIO §. 4. 3. Translate. Auct. dial. de Orat. 26. Malim hercule C. Gracchi impetum, aut L. Crassi maturitatem, quam calamistros Mæcenatis, aut tinnitus Gallionis. h. e. verba et sententias acute sonoras, sed vi et sen

su carentes.

TINNULUS, a, um, adject. risonante, sonante, λıyupòs, diαPopBev, tinniens, acute resonans. Ovid. 1. Pont. 1. 38. Jactantem Pharia tinnula sistra manu. Id. 4. Met. 393. Tinnulaque æra sonant. Senec. Troad. 833. Tinnulas plectro feriente chordas. Calpurn. 4. Ecl. 74. tinnula fistula. Catull. 61. 12. Nuptialia concinens Voce carmina tinnula. Pompon. apud Macrob. 6. Saturn. 4. a med. Vocem reddere tenuem et tinnulam. Stat. 1. Silv. 6 71. Illic cymbala tinnulæque Gades, Illic agmina confremunt Syrorum. puella Gaditanæ canoro choro prurientes, ut ait Juvenal. 11. 162.2. Translate. Quintil. 2. 3. a med. Rhetores tumidos, et corruptos, et tinnulos, et quocumque ao cacozeli genere piccantes, certum habeo, non virium, sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore, sed valetudine inflantur. V. vocem praced. §. 3.

h. e.

[blocks in formation]

TINNUNCULUS, i, m. 2. gheppio, xéypes, genus accipitris, quod in ædificiis nidificare solet, et libenter cum columbis versatur, easque ab aliorum accipitrum injuriis defendit. Ferunt, ejus pullos singulos fictilibus ollis condi, spirantibusque opercula superponi, et gypso lita vasa in angulis columbarii suspendi: quam rem avibus amorem loci sic conciliare, ne unquam descrant. Colum. 8. 8. et Plin. 10. 37. 52.2. Scribitur et tinunculus.

TINTINNĀBELLUM, i, n. 2. campanellino, diminut. tintinnabuli. Not. Tir. p. 128. Tintinnabulum, tintinnabellum.

TINTINNABULĀTUS, a, um, adject. qui tintinnabulum habet. Sidon. 2. ep. 2. a med. Cui concentui licebit adjungas fistulæ septiforis armentalem camenam, quam nostrorum montium Tityri exereent inter greges tintinnabulatos, inter depasta buceta reboantes. Alii leg. tinn bulatos, eodem sensu.

TINTINNABULUM, i, n. 2, squilla, campanello, xpótaλov, xwdwy, instrumentum plerumque æneum, interdum etiam ex stanno, argento, plumbo, aut ex omnibus his una admixtis conflatum, quod percussum tinnitum edit: a tintinno. Ejus usus fuit apud antiquos in balneis; eo enim lavaturi convocabantur, et qui in balneo essent, evocabantur, ut aliis locum darent. Hinc Martial. 14. 163. cujus lemma Tintinnabulum. Redde pilam: sonat æs thermarum: ludere pergis? etc. Juvenal. 6. 440. Tot pariter pelves, et tintinnabula dicas Pulsari. Plaut. Trin. 4. 2. 162. Nunquam edepol temere tinniit tintinnabulum. Nisi qui illud tractat, aut movet, mutum est, tacet. Plin. 36. 13. 13. n. 4. Pendeant exapta catenis tintinnabula, quæ vento agitata longe sonitus referant. Suet. Aug. 91. Tintinnabulis fastigium ædis redimiit, quod ea fere januis dependebant. Paulin. Nolan. carm. 18. 336. ut præsepia vidit Nuda boum, et nullos dare tintinnabula pulsus, Excussa ut cervice boum crepitare solebant; Mollius aut lentis cava linguis æra ferire, Armentum reduces dum gutture ruminat escas. 2. In domibus tintinnabuli sonitu familia excitabatur, janitores præsertim, ut indicat Suet. Aug. 91. 3. In sacrificiis quoque adhibebantur tintinnabula. V. Plaut. Pseud. 1. 3. 98. et seqq. 4. Alios præterea usus tintinna. bulorum recensuit Hieron. Magius in libello hac de re conscripto,

quem V.

TINTINNĀCULUS, i, m. 2. xpotakiwv, flagrator, lorarius, carnifex: a tintinno, quia cadendo loris corpora tinnitus quidam excitabatur. Plaut. Truc. 4. 3. 8. Nisi ad tintinnaculos vultis vos educi viros. Turneb. l. 11. Adversar. c. 21. scribit, tintinnaculos dictos fuisse carnifices, qui tintinnabula habebant, quibus utebantur in sumendis suppliciis. nam qui ad supplicium ducebantur, tintinnabula gerebant, teste Zonara.

