Зображення сторінки
PDF
ePub

SEGESTA

getis moderatus ahenæ Intonet erranti digito, penitusque (al. pedibusque) trabali Vecte laborantes in carmina concitet undas. Catull. 48. 5. Non si densior aridis aristis Sit hostræ seges osculationis.

SEGESTA, et Segetia, f. 1. Dea, quæ segetibus præerat, et segetes lætas facere existimabatur. Plin. 18. 2. 2. Hos enim Deos tunc maxime noverant, Sejamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in Circo videmus. Macrob. 1. Saturn. 16. Apud veteres quoque qui nominasset Salutem, Sejam, Segetiam, Tutilinam, ferias observabat. Augustin. 4. Civ. D. 8. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem invenire, cui semel segetem commendarent: sed sata trumenta, quamdiu sub terra essent, præpositam voluerunt habere Deam Sejam: cum vero jam essent super terram et segetem facerent, Deam Segetiam: frumentis vero collectis atque reconditis, ut tuto servarentur, Deam Tutilinam præposuerunt. Plin. 36. 22. 46. memorat ædem Fortunæ, quam Sejam appellant, a Servio rege sacratam: quæ fortasse eadem est ac Sieja Fortuna, quæ habetur apud Grut. 79. 5. In nummo Salonina Aug. apud Eckhel. D. N. V. T. 7. p. 419. Deæ Segetiae. 2. Segesta, oppidum Siciliæ occidentalis, inter Panormum et Lilybæum. Festus: Segesta quæ nunc appellatur, oppidum in Sicilia est, quod videtur Eneas condidisse, præposito ibi Egesto, qui eam Egestam nominavit. Sed præposita est ei s littera, ne obsceno nomine appellaretur, ut factum est in Malevento, quod Beneventum dictum est, et in Epidarano, quod usurparunt Dyrrhachium. Serv. ad 1. En. 554. narrat, Hippotem quendam nobilem Trojanum filiam habuisse Segestam, quam subducere volentem, ne ceto objiceretur, ut Hesiona Laomedontis, navi imposuisse, et sorti commisisse: delatæ in Siciliam vim intulisse Crinisum fluvium, canis vel ursi specie, et Egestum genuisse, qui a Virgilio Acestes dicitur: inde nomen urbi datum. 5. Segesta Tiguliorum apud Plin. 3. 5. 7. est urbs Liguria, nunc Sestri di Levante. 4. Segeste vero est oppidum Carnorum apud eund. ibid. 19. 23.

SEGESTANUS, a, um, et

SEGESTENSIS, e, adject. ad Segestam pertinens, oppidum Sicilia, V. SEGESTA §. 2. Cic. 6. Verr. 35. Segestane matrone. 2. Segestani, orum, apud Cic. ibid. 35. et 34. et apud Plin. 3. 8. 14., tum etiam Segestenses, ium, apud Cic. 5. Verr. 36. sunt incolæ illius urbis.

*SEGESTELLUM, i, n. 2. diminut. segestris. Not. Tir. p. 160. Segestre, segestellum.

SEGESTRĂ, æ, f. 1. et Segestre, is, n. 3. teges e paleis, et stramentis segetum confectus, quo lecticæ sternebantur, et involvebantur: a seges. Varr. 4. L. L. 35. Quod involvebant (lecticam), quod fere stramenta erant e segete, segestria appellant, ut etiam nunc in castris, nisi a Græcis. nam otέyaorpov, ubi lectus mortui fertur, dicebant. Id. apud Non. 1. 35. Lecticam queis involvebant, segestria appellabant. Lucil. apud eund. 14. 3. Pænula, si quæris, canteriu', servu', segestre Utilior mihi, quam sapiens. 2. Etiam e pellibus segestria facta sunt. Festus: Aépets Græci appellant pelles nauticas, quas nos vocamus segestria. Edict. Dioclet. p. 23. De segestribus. Se gestræ de caprinis pellibus N. octo X sexcentis. Pulvinare tenerrimum et maximum X sexcentis. Hinc patet, segestre fuisse idem ac stragulum pelliceum, quod memorat Paul. Dig. 34. 2. 24., et apud Plin. 8. 58. 83. Stragula cubicularia e pellibus talpæ.

3. Est etiam genus straguli, quod corpori injiciebatur in exercendo. Suet. Aug. 83. Vectabatur et deambulabat ita, ut in extremis spatiis subsultim decurreret, segestri, vel lodicula indutus. Ita cum Cujac. l. 3. Observ. c. 13. plerique legunt: sestertio minus recte alii. 4. Ponitur et pro quovis involucro, involto. Plin. 13. 12. 23. Charta emporetica inutilis scribendo, involucris chartarum, segestriumque in mercibus usum præbet; ideo a mercatoribus cognominata.

SEGETALIS, e, adject. a segete derivatum. Gladiolus segetalis, herba est folia habens gladio similia, caulem cubitalem, flores purpureos, radices duas parvulas, et rotundas, nascens juxta segetes. Apul. Herb. 78.

SEGĚTIA. V. SEGESTA §. 1.

[blocks in formation]

SEGMENTĀTUS, a, um, particip. ab inusit. segmento: intarsia to, segmentis variegatus, tessellatus, emblematis distinctus. Juvenal. 6.88. in magnis opibus, plumaque paterna, Et segmentatis dormisset parvula cunis. Martial. 6. 74. Calvam trifilem segmentatus unguento. h. e. unguenti quasi segmentis imbutus. Alii leg. semitatus, h. e. unguenti quasi suleis, aut semitis distinctus. Alii rectius semitactus. Isid. 19. Orig. 22. Segmentata (vestis est) zonis quibusdam, et quasi præcisamentis ornata. Symmach. 4. ep. 42. Amicitiæ cultus ingenuus est. Alba velamina, non segmentati amictus fidem vestiant. Arat. 2. 343. Qui (pontifex) segmentatus mediis altaribus adstat. h. e. segmentis distincta veste indutus. Inscript. apud Marin. Frat. Arv. n. 52. Discumbentes toralibus segmentatis. et n. 41. Fratres Arvales super toralibus segmentatis discubuerunt. 2. Translate. Symmach. 3. ep. 12. Pagina Tulliano segmentatæ auro.

SEGMENTUM, i, n. 2. tagliatura, tagliamento, taglio, xon, xóppa, sectio, incisio, sectura. Plin. ubi agit de secandis marmoribus, 36. 6. 9. Crassior arena laxioribus segmentis terit, et plus erodit marmoris. 2. Item sectio, divisio, divisione, sezione: itemque ipsa pars cujuslibet rei, quæ illa sectione continetur. Id. 6. 33. 39. Plura sunt hæc segmenta mundi, quæ nostri circulos appellavere, Græci parallelos. climi. et ibid. 34. 39. Quinto continentur segmento Bactra, Iberia, Armenia, etc. Auson. Edyll. 10. 118. de perca pisce. solidoque in corpore partes Segmentis coeunt, sed dissociantur aristis. h. e. incisuris. 3. Item particula secta ex serico, auro, purpura, et hujusmodi, quæ assuitur vel prætexitur vestibus ornatus gratia, striscia, nastro, fettuccia, frangia, cerro, guarnizione: et per synecdochen ipsa vestis. Usurpatur in plur. num. Val. Max. 5. 2. n. 1. Senatus permisit feminis purpurea véste, et aureis uti segmentis. Ovid. 3. Art. am. 169. Quid de veste loquar? nec vos, segmenta, requiro, Nec quæ bis Tyrio murice lana rubes. Juvenal. 2. 124. Segmenta, et longos habitus, et flamea sumit, Arcano qui sacra ferens nutantia loro Sudavit clypeis ancilibus. h. e. qui fuit sacerdos Martis, et Salius, muliebres et pretiosas vestes induit. Sidon. 8. ep. 6. ante med. Et illam Sarranis ebriam succis inter crepitantia segmenta plus picta oratione convenustavit. SEGNESCO, is, n. 3. segnis fio. Col. Aurel. 2. Acut. 18. a med. Mitescentibus, et segnescentibus sputis.

