Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

dem mihi causa est. Id. Cluent. 6. a med. Quæ Cluentius hoc tempore sileret omnia, atque ea si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur: sed ea (mater) vero sic agit, ut prorsus reticere nullo modo possit. Id. 7. Verr. 6. O præclarum imperatorem! nec jam cum M'. Aquilio, sed vero cum Paulis, Scipionibus conferendum. Plaut. Rud. 2. 5. 14. Apponam urnam ego hanc in media via. Sed autem quid, si hanc abstulerit quispiam? Virg. 1. En. 21. hoc regnum Dea gentibus esse, Si qua fata sinant, jam tum tenditque, fovetque. Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci Audierat, etc. Liv. 45. 19. a med. Sed enimvero cum detestabilis altera res, et proxima parricidio sit, etc. Ovid. 2. Pont. 2. 126. Adde sed et proprias in mea verba preces. 2. Sed etiam post non solum frequentissimum est. Cæs. i. B. G. 12. sub fin. Qua in re Cæsar non solum publicas, sed etiam privatas injurias ultus est. 3. Interdum etiam omittitur. Cic. 1. Fam. 6. Qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed præfuit. Liv. 3. 17. Tantum hostium non solum intra muros est, sed in arce supra forum, curiamque. 4. Sed etiam interdum subjicitur, non præposito non modo: qua ratione sed pro immo ponitur, anzi. Cic. 3. Att. 15. circa med. Hic mihi primum meum consilium defuit, sed etiam obfuit. Id. 4. ibid. 16. a med. Amisimus, mi Pomponi, omnem succum ac sanguinem, sed etiam faciem pristinam civitatis. et 10. ibid. 16. in fin. Tu quoniam quartana cares, et novum morbum removisti, sed etiam gravedinem. Id. 13. Phil. 8. In sinu avarissimæ, sed etiani crudelissimæ uxoris delectos legionis Martia centuriones trucidavit. Auct. ad Herenn. 4. 14. Ut cum idem verbum crebrius ponatur, non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat. Queritur P. Victorius in vulgatis libris hæc esse corrupta, et non modo, aut nedum insertum esse ab iis, qui hanc loquendi rationem non intelligebant: quæ tamen in antiquioribus MSS. constanter legitur: ductaque est a Græcis, qui ad subjiciunt, non præposito o povov, firmatque id auctoritate Aristot. et Simplicii, ut videre est in ejus castigationibus ad cit. l. 3. ad Attic. AdstipuJantur Victorio Budæus in Comment. linguæ Græcæ, et Gronov. ad cit. l. 4. ad Herenn. Allatis autem exemplis addi potest Cic. 2. Offic. 20. circa med. Neque vero verbis auget suum munus, sed etiam extenuat. Alii omitt. etiam. 5. Pro immo videtur usurpari, vel simili augendi significatione in his quoque: Val. Flacc. 5. 391. in te animos, sed et omnia nostra repono. Cic. 5. Att. 21. ante med. Q. Volusium, certum hominem, sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum. Plaut. Rud. 3. 5. 19. Curriculo affer duas clavas. La. clavas? Da. sed probas, propera cito. Phædr. 4. 17. Odore canibus anum, sed multo, replent. Martial. 3. 24. Ut cito testiculos, sed acuta, falce secaret. Alii leg. peracuta. ¶ 6. Præterea inservit resumendæ orationi loco to inquam, aut igitur. Cic. 3. Orat. 12. Equidem cum audio socrum meam Læliam, (facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quæ prima didicerunt) sed eam sic audio, ut Plautum mihi videar audire. et ibid. 19. Quare si hac eloquentia, atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat aut negare, etc. si satis esse putatis ea discere, quæ, etc. sed si his contenti estis, oratorem in exiguum sane gyrum compellitis. Id. 7. Att. 1. Videre mihi videor tantam dimicationem, nisi idem Deus, qui nos Parthico bello liberavit, respexerit rempublicam: sed tantam, quanta nunquam fuit. Adde 2. Q. Fr. 3. et g. Fam. 16. et Plin. 5. ep. 3. ¶ 7. Item continuandæ, et transitionem significat ad mentionem rei dissimilis. Ter. Phorm. 1. 4. 3. Sed quis hic est senex, quem video in ultima platea? Cic. Brut. 8. Sed ut intellectum est, quantam vim haberet accurata et facta quodammodo oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Id. 4. Acad. 12. Sed de perceptione hactenus. Colum. 1. 7. Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit, tenax esse juris sui debet. et ibid. 6. circa med. Sed et lacubus distinguuntur granaria, ut separatim quæque legumina ponantur. Cic. Arch. 3. a med. Sed enim hoc fuit non solum ingenii ac litterarum, verum etiam naturæ atque virtutis, ut, etc. Alii leg. sed etiam.8. Adhibetur in concessionibus. Cic. Ligar. 12. Sed ierit ad bellum: discesserit non a te solum, verum etiam a fratribus. Adde 4. Acad. 24.9. Item in objectione et anthypophora. Id. 12. Phil. 11. Sed effugi insidias, perrupi Apenninum. nempe in Antonii congressum colloquiumque veniendum est. 10. Item in correctione. Id. 1. Acad. 4. in fin. Sed quid ago? inquit, ant sumne sanus, qui hæc vos doceo? 11. Elegans est ejus repetitio, qua multa vis additur orationi. Ovid. 5. Met. 16. Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit; Sed grave Nereidum numen, scd corniger Ammon, Sed quæ visceribus veniebat bellua ponto Exsaturanda meis. et ibid. 506. Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu: Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi: Sed tamen inferni pollens matrona tyranni, l'al. Flacc. 4, 603, femineas nec tu

SEDEO

nunc érede catervas, Sed qualis, sed quanta viris insultat Enyo. Adde Ovid. 6. Met. 611. et 7. ibid. 718. 12. Sed pro se, h. e. sine, V. in SE §. 3.

SĒDĀMEN, inis, n. 3. sedatio, quies. Senec. Hippol. 1188. O mors amoris una sedamen mali.

SEDATE, adverb. quietamente, ripspaios, tranquille, constanter, absque ulla commotione. Cic. 2. Tusc. 24. Placide et sedate dolo rem ferre. et ibid. 20. Non constanter et sedate feres? Id. Orat. 27. Cum sedate placideque loquitur. Plaut. Men. 5. 6. 16. Heri imperium exsequor bene, et sedate servio. h. e. æquo et libenti animo. Ammian. 25. 1. Sedatius procedere.

SEDATIO, onis, f. 5. tranquillità, quiete, calma, ripéμnces, tranquillitas, quies, moderatio. Cic. 1. Offic. 27. In qua verecundia, et quasi quidam ornatus vitæ, temperantia, et modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur. Id. 3. Tusc. 27. Ut apud Homerum quotidianæ neces, interitusque multorum, sedationem moerendi afferunt. Id. 1. Fin. 19. sub fin. Sedatio animi. SĒDĀTOR, oris, m, 3. pacificatore. Arnob. 3. p. 115. Sedator militaris insaniæ.

