Зображення сторінки
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][ocr errors][subsumed]

B.S

S

SABAZIUS

לא

3

S Littera semivocalis (quia ejus appellatio es a vocali incipit, et in ipsam desinit) sibilum quendam sono exprimit. Unde Messala apud Capell. 3. p. 55. non litteram, sed sibilum esse dixit. Præponitur ac subjicitur omnibus vocalibus, et ex consonantibus c, p, q, et t, et in quibusdam peregrinis vocibus etiam m, ut scabies, scio, scribo, spero, squalor, sto, strenuus, Smyrna, smaragdus: postponitur b, p, et r, ut scrobs, princeps, pars, sors: geminatur in medio, quemadmodum ceteræ, ut cassus, possum: mutatur in r in medio vocum, ut Valerius, Furius, Papirius, ara, dari, et alia apud Varron. 6. L. L. 3. pro Valesius, Fusius, Papisius, asa, dasi, etc., quod olim dicebant, teste Cic. 9. Fam. 21., Quintil. 1. 4., Macrob. 3. Saturn, 2. et Fest. in Aureliam, et in Dasi: et in fine, ut arbor, honor, labor, vapor, etc., quod olim arbos, honos, labos, vapos: quæ hodieque interdum in usu sunt, præsertim in carmine. V. initium littera R. Ciceronis temporibus, inquit Quintil. 1. 7., paulumque infra, fere quoties media vocalium longarum, vel subjecta longis esset, geminabatur, ut caussa, cassus, divissiones: quo modo et ipsum, et Virgilium quoque scripsisse, manus eorum docent. Atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina s dicimus jussi, una dixerunt jusi. Hæc Quintil. 2. Eandem in fine dictionis elidebant. Cic. Orat. 48. a med. Quin etiam, quod jam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum exdem erant postremæ duæ litteræ, quæ sunt in optumus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat offensio in versibus, quam nunc fugiunt poetæ novi, ita enim loqueba. mur: qui est omnibu' princeps, non omnibus princeps: et vita illa dignu' locoque, non dignus. Hæc Cic. Plura dabit hac de re exempla Gell. 12. 4. ex Ennio. Sed et in aliis positionibus id factitabant, ut notat Quintil. 9. 4. ante med., tristioris soni vitandi causa. Sic Enn. apud Fest. in Genas, et in Sultis. Pandite, sulti', genas, et corde relinquite somnum. Id. apud eund. in Sas. Virgine' nam sibi quisque domi Romanus habet sas. Lucil. apud Non. 4. 404. Sublatus pudor omni', licentia, fenu' refertur. 3. In notis est suus, sibi, Sextus prænomen, Senatus, etc. S. C. senatusconsultum: S. A. D. sub ascia dedicavit: S. 1. M. Soli invicto Mithra: S. P. sua pecunia: S. T. T. L. sit tibi terra levis: et alia, quæ in litteratis lapidibus occurrunt. 4. Est etiam nota silentii. V. SILEO §. 1.

SA

SABADIA Sacra. V. SABAZIUS §. 3.

SĂBÆUS, a, um, adject. Eaßaios, ad Sabam pertinens, quæ est regio et urbs Arabia Felicis inter Arabicum et Persicum mare, nobilis proventu odorum, et præcipue turis. Ipsa urbs Mariaba, Mapraßa, dicitur a Plin. 6. 28. 32. a med., ab aliis Saba, Zaßn, unde nomen. Virg. 1. En. 420. centumque Sabao Ture calent aræ. Senec. Herc. t. 792. Splendescat ignis ture, quod Phoebum colens Dives Sabæis colligit truncis Arabs. Colum. 10. 262. Sabæus odor. Stat. 4. Silv. 8. 1. templa Sabais nubibus imple. h. e. vaporibus turis incensi. Claudian. 1. Laud. Stilich. 58. Turis odorata cumulis, et messe Sabæa Pacem conciliant aræ. Id. de Phoenice, 43. Sabæus cumulus. h. e. rogus ex foliis et virgulis arborum odoriferarum. Senec. Herc. Et. 376. Sabaa myrrha. Val. Flacc. 6. 709. Et gravidæ maduere comæ, quas rore Saboo Nutrierat. h. e. myrrha, aut nardo. Alii leg. flore. ¶ 2. Sabæi, orum, sunt ipsi populi. Plin. 12. 14. 30. In medio Arabiæ sunt Atramitæ, pagus Sabæorum in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera, Saba appellata. Virg. 2. G. 116. sola India nigrum Fert ebenum; solis est turea virga Sabæis. Sic 1. ibid. 57. India mittit ebur, molles sua tura Sabæi.