SEGNIPES, edis, adject. pigro, tardo, Вpadunovs, qui tarde incedit. Juvenal. 8. 67. tritoque trahunt epirhedia collo Segnipedes. h. e. equi pigriores, caballi.

SEGNIS, e, adject. pigro, tardo, poltrone, infingardo, neghittoso, orvos, apros, owns, piger, tardus, ignavus. Festus a se pro sine ducit, et nitor, eris, ut sit qui non nititur ad id, quod honestum est, aut utile. Alii a se, et ignis, quasi sine igne et ardore animi. Nep. Thrasyb. 2. Hæc illos ad persequendum segnes fecit. Quintil. 1. 3. Segnis et jacens puer. Tibull. 1. 1. 58. tecum Dummodo sim, quæso, segnis inersque vocer. Cic. fragm. apud Non. 1. 142. In quo tua me provocavit oratio, mea consecuta est segnis. Virg. 10. Æn, 699. poplite Palmum Succiso volvi segnem sinit. h. e. vulnere tardatum, nec amplius fugere valentem. Dixerat enim ibid. 697. Paimumque fugacem. Horat. 3. Od. 12. 8. neque pugno, neque segni pede victus. Id. 2. Sat. 3. 100. Aristippus servos projicere aurum jussit, quia tardius irent Propter onus segnes. Senec. Troad 10g0. Segni gradu pergere. Nemesian. Cyneg. 258. Segnes aures equi. h. e. quæ non sunt agiles, ut ibid. 245. dixerat: quæ facile non arriguntur. Ovid. 4. Pont. 8. 75. nec ad citharam, nec ad arcum scgnis Apollo est. et 3. ibid. 4. 50. Mens ad lætitiam segnis. Fal. Flacc. 8. 99. Segnis flatus. tardo respiro. et Virg. 11. En, 736. Segnes in bella. Ovid. 1. Pont. 5. 43. Segnia otia ducere. Id. 3. Mel. 563. jussis mora segnis abesto. et 12. ibid. 500. Segnia acta, Lucan. 9. 849. fata. h. e. mors tarde adveniens. Albinov. 1. 449. Segnes anni. h. e. nulla præclara re gesta, in otio peracti. Sic Sonec. Med. 399. et Hero. t. 6o. Segnis dies. h. e. quo nihil actum est. Curt. 8. g. ad fin. ætas. h. e. senectus, quæ passim tarda dicitur. Sic Virg. 3. G. 95. equus segnior annis. Senec. Herc. Fur. 69o. Segnis sopor. Lucan. 4. 700. metus. Ovid. Remed. am. 404. voluptas. h. e. quæ tarde et parum movet. Senec. Troad. 847. et Herc. Fur. 763. et Curt. 8. 9. ante med. Segnes aquæ. h. e. quæ placide et lente fluunt. Sic Plin. 3. 4. 5. Segnis Arar. V. ARAR

SEGMEN, inis, n. 3. ritaglio, xóμua, segmentum, resegmen: a seco. Fabius Pictor apud Gell. 10. 15. Unguium Dialis, et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Plin. 13. 12. 23. Longitudine papyri, quae potuit esse, segminibus utrinque amputatis. i briciole. Ita edition, vet. 1470. et 1472., quibus addi potest. 1., et adde Val. Flacc. 1. 357. Segnes radii solis, apud Nemeet antiquior 1469., ubi aperto errore est graminibus. Alii leg. resegminibus. Auson. Ecl. 1. 7. Sed solidum in parvis, nullique secabile segmen. h. e. atomus. Vitruv. 7. 3. in fin. Ita cannarum duplex in parietibus, ordinibus transversis, fixa perpetuitas, nec segmina, pec rimam ullam fieri patietur, scorzature nostrates vulgo yocant. Tom. IV.

sian. Cyneg. 212. sunt cum sol est in solstitio æstivo, et tardo ascensu descensuque movetur. Id. ibid. 164. postquam Phochus candentem fervidus axem Contigerit, tardasque vias, Cancrique morantis Sidus init. Sic Val. Flace. 1. 484. stellas segnes vocat Ursam utramque, et Booten, quæ pigra et tarda sidera a poetis dicuntur.

14

[blocks in formation]

2. Peculiare atque elegans est illud Lucan. 10. 114. sectisque (domus) nitebat Marmoribus; stabatque sibi non segnis achates, etc. h. e. non otiosus et ornatus solum gratia in tenues crustas dissectus, sed solidus et integer in columnam elaboratus, ut laquearia et tectorum pondus sustineat. 3. Cum refertur ad animi naturam, tardum stupidumve significat. Plin. 11. 52. 114. Frons ubi est magna, segnem animum subesse significat: quibus parva, mobilem. Tacit. 12. Ann. 26. Segnis indoles. Id. 1. Hist. 52. extr. Segne ingenium. 4. Ponitur et pro infructuoso, sterili, inuti li. Quintil. declam. 3. 4. Segnem futuris novalibus eruere silvam. Lucan. 9. 438, Hoc tam segne solum raras tamen exserit herbas. Virg. 1. G. 151. segnisque horreret in arvis Carduus. et ibid. 72. Et segnem patiere situ durescere campum . h. e. cessantem a cultura et fructu. Id. 2. 275. agro in denso non segnior ubere Bacchus. 5. Cum infinito. Horat. 3. Od. 21. 22. Segnesque nodum solvere Gratiæ. Ovid. 5. Trist. 7. 19. Dextera non segnis fixo dare vulnera cultro. Adde Lucan. 8. 296. ¶ 6. Cum genit. Tacit. 16. Ann. 14. Vir inquies animo, et occasionum non segnis. h. e. non tardus in occasionibus arripiendis, statim ac se offerunt. 7. Cicero comparativum fere usurpat, ut ad Pompej. post ep. 11. l. 8. ad Att. sub fin. Si cui adhuc videor segnior fuisse, etc. Id. 1. Fin. 10. a med. Nec me segniorem ad respondendum reddidisti. Id. Font. 3. sub fin. Segniores ad imperandum. Adde Dom. 22. Sic Cæs. 1. B. C. 3. Laudare promptos, castigare segniores. et Liv. 24. 13. extr. Segnior ad credendum. 8. Sæpe præfixa negatione adhibetur: et alacritatem celeritatemque significat. Virg. 4. En. 149. haud illo segnior ibat Æneas. et 7. ibid. 383. non cursu segnior illo Per medias urbes agitur. Adde 8. ibid. 414., Val. Flacc. 5. 587. et Lucan. 6. 181. Sic Val. Max. 6. 4. n. 2. Nihilo segnior Scipionis in concione gravitas. 19. Segne adverbii ritu pro segniter. Ammian. 21. 10. Nihil deinde differendum, nec agendum segne ratus. 10. Comp. Segnior §. 1. 4. 7. et 8. pro quo segnitior est apud Ulp. Dig. 47. 10. 17. a med., ut quidem edidit Torrentin. Sup. Segnissimus habet Apul. Apolog. Lana segnissimi corporis excrementum.