SĒDĀTUS, a, um, particip. a sedo: calmato, quieto, tranquillo, πεπαυμένος, ἤρεμος, ήσυχος, ήσυχαῖος, placatus, tranquillus, quie tus, minime præceps. Suet. Oth. 11. Sedata sitis gelidæ aquæ potione. Cæs. 3. B. C. 18. Sedatus tumultus. Nep. Datam. 9. Sedatum bellum. Cic. Cluent. 37. Paulo sedatiore tempore est accusatus. Id. 2. Invent. 51. Sedati fluctus. Virg. 9. En. 30. amnes. Ovid. 15. Met. 349. venti. Liv. 25.37. ad fin. Contemptim et sedato gradu in castra abeunt. a lento passo, a bell' agio. 2. Sæpe refertur ad animum. Cic. 8. Att. 3. extr. Sedatiore animo scribere. Virg. 12. En. 18. Olli sedato respondit corde Latinus. Horat. 1. Ep. 18. 89. Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi, Sedatum celeres. Stat. 12. Theb. 514. Vix ibi sedatis requierunt pectora curis. Plaut. Merc. 5. 4. 1. Ad patrem ibo, ut matris iram sibi sedatam esse sciat. Id. Amph. 2. 2. 210. Non ego illam mihi dotem duco esse, quæ dos dicitur, sed pudicitiam, et pudorem, et sedatum cupidinem. 3. Interdum ad orationem et vocem. Cic. Orat. 52. ad fin. Est enim ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior, sic in ipsis numeris sedatior. Auct. ad Herenn. 3. 14. Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam sedatissima et depressissima voce uti conveniet. 4. Sedatus fuit etiam nomen numinis apud veteres Romanos. Inscript. apud Murat. 1986. 11. Sedato Aug. Sac. P. Raconius ædem et aram D. D. Adde aliam apud Orell. Coll. Inser. Lat. n. 4972. 5. Comp. Sedatior §. 1. 2. et 3. Sup. Sedatissimus §. 3. SEDDA pro sella dictum fuit ab antiquis, teste Scaur. de Orthograph. p. 2252. Putsch.

SEDECENNIS, et Sexdecennis, e, adject. di sedici anni, sedecim annos habens. In lemmate epitaphii 32. apud Auson. Sedecennis

matrona.

SEDECIES, adverb. sedici volte, exxaidexdxis. Plin. 6. 29. 35. Sedecies centena millia. Alii leg. sexdecies. Rutil. 1. Itiner. 135. Quamvis sedecies denis et mille peractis, Annus præterea jam tibi nonus eat. h. e. quamvis annus millesimus centesimus sexagesimus nonus tibi, Roma, vertatur, qui est annus a Chr. n. CCCCXVI.

SEDĚCIM, et Sexdecim, adverb. sedici, èxxaidéxa, dexaét. Plin. 10. 33. 51. Sedecim annos durare existimatur. Ter. Eun. 3. 3. 20. Annos nata est sedecim. Liv. 37. 40. Sexdecim elephanti. ¶ 2. Integrum et divisum. Cic. Cluent. 27. Sententiis decem et sex absolutio confici poterat.

SEDECULA, æ, f. 1. seggiola, Spavidov, parva sedes, sellula: diminut. a sedes, ut vulpecula a vulpes, plebecula a plebes, etc. Cic. 4. Att. 10. Malo in illa tua sedecula, quam habes sub imagine Aristotelis, sedere, quam in istorum sella curuli. Alii scrib. sedicula. nam et Paul. ex Festo: Sediculum, sedile.

SĒDENS, entis, particip. a sedeo. Cic. 7. Verr. 10. extr. Ut eum nemo unquam in equo sedentem videret. 2. Sedens lactuca, eadem ac sessilis. Martial. 10. 48. In quibus est laetuca sedens, et sectile porrum. V. SESSILIS §. 3.

SĒDENTĀRIUS, a, um, adject. che si fa sedendo, sedentario, dpatos, qui sedendo fit, ut Opus sedentarium. Colum. 12. 3. a med. Neque enim sedentaria ejus opera, sed modo ad telam debebit accedere, modo eos qui cibum familia conficiunt, invisere. Plaut. Aul. 3.5.39. Propola, linteones, calceolarii, sedentarii sutores, diabathrarii, etc. Plin. Paneg. 76. Ceteri (senatores) defixi et attoniti ipsam illam mutam ac sedentariam assentiendi necessitatem perpetiebantur. Apul. 1. Met. Ut fatigationem sedentariam discuterem. V. VEGETATIO.

SEDEO, es, ēdi, sessum, n. 2. sedere, star a sedere, x&Inpai, humi, vel in sella, vel equo natibus insisto, assideo, consideo: ab o pro opa. Virg. 10. Ecl. 71. Dum sedet, et gracili fiscellam

SEDEO

texit hibisco. Horat. Art. P. 154. Si plausoris eges aulæa manentis, |
et usque Sessuri, donec, etc. Phædr. 5. 5. Et derisuri, non specta-
turi sedent. Asin. Poll. ad Cic. 10. Fam. 32. Herennium Gallum
histrionem in quatuordecim sessum deduxit. V. QUATUORDECIM
§. 2. Cic. 1. Divin. 46. Cum virgo staret, et Cæcilia in sella sederet.
Phædr. 5. 6. Istum timeo, sella qui prima sedens, etc. Cic. 2. Fin.
21. ad fin. Ornatu regali in solio sedens. Gell. 10. 25. Sedentes in
rheda. Liv. 1. 41. Ei carpento sedenti aquila pileum aufert. Cic. 7.
Verr. 41. a med. Eum vident sedere ad latus prætoris. Id. fragm.
apud Diomed. 1. p. 405. Putsch. Proxime Pompejum sedebam. Mar-
tial. 4. 30. Bajanos sedet ad lacus rogator. Quintil. 12. 3. Sedere ad
arculas. Ovid. 1. Art. am. 139. Proximus a domina, nullo prohiben-
te, sedeto. Id. 4. Trist. 2. 44. Sedere sub pede alicujus. Id. 2. Fast.
255. sub arbore. et 3. ibid. 749. tergo aselli. Martial. 5. 38. et 11.
105. equo. Cic. 7. Verr. 10. extr. in equo. Plin. 35. 10. 36. n. 22.
in leone. et 36.5.4. n. 7. supra delphinos. Petron. Satyr. 17. super
torum. Ovid. 4. Met. 261. humo nuda. Id. 1. Art. am. 497. thea-
tro. Id. 1. Met. 293. cymba. et 6. Fast. 471. Navita puppe sedens.

re,

[blocks in formation]