*TINTINNIALĂ, æ, m. 1. qui alis suis tinnitum edit. Vet. Scholiast. Cruq. ad Horat. 1. Sat. 5. 14. Culices tintinnialas vocant plebeji a sonitu alarum.

TINTINNIO, is, n. 4. et Tintinno, as, n. 1, et Titinnio, is, ac Titinno, as, tinnitum edo, tinnio, resono instar tintinnabuli. Nævius apud Fest. Tantum ubi molæ crepitum faciebant, tintinnabant compedes. Afran. ibid. et apud Non. 1. 188. Ostiarii impedimenta titinnire audio. Nigid. apud Non. ibid. Itaque ex ære in Saliaribus Albanus tintinnat.

TINTINNUM, i, n. 2. tintinnabulum. Venant. 2. carm. 20. 49. Tintinnum rapit alter inops, magis improbus ille, Qui jumentorum solla tenere solet.

TINTINO, as. V. TINNIO §. 4.

TINUS, i, f. 2. genus lauri silvestris. Plin. 15. 30. 39. Tinus: hanc silvestrem laurum aliqui intelligunt: nonnulli sui generis arborem. Differt color. est enim ei cærulea bacca. Adde 17. 10. 11. et Ovid. 10. Met. 98. et 3. Art. am. 692., ubi alii leg. pinus : ut et apud Colum. 9. 4.

TIPHE, es, f. 1. tion, genus frumenti Græcis peculiare, ex quo ft in nostro orbe oryza. Plin. 18. 8. 29. et ibid. 10. 20. n. 4.

*TĪPHUS, i, m. 2. tipos, locus palustris, palus. Est nomen proprium servile R. Inscript. apud Donat. 412. 7. Palinuro L. Aponii posuit Tiphus frat. cariss. Alia apud Murat. 933. 1. Tiphus Atiæ supra jumenta.

TIPHYNUM,i, n. 2. collyrium ex floribus liliaceis, tipuvos enim Græcis est liliaceus, ut lirinus: a riquov, tiphyon, herba coronaria, cujus Plin. 21. 11. 39. meminit. Inscript. apud Tochon, Cachels des ocul. p. 6. M. Ulpii Heracletis tipinum. Visc. Op. var. T.3. p. 328. putat, scribendum tiphinum, quod est pro tiphynum. TĪPHỸON, ii, n. 2. tiquov, et tò ipuoy, genus floris æstivi, nunc incogniti. Plin. 21. 11. 39.

TIPHYS, yos, m. 3. Tipus, Phorbantis (al. Hagnii) et Hymanes filius, Bocotius, vir arte carpentaria celebris, qui primus gubernandi naves adminicula instituit, Argonautarumque in Colchica expeditione gubernator fuit. Virg. 4. Ecl. 34. Alter erit tum Tipbys, et

TIROCINIUM

altera, quæ vehat, Argo Delectos heroas. Ovid. 6. Heroid. 48. Quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea? Vet. Poeta apud Charis. 4. p. 243. Putsch. Tiphyn aurigam celeris fecere carinæ.

TIPPULA, et Tipulla, æ, f. 1. genus insecti sex pedes habentis, sed tantæ levitatis, ut super aquam currens non desidat. Varr. a pud Non. 2.857. Levis tippula linifici frigidos transit lacus. Plaut. Pers. 2. 2. 62. Neque tippulæ levius pondus est, quam fides le

nonia.

