Зображення сторінки
PDF
ePub

SABUCUS

SABUCUS. V. SAMBUCUS §. 2.

*SĂBŬLĂ, æ, m. 1. Fitruv. 2. 3. et Plin. 35. 14. 49. duplex distinguunt sabuli genus, masculum, qui dicitur sabulo; feminam, cujus terminatio ignoratur; probabiliter itaque fuit sabula, quo cognomine utitur L. Cossutius in nummis apud Eckhel. D. N. V. T. 5. p. 197.

SÅBŪLĒTUM, i, n. 2. fapadov, locus in quo sabulum abundat.

Plin. 27. 8. 41. Crocodilion nascitur in sabuletis.

SABULO, onis, m. 3. et Sabulum, i, n. 2. rena mista di terra, sabbioncello, sabbionella, sabbia, sabbione, faupos, terra arenæ similis, seu arena terræ, aut limo mixta. Nam arena tenuis est, minuta, et infecunda: sabulo crassior, humidior, et gignendis quibusdam seminibus utilis. Varr. 1. R. R. 9. In terra, quæ est mixta, cum sint dissimili vi ac potestate partes permulta, in queis lapis, marmor, rudus, arena, sabulo, argilla, rubrica, creta, glarea, carbunculus. Colum. 4. 33. de castanea. Pullam terram, et resolutam desiderat; sabulonem humidum, vel refractum tofum non respuit.

SACCULUS

5 tat Col. Rhodig. l. 25. c. 20., sed quid reapse significet, obscurum est. Ipse enim Quintil. ut rem obscuram posuit, et iis solum notam, qui artem quampiam profitentur. 2. Saccarius est, qui saccos portat. Paul. Dig. 18, 1. 40. ad fin. Si quid ex eo, quod de sacco saccarii cecidisset, natum esset. Inscript. apud Orell. Coll. Inscr. Lat. n. 4176. Julius Victor cuparius et saccarius. 3. Saccariam facere, est saccariam artem exercere, saccos portare. Apul. 1. Met. In eam (mulierem) contuli operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam. Alii minus recte leg. sagariam.

SACCĀTUS, a, um, particip. a sacco: passato per un sacchetto, colato, per saccum transmissus, percolatus. Senec. ep. 86. circa med. Non saccata aqua lavabatur, sed sæpe turbida. Plin. 29. 6.39. Adeps liquatur, saccatusque lineis saccis, etc. Id. 18. 7. 17. Amylum linteis, aut sportis saccatum. Lucret. 4. 1022. Totius humorem saccatum ut corpori' fundant. h. e. urinam, quæ per renes, οὐρητῆς pas, et vesicam saccatur. Adde Seren. Sammon. 6. 77. Absolute Arnob. 2. p. 69. Ut animæ corporibus involutæ inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres, et saccati obscenissimas

serias.

SACCELLATIO, onis, f. 3. saccellorum impositio, ad ægrum membrum fovendum. Veget. 2. Veterin. 11. Saccellationibus caput vaporare. Id. 3. ibid. 24. circa med. Saccellationem ex furfuribus imponere.

SACCELLUS, i, m. 2. sacchetto, borsa, Baλávtcov, idem ac sacculus. Petron. Satyr. 140. sub fin. Sonantes ære saccellos mittere. Cels. 4. 4. circa med. Salem calidis cum saccellis superponere. Ve get. 1. Veterin. 52. Super renes, et dorsum saccellos calidos ex furfure plenos imponere: Adde Ascon. in 1. Verr. 8.

2. Duplex est, masculus et femina: hæc soluta et mollis: ille densior, et durus. Itaque ex sabulone masculo duci possunt lateres pro ædificiis, ut Vitruv. 2. 3. et Plin. 35. 14. 49. docent. 3. Tria ejus genera enumerat Plin. 17. 4. 3. a colorum discrimine, album, nigrum, rubrum. Colum. 3. 11. ad fin. Jejunus sabulo inimicissimus est viti. et mox. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit humidæ terræ permixtus, probaverunt antiqui. Varr. 1. R. R. 9. a med. In sabulosa terra refert, sabulo albus sit, an rubicundus: quod subalbus ad serendos surculos alienus, contra rubicundior appositus. Plin. cit. 17.4.3. Sabulum album in Ticinensi infecundum est. Id. 31.3. 28. Sabulum exiles limosasque (aquas) promittit. Sic Pallad. 9. 8. Sabulo solutus exiles (venas creabit), insuaves, limosas. Vitruv. 8. 1. ante med. Sabulone masculo, arenaque, et carbunculo certiores et stabiliores sunt aquarum copiæ, eæque sunt bono sapore. 4. Sabulum pro arena. Plin. 36. 25. 63. Spisse calcatis carbonibus pavimentum inducitur, sabulo, calce, ac favilla mixtis. Curt. 7. 4. a med. Magnam partem terræ steriles arenæ tenent, etc. cum vero venti spirant, quidquid sabuli in campis jacet, converrunt. 5. Instrumentum musicum, vel plectrum, quo pulsatur. Apul. Florid. n. 15. Dextera psallentis gestu suo sabulum citharæ admovet. Alii rectius leg. pulsabulum. 6. Sabulo, qui instru-gile, amplissimum nucis avellanæ magnitudine, ad medicinæ tanmentum musicum pulsat. Macrob. 2. Saturn. 1. circa med. Hæc nobis sit litterata lætitia, et docta cavillatio, vicem planipedis et sabulonis impudica et prætextata verba jacientis, ad pudorem ac modestiam versus imitata. Alii leg. subulonis, alii fabulonis.

SĂBŪLOSUS, a, um, adject. sabbionoso, appaion;, sabulo abundans. Plin. 13. 4. 6. Levis et sabulosa terra. Id. 21. 29. 103. Herba sabulosis apricis nascens. Vitruv. 2. 3. Sabulosum lutum.