dos alitur fortuna sedendo. 11. Hinc de his, qui alicubi sedem,
et domicilium figunt. Flor. 2. 11. Galli, qui Orientem secuti, in me.
dia Asia parte sederunt. Sil. 3. 56o. et quando terrasque fretum.
que Emensis sedisse dabis? 12. Translate est insidere, inhærc-
imprimi. Quintil. 11. 3. ante med. Vox firma, clara, pura, se-
cans aera, auribus sedens. Senec. ep. 2. Certis ingeniis immorari et
innutriri oportet, si velit aliquid trahere, quod in animo fideliter
sedeat. Stat. 12. Theb. 114. unum Polynicis amati Nomen in ore
sedet. 13. Sedere dicitur, quod probatur, et postquam sæpius
cogitavimus, tandem decretum et constitutum est. Plin. 2. 7. 5. Sc-
dere cœpit sententia hæc, et vulgus in eam cursu vadit. Quintil.
declam. 17. in fin. Quæcumque sederit conditio leti. Val. Flacc. 7.
427. occumbere tandem Possumus: idque sedet, quam non quæ-
cumque subire Patris jussa tui. Virg. 5. En. 418. Idque pio sedet Æ-
neæ, probat auctor Acestes. Id. 4. ibid. 15. Si mihi non animo fixum
immotumque sederet, Ne cui me vinclo vellem sociare jugali, etc.
Senec. Phoeniss. 141. hoc animo sedet, Effundere hanc cum morte
luctantem diu Animam. Val. Flacc. 2. 383. Si sedet gæi scopulos
habitare profundi. (Adde Stat. 1. Theb. 324.) Ovid. 2. Heroid. 75.
De tanta rerum turba factisque parentis, Sedit in ingenio Cressa re-
licta tuo. h. e. placuit et infixa est, ut recordarere ad imitandum.
Adde Sil. 15. 352. Huc pertinet illud Seneca ep. 46. sub fin. De li-
bro tuo plura scribam, cum illum retractavero: nunc vero parum
mihi sedet judicium. h. e. nondum statui, quid sentiam, sed mens
incerta adhuc dubitat. 14. Res inanima sedere dicuntur, quæ
apte consistunt, hærent, manent. Martial. 9. 39. Non tamen effi-
cies, ut tibi parma cadat. Nolentem sequitur: tenuesque reversa
per auras, Vel pede, vel tergo, clune, vel ungue sedet. si ferma,
si posa. et Colum. 4. 29. ad fin. Plaga lævis relinquitur, quæ faci-
lius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente
lanugine. Flor. 4. 2. Cujus in scuto centum atque viginti tela sede-
re. Ovid. 1. Amor. 2. 2. neque in lecto pallia nostra sedent. (Simi-
lis est locus Propert. 4. 3. 31.) Quintil. 11. 3. a med. Ita toga sedet
melius et continetur. Martial. 7. 1. lorica sedet pectore. Plin. Pa-
neg. 10. Quam bene in humeris tuis sederet imperium. Plin. alter
36. 14. 21. Ut sensim opus sederet in cubili. h. e. epistylium in
summa columna sisteretur, et conquiesceret. Vitruv. 10. 22. a med.
Naves super aggerationem, quæ fuerat sub aqua, sederunt, nec ad
murum accedere potuerunt. si arenarono. 15. Similia sunt
hæc. Martial. 1. 9o. penitus sedit hic tibi morbus. h. e. invetera-
vit. et 11. 91. tenero sedit in ore lues. h. e. diu mansit et grassata
est. Ovid. 5. Trist. 9. 18. Pallor in attonito virginis ore sedet. Id.
Remed, am. 108. Et vetus in capto pectore sedit amor.
Quintil. g.
4. a med. Si nihil refert, brevis, an longa sit ultima, idem pes erit:
verum, nescio quomodo, sedebit hoc, illud subsistet. h. e. apte
claudetur, et veluti conquiescet. 16. Item quæ descendunt,
subsidunt, demittuntur. Lucret. 5. 475. Quod neque tam fuerint
gravia, ut depressa sederent. Sallust. fragm. apud Isid. 14. Orig.
1. Ventis per cava terræ citatis, rupti aliquot montes, tumulique
sedere. Tacit. 2. Ann. 47. Molu terræ sedisse immensos montes,
visa in arduo quæ plana fuerint. Stat. 1. Theb. 330. molle se-
qua
dens in plana Citharon Porrigitur, lassumque inclinat ad æquora
montem. Tibull. 4. 1. 41. Justa pari premitur veluti cum pondere

2. Cum accusativo, si de equitando sermo sit, ut sedere equum. Hinc passive Spartian. Hadrian. 22. Sederi equos in civitatibus non sivit. Solin. 45. de bucephalo. Cum ab equario suo alias etiam molliter sederetur. Veget. 1. Veterin. 56. ante med. Si sæpius, et cum moderatione animalia sedeantur. Impp. Valentinian. et VaZens, Cod. Theod. 9. 30. 3. Sedendorum equorum potestatem alicui dare. 5. Passive impersonaliter. Gell. 2. 2. Cum in domestica re atque vita sedeatur. 4. Est proprium judicum, et consiliariorum judicis prætorisve. Cic. Cluent. 38. Si quis quæreret, sedissent ne judices in C. Fabricium, sedisse se dicerent. Liv. 40. 8. Sedeo miserrimus pater judex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum. Ovid. 3. Pont. 5. 23. sedissem forsitan unus De centum judex in tua verba viris. Propert. 3. 17.27. Minos sedet arbiter Orci. Cic. Cluent. 37. Cum paucos dies ex subsortitione sedisset. Senec. Herc. Fur. 731. Non unus alta sede Quæsitor sedens, Judicia trepidis sera sortitur reis. Plin. 1. ep. 10. a med. Sedere pro tribunali. Cic. 1. Orat. 57. Nobis in tribunali Q. Pompeji prætoris urbani, familiaris nostri, sedentibus. 5. Item orantium, supplicum, vota solventium, præsertim muliercularum. has enim humi considere mos fuit. Tibull. 1.3. 29. Ut mea votivas persolvens Delia noctes, Ante sacras lino tecta fores sedeat. Propert. 2. 21. 45. Ante tuosque pedes illa ipsa adoperta sedebit, Narrabitque sedens longa pericla sua. Ovid. 1. Pont. 1. 51. Vidi ego linigeræ numen violasse fatentem Isidis, Isiacos ante sedere focos. Id. 2. Amor. 13. 17. Sæpe tibi sedit certis operata diebus. Adde 3. Art. am. 635., Virg. 2. En. 517. et 574., Macrob. 1. Saturn. 10. ad fin. et Jul. Obsequent. de prodig. 71. item 72., ubi non tantum mulieres, sed populus circa sacella operaturus sedisse legitur. Quin et ipse Tibull. de se loquens 2. 7. 15. Illius ad tumulum fugiam, supplexque sedebo. et Virg. 9. En. 3. luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat. Quod tamen Servius de capiente consilium, aut augurium captante intelligit. Adde Nep. Pausan. 4. ad fin. 6. Item exercitus contra hostem tendentis, aut urbem obsidentis. Plaut. Amph. 2. 1. 52. Dum apud hostes sedimus. Cato apud Charis. 2. p. 197. Putsch. Hostium copiæ magna contra me sedebant. Liv. 2. 12. Sedendo expugnaturum se urbem, spem habebat. Val. Max. 7. 4. n. 5. extr. Ad ulti-libra, Prona nec hac plus parte sedet, nec surgit ab illa. Ovid. 4. mam ei senectutem apud moenia Contrebiæ armato sedendum foret. Adde Nep. Datam. 8. et Lucan. 2. 474. Hinc obsideo, assideo, etc. ¶7. Item gubernatoris clavum tenentis. Cic. Rosc. Am. 18. Clarissimi homines, qui ad gubernacula reipublicæ sedere debebant. 8. Et consultantium. Plaut. Most. 5. 1. 53. Est consulere quid-17. Translate. Sil. 10. 624. His dictis sedere mina, et conversa dam quod tecum volo. Tra. Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens. Varr. 1. R. R. 2. Vetus proverbium, Romanus sedendo vincit. 9. Dicitur etiam de avibus alicubi se locantibus, posarsi. Quintil. 2.4. ante med. Super caput Valerii pugnantis sedisse corvum. Plin. 9. 51. 74. Polypus femina modo in ovis sedet, modo, etc. h. e. incubat. Virg. 6. En. 191. cælo (columbæ) venere volantes, Et viridi sedere solo. Ovid. 3. Amor. 5. 23. de cornice. in viridi garrula sedit humo. Id. 6. Met. 431. tectoque profanus Incubuit bubo, thalamique in culmine sedit. Phædr. 3. 6. Musca in temone sedit. 10. Metonymice est manere, cessare, otiosum esse, fermarsi, rimanere, star a sedere, star ozioso. Cic. 16. Fam. 7. Qui venti si essent, nos Corcyræ hon sederemus. Id. 12. Att. 44. Quid enim sedere totos dies in villa ista? Ter. Adelph. 4. 5. 38. An sedere oportuit domi virginem tam grandem, dum cognatus huc illinc veniret, exspectantem? Horat. 1. Ep. 17. 37. Sedit, qui metuit, ne non succederet. Virg. 3. G. 456. aut meliora Deos sedet omnia poscens. Senec. Troad. 211. fugere bellum jussus, et longa sedens Evum senecta degere. Sil. 14. 265. Non Herbesos iners, non Naluocha pigra pericli Sederunt, Id. 10. 598. Dura inter pavi

Fast. 300. Sedit limoso pressa carina vado. Id. 12. Met. 288. gravi juncturas verticis ictu Rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. Stat. 2. Theb. 567. Fractaque commixto sederunt pectora ferro. Id. 9. ibid. 521. et viso sederunt flumina nutu. s'abbassarono l' acque.