TiRO, onis, m. 5. soldato novello, απειροπόλεμος,, νεοστράτευτος, miles novus, et rudis militiæ. Cic. 2. Tusc. 16. Etas tironum plerumque melior: sed ferre laborem, contemnere vulnus, consuetudo docet. Cæs. 3. B. C. 28. Altera navis ducentos viginti ex legione tironum sustulerat : altera ex veterana paulo minus ducentis. 2. Adjective. Liv. 21. 43. a med. Pugnantes cum exercitu tirone. Cic. 7. Fam. 3. ante med. Signa, tirone et collecticio exercitu, cum legionibus robustissimis contulit. Id. 11. Phil. 15. Non tam veteranos intuendos vobis arbitror, quam tirones milites. Hirt. B. Afr. 16. Quid tu, miles tiro, tam feroculus es? 3. Tiro translate dicitur, quicumque in qualibet arte novus et rudis est, novizio inesperto. Cic. 1. Orat. 50. extr. Fateor, callidum quemdam hunc, et nulla in re tironem ac rudem, nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere. Id. 4. Verr. 6. a med. Tametsi non provinciæ rudis erat et tiro. Id. Rosc. Am. 6. in fin. Qui cum ante hanc pu gnam tiro esset scientia, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit. Id. Divin. Verr. 15. Video L. Apulejum, hominem non ætate, sed usu forensi atque exercitatione tironem. Ovid. 3. Art. am. 565. Ille vetus miles sensim et sapienter amabit, Multaque tironi non patienda feret. Varr. 1. R. R. 20. Ut tironem bovem cum veterano adjungant. imitando enim facilius domatur, 4. Præcipue tiro dicitur adolescens, quo primum tempore, sum pta virili toga, in forum prodit. V. TIROCINIUM §. 5. Plin. 8. 48. 74. Cum toga pura tirones induuntur. Ovid. 3. Fast. 788. Ergo ut tironem celebrare frequentia possit, Visa dies dandæ non aliena toge. Suet. Ner. 7. Deductus in forum tiro, populo congiarium, militi donativum proposuit. 5. Et orator, in foro primum verba facturus. Senec. 2. Excerpt. controv. proœm. a med. 6. Tiro est etiam cognomen R. Inscript. apud Grut. 1178. 2. Q. Æmilius T. F. Pol. Tiro. 7. Hinc celebris fuit hoc nomine servus primum, deinde hoc eodem cognomine libertus M. Tullii Ciceronis, qui in omni litterarum genere exercitatissimus patroni a studiis fuit: ab eo impense dilectus, et a filio ejus, quod plures epi. stolæ l. 16. ad Fam. satis ostendunt. V. Gell. 7.3. et 13. 9. Ille etiam, teste Isid. 1. Orig. 22., auctor fuit notarum, quæ nunc Tironianæ appellantur, a Grutero editæ iterum Amstel. ann. 1707., quasque eodem item ordine dispositas fuisse jam ante Isidori tempora, evincitur ex hujus Glossis ad V. Dramea, et Mutilus, ubi nunc legitur: Dramea post framearum (corrige frameam), et Mutilus post rufum, ante rubrum (corrige rubeum); cum reapse nunc habeant Not. Tir. p. 126. Framea, dramea. et p. 128. Rufus, mutilus, rubeus. De hisce notis consulenda est Ulrici Frid. Koppii Palæographia critica, Manheimii ann. 1827. et seqq. edita. 8. Sunt quibus placet scribi tyro, inter quos est Manut. in Orthogr. ex vet. Inscript. diligenter a se descripta: quam tamen viri docti spuriam esse contendunt. Contra in alia optimæ notæ ita scribitur apud Grut. 358. 3. Præf. Chor. nova tironum. Adde alias apud eund. 152. 4. et 335. 5. et aliam apud Marin. Iscriz. Alb. p. 12., in qua octies tiro scribitur. Has sequuntur Cellar., Voss., Dausqu. et alii.

TİRŌCINIUM, ii, n. 2. noviziato militare, inesperienza, tirocinio, яpoтожε:pia, pádnas, primum rudimentum, seu experimentum militiæ et significat etiam ipsam imperitiam novi militis. Hirt. B. Afr. 31. Atque hæc propter exercitus sui præsentis paucitatem et tirocinium præparaverat, non hostium vi et metu commotus. Flor. 2.3. Quotidiani, et quasi domestici hostes tirocinia militum imbuebant. servivano d'istruzione all' inesperienza de' soldati novelli. Sic Val. Max. 5. 4. n. 2. Neque illum aut ætatis infirmitas, aut militiæ tirocinium, aut infelicis proclii exitus interpellare valuit. Et translate. Liv. 39. 47. Cum senatus simul et tirocinio, et perturba tione juvenis moveretur. Manil. 1. 188. Lunaque per totidem luces mutatur, et orbes, Nec tirocinio peccat. 2. Tirocinium pro ipsis tironibus, ut servitium pro ipsis servis. Liv. 40. 35. ad fin. Cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit. 3. Tirocinium ponere, aut deponere, primum experimentum militiæ dare, militiam addiscere, stipendia mereri incipere, fare il noviziato. Justin. 12. 4. Constantiores futuri, si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuissent. Id. 9. 1. Ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret. ¶ 4. Transfertur ad alia. Plin. 7. 48. 49. Galeria Copiola reducta

TIRONATUS

est in scenam ludis pro salute divi Augusti votivis, annum centesimum quartum agens: quæ producta fuerat tirocinio a M. Pomponio ædili plebis, ante annos nonaginta unum. per la prima volta. et Senec. 3. Controv. 20. Potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. 5. Tirocinium fori dicebatur, cum primum in forum adolescentes, sumpta virili toga, deducebantur, ut publice versari, et agere cum populo inciperent; et tirocinium eloquentiæ, cum oratores futuri oratoriæ arti et agendis causis initiabantur. Suet. Aug. 26, Ut Cajum et Lucium filios, amplissimo præditus magistratu, suo quemque tirocinio deduceret in forum. Id. Tib. 54. Neronem et Drusum patribus commendavit, diemque utriusque tirocinii, congiario plebi dato, celebravit. Id. Cal. 10. Uno eodemque die togam sumpsit, barbamque posuit, sine ullo honore, qualis contigerat tirocinio fratrum ejus. Liv. 45. 37. Si in L. Paulo accusando tirocinium ponere, et documentum eloquentiæ dare voluit. 6. Tirocinium navium, cum primum mari committuntur. Plin. 24. 7. 26. Zopissam eradi navibus, diximus, cera marino sale macerata. optima hæc a tirocinio navium.