SĂBURRĂ, et Sabura, æ, f. 1. savorra, ëqμa, ësμaopa, sabulum, et quidquid in sentinam navis certa mensura congeritur, ne instabilis sit, et ventorum vi evertatur. Liv. 37. 14. ad fin. Onerarias ducere multa sabura gravatas. Virg. 4. G. 194. de apib. et sæpe lapillos (Ut cymba instabiles, fluctu jactante, saburram) Tollunt: his sese per inania nubila librant. Plin. 16. 40. 76. n. 2. Qua nave nihil admirabilius visum in mari, certum est; centum viginti millia modium lentis pro saburra ei fuere. Id. 10. 23. 30. de gruib. Certum est, Pontum transvolaturas saburra stabiliri: cum medium transierint, abjici lapillos e pedibus; cum attigerint continentem, e gutture arenam. 2. Utraque scribendi ratio, et geminato, et simplicir probabilis est. Prior Dausquio magis placet, et Priscian. 2. p. 567. Putsch.

SABURRALIS, e, adject. saburra constans. Vitruv. 9. 9. circa med. Sacoma saburrale. contrappeso fatto di sabbia.

*SĂBURRÂRIUS, ii, m. 2. facchino, qui saburræ navibus importandæ, rursusque extrahendæ destinatus est. Inscript. apud Donat. 458. 5. Imp. Cæs. M. Aurelio Antonino Aug. corpus saburrariorum

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SACCÈUS, a, um, adject. e sacco confectus. h. e. vili ac crasso panno, aut cilicio. Hieronym. Vit. Hilar. n. 44. Tunica saccea. Id. ep. 22. n. 27. Vestis pulla, cingulum sacceum. Saccinea quidam leg. priore loco, quod est contra analogiam, et optimos quosque libros.

SACCHĂRUM, i, n. 2. σάκχαρ, σάκχαρι, σάκχαρον, genus mellis, quod Persæ, atque Arabes colligunt ex arundinibus. Plin. 12. 8. 17. Saccharon et Arabia fert, sed laudatius India. Est autem mel in arundinibus collectum, gummium modo candidum, dentibus fra

tum usum. Hæc Plin. De eadem re, tacito nomine (quod Arabicum est) Lucan. 3. 257. Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos. Senec. ep. 84. Ajunt, inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius cæli, aut ipsius arundinis humor dulcis et pinguior gignat. Ex his colligunt Voss. in Etymol., Salmas., Harduin. etc. aliud esse a saccharo nostrum zucchero, (cujus historiam habet Jo. Beckmannus in Comment. Soc. R. Gotting. T. 5.) quod ex arundinibus non colligitur, sed exprimitur, et igni coquitur, non statim collectum sumitur: et non in medicina solum, sed in cibis pæne omnibus usum habet.

SACCÌBUCCIS, e, adject. quoiyvados, qui buccam magnam habet, velut sacci, bucculentus. Arnob. 3. p. 108. Nonnullos turgentibus malis, aut buccarum tubulatione saccibucces.

SACCINEUS. V. SACCEUS.

SACCIPERIUM, ii, n. 2. σaxxoяnρa, major crumena, et minoris marsupii receptaculum: ex sacco, et pera. Plaut. Rud. 2. 6. 64. Meum marsupium, quod plenum argenti fuit in sacciperio. Adde Varron. apud Non. 12. 50., ubi in sacciperione pro in sacciperio legitur.

SACCO, as, a. 1. passare per una pezza, colare, caxxio, per saccum, vel linteum transmitto, percolo, liquo. Plin. 33. 6. 34. Stibium tritum in aqua triplici lintco saccant, facemque abjiciunt. Id. 29. 2. 10. Frigida aqua lavantur, et in linteo saccatur. Martial. 2.40. Cæcuba saccentur, quæque annus coxit Opimi, siccentur legunt quidam, sed minus recte. Huc pertinet illud ejusd. 12. 6o. Turbida sollicito transmittere Cæcuba sacco. et Plin. 14. 22. 28. Sacco frangere vires vini. V. CASTRO §. 6.

SACCULARIUS, ii, m. 2. fadloupyos: a sacculo, quo pecunia continetur. significat peculatorem, qui publicam pecuniam avertit. Ascon. in orat. Cic. contra C. Anton. et Catil. circa med. Equester, ordo pro Cinnanis partibus steterat, multasque pecunias abstulerat: ex quo saccularii erant appellati. Ulp. Dig. 47. 11. 7. Saccularii, qui vetitas in sacculis artes exercentes, partem subducunt, partem subtrahunt, plus quam fures puniendi sunt. Adde ibid. 18. i. Sunt autem vetite artes magicæ, ut exponit Cujac. tit. 10. Observat. 27.

SACCULUS, i, m. 2. sacchetto, diminut. sacci, canxiov, μapout TOY, Baλávτiov. Apul. 9. Met. a med. Promittit ei, de prædiis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid, etc. Sacculo et utribus vacuis secum apportatis, etc. 2. Speciatim est parvus saccus, in quo pecunia reponitur, borsa. Plin. 2. 51, 52, Fulmine aurum,

et

[blocks in formation]

, et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis. Catull. 13. 7. nam tui Catulli Plenus sacculus est aranearum, h. e. pecunia omnino caret. Juvenal. 14. 138. pleno turget cum sacculus ore, Crescit amor nummi. Id. 11. 26. Ignorat, quantum ferrata distet ab arca Sacculus. h. e. parva nummorum summa, quæ sacculo contineri potest, a magna vi pecuniæ, quæ in arca servatur: vel pars patrimonii a toto censu. Adde Martial. 5. 3g. et 11. 3., Ulp. Dig. 16. 3. 1. a med. et Paul. ibid. 29. etc.