repente Pectora. h. e. sedatæ sunt. Stat. 10. Theb. 823. sedit rabies, feritasque, famesque. 18. Et quæ in plano et humili loco sita sunt. Sil. 6. 647. Et sedet ingentem pascens Mevania taurum. Id. r2. 162. Campo Nola sedet. Id. 8. 508. per udos Alba sedet campos. Ovid. 1. Fast. 109. Flamma petit altum: propior locus aera cepit: Sederunt medio terra fretumque solo. Cels. 7. 26. ad fin. Si venter imus sedet. h. e. depressus est et jacens non tumescens. Calpurn. Ecl. 6. 54. de notis equi generosi. Terga sedent, micat acre caput, sine pondere cervix. h.e. ampla satis lævi sunt æquora dorso, ut ait Nemesian. Cyneg. 243. 19. Item ictus, et telum, quod penetrat et vulnus facit. Ovid. 3. Met. 87. Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu, Læsaque colla dabat retro, plagamque sedere Cedendo arcebat. Sil. 7. 606. Dexteriore gena sedit cui letifer ictus. Ovid. 1. Fast. 576. adductaque clava trinodis Ter quater adversi sedit in ore viri. Stat. 10. Theb. 656. Omne sedet telum: nulli sine cædibus ictus. Id. 9. ibid. 347. de hasta, atque animæ tota in penetralia sedit. et Sil. 4. 179. Hasta viri femur, et pariter per anhela volantis Ilia sedit equi. Id. 5. 345. Num lateri cuspis, num toto pondere telum Sedisset, etc. rogabat, et 6.273.al

[ocr errors][merged small]

vo penitus demersa falarica sedit. 20. Sedere, absolute, idem est ac ventrem exonerare. Marcell. Empir. 29. Qui propter perfrictionem assidue sedere cupiunt, et nihil dejiciunt.¶21. Particip. Sedens §. 1. 4. 5. 8. 10. etc. et V. suo loco. Sessurus §. 1. Sedendus §. 2.

ha

SEDES, is, f. 3. sedia, seggia, sede, scanno, ëòpa, Bá≈pov, selJa, sedile, subsellium. Cic. 1. Orat. 7. extr. Crassum pulvinos poposcisse, et omnes in iis sedibus, quæ erant sub platano, consedisse. Ovid. 6. Met. 72. Bis sex cælestes, medio Jove, sedibus altis Augusta gravitate sedent. Id. 10. Heroid. 49. in saxo frigida sedi: Quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. Plin. Paneg. 52. Media inter Deos sedes auro staret, aut ebore. Virg. 7. En. 323. templo Divum patriaque Latinus Sede sedens. Id. 2. ibid. 525. Locare aliquem in sede. Lucan. 3. 673. avulsas, expulso remige, sedes. h. e. transtra. 2. Translate est locus quilibet, ubi quis moratur, bitat, ut domus, patria, regio, domicilio, soggiorno, luogo. Virg. 2. En. 568. et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio. Id. 11. ibid. 112. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent. Cic. Mur. 39. sub fin. Omni in sede ac loco ferrum flammamque anetuemus. Caes. 4. B. G. 4. Reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt. Cic. Marcell. g. a med. Sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Id. Prov. cons. 14. Hæc urbs summo imperio domicilium ac sedem præbuit. Id. Cluent. 66. a med. Eam sibi domum sedemque conjugii delegit. et ibid. 61. ad fin. Actum esse præcipitem in sceleratorum sedem atque regionem. Sallust. Catil. 6. Profugi sedibus incertis vagabautur. Justin. 3. 4. Expelli sedibas suis. Cic. Arch. 4. sub fin. Sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romæ collocavit. Javenal. 3. 2. Alicubi sedem figere. piantar casa. et Ovid. 3. Met. 539. hac profugos posuistis sede Penates. Tacit. Germ. 3o. Catti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant. del loro paese. et Plin. 36. 15. 24. n. 1. Circus exstructus Longitudine stadiorum trium ad sedem CCLX. millium. h. e. ut esset capax 260. millium sedentium. Petran. Satyr. 120. Edificant auro, sedesque ad sidera mittunt. le case, è palagi. et Virg. 6. En. 371. Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. h. e. sepulcro. sepulcro. Justin. 2. 11. a med. In ipsius potissimum sede morituri. h. e. in tabernaculo ducis. Virg. 4. G. 228. Si quando sedem augustam servataque mella Thesauris relines. h. e. alvearia. Horat. 1. Od. 2. 10. Ulmus sedes columbis nota. 3. Locus cujuslibet rei, in quo conquiescit. Virg. 2. En. 464. turrim convellimus altis Sedibus, impu limusque, et ibid. 611. totamque a sedibus urbem Eruit. da' fondamenti. et 1. ibid. 88. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Eurnsque Notusque ruunt. da i cupi fondi. Sic Cic. Pis. 22. Cum mihi ipsa Roma, prope convulsa sedibus suis, ad complectendum conservatorem suum procedere visa est. Id. Parad. 1. in fin. Voluptas mentem e sua sede et statu dimovet. Cels. 8. 10. Ossa suis sedibus mota. et ibid. Ossa in suam sedem compellere, et ibid. reponere. Colum. 9. 13. ad fin. Favos sedibus suis commovere. Ovid. 11. Met. 554. Athon Pindumve sede sua revulsos. Lucan. 2. 184. cavis evolvit sedibus orbes. h. e. aculos eruit. Plin. 2. 38. 38. Aeris sedes infra lunam. Id. 11. 37. 51. Superbia in superciliis sedem habet. et ibid. 58. Mala, sedes pudoris. Id. 22.6. 7. sedes periculi. h.e. Locus, ubi periculum fuit. Id. 33.4. 21. Rupes cæduntur, sedemque trabibus cavatæ præbere coguntur. 4. Sedes belli, piazza d'arme, locus firmus et opportunus, ubi copiæ et omne instrumentum belli constituitur. Vellej. 2. 74. Hæc sedem belli Præneste ceperat. Suet. Galb. 10. In munitione oppidi, quod sedem bello delegerat. Tacit. 3. Hist. 8. Quæsitum inde quæ sedes bello legeretur. Verona potior visa. Adde Lucan. 2. 394. 5. Sedem habere, locum habere, aver luogo. Cie. 3. Orat. 5. Neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxeris: neque res lumen, si verba semoveris. Id. 2. ibid. 87. ad fin. Omnibus quæ sub aspectum veniunt, sedes opus est. etenim corpus intelligi sine loco non potest. 6. Metonymice est podex, nates, anus, il sedere. Plin. 22. 25. 70. Lentis decoetæ succus adhibetur ad sedem cum rosaceo. Id. 32. 9. 33. Sedis attritus. et 23. 3. 37. exulceratio. Id. 22. 21. 29. excrescentia. Id. 23.4.41. inflammationes. et 26. 8. 58. procidentia. ¶ 7. Lu genit. plur. habet sedium et per syncop. sedum: atque hoc frequentius esse putat Priscian. 7. p. 771. Putsch., ut vaium pro vatium: adscribitque illud Cic. Sex. 2. Vestrarum sedum templorumque causa. Sed alii leg. sedium. Sic Vellej. 2. 109, circa med. A tergo sedium suarum haberet Noricos.

[blocks in formation]

SEDITIOSE

seni. G. Horatii ex patricia gente filias duas ob id Sedigitas appellatas accepimus, et Volcatium Sedigitum, illustrem in poetica. Hujus Volcatii, prænomine Caji, Gell. quoque meminit 3. 3. et 15. 24., item Suet. Vit. Terent., ubi tres ejus versiculos de morte Terentii recitat: integrum vero ejusdem epigramma, de Poelis comicis inscriptum, exstat in Anthol. Lat. T. 1. p. 411. Burm.