SABATĂ, seu Sabaja, æ, f. 1. et Sabajum, i, n. 2. birra, cerevisia, potio quædam ex hordeo vel frumento aqua macerato: videtur esse ab Hebr. saba, potavit: unde etiam zabajon vulgo apud nostrates. Ammian. 26. 8. de Valente Aug. Injuriose compellabatur ut sabaiarius. Est autem sabaia ex hordeo, vel frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus. Hieronym. 7. in İsaj.

|

19. 10. Notandum, quod LXX. (odov transtulerunt, quod ge nus est potionis ex frugibus aquaque confectum, et vulgo in Dal matiæ Pannoniæque provinciis gentili barbarorum sermone appellatur sabajum. Hoc maxime utuntur Ægyptii.

SABAÏÁRIUS, vel Sabajarius, ii, m. 2. qui sabaiam conficit, vel potat. V. Ammiani loc. cit. in voce præced.

*SĂBĂITIS, ĭdis, f. 3. patronym. ad Sabam, Sabæorum in Arabia regionem, pertinens, de qua pluries mentio est in sacris Litteris. Sidon. 7. ep. 9. in conc. a med. Australis reginæ Sabaitis gaza. SABĂNUM, i, n. 2. cáẞavov, caßávov, vox peregrina, et, si Isidoro 19. Orig. 26. a med. credimus, Græca; si aliis, Hispanica, ut est apud Jo: Rhod. de acia; c. 14. Est autem linteum, pannus ad tergendum, aut fricandum, aut tegendum involvendumve, pezza, tovagliuolo. Pailad. 7. 7. Nunc mella conficimus, congestis in mundissimum sabanum favis, ac diligenter expressis. Apic. 6. 2. Cum cocta fuerit, sabano calido involves gruem. Veget. 3. Veterin. 47. ad fin. Animal exercetur, dum sudet: post sabanis validioribus abstergetur. Pelagon. Veterin. 17. a med. Agrum exercemus usque ad sudorem, sudorem sabanis detergentes diligenter. Marcell. Empir. 26. a med. Melius erit, si hanc potionem post balineum, in sabanis adhuc constitutus, acceperit. h. e. in linteis, quibus loti involvuntur exsiccandi causa, antequam vestes resumant. ¶ 2. Legitur et savanum.

SABAOTH, NY, caßawd, exercitus, militiæ, virtutes: nomen Hebraicum indeclinabile gen. fem. et num. plur. a sing. Y zabà, exercitus. Prudent. 4. Cathemer. 7. Hic est, quem Sabaoth Deum vocamus. Id. Apotheos. 901. Est impossibile spectare profunda Sabaoth. h. e. Dei exercituum, vel Dei potentis. Priore loco penultimam corripit, posteriore producit.

*SABARIENSIS, seu Savariensis, e, adject. ad Sabariam seu Savariam pertinens, urbem Pannoniæ, nunc Sarwar in Ungheria, cujus ita meminit Plin. 3. 24. 27. Colonia Divi Claudii Sabaria. et Sex. Aur. Victor Epit. 19. In Pannonia Sabaria Septimius Severus creatur Augustus. Inscript. apud Murat. 88. 7. Heliodorus Aug. N.

villicus stationis Savariensis.

[blocks in formation]

SĀBĀTĪNUS, a, um, adject. a Sabate lacu, vel opp. Etruriæ, ut Sabatinus ager, apud Colum. 8. 16. di Bracciano. 2. Sabatina tribus fuit in Etruria, facta a censoribus ann. U. C. CCCLXIX., et sic dicta ab eodem Sabate lacu, vel oppido. Liv. 6. 5. extr. et Festus. Inscript. apud Grut. 636. 7. L. Junio L.' F. Sabatina Pollioni, etc. et 379. 1. Sex. Cæcilio Sex. F. Sab. Senecioni, etc. et 84. 4. C. Nunnius C. F. Sa. Furio. 2. Sabatinus lacus, lago di Brac ciano, apud Frontin. Aquæd. 71. 3. Sabatini, orum, colæ urbis, quæ fortasse Sabatium, ut putat Cluver. Ital. ant. l. 4. c. 8., vel accola Sabati fluvii in Campania. Liv. 26. 33. Omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt, etc.

sunt in

SĂBAZIA, orum, n. plur. 2. sacra in honorem Bacchi tertii, qui Asiæ rex fuit. Cic. 3. Nat. D. 23. V. vocem sequent. §. 1.