SACCUS, i, m. 2. sacco, σáxxog, vas ex tela, vel corio, vel alia materia. Cic. 3. Verr. 38. Cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret. Alii leg. sagos. Phædr. 2. 7. Mulus ferebat tumentes multo saccos hordeo. Colum. 9. 15. ad fin. de melle liquando. Saligneus qualus, vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversæ metæ similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur. Id. 12. 17. Ficus recentes in junceis fiscellis, vel sparteis saccis percolant. Plin. 31. 9. 45. Sal in saccis aqua ferventi madefactus. Id. 29. 6. 39. Adeps saccatus lineis saccis. Veget. 3. Veterin. 58. extr. Corpus animalis multorum perfricatur manibus: saccis cooperiunt, ut sudet. ¶ 2. Saccus vinarius, quo vinum transmittitur, ut defæcetur, asperitatem exuat, suavius et blandius fiat, minusque capiti noceat. Plin. 24. 1. 1. Nitrosæ, aut amaræ aquæ, polenta addita mitigantur: qua de causa et in saccos vinarios additur polenta. Id. 19. 4. 19. n. 2. Inveterari vina, saccisque castrari, Id. 14. 22. 28. et 23. 1. 24. Vini vires sacco frangere. Martial. 12. 60. Turbida sollicito transmittere Cæcuba sacco. 3. Saccus nivarius, quo nive repleto transmissa aqua refrigeratur. Id. 14. 104., cujus lemma Saccus nivarius. Attenuare nives norunt et lintea nostra. Frigidior colo non salit unda tuo. 4. Sæpe saccus est, quo reponitur pecunia, marsupium, crumena, sacculus, borsa. Horat. 2. Sal. 3. 148. mensam poni jubet, atque Effundi saccos nummorum. Id. 1. ibid. 1. 70. congestis undique saccis Indormis inhians. Martial. 10. 74. Cum Scorpus (auriga) una quindecim graves hora Ferventis auri victor afferat saccos. 5. In illo Plauti Capt. 1. 1. 22. Vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet: ad saccum est ad crumenam mendicantium, et stipem in ea colligentium. Ita Lambin. Alii leg. ad sacculum eod. sensu. 6. Denique saceus dicitur vestis crassiore filo contexta, qua præcipue utebantur in Ægypto monachi in pœnitentiæ signum, sine manicis, et presse corpori adhærens. Hieronym. ep. 44. Saccus orationis signum atque jejunii est. Augustin. Enarrat. 2. in Psalm. 29. ad fin. Saccus de capris conficitur, et hædis. Paulin. Nolan. carm. 35. 451. gravis hirto tegmine saccus. 7. Est etiam cognomen R., ut L. Titinius L. F. M. N. Pansa Saccus trib. mil. consulari potestate, ann. U. C. CCCLIV. et CCCLVIII. apud B. Borghesium N. Framm. de' Fast. cons. T. 2. p. 92. el seqq.

SĂCELLUM, i, n. 2. diminut. sacri, vaidlov, locus parvus Deo sacratus cum ara, ut C. Trebat. apud Gell. 6. 12. definit. Fest. Sacella dicuntur loca Diis sacrata sine tecto. Qui locus consideratione dignus est. Inde enim discimus, sacellum esse, quod Græci dicunt epißoloy, hoc est conseptum, nempe locum sacrum tantummodo clausum muro. Cie. 1. Divin. 46. Exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa. Id. 2. Agr. 14. Sunt enim loca publica urbis, sunt sacella, etc. Juvenal. 13. 232. pecudem spondere sacello BaJantem, et Laribus cristam promittere galli Non audent. Propert. 4. 3. 57. Flore sacella tego, verbenis compita velo. Ovid. 1. Fast. 275. Ara mihi posita est parvo conjuncta sacello. 2. Merito Gell. loc. cit. eundem Trebatium reprehendit, quod compositum putet a sacer et cella. Est enim simplex, et a sacro, diminutum verbum, ut a macer macellus, tener tenellus, pulcher pulchellus, etc. *SĂCELLUS, a, um, adject. diminut. sacri. Est cognomen R. Inscript. apud Murat. 1281. 1. Terentia T. F. Sacella. SACENĂ, et per syncop. scena, dolabra pontificalis. Fest. in Scena. Fortasse scribendum secena, ut sit a secando dieta. V. SCENA §. 10.

SĂCER, cra, crum, adject. consacrato, santo, sacro, iɛpòs, ad Deos pertinens, religiosus, consecratus, sacratus, sanctus: cui opponitur profanus. Quidam putant esse Tuscam vocem. Gallus Elius apud Fest. ait, sacrum esse quocumque modo atque instituto civitatis consecratum sit, sive ædis, sive ara, sive signum, sive locus, sive pecunia, sive quid aliud, quod Diis dedicatum atque consecratum sit. Quod autem privati suæ religionis causa aliquid earum rerum Deo dedicent, id pontifices Romanos non existimare sacrum. At si qua privata sacra suscepta sunt, quæ ex instituto pontificum stato die, aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari tanquam sacrificium Ille locus, ubi ea sacra privata facienda sunt, vix videtur sacer esse. Hæc Festus. Sallust. Catil. 21. ad fin. Sacra profanaque omnia polluere. Cic. 3. Leg. 13. in fin. Signa sacra et religiosa. Id. 13. Fam. 11. Sacræ ædes. Horat. 2, Od. 13. 29. Sacrum

9.