TĪRŌNĀTUS, us, m. 4. tirocinium. Impp. Honor. et Thodos. Cod. Theod. 7. 13. 21. Tempore tironatus eorum procuratores, qui refugas occuliandos putaverint, in judicio præsententur.

TIRŌNIANUS, a, um, adject. ad Tironem Ciceronis libertum speetans. Gell. 1. 7. In oratione Ciceronis quinta in Verrem, in libro speelatæ fidei, Tironiana cura atque disciplina facto. Adde 13. 20.

TIRUNCULĂ, æ, f. 1. quæ in arte aliqua adhuc rudis est, nova, adolescens. Colum. 7. 12. ad fin. de cane. Quoniam tiruneula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum. h. e. quæ primum peperit. Hieronym. ep. 31. n. 14. Saluta Blæsillam et Eustochium, tirunculas nostras.

TĪRUNCULUS, i, m. 2. novizietto, scolaretto, parvus tiro, juvenculus rudis in militia, aliave re quapiam. Senec. ep. 108. a med. Ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quæque. Colum. 11. 1. sub init. Villicum familiæ præponi convenit ætatis nec primæ, nec ultimæ. nam servitia sic tirunculum contemnunt, ut senem. Plin. 3. ep. 6. Quod me, quamquam tirunculum, sollicitavit ad emendum. h. e. rudem in cognitione signorum. Suet. Ner. 21. in fin. Tirunculus miles. Juvenal. 11. 142. Nec frustum capreæ subducere, nec latus Afræ Novit avis noster tirunculus. h. e. rudis servulus. Hieronym. Vit. Hilarion. n. 5. Tirunculus Christi.

TIRYNS, yothis, et ynthos, f. 3. Tipuvs, undos, oppidum Peloponnesi in Argolide, Argis vicinum, ubi Herculem educatum fuisse tradit Serv. ad 7. En. 662., postea excisum ab Argivis. Stat. 4. Theb. 146. suus excit in arma Antiquam Tiryntha Deus. non fortibus illa Infecunda viris, famaque immanis alumni Degenerat. Plin. 4. 5. 9. Et ubi fuisse Tiryntha tradunt.

TIRYNTHIUS, a, um, adject. Tipuvios, ad Tiryntha pertinens: et sæpe de Hercule dicitur, et aliis ad eum pertinentibus. Virg. 7. En. 661. et 8. ibid. 228. postquam Laurentia victor, Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva. Val. Flace. 3. 133. totusque ruit Tirynthius arcu. Ovid. 1. Art. am. 187. manibusque duos Tirynthius angues Pressit. Id. 13. Met. 401. Tirynthia tela. Id. 7. Met. 410. Tirynthius heros. (At Tirynthius heros apud Stat. 6. Theb. 489. est Chromis filius Herculis, ut ibid. 346. dicitur.) Id. 2. Fast. 305. juvenis. Id. 6. Met. 112. de Jove. Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit. k. e. Alcmena Herculis mater. Stat. 11. Theb. 45. Tirynthia pubes. h. e. milites Tirynthii sub duce Agyleo Herculis filio, ut est apud eund. 4. a v. 146. Rursus Id. 4. Silv. 6. 17. O bona nox, junctaque utinam Tirynthia luna! h. e. geminata, ut fuit, cum conceptus est Hercules ab Alemena. Id. 2. ibid. 2. 109. Tirynthia aula. h. e. Herculanum ab Hercule conditum. Sil. 2. 300. et 1.661. Externas acies quatit ut, Tirynthia tecta. h. e. Saguntum, ab Hercule conditum, ut in SAGUNTOS §. 1. dictum est. Est autem ordo; quatit Tirynthia tecta, ut externas acies. Rursus Id. 7. 35. Tirynthia gens. h. e. gens Fabia, quæ originem trahebat ab Hercule. V. FABII §. 1. Sio Id. 8. 218. Tirynthius heros. h. e. Q. Fabius Max. cunctator. de quo Id. 2. 3. Fabius, Tirynthia proles. 2. Tyrinthii, orum, cives Tirynthis, quos Theophrast. apud Plin. 56. 57. turrim primos ædificasse tradit. 3. Sunt qui scrib. Tyrins, et Tyrinthius.