SEDILE, is, n. 3. seggio, seggia, sedia, sedile, panca, ëòpa, sedes, scamnum. Gell. 2. 2. Sedile apponere alicui. Suet. Aug. 43. Exstructis in campo Martio sedilibus ligneis. Plin. 5. ep. 6. a med. Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore. Ovid. 1. Met. 317. Factaque de vivo pressere sedilia saxo. Adde Virg. 1. En. 167. Id. 8. ibid. 176. gramineoque viros locat ipse sedili, et 5. ibid. 837. Sub remis fusi per dura sedilia nautæ, h. e. transtra. Id. 4. G. 350. Vitrea sedilia. Horat. Art. P. 205. Nondum spissa nimis complere sedilia. Id. Epod. 4. 15. Sedilibusque magnus in primis eques, etc. sedet. Ovid. &. Met. 639. Membra senex posito jussit relevare sedili. Id. Medic. fac. 13. Cum matrona premiens altum rubicunda sedile, Assiduo durum pollice nebat opus. Cels. 1. 3. ante med. Post iter primum sedile, deinde unctio relicit. prima il sedere, poi l' ungersi ristora. 2. Sedile apud Senec. ep. 70. a med. est locus sedendi in vehiculo. 3. Et locus quilibet ad commorandum apud Varr. 3. R. R. 5. a med. Mutuli crebri omnibus columnis impositi, sedilia avium.

SEDIMEN, inis, n. 3. posatura, deposizione, subsidentia. Col. Aurel. 5. Tard. 4. In ipsa præterea urina sedimina inveniuntur, aliquando crassiora et calida, aliquando arenosa et saxoga. Adde ibid. 10. circa med.

SEDIMENTUM, i, n. 2. calamento, sprofondamento, únóotacis, subsidentia. Plin. 36. 10. 15. Inundationibus Tiberis sedimento molis facto. h. e. mole subsidente; loquitur enim de obelisco.

SĒDITIO, onis, f. 3. dissensione, discordia, sedizione, otácis, axataotacia, dissensio, turba, discordia, motus populi imperium detrectantis, vel inter se certantis. Ducur.t a se, qua seorsum significat, ut in separo, seduco, etc., et itio, inserto d, ut in reditio. Cic. fragm. apud Non. 1. 96. et apud Serv. ad 1. En. 153. Eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. Id. 10. Att. 1. Solon capite sanxit, si qui in seditione non alterutrius partis fuisset. (V. hac de re Gell. 2. 12.) Id. 2. Orat. 28. a med. İllam Norbani seditionem neque reprimi potuisse, et jure esse conflatam. Id. 2. Att. 1. a med. Sæpe seditione commota. Id. Mur. 39. Seditionem et discordiam concitare. Tacit. 6. Ann. 3. Discordiam et seditionem quærere. Id. 1. ibid. 19. Per seditionem et turbas. Cic. 1. Divin. 24. a med. Magnam seditionem in castris inter Pœnos et Siculos milites esse factam. Cæs. 1. B. C. 87. Cum stipendium ab legionibus, pæne seditione facta, flagitaretur. ammutinamento. et 7. B. G. 28. ad fin. Ne qua in castris seditio oriretur. Liv. 6. 16. a med. Haud procul seditione res erat. Vellej. 2. 68. Seditionem movere. Flor. 1. 25. excitare. Tacit. 4. Hist. 68. extr. miscere. Id. 1. Ann. 38. et 45. cœptare. et 2. ibid. 15. induere, et 14. ibid. 17. extr. concire. et 16. ibid. 30. alere. Id. 2. Hist. 29. coercere. Id. 1. Ann. 42. compescere. et ibid. 52. opprimere. et ibid. 69. comprimere. Suet. Cæs. 4. et Tib. 25. componere. Justin. 11. 2. exstinguere. Cic. 5. Att. 14. et 3. Verr. 27. sedare. Vellej. 2. 81. discutere. Liv. 6. 16. a med. lenire. Tacit. 2. Hist. 29. Deflagrante paulatim seditione. Liv. 6. 18. recrudescente. Id. 42. 2. Gliscit seditio. 2. Dicitur interdum de privatis discordiis, rixa, jurgio. Ter. Andr. 5. 1. Perpulisti me, ut filiam darem in seditionem, atque incertas nuptias. Plaut. Amph. 1. 2. 14. Amphitruo uxori turbas conciet, tum meus pater eam seditionem illi in tranquillum conferet. 3. In bonam partem. Claudian. 2. in Rufin. 225. magno certatur amore, Alternamque fidem non illaudata lacessit Seditio. 4. Translate.. Stat. 9. Theb. 141. Siculi velut anxia puppis Seditione maris, nequicquam obstante magistro, Errat. tempesta. et Munil. 2. 9o. Seditio pelagi. et ibid. 196. Quin tria Signa novem Signis conjuncta repugnant, Et quasi seditio cælum tenet. Stat. 1. Theb. 35. flammasque rebelles Seditione rogi. h. e. cum rogus duorum fratrum Eteoclis et Polynicis ignem in duas diversas partes distulit, ut est apud eund. 12. a v. 420. 5. Apud Ovid. 12. Met. 61. Seditio cum Credulitate, vana Lætitia, Timore, etc. comites Famæ finguntur. 6. Joculariter Plaut. Merc. 1. 2. 14. Seditionem facit lien, occupat præcordia. h. e. intumescit, instar populi tumultum cientis. SEDITIOSĒ, adverb. sediziosamente, atasiaotixos, per seditionem, more seditiosorum, contentiose. Cic. Cluent. 1. Quæ concionibus seditiose concitatis accommodatior est, quam tranquillis moderatisque judiciis. Id. Mil. 3. Cum a tribuno plebis in concione seditiose interrogaretur. Tacit. 3. Ann. 12. Turbide et seditiose tractare exercitus. Id. 5. Hist. 12. Seditiosius agere. Cic. 2. Att 20.30 Multa cum seditiosissime diceret.

11.

SEDITIOSUS

SĒDĪTÏOSUS, a, um, adject. tumultuante, sedizioso, oracutixos, qui seditiones facit, turbulentus. Cic. 2. Orat. 11. ad fin. Seditiosus civis, et turbulentus. Id. 1. Phil. g. Ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse. Id. 1. Invent. 3. ad fin. Ex seditiosa et tumultuosa vita se in studium aliquod tradere quietum. Tacit. 3. Ann. 4o. Per conciliabula et coetus seditiosa disserebant. id. 1. Hist. 53. in fin. Seditiosa colloquia. et 3. ibid. 5o. Seditiosa militum voces. Ascon. in Cic. Mil. 17. Nam ejus seditiosior fuit concio. Suet. Cæs. 70. Seditiosissimum quemque et prædæ et agri destinati tertia parte multavit. 2. Est etiam idem ac rixosus, et qui domi semper tumultuatur. Cic. 2. Att. 1. de Clodia P. Clodii sorore. Sed ego illam odi male consularem. Est enim seditiosa, et cum viro bellum gerit, neque solum cum Metello, sed etiam cum Fabio, quod eos mihi amicos esse, moleste feit. 3. Comp. Seditiosior et Sup. Seditiosissimus §. 1.