SACER

silentium. h. e. pium, religiosum, venerationis plenum. Id. 4. ibid. 28. Sacer vates, et ibid. 15. 25. Profestæ et sacræ luces. Propert. 3. 3. 11. sacræ fatalia lumina Vestæ, et ibid. 21. 3. sacræ fabricata juvenca Cybebæ. et ibid. 14. 11. Nec tamen est quisquam sacros qui lædat amantes. h. e. qui se Veneri dicarunt, et in ejus tutela sunt. Virg. 7. En. 60. laurus Sacra comam, multosque metu servata per annos. Horat. Epod. 2. 43. Sacrum focum lignis exstruere. h. e. sacratum Laribus. Ovid. 10. Met. 109. sacer Nymphis Carthæa tenentibus arva Ingens cervus erat. Id. 2. Fast. 52. mensis Qui sacer est imis Manibus. Plin. 16. 4. 5. Æsculus Jovi sacra. Cic. 3. Verr. 18. a med. Illa insula eorum Deorum sacra putatur. h. e. iis Diis sacrata. Ascon. ibid. Elegit sacra dicere, quam quod in consuetudine est, sacrata. ¶ 2. Sacrum est, res sacra est. Plin. 11. 37. 55. Morientibus oculos operire, rursusque in rogo patefacere, Quiritium ritu sacrum est. 3. In sacro esse, sacrum haberi. Plin. 18. 12. 3o. Prisco ritu fabacia suæ religionis Diis in sacro est4. Sacram vitem appellat Enn. apud Charis. 2. p. 214. Putsch. et Horat. 1. Od. 18. 1., quia vini multus usus in sacrificiis: et quia Baccho monstrante coli cœpit, eique sacrata est.¶5. Sacra via in urbe Roma, in ejus regione quarta, incipiebat ab amphitheatro, et per vicinos hortos juxta Basilicam Constantinianam et forum Cæsaris in Capitolium tendebat. Quidam, ut ait Fest., appellatam esse existimant, quod in ea fœdus ictum sit inter Romulum ac Tatium. Cujus rei signa stabant Servii tempore, Romulo a parte Palatii, Tatio a Rostris veniente, ut ipse docet ad 8. En. 641. Alii putant, eod. Festo teste, et Varr. 4. L. L. 8., sic dictam, quod eo itinere utantur sacerdotes idulium (lege in Capitolium pro idulium) sacrorum conficiendorum causa. Eadem sacer clivus dicitur ab Horat. 4. Od. 2. 35. et a Martial. 1. 71. et 4. 79., et via a sacris ab Ovid. 3. Trist. 1. 28. Hæc est a sacris quæ via nomen habet. Sunt quidam qui scribunt sacravia. V. SACRAVIENSIS. 6. Sacer mons appellatur trans Anienem paulo ultra tertium milliarium: quod eum plebes, cam secessisset a patribus, creatis tribunis plebis, qui sibi essent auxilio, discedentes Jovi consecraverunt. Fest., Liv. 2. 32. et Cic. Brut. 14.7. Sacrum ver. V. in VER §. 5. 8. luter sacrima, religiosum, et sanctum discrimen est. V. RELIGIOSUS §. 3. 9. Sacrum, i, absolute, et Sacra, orum, sacrificium, res divina, cæremoniæ, et cultus, et signa Deorum, Horat. 3. Od. 2. 26. qui Cereris sacrum Vulgarit arcanæ. Propert. 4. 9. 43. Junoni sacrum facere. Phædr. 4. 10. Sacrum accendere. h. e. victimam, aut ignem in sacris. Sallust. Catil. 23. Sicut in solemnibus sacris fieri consuevit. Hirt. B. Alex. 32. a med. Sacris omnibus prolatis, quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti. Propert. 2. 15. 17. Sacra Dianæ suscipere. Cie. Dom. 14. a med. Rex sacrorum. V. SACRUM. 10. Poetæ sacra vocant carmina sua, et versificandi facultatem et vim divinam, quam habere se jactant. Ovid. 4. Trist. 10. 19. At mihi jam puero cælestia sacra placebant: Inque suum furtim Musa trahebat opus. Pers. prol. 7. Ad sacra vatum carmen affero nostrum. Martial. 7. 63. Sacra cothurnati non attigit ante Maronis, Implevit magni quam Ciceronis opus. 11. Sic etiam dicuntur quæcumque admirabilia, et divina quodammodo. Id. 5. 69. de Cicerone. Quid prosunt sacræ pretiosa silentia linguæ ? Id. 8. 56. Ingenium sacri miraris abesse Maronis. ¶ 12. Adulatio et imperatoribus tribuit. Id. 7. 99. Namque solent sacra Cæsaris aure frui, et 6. 76. Ille sacri lateris custos, etc. Hinc illa frequentissima in utroque Codice Justiniano, et Theodosiano, sacra domus, sacræ largitiones, sacra scrinia, sacer comitatus, vice sacra cognoscere, etc. 13. Hujus adulationis initia Tiberii temporibus fuere, qui, ut narrat Suet. Tib. 27., eum reprehendit, qui sacras ejus occupationes dixerat. V. et Tacit. 2. Ann. 87. ¶ 14. Interdum sacer est detestabilis, exsecrandus. Festus: Homo sacer is est, quem populus judicabit ob maleficium: neque fas est eum immolari: sed qui occidit, parricidii non damnatur. nam lege tribunicia prima cavetur: Si quis eum, qui eo plebiscito sacer sit, occiderit, parricida ne sit. Ex quo quivis homo malus atque improbus, sacer appellari solet. Hæc Festus. Ratio sic appellandi est, quia Diti patri, vel Jovi, vel alii Deo consecratus per populi judicium fuerat. Mos enim erat, ut quos vellent impune occidi, eorum corpora alicui Deo, præcipue vero Inferis devoverent. Quem morem Servius ad 3. En. 57. tractum ait a Gallis. quoties enim Massilienses pestilentia laborarent, unus se ex pauperibus offerebat, alendus anno integro publicis et purioribus cibis. Postea verbenis et vestibus sacris ornatus circumducebatur per totam urbem cum exsecrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis; et sic præcipitabatur. (Alii leg. projiciebatur: alii prosiciebatur.) Hoc autem in Petronio (Satyr. 141.) lectum est. Hæc Servius. Simile quiddam habes apud Suet. Cal. 27. V. PHARMACUS. Causam, cur sacrum istum hominem jus fuerit occidi, cum res sacras alioquin violare sit nefas, (unde Tibull. 1. 2.