SEGNITAS, atis, f. 3. segnitia. Accius apud Non. 2. 808. Eo nunc quod eorum segnitate ardet focus. Id. ibid. Ut dicam, te metu, aut segnitate addubitare. Cic. 1. Orat. 41. Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem hominum, atque inertiam. Ita leg. Non. ibid. et 4. 53., sed in libris editis passim habetur segnitiem.

et

SEGNITER, adverb. tardamente, pigramente, neghittosamente, dxvmpus, dipyos, tarde, pigre, ignave, per inertiam. Liv. 2. 58. a med. Segniter, otiose, negligenter, contumaciter omnia agere. Suet. Cal. 43. Adeo segniter et delicate, ut octophoro veheretur. Vellej. 2. 69. Ad ictum servi sui Dolabella non segniter cervicem dedit. Curt. 4. 3. Ne segniter adsidere uni urbi videretur. Tacit. 2. Hist. 97. Auxilia e Germania excivit segniter, et necessitatem dissimulans. Stat. 1. Silv. 4. 106. inveniunt positos jam segniter artus, Pugnantemque animam. h. e. membra graviter ægrotantis jacentia penitus, et lethargo oppressa, ita ut ne moveri quidem possent. Tacit. 2. Hist. 71. Mitis, et injuriam segniter laturus. h. e. tarde sensurus, equo animo passurus. 2. Comp. Segnius est frequens. Liv. 3o. 21. Segnius homines bona, quam mala sentiunt. Id. 40. 27. Hostes segnius socordiusque oppugnabant. Tacit. 3. Hist. 4o. Segnius, quam ad bellum incedens. Suet. Claud. 9. Quod statuas segnius locandas curasset. Horat. Art. P. 180. Segnius irritant animos demissa per aures, Quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus. h. e. tardius et remissius. 3. Præcedente negatione significat eadem celeritate, alacritate, diligentia. Sallust. Jug. 78. extr. Oppidani insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare. Nep. Dalam. 2. extr. Cum ab Ariobarzane desertus esset, nihilo segnius perseveravit. Plin. 3. ep. 18. sub fin. Non ideo tamen segnius precor, ut, etc. Flor. 3. 3. Nec segnius, quam minati fuerant, per Alpes ferebantur. Lucan. 6. 286. qui Cæsaris arma Segnius haud vidit, quam, etc. Adde Plin. 6. ep. 20., Liv. 7. 18. sub fin., Suet. Ner. 20. ad fin., Plin. Paneg. 69., Tacit. 3. Hist. 25. in fin., item Ovid. 7. Met, 770. et 10. ibid. 588., quibus loc. alii reponunt secius, aut sequius, levi aut nulla mutatione sententiæ. Sic Plin. 28. 7. 23. Si in defectu Lunæ congruat vis illa, irremediabilem fieri: non segnius et in silente. similmente, non altrimenti. 4. Sup. Segnissime habet Cassiod. 1. Variar. 35. Nauta torpedinis tactu segnissime torpuerunt.

SEGNITIA, æ, f. 1. et Segnities, ei, f. 5. tardità, pigrizia, infingardaggine, poltroneria, negligenza, dpɣia, öxvos, tarditas, pigritia, inertia, negligentia. Cic. 1. Fin. 2. Rudem esse in nostris poetis, aut inertissima segnitiæ est, aut fastidii delicatissimi. Id. Brut. 81. ad fin. Sine arrogantia gravis esse videbatur, et sine segnitia verecundus. Id. 1. Orat. 41. Castigemus segnitiem hominum atque inertiam. Ter. Andr. 1, 3, 1. Enimvero, Daye, nibil loci est

SEGREGO

segniti, neque socordiæ. Ubi Donat. segnitiæ ad agendum, socordiæ ad considerandum. Plaut. Asin. 2. 1. 6. Tu abs te socordiam omnem rejice, et segnitiem amove. Virg. 2. En. 373. Festinate viri. nam quæ tam sera moratur Segnities? Tacit. 1. Hist. 33. Cunctatione et segnitia tempus terere. 2. Translate. Id. 3. ibid. 42. Valens e sinu Pisano segnitia maris, aut adversante vento, portum Herculis Monacci depellitur. calma, bonaccia. Sic segnities ventorum apud Colum. 2. 21. ad fin. h. e. silentium, quies, cum venti nequicquam exspectantur ad ventilanda frumenta in area. Alii tamen in Tacit. leg. sævitia. Quintil. declam. 12. 11. Segnities verbi. h. e. tarditas, parcitas, verbum minus exprimens rei atrocitatem. 3. Aliquando est socordia, stultitia, stupiditas. Suet. Claud. 5. Super veterem seguitiæ notam ebrietatis quoque et aleæ infamiam subiit. Tacit. 4. Ann. 59. extr. Qui nunc patientiam senis et segnitiam juvenis justa insultet. Huc trahi etiam potest illud Plaut. Trin. 3. 3. 66. In ejusmodi negotio diem sermone terere, segnities mera est. è una mera pazzia. Potest etiam verti trascuraggine, negligentia. segnis enim et piger negligens est. Quo sensu Colum. 9. 5. de apib. Neque ea res curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immunda segnitiæ perosa est. æque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter. h. e. cum apes negligentia curatoris immunditiis infestantur.

*SEGOBRIGENSIS, e, adject. ad Segobrigam pertinens, Hispa niæ urbem, quam Plin. 3. 3. 4. vocat Celtiberia caput, nunc Segorbe. Inscript. apud Grut. 320. 2. L. Annio L. F. Gal. Cantabro omnib. honorib. gestis Segobriga decreto ordinis pecunia publica Segobrigenses.

SEGONTIACI, orum, m. plur. 2. Britanniæ populi, ad quos alii pertinere contendunt urbem Segontium in Antonin. Itiner. memoratam, alii negant. Cæs. 5. B. G. 21. Cenimagni, Segontiaci, Ancalites. Inscript. apud Donat. 37. 1. Deo Herculi Segontiacorum, etc. *SEGONTINENSIS, e, et

* SEGONTĪNUS, a, um, adject. ad Segontium, vel Seguntiam, vel Saguntiam pertinens, Arevacorum oppidum in Hispania Tarraconensi, a Plin. 3. 3. 4. et Liv. 34. 19. memoratum, nunc Siguenza. Inscript. apud Grut. 866. 4. C. Clodio C. F. Flavo Segontinen., etc. Alia apud eund. 324. 2. C. Atilio C. F. Quir. Crasso Segontino, etc. SEGREGATIM, adverb. separatamente, separatim. Prudent. præf. Hamartig. 39. Et segregatim numen æternum colens. SEGREGATIO, onis, f. 3. separazione, separatio. Tertull. Anim. 43. Somnus est segregatio spiritus.

SEGREGATUS, a, um, particip. a segrego: separato dal gregge, a grege separatus, droẞouxoλndeic. Phædr. 3. 15. Ovesque segregatas ostendit procul. h. e. separatas a grege capellarum. 2. Translate est simpliciter sejunctus, separato. Cic. 5. Tusc. 28. Quid ea vita fœdius? quid deformius sola relicta, comitatu pulcherrimo segregata? Ter. Hecyr. 5. 1. 26. Polliceor tibi, me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum. h. e. me segregasse a me Pamphilum, di aver allontanato, licenziato da me Panfilo.