SABAZIUS, ii, m. 2. Zaßalios, cognomen Bacchi tertii: ano tou caße, bacchari. Cic. 2. Leg. 15. Videtur esse idem, qui Seba dius a Macrob. dicitur 1. Saturn. 19. 2. Item Jovis apud Cretenses, et Phrygas. Inscript. apud Grut. 22. 6. Jovi Sabazio Q. Nunnius Alexander V. S. L. M. Adde ibid. 4. et 5. et Val. Max. 1. 3. n. 3. 3. Huic Sabazia, vel, ut est apud Arnob. 5. p. 170., Sabadia sacra, vel Savadia sacra, ut est in Inscript. apud Grut. 431. 7., sunt instituta: in quibus aureus coluber, ut verbis utar Arnobii, in sinum dimittebatur consecratis, et eximebatur rursus ab inferioribus partibus atque imis. Idque ob fabulam a Phrygibus confictam, quam Idem narrat, qua dicitur Juppiter sub specie tauri ipsam ma trem Cererem temerasse, et Liberam seu Proserpinam genuisse:

[blocks in formation]

hanc quoque sub forma draconis inceste contrectasse, et taurum genuisse: (h. e. Liberum specie tauri.) unde Tarentinus notusque senarius: Taurus draconem genuit, et taurum draco.

SABBATĀRIUS, a, um, adject. ad Sabbatum pertinens. Sidon. 1. ep. 2. a med. De luxu autem illo Sabbatario narrationi meæ supersedendum est. h. e. qui in conviviis paulo largior est Sabbatis, seu diebus festis, quam profestis. 2. Sabbatarii, orum, sunt ipsi Judæi, qui Sabbata servant. Martial. 4. 4. Quod jejunia Sabbatariorum, etc.

SABBATISMUS, i, m. 2. Sabbati observatio, caßßatioμos. Augustin. 22. Civ. D. 3o. ad fin. Iste sabbatismus evidentius apparebit, quoniam septimus invenitur. Adde Hieronym. ep. 140. n. 8.

SABBATIZO, as, a. 1. Sabbatum colo, servo, Tertull. advers. Jud. 2. ad fin.

[ocr errors]

SABBĂTUM, i, n. 2. sabbato, sabbath, requies, xataravais, cáßßatov, septimus quisque dies uniuscujusque hebdomadæ, apud Hebræos, quem Ethnici Saturni diem nominaverunt: a sabath, requievit: quasi dies quietis. Nam hoc die Judæi ab omni opere feriantur, Deum mundi architectum imitati, quem sacræ Litteræ tradunt, confecta sex diebus mundi machina, eaque exornata, septima die quievisse, idest a novis rebus creandis cessavisse. Justin. 36. 2. falso scribit, Mosen instituisse, ut Sabbatum in omne ævum jejunio sacraretur. Hanc opinionem habebant Romani: et fortasse aliquando, gliscente Judæorum superstitione, vera fuit. Ceterum ab initio Sabbatis quies operum, non ciborum abstinentia, a Deo indicta est. Augustus apud Suet. Aug. 76. Ne Judæus quidem, mi Tiberi, tam diligenter Sabbatis jejunium servat, quam ego hodie servavi. Petron. fragm. p. 686, Burm. Et non jejuna Sabbata lege premet. Senec. ep. 95. a med. Accendere aliquem lucernam Sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine Dii egent, et ne homines quidem delectantur fuligine. 2. Tricesima Sabbata apud Horat. 1. Sat. 9. 69. sunt primus dies cujusque mensis, seu neomenia, vel magnum Sabbatum Paschale, quod tricesimum erat, incipiendo annum a Septembri. V. Acron. ad Horat. loc. cit. 3. Sabbata interdum sunt quæcumque Judæorum festa. Juvenal. 6. 158. Observant ubi festa mero pede Sabbata reges. Pers. 5. 184. recutitaque Sabbata palles. Ovid. Remed. am. 219. nec te peregrina morentur Sabbata, nec damnis Allia nata suis.¶4. Sunt qui scribunt Sabbathum Hebraicis litteris inhærentes: Græci nullam adspirationem admittunt.

SĂBELLICUS, a, um, adject. ad Sabellos, vel Sabinos pertinens, a quibus Sabelli originem trahunt, Virg. 3. G. 255. Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus. Plin. 19. 8. 41. n. 3. Sabellico generi caulium usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuat: sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. Adde Colum. 10. 137.