SACERDOS

27. Quisquis amore tenetur, eat tutusque, sacerque Qua libet: insidias non timuisse decet.) affert Macrob. 3. Saturn. 7: ad fin., quia veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines Deorum, quibus sacrum erat: animas vero sacratorum hominum Diis debitas existimabant; et sic quam primum ad cos mittendas arbitrabantur. Liv. 3. 55. Ut qui tribunis plebis, æ dilibus, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset. Plaut. Bacch. 4. 6. 13. Ego sum malus, ego sum sacer, scelestus. Id. Poen. prol. 89. Vendit has homini, si leno est homo, quantum hominum terra sustinet, sacerrimo. Horat. 2. Sat. 3. 181. intestabilis et sacer esto. Afran. apud Non. 4. 431. O sacrum scurram et malum! Turpil. ibid. Etiamne irrides me pessime ac sacerrime? Virg. 11. Æn. 271. Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto Consequitur pennis sublimem in nube columbam. Ubi Servius. Sacer ideo, quia Marti consecratus accipiter; aut quia avibus exsecrabilis; aut, quod verius est, Græcum nomen expressit. nam ispağ dicitur. Stat. 10. Theb. 804. Unde hic mortis amor? quæ sacra insania menti? Virg. 3. En. 56. quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? 15. Tribuitur et rebus inanimis, quæ malæ, et noxiæ. Id. 9. ibid. 109. ratibus sacras depellere tædas. Alii leg. saeris. et 6. ibid. 573. horrisono stridentes cardine sacræ Panduntur porta. Catull. 71. 1. Sacer alarum hircus. Id. 14. 12. Dii magni, horribilem et sacrum libellum! Stat. 2. Theb. 297. Sacrum aurum. Turpil. apud Non. loc. cit. Sacerrimum domicilium. Horat. Epod. 7. 19. Ut immerentis fluxit in terram Remi Sacer nepotibus cruor. h. e. qui civilium discordiarum ac bellorum causa fuit. 16. Similiter sacrum dicitur quidquid religione, aut opinione horrendum, aut alioquin terribile atque reconditum obscurumque est : præser tim si a Diis venire credatur. Val. Flacc. 1. 798. sacer effera raptet Corda pavor. et 4. 185. Arma sacra metu. et 7. 165. sacro freta veneno Medea. et 8. 25. Nemoris sacra nox. 17. Sacer ignis apud Virg. 3. G. 566. eadem ratione dicitur. V. IGNIS §. 8. 18. Sacer morbus, epilepsia. V. MORBUS §. 2. 19. Sacra etiam vulgus appellat, quæ majora sunt, inquit Col. Aurel. 1. Tard. 4., qua ratione os sacrum, iepòv ocτéoy anatomici appellarunt illud, quod imum ventrem sustinet, et os coxarum dicitur a Cels. 8. 1. a med. 20. Sacer, vetitus, proibito. Imp. Justinian. Cod. 3. 43. 3. a med. Non enim solum bella bene ordinamus, sed et res sacras ludicras. h. e. alearum lusum. 21. Huc pertinere potest, quod sacros fluctus dixit Val. Flacc. 1. 632. mare nondum tentatum navibus, quasi Dii vetuerint ab hominibus navigari, et sacrum sibi reservaverint. Eademque ratione Sil. 3. 501. sacros fines et 4. 70. sacras rupes Alpes significans ante Annibalem nunquam transitas. 22. Olim sacris, e, dictum est. Festus: Sacrem porcum dici ait Verrius, ubi jam a partu habetur purus. Varr. 2. R. R. 1. a med. Porci puri ad sacrificium, ut immolentur, olim appellati sacres. quos appellat Plautus, cum ait: Quanti sunt porci sacres? et ibid. 4. a med. Porci, qui a partu decimo die habentur puri, (Harduinus ex hoc loco Plinii 8. 51. 77. Suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die octavo, bovis trigesimo: Varronis locum corrigendum putat.) ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificium idonei dicuntur primum. Adde Plaut. Men. 2. 2. 16. et Rud. 4.6.4. ¶23. Comp. Sacrior non habetur, ut et Varro 7. R. R. 39. et usus docet. Sup. Sacerrimus V. supr. §. 14. et 15. et apud Ovid. 9. Heroid. 159. Deprecor hoc unum per jura sacerrima lecti.

SACERDOS, otis, m. et f. 3. sacerdote, sacerdotessa, iepeus, iépela, qui Deo dicatus est ad rem divinam faciendam, minister sacrorum, flamen, antistes: item augur. Cic. 2. Leg. 8. Sacerdotum duo genera sunto: unum quod præsit cæremoniis et sacris: alterum quod interpretetur fatidicorum, et vatum effata incognita, cum senatus populusque adsciverit. Id. 7. Verr. 45. Sacerdotes Cereris, atque illius fani antistites, probatæ ac nobiles mulieres. Id. Font. 17. Prospicite, ne ille ignis æternus, etc. sacerdotis vestræ lacrimis exstinctus esse dicatur. Id. Dom. 1. Si ullo tempore magna causa sacerdotum populi R. judicio ac potestate versata est, etc. Ovid. 5. Fast. 573. Vestæque sacerdos. Virg. 3. En. 80. Rex Anius, rex idem hominum, Phoebique sacerdos. Suet. Claud. 22. In cooptandis per collegia sacerdotibus. Plin. 2. ep. 1. Illo die, quo sacerdotes solent nominare, quos dignissimos sacerdotio judicant, me semper nominabat. h. e. augures. Adde 4. ep. 8. 2. Adjective. Virg. 1. En. 277. donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. Vellej. 2. 124. extr. Mihi fratrique meo, proxime a nobilissimis ac sacerdotibus viris, destinari prætoribus contigit. 3. Translate. Cic. Sext. 17. Res erat mihi cum scurrarum scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, etc. 4. Est etiam cognomen R., ut C. Licinius Sacerdos prætor Siciliæ ante Verrem, apud Cic. Planc. 11. et 3. Verr. 41. et Quintil. 6. 3. a med. et in Inscript. apud Grut. 442. 1. C. Julius

[blocks in formation]

Sacerdos. 5. In genit. plur. scribitur etiam sacerdotium pro sacerdotum in Inscript. apud Marin. Iscriz. Alb. p. 26., quam lege in PRINCEPS §. 7.