TIS. V. TU S. 12.

*TISDRĪTĀNUS, a, um, adject. ad Tisdrum pertinens, Africa propriæ urbem inter Thapsum et Usellam. Plin. 7. 4. 3. L. Cossicius civis Tisdritanus. Hinc Tisdritani, orum, absolute, incolæ illius urbis. Hirt. B. Afr. 97. Tisdritanos propter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.

TISIPHONĒ, es, f. 1. Teceporn, Etheris et Terræ filia, secundum Hygin. præf, vel Plutonis, vel Erebi et Noctis, una ex tribus

[blocks in formation]

Furiis: a rio, punio, et povos, cædes, quia cædibus gaudet: vel a tis, ultio, et povos, mors. Ejus cultum Stat. 1. Theb. a v. 100. describit. Virg. 6. En. 570. Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra Intentans angues, vocat agmina sæva sororum. et 10. ibid. 761. Pallida Tisiphone media inter millia sævit. Id. Cul. 217. Obvia Tisiphone, serpentibus undique compta, Et flammas, et sæva quatit mihi verbera pocnæ. Senec. Herc. Fur. 984. Sæva Tisiphone caput Serpentibus vallata. Claudian. 1. lata. Claudian. 1. Rapt. Pros. 59. crinitaque sontibus hydris Tisiphone. Propert. 3. 3. 62. Tisiphones atro si furit angue caput. Ovid. 4. Met. 480. Tisiphone madefactam sanguine sumit Importuna facem. Id. 2. Heroid. 117. Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis.

TĪSIPHONEUS, a, um, adject. Terepovecos, ad Tisiphonen pertinens. Ovid. 4. Trist. 9. 5. Fac modo te damnes, cupiasque eradere vitæ Tempora, si possis, Tisiphonea tuæ. h. e. furialia, et scelerata, quibus mihi malum creare studuisti.

TISSENSIS, e, et

*TISSINENSIS, e, adject. ad Tissen pertinens, Siciliæ urbem,, ad radices Ætnæ, nunc fortasse Raudazzo, cujus ita meminit Sil. 14. 267. Venit Amastra viris, et parvo nomine Tisse. Cic. 5. Verr. 38. A Tissensibus perparva civitate, sed aratoribus laboriosissimis. Plin. 3. 8. 14. eosdem vocat Tissinenses, quod fortasse mendum scriptionis pro Tissenses.

TITAN, ānis, m. 3. Terav, et Titanus, i, m. 2. frater Iapeti, pater Asteries. Lactant. 2. 10. Hygin. fab. 53. Aliis Titan est Asteries maritus, ex qua genuit Hecaten. Serv. ad 4. En. 511. ¶ 2. Item filius Cæli et Vesta, frater Saturni, pater Titanum, seu Titanorum, qui bellum patruo in Tartessiorum saltibus (ut ait Justin. 44. 4.) indixerunt, ut regnum ei eriperent, et patri redderent; sed victi sunt ab Jove Saturni filio, cui post Saturnum cessit hereditario jure regia cæli. Plaut. Pers. 1. 1. 26. Quid faciam ? Diis ne advorser? quasi Titani, cum Diis belligerem? Cic. 3. Leg. 2. in fin. Plato Titanum e genere statuit eos, qui ut illi cælestibus, sic hi adversentur magistratibus. Id. 2. Nat. D. 28. Dii cum Titanis, cam gigantibus propria bella gesserunt. Horat. 3. Od. 4. 42. scimus, ut impios Titanas, immanemque turmam Fulmine sustulerit caduco. Ovid. 3. Fast. 796. dicit Titanas a Saturno immissos fuisse centra Jovem filium, qui se regno spoliaverat. Serv, ad 6. En, 580. scribit, Titanas esse filios Terræ, contra Saturnum tulisse arma, et dictos esse, and tñs tioews, ab ultione ; ex his unum Solem abstinuisse ab injuria Deorum, et ob id cælum meruisse. Senec. Med. 410. Titana vocat Enceladum sub Etna sepultum. 3. Item filius Hyperionis, Titanis nepos: qui passim pro Sole ponitur. Tibull. 4. 1.50. de Nestore. Vixerit ille senex quamvis, dum terna per orbem Sæcula fertilibus Titan decurrerit horis. Virg. 4. En. 118. ubi primos crastinus ortus Extulerit Titan. Ovid. 1. Fast. 617. Respi ciet Titan actas ubi tertius idus. h. e. tertius dies post idus. 4. De Prometheo, qui Titanis nepos est, Juvenal. 14. 34. quibus arte benigna, Et meliore luto finxit præcordia Titan.

TITANES. V. in voce præced. §. 2.