SABELLUS, a, um, adject. ad Sabinos pertinens. Virg. 2. G. 167. Hæc genus acre virum Marsos, pubemque Sabellan, etc. Id. 7. En. 665. Et tereti pugnant mucrone, veruque Sabello. Horat. 1. Sat. 9. 29. Sabella anus. (Sabinæ mulieres saga, et divinæ habebantur.) Id. Epod. 17. 28. Sabella pectus increpare carmina. Id. 3. Od. 6. 37. rusticorum mascula militum Proles, Sabellis docta ligonibus Versare glebas. Juvenal. 3. 169. Translatus subito ad Marsos, mensamque Sabellam. h.e. parcam et oleribus instructam, qualis fuit Sabinorum victus. 2. Sabelli, orum, apud Plin. 3. 12. 17. sunt populi Samnii a Sabinis oriundi: et videntur esse illi, quos memorat Horat. 2. Sat. 1. 36. Quos vero Colum. 10. 137. duros Sabellos appellat, iidem sunt ac Sabini. Adde Varron. apud Serv. ad 2. G. 167. 3. Est etiam cognomen R. Inscript. apud Murat. 16. 2. Cattia C. L. Sabella. Martial. 12. 43. memorat Sabellum quendam, obscenum poetam sui temporis.

SĂBINĂ, æ, f. 1. savina, Boddu, herba seu frutex duorum generum, altera tamarici similis folio, altera cupresso. quare quidam Creticam cupressum dixerunt. Seritur propagine, et avulsione. Folia ei nunquam decidunt. Hæc ex Plin. 16. 20. 33., 17. 13. 21. et 24. 11. 62., ubi et ejus utilitates recenset: et præcipue quod a multis in suffitus pro ture assumitur. Hinc Virg. Cul. 403. Herbaque turis opes priscis imitata Sabina. Alii leg. Sabinis. Ovid. 1. Fast. 343. Tura nec Euphrates, nec miserat India costum, Nec fuerant rubri cognita fila croci. Ara dabat fumos herbis contenta Sabinis. Adde 4. ibid. 741. et Propert. 4. 3. 58.

[ocr errors]

SĂ BINÆUS, a, um, adject. ad Sabinos pertinens. Est cognomen R. Inscript. apud Murat. 1257. 1. M. Abenna Sabinæus. SĂBINĒ, adverb. Sabinorum more, vel lingua. Varr. 4. L. L. 32. sub fin. Cyprum Sabine bonum. V. CYPRIUS §. 3. SABINENSIS, e, adject. idem ac Sabinus. Înscript. apud Grut.

SABRIO

992. 10. Q. Sallustii Q. L. Salvi (uxor) Sallustia Q. L. Myrrine Sabinenses.

re.

SĂBINI, orum, m. plur. 2. pop. Italiæ, ita dicti a Sabo filio Sanci, qui a Saturno ejectus est. Sil. 8. 421. læti pars Sancum voce canebant, Auctorem gentis, pars laudes ore ferebant, Sabe, tuas, qui de proprio cognomine primus Dixisti populos magna ditione Sabinos. Cato apud Serv. ad 8. Æn. 638. oriundos esse ait a Lacedæmoniis. Alias longius extendebantur, nempe ab Apennino ad Bor. usque ad Tiberim, et Anienem fl. ad Mer., ubi hodie Sabina provincia, pars orientalis Umbriæ, et aliqua pars dell' Abruzzo ulterio Erantque divisi in duas partes Velino fl. Nunc Sabina regio, la Sabina, angustioribus restringitur limitibus, scil. Tiberi fl. ad Occ., dall'Abruzzo ulteriore ad Or., Aniene ad Mer., Nare, et Velino fl. ad Bor. Festus ex Varron. scribit, Sabinos dictos quasi Sebinos, ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι τοὺς Θεοὺς, quod præcipui essent in cultu ac religione Deorum. Sic Plin. 3. 12. 17. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et Deorum cultu Sevini appellati. V. Silii loc. supra cit. Cic. Ligar. 11. eos vocat fortissimos, florem Italiæ, ac robur reipublicæ. Iidem laudati sunt ob morum gravitatem, severamque vivendi disciplinam. Hinc Liv. 1. 18. tristem ac tetricam illis disciplinam tribuit, illoque genere nullum aliud incorruptius fuisse testatur. Hinc et Martial. 1. 63. Casta, nec antiquis cedens Lævina Sabinis. et Juvenal. 10. 298. sanctos licet horrida mores Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinas. 2. Sabini quod volunt, somniant, proverbium antiquum est, et inde manasse ait Sinnius Capito, quod quotiescumque sacrificium propter viam fieret, hominem Sabinum ad illud adhibere solebant. nam is promittebat se pro eis somniaturum. idemque postquam evigilasset, sacra facientibus narrabat omne quidquid in quiete vidisset, quod quidem esset ex sacrificii religione. Unde venisse videtur in proverbium, Sabinos solitos quod vellent, somniare. Sed quia propter aviditatem bibendi quædam anus mulieres id somnium captabant, vulgatum est illud quoque; Anus quod vult, somniat, fere enim quod vigilantes animo volvimus, id dormientibus parere solet. Hæc Festus ex lectione Scaligeri. 3. Sabini item sunt incolæ Savii olim oppidi, nunc vici Savallò, in tractu, qui nunc Val di Sabbio, seu Val Sabbia dicitur in agro Brixiensi ad radices Alpium. Inscript. apud Reines. cl. 6. n. 100. Firmus Ingenui F. princeps Sabinorum. h. e. primarius civis illius oppidi.