SÉGREGÍS, e, vel potius Segrex, egis, et Segregus, a, um, adject. separato, áñtodioprodeis, voopiosis, segregatus, sejunctus, separatus: quasi a grege remotus. Senec. 4. Benef. 18. Quæcumque animalia vaga nascuntur, et actura vitam segregem, armata sunt. solitaria. Alter Senec. Hippol. 1208. Qui nova natum nece Segregem sparsi per agros. h. e. discerptum, dilaniatum, in frusta concisum. Prudent. 7. Cathemer. 28. Fragore ab omni quem remotum et segregem Sprevisse tradunt criminum frequentiam. Id. Hamartig. 804. Omnibus una subest natura, sed exitus omnes Non unus peragit, placitorum segrege forma. h. e. dissimili, diversa, varia. Auson. Parental. 8. 10. Ipse tuo vivens segregus arbitrio. Grævius mallet segregis. Adde Sidon. 9. ep. 3. 2. Rectus segrex tribuitur Plaut. Most. 2. 2. 85. Quæso, quid segrex es? h. e. quid exsternatus es. Alii leg. quid ægre est?

dal gregge,

SĒGRIGO, as, avi, atum, a. 1. disunire, separar άroßouxokéw, a grege separo. Nemesian. Cyneg. 156. de canib. sie conscia mater Segregat egregiam sobolem virtutis amore. V. ABGREGARE, et Phædr. in SEGREGATUS §. 1. ¶ 2. Translate est separare, allontanare, apopigw, separo, sejungo, admoveo, removeo. Cic. 5. Phil. 11. Exclusit illum a republ., distraxit, segregavit scelus ipsius. Id. Har. resp. 12. extr. Qui antea voce præconis a liberis semovebantur, tuis ludis, non voce, sed manu liberos a se segregabant. Id. Arch. 2. extr. Segregare aliquem a numero civium. Stat. 1. Theb. 183. Tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fido Segreget, Plin. 34. 2. 3. Segregare se a ceteris. distinguersi. et Cic. 2. Nat. D. 59. a med. Eloquendi vis nos a vita immani et fera segregavit. Ter. Heaut. 2. 4. 6. Meretrices, quæ vulgus abs se segregant. h. e. non omnes promiscue admittunt, sed uni se dant. Plaut. Most. 5. 1. 9. Illi me e senatu segregant. Aecius apud Non.

SEGREGUS

3. 93. et 4. 330. Ut omnes adhibeant faventiam, ore obseena dicta segregent. Ter. Hecyr. 3. 5. 30. Segreganda mater a me est. Plaut. Capt. 3. 3. 2. Spes, opes, auxiliaque a me segregant, spernuntque se. Id. Mil. 4. 6. 17. Ille illas spernit segregatque ab se omnes. 7d. Trin. 1. 2. 41. et Asin. 4. 1. 29. Omnes bonos curare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent. Cic. 3. Orat. 47. Iambum et trochæum frequentem segregat ab oratore Aristoteles. Id. 3. Fin. 9. Segregare virtutem a summo bono. Liv. 45. 23. ante med. Publicam causam a privatorum culpa segregaturus. Id. 1. 25. Ut segregaret pugnam, capessit fugam: h. e. ut hostes disjungeret, cum unus contra tres pugnaret. 3. Item secerno. Petron. Satyr. 135. Grana sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. 14. Segregare sermonem apud Plaut. Mil. 3. 1. 60. et Pæn. 1. 2. 136. est abrumpere, et tacere. 5. Tmesis est in illo Lucret. 1. 452. Discidio potis est sejungi, seque gregari. ¶ 6. Particip. Segregaturus et Segregandus §. 2.

SEGREGUS.

SEGREX.

V. SEGREGIS.

SEGULLUM, i, n. 2. terræ genus in summo solo, ex qua metallarii cognoscunt subesse venam auri. Plin. 33. 4. 21. Aurum qui quærunt, ante omnia segullum tollunt: ita vocatur indicium.

SEGUSINUS, a, um, adject. ad Segusium, seu Segusionem pertinens, Alpium Cottiarum urbem, nunc Susu. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. 210. 3. Genio municipi Segusini Jul. Marcellinus V. P. ex voto posuit. 2. Segusini, orum, absolute sunt incolæ illius urbis. Alia apud eund. ibid. 234. Præfectus ceivitatium Seguviorum, Segusinorum, etc.

de

SEJA. V. SEGESTA §. 1.

SEJĀNIĀNUS, a, um, adject. ad L. Ælium Sejarum pertinens, quo vide vocem sequent. §. 3. Senec. Consol. ad Marc. 1. Sejaniani satellites. et mox. Sejanianum jugum.

SEJĀNUS, a, um, adject. ad M. Sejum pertinens, civem R., ut Sejanæ ædes, Varr. 3. R. R. 2. pastiones, Id. ibid. 2. Sejanus equus, fuit equus Cn. Seji civis Romani, inusitata magnitudine, omnibusque aliis equorum laudibus præstantissimus adeo, ut ex eorum genere equorum crederetur, quos Hercules occiso Diomede Argos perduxit. Sed equus iste eo fato fuit, ut quisquis possideret eum, is cum omni familia interiret. Primus enim hujus equi dominus a M. Antonio, qui postea triumvir constituendæ reipubl. fuit, damnatus, miserando affectus est supplicio. Hunc deinde emit Cornelius Dolabella HS. centum millibus, qui et ipse a Cassio victus, in prælio occubuit. Ab hoc ad Cassium victorem equus pervenit, qui ab Antonio victus, sibi manus intulit. Nec multo post Antonius vietor, qui equum hunc abstulerat, ab Augusto victus simili mortis genere periit. Hinc ortum est proverbium, at homines calamitosi Equum Sejanum habere dicerentur. Hæc Gell. 3. g. 3. Est etiam cognomen R., ut L. Elius Sejanus, qui Vulsiniis in Etruria ortus, patre Sejo Strabone Eq. R., a quodam L. Elio adoptatus cognomen Sejami, ut moris erat, sibi adscivit. Hic sub Tiberio ejus amicitiam, et summam potentiam nactus, tandem, cum res novas in eundem moliretur, hostis judicatus miserrime periit. Ejus meminere Tacit. 4. Ann. 1. et alibi, Suet. Tib. 55., Juvenal. 10. 63., aliique permulti.

*SEJO, onis, m. 3. qui serit: a serendo, ut Seja, de qua V. Plin. loc. cit. in SEGESTA §. 1. Est cognomen R. Inscript. apud Don. el. 1. n. 29. T. Granius Sejo.

*SEJŪGA, æ, f. 1. idem ac sejugis. Isid. 18. Orig. 36. Quadriga, et bigæ, triga, et sejugæ ab equorum numero, et jugo dicta: ex quibus quadrigas Soli, bigas Lunæ, et trigas Inferis, sejugas Jovi sacraverunt. et mox. Sejugarum maximus currus currit Jovi, propter quod maximum Deorum suorum eum esse credunt.

*SEJŪGÁLIS, e, adject. ad sejuges pertinens. Not. Tir. p. 181. Sejuges, sejugales.

SEJUGĀTUS, a, um, particip. ab inusit. sejugo: disgiunto, separato, diviso, xwpictos, sejunctus, separatus, divisus. Cic. 1. Divin. 32. a med. Humani animi eam partem, quæ sensum, quæ motum, quæ appetitum habeat, non esse ab actione corporis sejugatam. Apul. 6. Met. Si spiritus corpore tuo semel fuerit sejugatus. Id. ibid. paulo sup. Singulis granis rite dispositis, atque sejugatis, h. e.

secretis.

SEJŪGIS, e, adject. qui sex equos jugo junctos habet, et currus subauditur. V. Inscript. in DECEMJUGIS. Adde alias apud Fabrett. p. 276. n. 165. et Grut. 337. ¶ 2. Sejuges, um, absolute sunt ipsi equi seni ad unum currum adhibiti: vel currus, qui a sex equis trahuntur. Plin. 34. 5. 10. Serum hoc, et in his non nisi a Divo Augusto sejuges, sicut et elephanti. Liv. 38. 35. Sejuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi. Apul. Florid. n. 16. Vir, cui omnes provinciæ quadrijuges, et sejuges curras ubique gentium ponere gratu

SELECTUS

107 lantur. 3. Sejuges etiam dicuntur separati, sejuncti, vel qui si ne jugo, et legibus sunt. Solin. 4. de Sardinia. Sejuges gentes ad unum morem conjugare.