TĪTĀNIĂCUS, a, um, adject. idem ac Titanius. Ovid. 7. Met. 399. de Medea. Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces. h. e. qui ex Titanum sanguine nati esse dicebantur,

TĪTĀNIS, idis, f. 3. adject. Travis, quæ ad Titanas, aut Titanem pertinet. Juvenal. 8. 132. omnem Titanida pugnam Inter majores, ipsumque Promethea ponas. Ovid. 13. Met. 968. Prodigiosa petit Titanidos atria Circes. h. e. filiæ Titanis. et 14. ibid. 376. et Val. Flacc. 7. 212. nec durus Titanida despice Circen. Et absolute. Ovid. ibid. 14. Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli, Quam mihi cognitius. Id. 5. Fast. 81. Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn. h. e. filiam Cæli et Vestæ, sororem Titanis, seu Titani..

TĪTĀNIUS, a, um, adject. ad Titanem, vel Titanes pertinens. Virg. 6. n. 580. Hic genus antiquum Terræ, Titania pubes, Fulmine dejecti. Sil. 12. 725. Titania bella. Val. Flacc. 5. 464. tellus. h. e. Colchi, ubi Sol præcipue colebatur, et Eetes Solis filius regnavit. Alii leg. proles. h. e. ipse Eetes. Id. 4. 91. antra. h. e. ubi Sol nocte sub Oceano cubat. Ovid. 1. Met. 395. Conjugis augurio Titania mota est. h. e. Pyrrha neptis Promethei, qui Titanis nepos fuit. Id. 3. ibid. 173. perluitur solita Titania lympha. h. e. Diana, soror Titanis. h. e. Solis. et 6. ibid. 346. positoque genu Titania terram Pressit. h. e. Latona filia Cei, qui fuit unus ex Titanibus. Apud eund. 14. ibid. 382. et 438. Titania est Circe Solis filia. et 4. Fast. 943. Luna soror Solis. ¶ 2. Titanius, absolute, Sol. Avien. in Arat. 127. immerso cum jam Titanius orbe Imbuit, et tremulo Tartesia terga rubore. 3. Titanius ales apud Claudian. 1. Edyll, 7. est phoenix Soli sacra,

[ocr errors]
[blocks in formation]

TĪTĀNUS. V. TITAN. Tremulus Titanus est convicium in sehem, apud Plaut. Men. 5. 2. 101., ubi alii mallent Tithonus. *TĬTHĂSUS, a, um, adject. tacos, mansuetus. Est cognomen R. Inscript. in Giorn. Arcad. T. 9. p. 284. P. Marcius Tithasus. TĪTHONÆUS, a, um, adject. ad Tithonum pertinens, ut Memnon Tithonæus, h. e. Tithoni filius. Avien. Perieg. 368. Memnon ubi Tithonæus Suspectat roseas Auroræ matris habenas.

TĪTHONIS, idis, f. 3. Tedavis, Aurora uxor Tithoni. Stat. 5. Silv. 1. 34. citius Tithonida moesti Deficient rores. h. e. lacrimæ, quibus Aurora Memnonem filium ad Trojam occisum deflet.

TĪTHŌNIUS, a, um, adject. ad Tithonum pertinens, ut Tithonia conjux, h. e. Aurora. Ovid. 3. Fast. 403. quæ et Tithonia absolute dicitur a Val. Flacc. 1. 311. et 3. 1. et a Stat. 12. Theb. 3. senectus, Stat. 4. Silv. 3. 151.

TĪTHŌNUS, i, m. 2. Tidwvos, filius Laomedontis, frater Priami. Serv. ad 1. En. 493. fratrem Laomedontis facit. Cum juvenis esset et decorus, ab Aurora, ut fabulæ ferunt, dilectus et raptus fuit, ex qua Memnonem genuit. Virg. 4. En. 585. Tithoni croceum linquens Aurora cubile. 2. Immortalitatem impetravit a Diis, non tamen caruit infelici senecta. Horat. 2. Od. 16. 30. Longa Tithonum minuit senecta. 3. Audita Memnonis filii morte, in cicadam versus est. Id. 1. ibid. 28. 8. Tithonusque remotus in

auras.

TITHYMALUS, i, m. et f. 2. titimaglio,tidopados, planta, quam Latini herbam lactariam appellant, alii lactucam caprinam (marinam dicunt Cels. 5. 7. et Apul. Herb. 108.), narrantque, lacte ejus inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras. Genera ejus multa, quæ enumerat, ac describit Plin. 26. 8. 39. et seqq., simulque singulorum vires et utilitates in medicina. Eorum unum appellatione feminina tithymalis, idis, Tidupakis, dicitur. Id. ibid. 41. ¶ 2. Scribitur et Tithymallus. Seren. Sammon. 46. 841. Aut tithymallus atrox vulnus contrita perungit. et 64. 1106. Et tithymallus item tali satis apta medelæ.