SACERDOTALIS, et Sacerdotialis, e, adject. sacerdotale, ispar xos, ad sacerdotem pertinens. Plin. 7. ep. 24. Sacerdotales ludi. h. e. qui edebantur a sacerdotibus, inito honore, ut ab Augusto in poutificatu maximo, ut est apud Suet. Aug. 44. ad fin. Macrob. 3. Saturn. 5. Eximii vocabulum non poeticum snidetov, sed sacerdotale nomen. h. e. a sacerdotibus, honoris causa, usurpatum. 2. Sacerdotalis absolute, seu sacerdotalis vir dictus est, cadentis Latinitatis tempore, qui provinciæ alicujus sacerdos primarius erat; cum flamen diceretur, qui alicujus tantum civitatis sacris præerat. His sacerdotalibus post Christianæ religionis promulgationem, cum nempe Ethnicorum sacrificia, et Deorum simulacra e templis essent sublata, nihil aliud reliqui concessum ab imperatoribus Christianis est, quam ut ludos propriis sumptibus publice ederent; hinc ann. a Chr. n. CCCC. civitates Africæ proconsularis legatum ad Honorium Aug. miserunt rogantes, ut familias singulas iterati hujus sacerdotii, seu ludorum curationis, quæ annua erat, incommodis liberaret, quod ex lege Impp. Honor. et Arcad. Cod. Theod. 12. 1. 166. constat. Iidem Impp. ibid. 145. Africani sacerdotales Carthagini restitui, ibique arbitratu suo agere (ludos) cum favorabili editione placuit. Impp. Honor. et Theodos. Cod. Theod. 16. 10. 20. Sacerdotales paganæ superstitionis competenti coercitione subjacere præcipimus, etc. Tertull. Spectac. 11. Quid ergo mirum, si appa ratus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdo talibus præsidibus, de collegiariis ministris? Ammian. 28. 6. ante med. Occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis, et Nicasius enitebat ædilis. Inscript. apud Grut. 20. 3. P. Cejonius D. C. Poe. sacerdotal. Ve. h. e. decurio colonia Portovien sis, sacerdotalis, vir egregius. Alia apud eund. 325. 12. Ti. Cl. Honoratianus Castrensis Morini in civitate sua sacerdotalis. Alia apud Orell. Coll. Inscr. Lat. n. 4981. C. Paternius Postuminus Dec. C. Taunensium, vir sacerdotalis, pragmaticus. 3. Sacerdotalis etiam dicitur, qui sacerdotio provinciæ jam functus fuit. Imp. Constantin. Cod. Theod. 12. 5. 2. Sacerdotales, et flamines perpetuos, atque etiam duumvirales ab annonarum præposituris inferioribusque muneribus immunes esse præcipimus. Inscript. apud Orell. loc. cit. n. 1108. Masclinio Materno Dec. C. A. (h. e. decurioni coloniæ Agrippinæ), ædilicio, duumvirali, curatoricio, sacerdotali, et ex comitibus Masclinius Leo patri benemerit. fecit, Decentio Cæs. et Paulo Cos. h. e. ann. a Chr. n. CCCLII. 4. Scribitur etiam sacerdotialis in Inscript. apud Murat. 161.4. Lali publici sacerdotialis cineribus locus. Avonia Aphrodisia conjugi benemerenti fecit. Lupius in Epitaph. Sever. p. 3. et in Dissert. T. 2. p. 93. existimat, hunc Lalum fuisse publicum, h. e, servum sacerdotum, nempe augurum, qui præcipue ita appellabantur; sacerdotialis vero esse vocem ex sacerdotio derivatam, quo nomine collegium sacerdotum intelligatur, ut servitium numerum aliquem servorum, et satellitium satellitum multitudinem significat. At Marinius Frat. Ary. p. 213. putat, sacerdotialis hic significare illum, qui sacerdos antea fuerit, postea esse desierit, et Lali positum pro L. Ali, et Publici esse illius viri cognomen. Viderint eruditi, quid amplectendum; ego vero a Lupio standum arbitror.

SACERDOTISSĂ, æ, f. 1. sacerdotessa, ¿épsza, mulier, quæ sa cerdotio fungitur. Massur. Sabin. apud Gell. 10. 15. Eadem ferme cæremoniæ sunt, quas flaminicas sacerdotissas Diales seorsum ajunt observitare. Ita legitur in quibusdam editionibus: in aliis vero, iisque emendatioribus to sacerdotissas deest. Affertur etiam a quibus, dam lexicographis Inscript. apud Grut. 325. 10., in qua sacerdotissæ perpetuæ legunt, sed ibid. legitur sacerdotis perpetuæ.

SACERDOTIUM, ii, n. 2. sacerdozio, ispoouvn, sacerdotis dignitas, et officium. Cic. Dom. 53. Cum Licinia Virgo Vestalis, summo loco nata, sanctissimo sacerdotio prædita, T. Flaminino, Q. Metello Coss. aram, et rediculam, et pulvinar sub sacro saxo dedicasset. Id. ibid. 52. Sacerdotium inire. Id. ibid. 14. In sacerdotium venire. Id. ibid. 40. Publicis sacerdotiis præesse. Id. 2. Agr. 7. Sacerdotia mandare. 2. Significat etiam sacerdotis proventum. Nam apud Gentiles sacerdotia fuerunt, qualia nos minus Latino in hac significatione vocabulo beneficia appellamus. Sacerdotiorum autem duo fuerunt genera; unum quod sacris esset addictum locis, quæ reipublicæ, aut principum, aut pontificum collegii collationis essent: al terum, quod ædis, aut sacelli juris esset a patre familias ea ratione erecti, dedicatique, ut et sacrorum cura, et fructuum ipsius sacerdotii perceptio ad solam gentem familiamque suam perpetuis successionibus devolveretur. Liv. 9. 29. a med. Gens Potitia, cujus ad aram Herculis familiare sacerdotium erat. Liv. 30. 26. ad fin. In e jus locum pontifex (nam duo sacerdotia habuit) Ser. Sulpitius Gal

8

venti.