SEJUNCTIM, adverb. separatamente, disjuncte, separatim. Tibull. 4. 1. 103. Seu libeat duplici sejunctim cernere Marte, Dexter uti lævum teneat, dextrumque sinister Miles, sitque duplex geminis victoria castris. Ita legend. probat Heynius, alii aliter leg.

SEJUNCTIO, onis, f. 3. dedeuats, actus sejungendi, separatio, divisio. Habet locum inter figuras sententiarum. Cic. 3. Orat. 53. Propositioque, quid sis dicturus, et ab eo, quod est dictum, sejunctio, et reditus ad propositum, etc. 2. Discordia, dissidium. Flor. 1. 23. Deinde moribundos a sejunctione redisse in gratiam.

SEJUNCTUS, a, um, particip. a sejungo: separato, disgiunto, Xopotos, separatus, disjunctus. Cic. 1. Fam. 9. Si hoc tempore, quo sejuncti fuimus, et una, et Romæ fuissemus. Alii leg, disjuncti. Lucret. 1.430. nihil est, quod possis dicere ab omni Corpore sejunctum, secretumque esse ab inani. Cic. 5. Verr. 84. Defensio remota ab utilitate, sejuncta a voluntate atque sententia legis. Nep. Pelop, 3. Libet interponere, etsi sejunctum a re proposita est, etc. Id. Attic. 10. extr. Ut appareret, nullam sejunctam sibi ab eo velle fortunam. Quintil. 8.3. Exercitatio procul a veritate sejuncta. Claudian. VI. cons. Honor. 407. Laribus sejuncta potestas Exulat. h. e. remota a Laribus. Lucret. 2. 18. Corpore sejunctus dolor absit. Apul. de Deo Socrat. Non usque adeo sejunctos et alienatos a nobis Deos prædico, ut, etc.

SEJUNGO, is, unxi, unctum, a. 3. separare, disgiungere, xpilw, dñoševɣvvμ, seorsum jungo, separo, semoveo, segrego. Lucret. 1. 451. Conjunctum est id, quod nunquam sine perniciali Discidio potis est sejungi, seque gregari. Cic. 10. Fam. 6. Sejunge te, quæso, aliquando ab iis, cum quibus te temporum vincula conjunxerunt. Nep. Annib. 3. ad fin. Alpes, quæ Italiam a Gallia sejungunt. Justin. 4. 1. in fin. Discedere ac sejungi promontoria, quæ ante juncta fuerant, arbitrere. Siat. 5. Silv. 3. 241. sejungere matrem Jam gelidis nequeo bustis. staccare. Cic. 3. Nat. D. 24. Fortunam nemo ab inconstantia et temeritate sejunget. Id. Vatin. 10. . extr. Quod me ex fortissimorum civium numero sejungendum non putaris.

SELAGO, ginis, f. 3. planta herbæ Sabinæ similis, contra omnem perniciem utilis habita, et fumo contra oculorum vitia. Plin. 24. 11. 62.

SÈLAS, n. Selas Græci vocant incensi aeris lucem, inquit Apul. de Mundo. Est autem meteori quoddam genus: a osλas, aos, to, fulgor. Senec. 1. Quæst. nat. 15. Fulgores, inquis, quomodo fiunt, quos Græci sela appellant? τὰ σέλα.

SELECTIO, onis, f. 3. scelta, exhorn, actus seligendi. Cic. 2. Fin. 13. ad fin. Ut eam rerum selectione exspoliarent. Id. 3. ibid. 4. Nulla selectione uti. Id. 3. Leg. 10. Est iniqua in omni re accusanda, prætermissis bonis, malorum enumeratio, vitiorumque sele. Id. 3. Fin. 9. circa med. Si selectio nulla sit ab iis rebus, quæ contra naturam sint, earum rerum, quæ sint secundum naturam. 2. Selectioni contraria est rejectio. Id. 3. Fin. 6. Quæ inventa selectione, et item rejectione, etc. h. e. quæ inventa, adhibita selectione et rejectione, etc.

ctio.

SELECTOR, oris, m. 3. sceglitore, aipsτns, qui selegit. Augu stin. 7. Civ. D. 3. Cujus muneris Deam (Mentem) selectores isti inter selecta numina minime posuerunt.

SELECTUS, a, um, particip. a seligo: scelto, trascelto, eletto, exλextos, electus, delectus, eximius. Cic. 1. Nat. D. 30. in fin. Selectæ brevesque sententiæ. Ovid. 5. Fast. 71. Romulus hoc vidit, selectaque pectora Patres Dixit. ad hos Urbis summa relata novæ. 2. Dii selecti sunt duodecim mares, Janus, Juppiter, Saturnus, Genius, Mercurius, Apollo, Mars, Vulcanus, Neptunus, Sol, Orcus, Liber pater: octo feminæ, Tellus, Ceres, Juno, Luna, Diana, Minerva, Venus, Vesta. Ita Varr. antiquitat. rer. divin. l. 16., qui de Diis selectis inscribebatur, apud Augustin. 7. Civ. D. 2., qui ibid. et c. 3. de hac appellatione multa disputat: ac demum arbitratur, non ideo dictos selectos, quod præstantiores in mundo administra tiones agerent; sed quia populis magis innotescerent. Adde ibid. 27. et 33.3. Selecti judices erant judices causarum publicarum, qui una cum prætoribus quæstionum perpetuarum in decurias distributi judicia de criminibus publicis, et capitalibus exercebant: ita dicti, quod a prætore Urbano non sorte, sed judicio, et jurejurando initio magistratus seligebantur ex ordinibus iis, apud quos judicia essent. Cic. Cluent. 43. Deinde prætores tantum Urbani, qui jurati debent optimum quemque in selectos judices referre. Adde Horat. 1. Sat. 4. 123. et Ovid. 1. Amor. 10. 38. et 2. Trist. 132. 4. Plin. 33. 2. 7. docet, decurias judicum pluribus nominibus discretas fuisse, tribunorum æris, selectorum, judicum, et nongente

[blocks in formation]

fum, ubi quod selectos a judicibus distinguit, ideo facit, quia sub Augusto (qui decurias judicum recognovit, et auxit, ut est apud Suet. Aug. 29. et 31.) capere selecti esse nomen ordinis, qui antea erant sortis, judices vero dicti, qui alterius et inferioris ordinis erant, et fortasse hoc loco intelliguntur ducenarii: quæ fuit quarta decuria ab Augusto instituta, ut narrat Id. loc. cit. 32. ad fin. Quod selecti nomen ordinis fuerit, colligi videtur ex illo Senec. 3. Benef. 7. extr. Ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest ad hæc sumi judex ex turba selectorum, quem census in album, et equestris hereditas misit. Sed rectius alii Senecam censent de iis loqui universim, qui a prætore olim seligebantur, ut dictum est. Hactenus Forcellinus. 5. Verum, cum ante Augustum tres tantum fuerint judicum decuriæ, senatorum scilicet, equitum, et tribunorum æris, quibus ipse quartam ducenariorum, et Caligula quintam item ducenariorum addidit (V. DECURIA §. 2.); ex vetustis lapidibus satis exploratum est, hos omnes nullo discrimine fuisse appellatos modo judices de selectis (Inscript. apud Grut. 436. 5.), modo judices selectos ex decuriis trib. (Alia apud eund. 479. 6., ubi tamen perperam pro TRIB. leg. TRID.), vel ex decuriis quatuor (Alia apud Murat. 760. 1.), vel ex decuriis quinque (Alia apud Maff. Mus. Ver. 365. 3.), modo judices ex quinque decuriis inter selectos (apud eund. ibid. 371.4.). Quandoque tamen qui ex tribus prioribus decuriis erant, judices quadringenarii vocati sunt, ut scilicet distinguerentur ab iis, qui ex duabus postremis ducenarii dicebantur. V. QUADRINGENARIUS §. 2. Hinc ex Plinii loe. cit. in §. 4. patet, eos, qui judicia exercebant, solitos fuisse usurpare diversa et superba nomina, licet eodem omnes pacto et judices, et selecti, et ex decuriis tribus, quatuor, quinque jure ac merito appellandi essent.