SĒDO, as, avi, atum, a. 1. acchetare, calmare, smorzare, mitigare, tranquillare, navo, facere ut aliquid residat, quod excitatum et turbatum erat, lenire, mitigare, placare, reprimere, restinguere. Phædr. 2. 5. Alveolo cœpit ligneo conspergere Humum æstuantem. sedans pulverem. Propert. 3.20.19. per Ionium vectus cum fessa Lechæo Sedarit placida vela phaselus aqua. avrà ammainato. et Cic. Arat. 125. Curriculum nunquam defesso corpore sedans. non fermando mai. et 3. Catil. 3. Interventu Pomtini pugna, quæ erat commissa, sedatur. Id. 3. Verr. 18. Tempestas sedatur, Dolabella proficiscitur. Id. 2. Catil. 13. et Nep. Datam. 8. extr. bellum.Justin. 20. 2. Pestis utrobique sedata est. Ovid. Remed. Am. 117. Sedare incendia. Id. 15. Met. 83. Carne feræ sedant jejunia. et 5. ibid. 415., Phædr. 4.3. et Lucret. 4. 848. sitim. Plin. 11. 54. 119. famem. Plaut. Bacch. 1. 1. 75. et Nep. Eumen. 9. in fin. lassitudinem. 2. Neutrorum more. Propert. 3. 17. 5. Flamma per incensas citius sedaret aristas. Alii leg. sedetur. Cn. Gell. apud Gell. 18. 12. Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit. 3. Sæpe refertur ad morbos corporis. Plin. 28. g. 34. Sedare tormina. Id. 29. 6. 39. dolores aurium. Id. 30. 13. 39. tumorem vulnerum. Id. 20. 17. 73. anginas. et ibid. 20. 81. cruditates. 1d. 30. 6. 15. distillationes. et ibid. 13.41. scabiem, pruritum. Plaut. Curc. 1. 2. 22. Liber tibi screanti, siccæ, semisomnæ affert potionem, et te sedatum it. viene a ristorarti. 4. Et ad incommoda fortunæ. Id. Poen. 5. 4. 93. Multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo. Ter. Hecyr. prol. 2. 23. Eam calamitatem vostra intelligentia sedabit. Cic. 2. Phil. 18. a med. Tanta mala florentissimæ familiæ sedavi, vel potius sustuli. 5. Sæpe ad appetitus et ægritudines animi. Cic. 1.Orat. 46. a med. Quemcumque in animis hominum motum res et causa postulet, eum dicendo vel excitare, vel sedare. Id. 3. Leg. 10. Populi impetus aliquando incenditur: et quidem sæpe sedatur. Id. 1. Offic. 29. ante med. Appetitus omnes contrahendi sedandique sunt. Id. 1. Divin. 29. ad fin. Illam partem animi, in qua irarum exsistit ardor, sedare atque restinguere. Sallust. Jug. 4. a med. Memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam, etc. Ovid. 4. Pont. 11. 19. cum longa dies sedavit vulnera mentis, Intempestive qui fovet illa, novať. Liv. 1. 16. Sedare pavorem. Id. 25. 37. lamentationem. Propert. 2. 13. 31. fletus. Justin. 12. 15. tumultuantes milites. Cic. 5. Att. 14. seditionem. Id. 1. Phil. 7. discordias. Id. 1. Leg. 21. controversiam. Plaut. Merc. 5. 4. 1. iram. Stat. 12. Theb. 514. curas. Senec. Herc. Et. 1837. questus. Cic. 2. Verr. 1. invidiam et infamiam. Hirt. B. Afr. 87. sub fin. Sedande eorum importunitatis gratia, singulis H centum divisit. ¶ 6. Particip. Sedans §. 1. Sedandus §. 5.

SEDUCO, is, uxi, uctum, a. 3. tirare in disparte, anayopas, seorsum ab aliis duco, quasi de re aliqua locuturus. Cic. 5. Att. 21. a med. et Plaut. Curc. 2. 3. 60. Salve, inquit mihi, prehendit dexteram, seducit, rogat, etc. Petron. Satyr. 13. Seduxit me paululum a turba, et scis, inquit, frater, etc. Ter. Hecyr. 1. 2. 69. Pamphilus me solum seducit foras, narratque, etc. Plaut. Asin. 2. 2. 95. Nam me hodie senex seduxit solum seorsum ab ædibus: mihi, tibique interminatus est, etc. Apul. 9. Met. Quasi quippiam secreto collocutura, in suum cubiculum seducit eum. 2. Seducere aliquid, seorsum trahere, seponere. Senec. ep. go. a med. Irrupit in res optime positas avaritia: et dum seducere aliquid cupit, atque vertere, omnia fecit aliena. 3. Item separo, divido, separare. Ovid. 19. Heroid. 142. Seducit terras hæc brevis unda duas. Lucan. 8. 291. Caspiaque immensos seducunt claustra recessus. Ovid. 4. Met. 371. et istum Nulla dies a me, nec me seducat ab illo. et 13. ibid. 611. seducere castra. h. e. bifariam dividere exercitum. Virg. 4. En. 385. cum frigida mors anima seduxerit artus. Ovid. 4. Fast. 585. Plura locuturi subito seducimur imbre. Adde Senec. 1. Quæst. nat. 5.4. Item subtraho, sottrarre. Cie. 13. Phil. 10. à med.

in suum

[ocr errors]

SEDULITAS

103 Quod te idibus Martiis a debita tibi peste seduxit. Adde 10. Fam. 28.5. Translate. Senec. Consol. ad Helv. 16. ante med. Non potes ad obtinendum dolorem muliebre nomen prætendere, ex quo te virtutes tuæ seduxerunt. h. e. subtraxerunt, exemerunt, separarunt a vulgo muliercularum. 6. Item averto, abduco, alio converto. Propert. 1. 9. 27. Quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos. h.e. alio convertere, et ab amica spectanda deflectere. Cie. 1. Tusc. 31. Animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus, maximeque a corpore seducimus. Plerique alii lcg. abducimus. 7. Item decipio, sedurre. Tertull. 2. advers. Marcion. 8. Nam etsi Angelus, qui seduxit, sed liber et suæ potestatis, qui seductus est. Augustin. 2. Confess. 3. a med. Seducebat me, quia ego seduetilis eram. Adde Tract. 29. in Joann. sub init. Addunt et Ter. Andr. 4. 1. 20., sed varia ibi lectio. Item Quintil. 7. 2., Tacit. 2. Hist. go. et Ulp. Dig. 43. 28. 3. ed invitis criticis.

SEDUCTILIS, e, adject. qui in errorem facile duci potest, usaTáτntos. Alcim. 2. 166. mortiferum seductilis Eva venenum Auribus accipiens. Adde Augustin. 2. Confess. 3. V. vocem præced. §. 7. SEDUCTIO, onis, f. 3. il tirar in disparte, drawn, seorsum ductio. Cic. Mur. 24. Moestos amicos, observationes, testificationes, seductiones testium, secessionem subscriptorum animadvertebant. 2. Item separatio, separazione. Lactant. 2. 12. Mors est corporis animæque seductio. 3. Item deceptio, seducimento, seduzione. Tertull. 2. advers. Marcion. 2. sub fin. Adam confessus est seductionem, non occultavit seductricem.

SEDUCTOR, oris, m. 3. seduttore, qui seducit et decipit. Gloss. Philor. Seductor, λávos, dñaτητns. Augustin. Tract. 29. in Joann. sub init. Si enim seducere decipere est, nec Christus seductor, nec Apostoli ejus, nec quisquam seductor debet esse Christianus. Adde in Psalm. 63. n. 15. ex Matth. 27. 63.

SĒDUCTORIUS, a, um, adject. ad seducendum pertinens. Augustin. 5. Confess. 6. sub fin.

SEDUCTRIX, icis, f. 3. seduttrice, quæ in errorem inducit. V. Tertulliani loc. cit. in SEDUCTIO §. 3.