SACERDOTULA

ba inauguratus. Tacit. 1. Hist. 77. Recens ab exsilio reversos adolescentes avitis et paternis sacerdotiis in solatium recoluit. 3. Accipitur interdum pro auguratu. Plin. 4. ep. 8. Gratularis mihi, quod acceperim auguratum. jure gratularis: primum quod gravissimi principis judicium in minoribus etiam rebus consequi, pulcrum est: deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum, tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viSACERDOTULĂ, æ, f. 1. minor, seu parva sacerdos. Varr. 4. L. L. 29. ad fin. Dictum capital a capite, quod sacerdotulæ in capite etiam nunc solent habere. Fest. in Flaminia. Flaminia dicebatur sacerdotula, quæ flaminicæ Diali præministrabat. Veranius apud eund. in Oleium. Sacerdotula in sacrario Martiali fecit oletum. SACERSANCTUS, a, um, adject. sacrosanctus. Tertull. Cor. mil. 13. sub fin. Quam sacersanctus, quamque honestus ac mundus sit

habitus iste, etc.

SĂCES, æ, m. 1. et Saca, arum, m. plur. 1. Záznę, Záxai, populi Scythiæ, in orientali latere Caspii maris, ubi nunc Sarmacanda regnum esse creditur. Plin. 6. 17. 19. Catull. 11. 5. Şive in Hircanos, Arabasque molles, Seu Sacas, sagittiferosque Parthos. Claudian. 1. Laud. Stilich. 156. hic crine decoro Armenius, hic picta Saces, fucataque Medus, Hic gemmata niger tentoria fixerat Indus. SACOMA, atis, n. 3. peso, contrappeso, romano, orxwμa, et Dorice caxopa, equipondium, quod in altera stateræ parte opponitur ad æquilibrium alicujus rei faciendum. Vitruv. 9. 3. Auream coronam votivam immani pretio locavit faciendam, et aurum ad sacoma appendit redemptori. Is ad tempus opus manufactum subtiliter regi approbavit, et ad sacoma pondus coronæ visus est præstitisse. h. e. eodem pondere aurum elaboratum reddidit, quo infectum acceperat. Id. ibid. g. sacoma saburrale vocat pondus appensum horologio. contrappeso.

*SACOMARIUS, ii, m. 2. pesatore, idem ac ponderator, seu potius sacomatum confector et exactor. Inscript. apud Murat. 979-4. Stlaccius A. L. Mario mensor, idem sacomarius. Adde aliam apud Fabrett. p. 731. n. 450., et apnd Gor. Inscr. Etr. T. 1. p. 308. n. 50. SACONDIOS, ii, m. 2. apud Indos est genus amethysti colore ad hyacinthum descendentis: quem colorem illi sacon vocant. Qui si dilutior sit, sagapenos vocatur. Plin. 37. 9. 40.

SACOPENIUM, ii, n. 2. succus herbae ferulaceae, et ipse frutex, unde manat. Plin. 19. 8. 52. Sacopenium et ipsum in hortis quidem nascitur, sed medicinæ tantum. Id. 20. 18. 75. Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum transmarino alienatur. Illud enim ammoniaci lacrima simile, sagapenum vocatur. Prodest laterum et pectoris doloribus, convulsis, tussibus, etc.

SACOS. V. SACONDIOS.

SACRAMENTUM, i, n. 2. cosa sacra, res sacrata: a sacro, as, unde sacramen, sacramentum, ut a levo levamen, levamentum, etc. Hinc priscis Latinis fuit pecunia, quam litigantes in loco sacro, vel apud pontificem deponebant, deposito, pegno. Qua de re ita Varro 4. L. L. sub fin. Ea pecunia, quae in judicium venit in litibus, sacramentum a sacro. Qui petebat, et qui inficiabatur, de aliis rebus uterque quingentos æris ad pontificem deponebant: de aliis rebus item certo alio legitimo numero assium. Qui judicio vicerat, suum sacramentum a sacro auferebat: victi ad ærarium redibat. Festus; Sacramentum æs significat, quod pœnæ nomine penditur, sive eo, qui interrogatur, sive contenditur. Id in aliis rebus quinquaginta assium est, in aliis rebus quingentorum, inter eos, qui judicio inter se contenderent. Qua de re lege L. Papirii tribuni plebis sanctum est his verbis: Quicumque prætor posthac factus erit, qui inter cives jus dicet, tresviros capitales (alii monetales) populum rogato, iique tresviri capitales, quicumque posthac facti erunt, sacramenta exigunto, judicantoque, eodemque jure sunto, uti ex legibus, plebeique scitis exigere, judicare, esseque oportet. Pergit Festus: Sacramenti autem nomine id es dici coeptum est, quod, et propter ærarii inopiam, et sacrorum publicorum multitudinem consumebatur id in rebus divinis. Ascon. in 3. Verr. 9. Cum in rem aliquam agerent litigatores, et poena se sacramenti peterent, etc. 2. Ex hoc more litigantium deponendi pecuniam, ne calumniatores impune discederent, factum est, ut sacramentum pro causa, vel controversia usurparetur, seu pro litis genere simili sponsionis. Cic. 1. Orat. 10. Agerent enim tecum lege primum Pythagorci, vindicarentque ornati homines in dicendo, et graves, quibuscum tibi justo sacramento contendere non liceret. Id. Cæcin. 55. Cum Aretinæ mulieris libertatem defenderem, et Cotta decemviris religionem injecisset, non posse sacramentum nostrum justum judicari, etc. Id. Mil. 27. Qui non calumnia litium, non injustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat. Id. Dom, 29. ad fin. Si decemviri sacramentum in libertatem,