*SELEÑA, æ, et Selene, es, f. 1. oλnjun, luna. Est etiam cogno. men R. Inscript. apud Grut. 376. 7. Justinæ Selenæ uxori etc. Alia apud Marin. Frat. Arv. p. 613. Licinia M. Crassi Lib. Selene.

SELENIO, onis, f. 3. et Selenium, ii, n. 2. ceλrvov, lunula, diminut. lunæ. Est cognomen R. Inscript. apud Donat. 427.9. Cornuficia 3. L. Selenio. Alia apud Murat. 1599. 11. Cornificia L. L. Selenium.

SELENION,ii, n. 2. cevov, herba paconia, apud Apul. Herb. 64. SELĒNĪTIS, itidis, f. 3. asλnvitis, gemma ex candido translucens melleo fulgore, imaginem lunæ continens (quæ Græce osv), redditque eam in dies singulos, crescentis minuentisque numeris: nascitur in Arabia. Plin. 37. 10. 67.

SELENITIUM, ii, n. genus hederæ minore acino, racemo sparsiore. Plin. 16. 34. 62.

SELENŎGŎNON, i, n. 2. herba eadem quæ selenion. Apul. Herb. 64.

SELENUSIUM, ii, n. 2. genus tritici præcipuum. Plin. 18. 7. 12. n. 1. Alii leg. Selinusium, quod præstat.

SELEPĪTĀNUS. V. EPIDAURITANUS §. 3.

SELEUCENSIS, e, adject. ad Seleuciam (Zeλsuxstav) pertinens. Multa sunt autem oppida Seleuciæ nomine, in Syria, Mesopotamia, Cilicia, etc., de quib. V. geographos. Hinc Seleucenses, ejus oppidi homines. Plin. 5. 32. 42.

SELEUCĒNUS, a, um, adject. ad Seleuciam pertinens. Capitolin. Ver. 8. Incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperunt.

SELEUCIA, æ, f. 1. Zeheúneca, cognomento Magna, urbs Mesopotamice ad Tigrim fluvium contra Ctesiphontem. Plin. 5. 26. 21. 2. Seleucia cognomento Pieria, urbs Syriæ apud ostia Orontis. Id. 5. 12. 13. 3. Seleucia etiam, cognomento ad Belum, urbs Syriæ, in Casiotide reg. ad Belum fl. Id. 5. 23. 19. 4. Alia sunt alibi hoc nomine urbes, de quibus V. geographos.

SELEUCIANUS, a, um, adject. a Seleucia, ut Seleuciana provincia, Cic. 4. Att. 18., ubi alii leg. Siliciana.

SELEUCIDES, um, f. plur. 3. aves Casii montis incolis gratæ. Plin. 10. 27. 39.

*SELEUCIS, idis, f. 3. celeuxis, poculi, navis, et vestis quoddam genus, item calceamentum muliebre, quæ omnia sic appellata sunt a Seleuco rege. Est cognomen R. Inscript. apud Murat. 1582. 7. Felix Lydes L. dat Seleucidi Lydes L. conjugi.

SELGICUS, a, um, adject. ad ignotam quampiam regionem pertinens. Tertull. Pall. 3. Exinde materia; nec de ovibus dico Milesiis, et Selgicis, et Altinis, aut queis Tarentum, vel Batica cluit, natura colorante. Pro Selgicis, aut Salgicis, ut alii legunt, scribendum esse Gallicis, satis arguunt scriptorum loc. cit. in V. LANA S. 2.

SELGITICUS, a, um, adject. a Selga oppido Pamphylia, ut Selgiticum oleum, facticium, ex herbis selectis compositum, nervisque admodum utile. Plin. 15. 7. 7. et 23. 4. 49.

SĒLĪBRĂ, æ, f. 1. mezza libbra, nμipov, dimidia libra: a se

SELLA milibra, per syncop.; habet autem primam syllabam brevem, quamvis longa sit in semis. Plin. 14. 16. 19. n. 5. Malobathri selibris in musti congios duos additis. Martial. 4. 46. Et turis, piperisque tres selibræ. Id. io. 57. Argenti libram mittebas: facta selibra est. Cato R. R. 84. Selibra farinæ. Varr. 4. L. L. 3o. Se valet dimi dium, ut in selibra et semodio. Liv. 5. 47. a med. Selibras farris, et quartarios vini contulerunt.

"SELICIĀNUS, a, um, adject. ad Q. Selicium pertinens, feneratorem Romanum, de quo apud Cic. 1. Att. 12. et 1. Fam. 5. mentio est. Id. 10. ibid. 16. De villa Seliciana et curasti diligenter, et scripsisti facetissime.

SELĪGO, inis. V. SILIGO §. 3.

SĒLĪGO, is, egi, ectum, a. 3. scegliere, fare scelta, trascegliere,. eleggere, dnokéyw, exλéyw, seorsum lego, secerno, deligo. Cic. Orat. 15. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet, et seliget. et ibid. 29. a med. Quæ exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer, vel posse eligere qui quærerent. Ovid. 3. Amor. 1.49. tu selige tantum, Me quoque velle velis, anne coactus amem. Apul. 10. Met. Partes optimas quasque devorabam, et rancidiora seligens, abliguriebam dulcia. h. e. rejiciens.

11.

SELINÖIDES, gehvostors, epitheton brassicae crisp, a similitudine apii foliorum. Zevov enim apium est. Plin. 20. g. 33. *SELINON, et Selinum, i, n. 2. oshevov, apium (nostrates vulgo séleno vocant). Apul. Herb. 8. 116. et 118.

*SELINOPHYLLON, i, n. 2. cekivópukhov, herba eadem ac callitrichon, polytrichon, adianton, etc. Apul. Herb. 47.

SELINUNTIUS, a, um, adject. ad Selinuntem oppidum, et fluvium Siciliae Australis pertinens. Selinuntii ejus cives apud Plin. 3. 8. 14.

SĒLĪNŪSIUS, a, um, adject. ad Selinuntem oppidum, et fluvium Sicilia, Achaia, et Cilicia pertinens, ut Selinusia creta, Vitruv. 7. 14. et Plin. 35. 6. 27. terra, Id. ibid. 16. 56. V. SELENUSIUM.

SELIQUASTRUM, i, n. 2. sedia fatta all' antica, panca, ëò̟şa, sedile, sella. Festus: Seliquastra, sedilia antiqui generis appellantur, d littera in I conversa, ut etiam in sella factum est, et subsellio, et solio, quæ non minus a sedendo dicta sunt. Varr. 4. L. L. 28. Ab sedendo appellantur sedes, sedile, solium, seliquastrum. Paul. Dig. 33. 10. 4. Instrumenti significatione rheda, et seliqua stra in supellectili adnumerari solent. Alii leg. sedularia. h. e. quæ in rheda sedenti subjiciuntur. Hygin. 2. Astron. 10. et 3. ibid. g. Cassiopeja sedens in seliquastro collocata est.