SEDUCTUS, a, um, particip. a seduco: tirato in disparte, dñaXeis, seorsum ductus, abductus a turba. Liv. 3o. 5. Singulos deinde separatim, Lælium ac Masinissam, seductos obtestatur, ut, ete. Ovid. 3. Fast. 678. venit Gradivus ad Annam, Et cum seducta talia verba facit. Phædr. 3.10. Seductus in secretum a liberto suo. Pers. 6. 41. tu meus heres Quisquis eris paulum a turba seductior audi. et 2. 3. non tu prece poscis emaci, Quæ nisi seductis nequeas committere Divis. h. e. quasi semotis, et clam eos rogando. 2. Item subductus, levato, tirato via. Ovid. Remed. am. 446. Cassaque seducto stipite flamma perit. Alii leg. subducto, alii aliter. 3. Item separatus, divisus, separato. Id. 3. Met. 379. puer comitum seductus ab agmine fido. Id. 1. ibid. 8o. Sive recens tellus seductaque nuper ab alto Æthere. et Stat. 3. Theb. 460. Mons erat audaci seductus in æthera dorso. h. e. elatus, et quasi a tellure separatus. Liv. 2. 54. Consilia non publica, sed in privato, seductaque a plurium conscientia habere. Senec. ep. 117. ante med. Animi habent proprium quiddam, et a corporibus seductum. Manil. 1. 82. Sedueta in varias certarunt pectora curas. h. e. distracta. 4. Item remotus, semotus. Ovid. 4. Met. 622. et ex alto seductas æthere longe Despectat terras. et 13. ibid. 902. seductos nacta recessus. Plin. 7. ep. 25. sub fin. Effecitque, ut illis, quos doctissimos novi, non minus hos seductos, et quasi rusticos verear. che vivono ritirati. 5. Item deceptus, sedotto. Augustin. 14. Civ. D. 11. sub fin. 6. Comp. Seductior §. 1.

SEDUCTUS, us, m. 4. ritiro, secessus, seductio. Senec. Tranquill. 3. Nec, ut leonum impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maxime in seductu actiones sunt. Alii leg. seducto; ut sit seductum, i, n. 2.

SEDULĀRIUM. V. SELIQUASTRUM.

SEDULE, adverb. idem ac sedulo. Colum. 9. 9. Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Prudent. 5. nepi otep. 409.. Hoc munus implet sedule.

SĒDŪLĪTAS, atis, f. 3. accuratezza, diligenza, assiduità, `entpeeta, ardens studium implendi officium suum, diligentia, assiduitas. Coel. ad Cic. 8. Fam. 11. ante med. Balbi operam et sedulitatem laudare possum. Cic. Cacin. 5. a med. Voluntarius amicus mulieris, non necessitudine aliqua, sed ficto officio, simulataque sedulitate conjunctus. Id. Arch. 10. ad fin. Qui sedulitatem mali poetæ duxerit aliquo tamen præmio dignam. Plin. 11. 30. 36. de formi cis. Jam in opere qui labor! quae sedulitas! Plin. alter 3. ep. 18. Præstare sedulitatem alicui rei. Ovid. 3. Fast. 668. Pauper, sed mundæ sedulitatis, anus. et 4. ibid. 434. Et non sentitur sedulita- · te labor. Id. 3. Pont. 8. 18. Nil igitur Ponti tota regione sinistri, Quod mea sedulitas mittere posset, erat. 2. Est etiam ni

[ocr errors]
[blocks in formation]

mia et misera diligentia, nepspyia. Horat. 2. Ep. 1. 260. Sedu- | litas autem stulte, quam diligit, urget. et 1. ibid. 7. 8. Officiosaque sedulitas, et opella forensis Adducit febres, et testamenta resignat.

SEDULIUS, prænomine Coelius, Britannus, seu Scotus, poeta Christianus, circa medium sæculi quinti floruit, sub Valentiniano et Theodosio juniore: reliquit Carmen Paschale quinque libris divisum, et quædam alia, stilo satis probabili, ut illis temporibus, et ad Latinos veteres poetas proxime accedente: egregius antiquiorum initator, ut ait Cellarius, et qui verba Maronis, et contexendi suavitatem, si quis alius, a sæculi rebus ad sacrum argumentum tam scite, quam pie accommodavit. Venant. 1. Vita S. Martin. 15. Hinc quoque conspicui radiavit lingua SedulI. Hic prior syllaba perperam corripitur, et secunda producitur.

SEDULO, adverb. con diligenza, accuratamente, émiμeks, oпovdais, impense, studiose, accurate, diligenter. Ter. Heaut. 1.1.74. Pro se quisque sedulo faciebat, quo illam mihi lenirent miseriam. Vatin. ad Cic. 5. Fam. 10. Faciam omnia sedulo, quæ te sciam velle. Plin. 7. ep. 19. Munere sedulo fungi. Suet. Tib. 37. Tumulturs ne orirentur, sedulo cavit. Ter. Phorm. 4. 3. 10. Id agitans mecum sedulo, inveni, opinor, remedium huic rei. Id. Heaut. 5. 4. 15. Ego, quod potero, enitar sedulo. Id. Adelph. 3. 4. 63. Sedulo moneo, quæ possum, pro mea sapientia. Plaut. Men. 5. 7. 20. Operam dabo, et defendam, et subvenibo sedulo. Id. Aul. 1. 2. 35. Sedulo celare aliquid. Id. Bacch. 3. 3. 73. rem mandatam gerere amici. Id. Pseud. 1. 2. 108. deproperare. Id. Pers. 5. 2. 62. curare. Cic. 3. All, 12. Tu quidem sedulo argumentaris, quid sit sperandum, et maxime per senatum. Liv. 2. 38. Sedulo audientes secunda iræ verba. 2. Feci sedulo, formula excusantis, ubi ad voluntatem res non successit. Cato R. R. 2. Si domino opus non apparet, dicit villicus, se fecisse sedulo: servos non valuisse, tempestates malas fuisse, etc. Ter. Andr. 4. 1. 56. Parum succedit, quod ago: at facio sedulo. Plaut. Merc. 2. 3. 106. At tu excusato, te fecisse sedulo. Cic. 2. Fam. 11. Sed tamen sedulo fit, et in primis a PatiSCO. 3. Est etiam de industria, data opera, a bello studio, a posta: quia qui diligenter facit, data opera facit. Ter. Hecyr. 4. 2. 1. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam propter meos mores hinc abiisse: etsi ea dissimulas sedulo. Id. Eun. 1.2.58. Fingit causas, ne det, sedulo. Liv. 2. 58. a med. Si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere. Id. 34. 14. Nusquam, nisi in virtute, spes est, milites, inquit: et ego sedulo, ne esset, feci. Quintil. 7. 1. a med. Sedulo imitor quærentem, ut quærere doceam: et omisso speciosiore illo stili genere, ad utilitatem me submitto discentium. Adde Ter. Adelph. 1. 2. 64. et Phorm. 2. 3. 81. 4. Item serio, ex animo, bona fide, sinceramente, seriamente. et hoc enim est diligenter agere. Neque tamen verum est, quod Donat. Non. et Isidor. docent, sedulo ex sine dolo conflatum esse. Ter. Phorm. 3. 4. 13. Ego sedulo hunc dixisse credo. Plaut. Capt. 4. 2. 106. Quando mihi nihil credis, quod ego dico sedulo. Lucil. apud Non. 1.171. Salutem fictis versibus Lucilius, quibus potest, impertit: totumque hoc studiose et sedulo.