TITIALIS, e, adject. Titiensis. Inscript. apud Grut. 3o4. 9. Q. Cæcilio Feroci kalatori sacerdotii Titialium Flavialium, etc. h.e. sacerdotum institutorum in honorem Vespasiani et Titi Impp. ex gen. te Flavia.

TITIANUS, a, um, adject. ad Titium aliquem pertinens. African. Dig. 23. 3. 50. et Paul. ibid. 45. 1. 85. sub fin. Titianus fundus.

2. Charis. 1. p. 73. Putsch. a Tito derivat. Titus, inquit, ut lupus. Thermas Titinas, ut pelles lupinas, non dicimus, sed Titianas.

TITIENSIS, e, adject. Sodales Titienses iidem sunt, qui sodales Titii, V. TITIUS §. 5. Inscript. apud Murat. 299. 5. Septemviro epuloni, sodali Titiensi, etc. 2. Titienses dicti sunt vel turma equitum, vel tribus ex Sabinis hominibus a Romulo instituta. Tiriensis tribus, inquit Fest., a prænomine Tatii regis appellata videtur. Liv. 1. 13. Eodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt: Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est. Id. 10. 6. Ut tres antiquæ tribus, Ramnes, Titienses, Luceres, suum quæque augurem habeant. Adde Ovid. 3. Fast. 131. Sed Varr. 4. L. L. 9. 14. et 16. appellat Tatiensem, nempe a nomine Tatius, ut Titiensis est a Titius. V. TATIENSES §. 1.

TITIES, iidem qui Titienses, h. e. tribus, aut equitum turma ex Sabinis hominibus instituta a Romulo, et a Titi Tatii eorum regis prænomine appellata. Propert. 4. 1. 31. Hinc Tities, Ramnesque wiri, Luceresque coloni. In quibusdam libris legitur Titiens inserto n, ut in totiens etc.

TITILLAMENTUM, i, n. 2. idem ac titillatio. Fulgent. 2. Mythol. 18. Tantalus, cui fallax aqua gulosis labia titillamentis attingit. TITILLATIO, onis, f. 3. solletico, titillamento, yapɣakioμos, aetus titillandi. Cic. 1. Nat. D. 40. a med. At has leviores ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum) sensibus adhibetur. Id. Senect. 14. At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Hieronym. ep. 52. n. 3. Adolescentia inter incentiva vitiorum, et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus, suffocatur.

TĪTILLĀTUS, a, um, particip. a titillo. Auson. epigr. 108. 16. Titillata brevi cum jam sub fine voluptas Fervet, et ingesto peragit ludibria morsu. Tertull. Pudic. 22. a med. Mulier titillatam prosterDens carnem. 2. Translate. Capell. 2. p. 42. Femina nulla prorsus invidia titillata.

TĪTILLĀTUS, us, m. 4. titillatio. In sexto casu sing. Plin. 11. 37. 77. de membrana præcordiorum, h. e. septo transverso. In eadem præcipua hilaritatis sedes: quod titillatu maxime intelligitur alarum. TITILLO, as, a. 1. solleticare, dileticare, titillare, yagyaλ:(w, γαργαλίζω, est levi attrectatione alarum, aliarumve mollium corporis partium

TITUBANS

risum cuipiam movere: a tiho, vello, seu vellico, geminatione primæ syllabæ. Nam ex levi vellicatione, sive tractatione provenis titillatio. Lucret. 2. 429. quæ Titillare magis sensus, quam lædere possunt. h. e. quæ nec omnino lævia sunt, nec omnino aspera, sed angellis paulum prostantibus. 2. Per translationem accipitur pro commovere, provocare, blandiri. Cic. 1. Fin. 11. ad fin. Nam si ea sola voluptas esset, quæ quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret. Id. 2. Offic. 18. a med. Multitudinis levitatem voluptate quasi titillantes. Horat. 2. Sat. 3. 179. Præterea ne vos titillet gloria. 3. Particip. Titillans §. 2.

TITILLUS, i, m. 2. titillatio. Imp. Constantin. Cod. Theod. 8. 5. 2. Flagrum, cujus in cuspide infixus brevis aculeus pigrescentes artus (animalis publici) innoxio titillo poterit admonere.