3. Sel

SELLA, æ, f. 1. seggia, sedia, scanno, epa, povos, sedes, sedile. Plaut. Curc. 2. 3. 32. Viden', ut expalluit? datin' isti sellam, ubi assidat, cito? Cic. 1. Divin. 46. a med. Cum virgo staret, et Cæcilia in sella sederet. et mox. Ut in ejus sella requiesceret. Petron. Satyr. 136. Fracta est putris sella, quæ staturæ altitudinem adjecerat. Cic. 4. Catil. 8. Nulli sunt inventi, qui non ipsum illum sellæ, atque operis, et quæstus quotidiani locum salvum esse velint. h. e. artificium, quod sedendo exercetur. unde sellularii. Plaut. Pan. 1.2.56. Meretrices, quæ tibi olant stabulum, statumque, sellam, et sessibulum merum. h. e. quæ totos dies prostant sedendo, et amatores exspectando. Senec. 1. Benef. 9. Rusticus, inurbanus est, si quis conjugem in sella prostare vetuit, et vulgo admissis spectatoribus vehi undique perspicuam. h. e. sella gestatoria (de qua mox) aperta in publicum prodeuntem, omnibus se conspiciendam dare. 2. Sella familiarica, quæ et simpliciter sella, locus ad ventrem exonerandum, cesso, cameretta, paviov. Scribon. Compas. 193. Ex stomacho cruorem rejiciunt, postea per sellas eundem dejiciunt. et ibid. 227. Cum desederint ad sellam. Cato R. R. 157. a med. vocat sellam pertusam. V. FAMILIARICUS. la gestatoria, quæ et sella absolute, sedia di mano, lettiga, seggetta, portantina, qua ditiores humeris hominum vehuntur, popetov. V. GESTATORIUS §. 2. Plin. 3. ep. 5. a med. Romæ quoque sella vehebatur. Juvenal. 1. 124. Ostendens clausam et vacuam pro conjuge sellam. Suet. Aug. 53. In consulatu pedibus fere, extra consulatum sæpe adaperta sella per publicum incessit. Id. Oth. 6. a med. Abditus propere muliebri sella, in castra contendit: ac deficientibus lecticariis, cum descendisset, etc. Tacit. 14. Ann. 4. Agrippina gestamine selle Bajas pervecta. et 15. ibid. 57. Vinclo fasciæ in modum laquei ad arcum sellæ restricto, indidit cervicem. Id. 1. Hist. 27. Selle aliquem imponere. et ibid. 35. Sella levari. Martial. 12. 17. gestari. Id. 2. 57. Recensque sella linteisque lorisque. ¶4. Differunt sella et lectica: quod in illa sedetur, in ista decumbitur. Suet. Claud. 25. Viatores, ne per Italiæ oppida, nisi aut pedibus, aut sella, aut lectica transirent, monuit edicto. Martial. 11. .98. Lectica nec te tuta pelle veloque, Nec vindicabit (a basiis ) sella saepius clausa.et 10. 10. Lecticam sellamque sequar. 5. Sella, sedes, thronus magistratuum, Spóvos. Cic. 4. Verr. 38. Pallam de sella ac tribunali

SELLARIA

pronuntiat. et 5. ibid. 59. Satisne vobis prætori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, imo vero in sella ac tribunali? Id. 2. Phil. 34. Sedebat in Rostris collega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. Plin. 2. ep. 11. a med. Qui sellis consulum adstiterant, in Cornuti sententiam ire cœperunt. Suet. Galb. 18. in fin. Neque milites allocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali, oblitis ministris: et in senatu curulem perverse collocatam. 6. De sella curuli, V. in CURULIS §. 3. 7. Ephippia, sella. Impp. Valent., Theodos. et Arcad. Cod. Justin. 12. 51. 12. et Cod. Theod. 8. 5.47. Sexaginta libras sella cum frenis, trigintaquinque vero averta non transeat. Veget. 4. Veterin. 6. Ad usum sellæ Persis provinciis omnibus meliores præstat equos. da cavalcare. V.SELLARIS. 8. Duabus sellis sedere, proverb. de iis, qui duo vel plura negotia inter se diversa eodem tempore suscipiunt: vel qui duobus certantibus, neutri favent, et utriusque amici videri volunt: sedere sopra due scanni. Hinc in Ciceronem, qui nec Pompejo certus amicus, nec Caesari fuisse videbatur, sed utriusque adulator, usurpavit Laber. apud Senec. 3. Controv. 18. ad fin. Cum enim ille misisset ad Laberium in quatuordecim sedere volentem, nec locum invenientem: Recepissem te, nisi anguste sederem; Laberius ad Ciceronem remisit: Atqui soles duabus sellis sedere. Adde Macrob. 2. Saturn. 3.

SELLARIA, æ, f. 1. locus, in quo sedes disponi solebant. Suet. Tib. 43. Secessu vero Capreensi etiam sellariam excogitavit, sedem arcanarum libidinum. V. SELLARIUS §. 2. Plin. 34. 8. 19. n. 24. Signa violentia Neronis in Urbem convecta, et in sellariis domus aurea disposita. Id. 36. 15. 24. n. 5. Sic habitarunt illi, qui hoc imperium fecerunt, quorum agri quoque minorem modum obtinuere, quam sellaria istorum.

SELLARIŎLUS, a, um, adject. eòpaïxos, ad sellariam spectans, ut Sellariola popinæ, idest in quibus desident homines ignavi ad libidinem, et luxum. Martial. 5. 70. In sellariolis vagus popinis. SELLARIS, e, adject. ad sellam pertinens. Col. Aurel. 1. Tard. 4. n. 92. Sellaris gestatio. h. e. gestatio in sella. Veget. 1. Veterin. 56. ad fin. Sellaria jumenta. da cavalcare. V. SELLA §. 7.

in curru,

SELLARIUS, a, um, adject. ad sellam pertinens. Sellarius in Gloss. Philox. exponitur deppopopos. est autem dippos proprie sella ubi auriga sedet, et qui e curru pugnat. Quare huc pertinere puto Inscript. apud Grut. 339. 5., in qua varia nomina recensentur agitatorum, et aurigarum, et his inservientium, inter quos et Sellarius. 2. Sellarii, portentosa turpitudinis patientes, sub Tiberio. Tacit. 6. Ann. 1. Tunc primum ignota ante vocabula reperta sunt sellariorum, et spintriarum. V. Suet. loc. cit. in SELLARIA.

SELLIFÈRUS, a, um, adject. qui sellam fert. Translato et obsceno sensu de puero pathico usurpat Vet. Poeta in Anthol. Lat. T. 1. p. 629. Burm. Publica selliferum per loca duxit equum.

SELLISTERNIUM, ii, n. 2. apparatus sellarum, quæ in supplicationibus sternebantur in templis. Nam, ut ait Val. Max. 2. 1. n. 2., feminæ cum viris cubantibus sedentes coenitabant: quæ consuetudo ex hominum convictu ad divina penetravit. nam in Jovis epulo ipse in lectulum, Juno et Minerva in sellas ad cœnam invitantur. Hinc Tacit. 15. Ann. 44. Hausta aqua templum et simulacrum Dex (Junonis) prospersum est: et sellisternia ac pervigilia celebravere feminæ, quibus mariti erant. Est qui leg. lectisternia: item solisternia. Sed dubiam Taciti lectionem confirmant Not. Tir. p. 164. Sella, sellarius, sellisternium.