SĂBINIANUS, a, um, adject. Sectatores, et auditores Massurii Sabini JCti Sabiniani dicti sunt. Ulp. Dig. 24. 1. 11. et Marcell. ibid. 41. 1. 11. Item libri ab eo conscripti. Imp. Justinian. Cod. 3. 33. 17. et ibid. 34. 14. etc. 2. Est etiam cognomen R. Inscript. apud Grut. 1114. 3. L. Vibius Aug. Lib. Florus fecit Vibio Sabiniano, etc. h. e. L. Vibius Florus libertus Vibiæ Sabinæ Augustæ, filiæ L. Vibii et Matidia Augusta, et Hadriani Aug. uxoris, fecit Vibio filio et liberto suo, cui Sabiniani cognomen datum fuit in honorem ejusd. Vibiæ Sabinæ amborum patronæ.

*SĂBINILLUS, a, um, adject. diminut. Sabini. Est cognomen R. Inscript. apud Murat. 438. 2. Sabinillus depositus, etc. Alia apud Fabrett. p. 101. n. 233. Vettenia Sabinilla.

9.

[ocr errors]

SĂBINUS, a, um, adject. ad Sabinos, eorumque regionem pertinens. Varr. 4. L. L. 32. circa med. Sabino bello, quod fuit Romulo et Tatio. et ibid. 10. Sabina lingua. et 5. ibid. 7. fana. Martial. 55. silva. et 4. 4. fæx. h. e. olei Sabini, quod ibi abunde provenit (unde bacciferum Sabinum Sil. 3. 596.), sed graveolens. Cato R. R. 70. Sabina herba. V. SABINA. 2. Est etiam cognomen R., ut M. Junius Sabinus in Inscript. Patavina apud Fabrett. p. 485. n. 160., et Q. Mustia Sabina in alia itidem Patavina, quam vide in QUINTUS §. 2. Hinc etiam Sabina Augusta uxor Hadriani Aug. quæ, ut probat B. Borghesius in Giorn. Arcad. T. 42. p. 190., fuit ex gente Vibia. 3. De Massurio Sabino. V. MASSURIUS §. 1. 4. A. Sabinus poeta Latinus, cujus nomine tres inscribuntur epistolæ elegiaco carmine, tribus Ovidii epistolis respondentes, Penelopes, Phyllidis, et nones; creditur est quibusdam auctor aliquarum etiam ex ipsis Ovidii Heroidib. Ab aliis ne illarum quidem trium auctor putatur. Ejus meminit Ovidius, ut æqualis, 2. Amor. 18. 27. *SĂBIS, is, m. 3. Sabæorum Deus, cujus meminit Plin. 12. 14. 32. 2. Item fluvius Belgii, qui nunc Sambra; ejus mentio est apud Cæs. 2. B. G. 16. et 18.

*SABORENSIS, e, adject. ad Saboram pertinens, Hispania Bæticæ oppidum, nunc Malaga Cannete. Inscript. apud Grut. 164. 1. Imp. Cæs. Vespasianus Aug. S. D.(salutem dicit) II viris et decurionibus Saborensibus.

'SĂBRIO, onis, m. 3. diminut. sabri, id est scabri, V. Ducangii Glossar. med. et inf. Latin. in V. Saber. Inscript. apud Oderic. Syllog. p. 228. n. 79. L. Valerius Capitolinus fecit L. Valerio Sabrioni tatæ suo.

« НазадПродовжити »