TITINIUS, ii, m. 2. nomen proprium veteris poetæ Latini, comoediarum togatarum scriptoris, cujus plurima fragmenta ad nos pervenerunt per Nonium, Charisium, Priscianum, Servium, aliosque servata. Sunt qui perperam Titinnius scribunt, et a verbo titinnio pro tintinnio deducunt; sed unica littera n scribendum esse hujusmodi nomen, arguunt tum nummi G. Titiniæ apud Eckhel. D. N. V. T. 5. p. 325., tum locus Seren. Sammon. 59. 1043. Præterea si forte premit strix atra puellos, Virosa immulgens exsertis ubera labris, Allia præcepit TitinI sententia necti, Qui veteri claras expressit more togatas. Hujus porro nominis etymon B. Borghesius in N. Framm. de' Fast. cons. T. 2. p. 93. recte deducit a prænomine Titus, cum certo constet, plura alia prænomina ab eodem fonts fuisse derivata, ut a Publio est Publicius, a Marco est Marcius, a Sexto est Sextius, etc.

TITINNIO. V. TINTINNIO.

TITIO, onis, m. 3. tizzone, tizzo, daλds, torris, lignum adustum, quod ab igne extrahitur. Lactant. 4. 14. a med. Titionem vulgus appellat extractum foco torrem semiustum, et exstinctum. exstinctum intellige sine flamma. nam sive ignem habeat, sive non, titio est. Varr. apud Non. 2. 874. et 4. 184. A novo marito cum item e foco in titione ex felici arbore ignis, et in aquali aqua aliata esset. Cels. 2. 17. Extincti titiones, involutique panniculis. Apul. 7. Met.. in fin. Ardentem titionem gerens. Adde Hygin. fab. 171.

TITIVILLITIUM, ii, n. 2. vox est nullius significationis, inquit Festus, ut apud Græcos Baitupe, et cxivdaços. At Fulgent. de prisco serm. n. 20. titivillitium dici voluerunt fila putrida, quæ de telis cadunt, le filaccica: quasi textivillitium, a texo et villus. Plaut. Cas. 2. 5. 39. Non ego istuc verbum emissim (empsitem habet Fest.) titivillitio. M. Cornutus apud Fulgent. ibid. Titivilles, Flacce, do tibi. Gronovius compositam vocem putat ex Titi, nomine proprio pastoris, vel caprarii, qui ex ovibus vel capris male curatis villitium h. e. villos pro lana colligere solitus esset; mox apud M. Cornutum legit Titi villos pro Titivilles.

TITIUS, ii, m. 2. nomen fuit cujusdam incompositæ saltarionis, et gesticulationis, de qua ita Cic. Brut. 62. ad fin. Sextus Titius homo loquax sane, et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu, ut saltatio quædam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. 2. Est autem Titius nomen R. gentilicium, ut supra §. 1. Sex. Titius. 3. Adjective etiam Titium atrium memorat Liv. 39. 44. a nomine possessoris dictum. 4. Titia lex non una fuit. Unam refert Cic. Mur. 8., sed qua de re, et a quo lata sit, non constat. Id. 2. Leg. 6. leges Titias et Apulejas memorat, quæ videntur agrariæ fuisse. Alia fuit de muneribus, nequis pecuniam donumve ob causam orandam accipiat, ut est apud Tacit. 11. Ann. 5., sed ibi plerique omnes leg. Cincia pro Titia. Videtur tamen designari ab Auson. epigr. 89. de JCto. Scatiniam metuens non metuit Titiam. nempe accipiebat ille a mochis uxoris, quod lex Titia non vetabat, non a clientibus, quod illa cavebat. Alia fuit lata a Sex. Titio trib. pleb., ut vectigal agris publicis assignatis impositum quæstor colligeret. Val. Max. 8. 1. damnat. n. 3. Videtur hic esse idem, a quo saltationis genus nomen habuisse in §. 1. diximus. Alia fuit de lusu, nequis in pecuniam luderet, sponsionemve in ludo, nisi qui virtutis causa susceptus esset, faceret. Hanc memorat Martian. Dig. 11. 5. 3. Denique alia fuit de tutoribus in provinciis a præside dandis. V. ATILIA §. 2. ¶ 5. Titii sodales retinendis Sabinorum sacris quondam instituti sunt a Tito Tatio rege, ut ait Tacit. 1. Ann. 54., et a Romulo post ejus mortem ad colendam memoriam confirmati. Id. 2. Hist. 95. De his Lucan. t. 602. Septemvirque epulis festis, Titique sodales. Adde Inscript. apud Grut. 19. 4., 243. 5. et 7., 305. i. et 2. etc. Hos Varro 4. L. L. 15. non a Tito Tatio, sed a Titiis avibus dictos docet, quas ii in auguriis certis observare solebant, ceteri augures non solebant. V. TITUS §. 2. 6. Titia curia itidem a Tito Tatio dicta est, teste Festo in Titiensis.

TITUBANS, antis, particip. a titubo: vacillante, titubante, in-. pepóuevos, vacillans. Cic. Dom. 54. Nedum valeat id, quod impe

« НазадПродовжити »