SELLŬLĂ, æ, f. 1. seggetta, parva sella. Tacit. 3. Hist. 85. In domum uxoris sellula defertur. Front. 5. ad M. Cas. (edente iterum A. Maio) ep. 44. Pueri dum e balneis me sellula, ut adsolent, advehunt, imprudentius ad ostium balnei fervens adflixerunt. Hieronym. Reg. S. Pachom. n. 87. Nemo dormiens supponat, nisi reclinem sellulam.

SELLŬLĀRIUS, a, um, adject. ad sellulam pertinens. Gell. 3. 1. a med. Negotiis se plerumque umbraticis et sellulariis quæstibus. intentos habent! h. e. lucris, quæ domi, et sedendo captantur, ut fit a trapezitis, et feneratoribus. 2. Sellularii, éopaio, opifices qui sedendo opus faciunt, ut cerdones, textores, etc. Liv. 8. 20 Opificum vulgus, et sellularii, minime militiæ idoneum genus. Cic. fragm. apud Augustin. 2. contra Pelag. 37. De plebeja fece sellulariorum. Apul. Florid. n. 15. Quem comperio inter sellularios artifices, gemmis faberrime sculpendis laudem magis, quam opem quæsisse. et ibid. 9. Fateor, me sellularias artes minus callere, vestem de textrina emere, baxeas de sutrina præstinare.

*SELYMBRIANUS, a, um, adject. ad Selymbriam, Enλoμßpiav, pertinens, Thraciæ urbem, a Plin. 4. 11. 18. memoratam. Inscript. apud Grut. 1003. 4. A. Rusticius Selymbrianus Puteolis negotiator. *SEMANTICUS, a, um, adjeet. significativo, onpartixos, significandi vim habens. Capell. g. p. 332. Trochæus (versus), qui se

[ocr errors][merged small][merged small]

manticus dicitur. et mox. Semanticus sane, quia, cum sit tardior tempore, significationem ipsam productæ et remanentis cessationis effingit.

*SĒMĀTUS, a, um, particip. ab inusit. semo, as: diminutus, scemato. ab ucus, dimidius; unde Latinum semis. Hinc Gloss. Philor. Sematus, nuixavos, dangμsvos.h.e. semivacuus, semiplenus. Est cognomen R. Inscript. apud Grut. 424. 11. C. Julius C. F. Volt. Sematus. V. SEMUS.

SĒMAXIUS, a, um, adject. ad medium axem pertinens: a semis, et axis. V. SARMENTICIUS §. 2.

SEMBELLĂ, æ, f. 1. mezza liretta, libellæ dimidium: syncope a senilibella nummus argenteus apud veteres Romanos. Varr. 4. L. L. 36. Sembelia, quod sit libella dimidium, quod semis assis. Id. 9. ibid. 3. Cum dicimus, eandem rationem habere assem ad semissem, quam habet in argento libella ad sembellam.

SEMEL, adverb. una volta, äñaž, una vice. Ducunt a simul, quia quod semel fit, una opera et simul fit. V. in fine hujus vocis. Sallust. epist. Mithrid. ad Arsac. circa med. Cretenses impugnati semel jam, neque finem nisi excidio habituri. Plaut. Capt. 3. 5. 98. Certum est nulli post hæc quicquam credere. satis sum semel deceptus. Id. Pan. 1.2. 148. Juravisti haud semel, sed centies. Horat. i. Ep. 18. 71. Et semel emissum volat irrevocabile verbum. Nep. Iphicr. 3. Causam capitis semel dixit bello sociali, simul cum Timotheo. Plaut. Pseud. 1. 3. 30. Potin', ut semel modo hunc cum lucro respicias? una sola volta. et Varr. apud Plin. 14. 14. 17. Nunquam laatum convivium vidit, in quo plus semel Græcum vinum daretur. più d'una volta. et Vellej. 2.40. a med. Id ille non plus quam semel usurpare sustinuit. Nep. Epam. 7. Neque vero hoc semel fecit, sed sæpius. una sola volta. et Cæs. 1. B. G. 51. Cum his Eduos semel atque iterum armis contendisse, magnam cladem pulsos accepisse. Petron. Satyr. 115. Percussi semel iterumque manu pcctus. Cic. Font. 8. Pecuniam semel atque iterum ac sæpius invitissimi dare coacti sunt. et 14. Phil. 8. Semel et sæpius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt. Plin. 12. 14. 32. Tus meti semel anno solebat. una volta all'anno. et 4. 12. 26. Semel in anno. Cels. 1. 3. ad fin. Semel die cibum capere. una volta al dì. et Colum. 12. 30. Semel in diebus triginta sex vinum curare satis est. una volta in trenta sei giorni. et Plin. 7. 13. 11. Aliis semel in vita datur gignere. Id. 2. 35. 35. Scintillam e stella cadere, et augeri terræ appropinquantem, semel unquam proditur, Cn. Octavio, C. Scribonio Coss. h. e. semel in omni memoria præteriti temporis. et ibid. 25. 22. Semel adhuc juba effigies mutata in albam est, Urbis anno CCCXCVIII. una sola volta sin ora. ཐ?. Refertur ad numerum, et monadem significat. Plin. 7. 48. 49. Sella curuli semel ac vicies sedit. ventuna volta. et 2. 108. 112. Vicies et semel centena tria millia passuum. et Inscript. Cn. Pompeji a-* pud eund. 7. 26. 27. Occisis, in deditionem acceptis hominum centies vicies semel LXXXIII. M. Adde Vitruv. 1. 6. 3. Et ad magnitudinem. Senec. 6. Quæst. nat. 16. Sol omni terrarum ambitu non semel major. 4. Aliquando ponitur pro primo, primum. Quod enim dixit Cic. 1. Invent. 39. a med. Primo quidem decipi, incommodum est; iterum, stultum: tertio, turpe. Dicere potuit, semel quidem decipi, etc. Cæs. 1. B. C. 10. Vibullium bis in potestatem pervenisse Cæsaris, semel ad Corfinium, iterum in Hispania. Liv. 23. 9. ad fin. Tibi ter proditæ patriæ sustinendum est crimen: semel, cum defectionis ab Romanis: iterum cum pacis cum Annibale auctor fuisti: tertio hodie, cum, etc. Suet. Tib. 6. Parentes vagitu suo pæne bis prodidit: semel cum a nutricis ubere: item cum a sinu matris, etc. Plaut. Amph. 1. 1. 118. Neque se luna quoquam mutat, atque uti exorta est semel. et 3. 1. 13. Nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, esse assimulabo. Cæs. 1. B. G. 31. a med. Ariovistum, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, superbe et crudeliter imperare. Horat. 2. Sat. 1. 24. saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti, numerusque lucernis. Plaut. Most. 2. 39. Septem menses sunt, cum in hasce ædes pedem nemo intro retulit, semel ut emigravimus. h. e. ex quo primum. 5. Potest etiam reddi aliquando. Ter. Heaut. 3. 1. 69. Si semel tuum animum ille intellexerit. Plaut. Epid. 3. 1. 6. si hercle ego illum semel prehendero, nunquam irridere nos illum inultum sinam. Nep. Attic. 15. In nitendo quod semel admisisset, tanta erat cura, ut, etc. 6. Item prorsus, omnino, penitus. Cic. Dejot. 3. Cum facile exorari, Cæsar, tum semel exorari soles. Id. 14. Att. 13. extr. Antonius quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilominus me invito. Quintil. declam. 6. 2. Nam ut pietatem filii semel indicem, patrem redemit. 7. Significat etiam in perpetuum, in perpetuo, per sempre, una volta per sempre: et dicitur ̧ de iis, quæ non iterantur, vel regressum non habent. Fig. 11. En. 418. Procubuit moriens, et humum semel ore momoidit. Quin

2.

« НазадПродовжити »