SĒDULUS, a, um, adject. diligente, attento, sollecito, pronto, assiduo, anovdatos, enquens, qui studio tenetur implendi officii, assiduus, intentus, accuratus, diligens, studiosus. Volunt esse a sedes, quia sedet, hoc est immoratur operi, et assiduus est. Phædr. 4. 4. Mater sedula jurisperitos consulit. Horat. Art. P. 116. et Ovid. 21. Heroid. 95. sedula nutrix. Ovid. 1. Art. am. 377. hæc fit sedula, tardior illa. Horat. 2. ep. 1. 178. Exanimat lentus spectator, sedulus inflat. Plin. 17. 14. 24. Sedulus agricola. Ovid. 13. Met. 928. sedula apis. Id. 4. Fast. 297. Sedula fune viri contento brachia lassant: Vix subit adversas hospita navis aquas. Senec. Hippol. 1109. sedulus labor. Apul. 2. Met. Sedula industria. et g. ibid. Sedulam operam dare. et 11. ibid. Sedulum ministerium. Colum. 8. 1. Sedula cura. 2. De his, qui in eloquentia aliquam operam posuerupt. Cic. Brut. 47. extr. Eloquentes enim videbare, non sedulos velle conquirere. 3. In malam partem de eo, qui diligentia nocet. Horat. 1. Ep. 13. 4. Ne studio nostri pecces, odiumque libellis Sedulus importes. Ovid. 3. Art. am. 699. Conjugis ad timidas aliquis male sedulus aures Auditos memori detulit ore sonos. Adde Propert. 1. 3. 32. et Horat. 1. Sat. 5. 71.

SĔDUM, i, n. 2. sempreviva, dov, genus herbæ, al. sempervivum, et digitellum. Itali ex foliis, quæ vermiculorum similitudinem habent, vermicolaria nominant. Plin. 18. 17. 45. Democritus succo herbæ, quæ appellatur aizoon, in tegulis nascens, tabulisve, Latine vero sedum, aut digitellum, medicata seri jubet omnia semina. Colum. 2. 9. circa med. Succus herbæ, quam rustici sedum appellant. Id. 10. 355. Profuit et plantis latices infundere amaros Marrubii, multoque sedi contingere succo. V, SESUNIUM. ¶ 2. Se.

SEGES

dum apud Varr. 4. L. L. 28. est sedile. Alii tamen rectius leg. solium. 3. Sedum antiquum pro Sed. V. SED init.

*SEDUNI, orum, m. plur. 2. populi incolentes superiorem partem vallis Ponina (il Vallese), quorum urbs Sedunum, nunc Sion. Inscript. apud Grut. 226. 6. Imp. Cæsari Divi F. Augusto civitas Sedunorum patrono. Adde Cæs. 1. B. G. 3.

luxu

SEGES, ĕtis, f. 3. terra, campo da seminare, ager, terra destinata accipiendis seminibus, necdum sata, sive arata sit, sive non. Varr. 1. R. R. 69. Far ad sationem tum promendum, cum segetes maturæ sunt ad accipiendum. Cato R. R. 36. Stercus columbinum spargere oportet in pratum, vel in hortum, vel in segetem. et ibid. 37. Nucleos in segetem ne indideris. et 38. extr. Virgas, et sarmenta, quæ tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi eas combusseris, ibi papaver serito. Cic. fragm. apud Non. 4. 427. et 439. Segetes agricolæ subigunt aratris multo ante, quam serant. Vet. Poeta apud eund. 2. Tusc. 5. Etsi in segetem sunt deteriorem datæ Fruges, tamen ipsæ suapte natura enitent. Varr. 1. R. R. 6. a med.· Segetes meliores existimantur esse campestres, vineæ collinæ, silvæ montanæ. Id. 2. 7. a med. Ut restibiles segetes essent exsuctiores. Virg. 1. G. 47. Illa seges demum votis respondet avari Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit. Colum. 1. præf. a med. Segetum et arationum usum percipere. Tibull. 1. 3.61. Fert casiam non culta seges. Virg. Mor. 122. Sub juga parentes cogit lorata juvencos, Atque agit in segetes, et terræ condit aratrum. Plin. 18. 11. 24. n. 1. Segetes, quæ interquievere. Adde Caton. R. R. 29. et 155., Cic. Senect. 15. sub fin., Varron. 1. R. R. 23. et 37. a med. et 50. et 2. præf. item Virg. 2. G. 267. et 4. ibid. 129. et alios, quos docte congessit Jul. Pontedera tum ad Varron. 1. R. R. 29., ubi traditam ab eo definitionem segetis, et arvi examinat: tum in Antiquitatib. Lat. et Græc. epist. 10. 2. Item terra arata, et sala, campo seminato. Festus: Seges dicitur ea pars agri, quæ arata, et consita est: a serendo videlicet. Cic. Orat. 15. Segetes fecundæ et uberes non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus. Horat. 2. Ep. 2. 161. Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas. Tibull. 2. 1. 19. Neu seges eludat messem fallacibus herbis. et 4. 1. 172. Tondeturque seges maturos annua partus. Martial. 5. 42. Non reddet sterilis semina jacta seges. 3. Item ipsæ fruges, quæ in segetibus nascuntur, nondum demessæ, vel antequam in area terantur, præsertim ex quibus panis conficitur, bia, da. Cic. 3. Orat. 38. et Orat. 24. ad fin. Lætas esse segetes, riosa frumenta. Flin. 18. 17. 45. Si in articulum seges ire cœperit, runcare, ne herbæ vincant. Adde Colum. 2. 12! sub fin. Id. ibid. 14. Segetes leguminum. et ibid. g. a med. hordei. Varr. 1. R. R. 45. fabæ. Virg. 1. G. 77. Seges lini et avena. Ovid. 3. Art. am. 102. culto stat seges alta solo. et 10. Met. 655. Et segetis canæ stantes percurrere aristas. Id. 10. Heroid. 139. Corpus, ut impulsæ segetes Aquilonibus, horret. Senec. @dip. 50. Seges flava. et Herc. Fur 699. et Colum. 2. 9. circa med. Segetes adultæ. et mox. Demessis segetibus, jam in area futuro semini consulamus. 4. De aliis. Senec. Herc. Fur. gog. Indorum seges. h. e. aromata. Claudian. Nupt. Honor. et Mar. 94. casiæ et amomi. 5. In segetem spicas ferre, proverb. ejusdem sententiæ, ac noctuas Athenas. V. NOCTUA S. 2. Ovid. 5. Trist. 6. 43. in litus arenas, In segetem spicas, in mare fundit aquas. 6. Translate Accius apud Non. 4. 427. Quod beneficium haud sterili in segete, rex, te obsesse intelleges. Ovid. 4. Pont. 2. 11. Fertile pectus habes: interque Helicona colentes Uberius nulli provenit ista seges. Juvenal. 7. 103. Quæ tamen inde seges? h. e. quis fructus? Arnob. 5. p. 172. Videtur Juppiter non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum seges, maledictorum materia. h. e. ex quo tanquam ex arvo culto et sato crimina affatim orirentur. Prudent. Hamartig. 258. Auri namque fames parto fit major ab auro. Inde seges scelerum. Cic. Mil. 13. ad fin. Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam suæ gloria? h. e. ex quo, tanquam ex arvo, gloriæ fructum percipiebat. 7. Segetem vocant poetæ multitudinem hominum, instar segetis ortam ex satis dentibus serpentis. Ovid. 3. Met. 110, et 7. ibid. 50. et 12. Heroid. 59., Val. Flacc. 7. 96. et 282. et Claudian. B. Get. 26. 8. Stimulorum seges apud Plaut. Aul. 1. 1. 6. convicium est in malum servum, cujus in corpore tanquam in arvo, stimulos seri, et defigi justum est. 9. Sæpe dicitur de copia, et densa multitudine cujusque rei. Virg. 3. En. 45. hic confixum ferrea texit Telorum seges. Claudian. 2. in Rufin. 391. seges undique ferri Circumfusa micat. mille spade. Eadem ratione segetem dicit densos aculeos in corpore hystricis, Id. de Hystric. 12. Sic segetem ahenam vocat Id. Cons. Mall. Theod. 317. multitudinem tubulorum æreorum in machina hydraulica, ad exprimendos varios sonos, et concentum musicum efficiendum. Verba Claudiani sunt; Et qui magna levi detrudens murmura tactu, Innumeras voces se

« НазадПродовжити »