SACRARIUM

injustum judicassent. 3. Sæpe est jusjurandum, quod sacrum maxime habetur: item id quod jurejurando affirmatur aut fit, et ob. ligatio jurejurando contracta, giuramento, sacramento, saramento, opxos, oрxwμóciov: et præcipue dicitur de eo, quo se milites nomina dantes reipublicæ strenuam et fidelem operam daturos, et militarem disciplinam servaturos pollicentur. Liv. 22. 38. discrimen tradit inter sacramentum, et jusjurandum militare: illud fuisse jurationem ab ipsis militibus inter se sua voluntate factam : hoc legitimam jurisjurandi adactionem singulorum militum coram tribunis suis. quam rem tangit etiam Frontin. 4. Strateg. 1. Distinguit etiam Servius ad 8. En. 1. inter sacramentum, et conjurationem. Sacramentum vocat legitimam militiam eorum, qui singuli jurabant pro republica se esse facturos; nec discedebant, nisi completis sti pendiis: conjurationem, cum subito ad vexilla vocati, ut fiebat in tumultu, simul omnes jurabant. Formulam sive jurisjurandi, sive sacramenti ex Cincio recitat Gell. 16. 4. Erudite admodum his de rebus, et fuse disputat Schelius in not. ad Polyb. c. 1. de sacram. T. 10. Antiquit. Rom. Grævii p. 1172. Porro varii sunt in hac voce loquendi modi. Cic. 1. Offic. 11. a med. Cato ad Pompilium scripsit, ut si (filium) pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae sacramento, quia, priore amisso, jure cum hostibus pugnare non poterat. Cæs. 1. B. C. 23. ad fin. Milites Domitianos sacramentum apud se dicere jubet. et ibid. 86. extr. Ne quis invitus sacramentum dicere cogatur. (Sic Liv. 4. 53. sub init. Nemo invitus sacramento diceret. et Plin. 1o. ep. 38. Ut jam dixerant sacramento militari. ) Id. Cas. 6. B. G. 1. Ut quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire juberet. Id. 2. B. C. 32. a med. Ut ea neglecto sacramento, quo nunc tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis sublatum est. Val. Max. 5. 2. n. 2. Juventus ultro nomina sua militari sacramento obtulit. Suet. Ner. 44. Citare tribus ad sacramentum. Liv. 4. 5. et Tacit. 3. Hist. 58. et 1. Ann.37. Sacramento milites adigere. Id. ibid. 42. et Suet. Aug. 24. Imperatoris sacramentum detrectare. Id. Galb. 10. ad fin. mutare. Tacit. 3. Hist. 42. exsuere. et 4. ibid. 21. accipere. et 16. Ann. 13. sub fin. Etate fessos sacramento solvere. Id. 1. Hist. 5. Miles urbanus longo Cæsarum sacramento imbutus. h. e. qui diu sub Cæsaribus militaverat. et 2. ibid. 81. Ante idus Julias Syria omnis in eodem sacramento fuit. h. e. una cum exercitu in Vespasiani verba juravit. Liv. 28. 27. Sacramenti religionem rumpere. Sil. 10. 448. Obstringunt animas patriæ, dictataque jurant Sacramenta Deis. Juvenal. 16. 55. Præmia nunc alia, atque alia emolumenta notemus Sacramentorum. h. e. militiæ. 4. Extra rem militarem Festus: Sacramento dicitur, quod jurisjurandi sacratione interposita actum est: unde quis sacramento dicitur interrogari, quia jusjurandum interponitur. Petron. Satyr. 117. In verba Eumolpi sacramentum juravimus, uri, vinciri, verberari, etc. et ibid. 80. Sacramentum amicitiæ delere. Horat. 2. Od. 17. 9. non ego perfidum Dixi sacramentum. Plin. 10. ep. 97. de Christianis. Se sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne adulteria, committerent. Apul. 3. Met. Si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum. h. e. consensio, conspiratio, societas, qualis est inter milites ejusdem sacramenti. Id. ibid. sub init. Priusquam iste elaberetur ad gravissimum judicii vestri sacramentum, eum curavi producere. h. e. fidem ac religionem jurisjurandi, qua vos judices tenemini de criminibus reorum judicare. 5. Ecclesiæ scriptoribus Tertullian., Hieronym. etc. est mysterium, res sacra, signum sensibile rei sacræ latentis, Prudent. ponit pro ipso verbo Dei, 10. Tapi σtep. 18. Nolite verba, cum sacramentum meum Erit canendum, providenter quærere. Arnob. respicit ad sacramentum militare, cum ait 2. p. 45. Malunt exheredari a parentibus liberi, quam fidem rumpere Christianam, et salutaris militiae sacramenta deponere.

SĂCRĀNI, orum, m. plur. 2. populi Latii. Unde Sacranæ acies. Virg. 7. En. 796. Et Sacranæ acies, et picti scuta Labici. Festus: Sacrani appellati sunt Reate orti, qui ex Septimontio Ligures, Siculosque exegerunt. nam vere sacro nati erant. Serv. ad loc. Virg. cit. Dicunt, quendam Corybantem venisse ad Italiam, et tenuisse ea loca, quæ Urhi vicina sunt: et ex eo populos ducentes originem, Sacranos appellatos. nam sacrati sunt Matri Deum Corybantes. Alii Sacranas acies Ardeatium volunt, qui aliquando cum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt: unde Sacrani dicti sunt. Hæc Servius.

*SĂCRĂRIA, æ, f. 1. sagrestana, sacrarii custos. Inscript. apud Hier. Asquin. Pago degli Arusnati p. 6. Salvia sacraria Xystus conserus (ita pro conservus) de suo dat.

SĂCRARIUM, ¡¡, n. 2. sagrestia, sacrario, ispatstov, ispopulázsov. Ulp. Dig.1. 8. 9. Notandum est, aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. Sacer locus est locus consecratus: sacrarium est locus, in quo sacræ res ponuntur: quod etiam in ædificio privato esse potest;

SACRARIUS

in

et solent, qui liberare cum locum religione volunt, sacra inde evoBare. Serv. ad 12. En. 199. Sacrarium proprie locus est in templo, in quo sacra reponuntur: sicut donarium est, ubi ponuntur oblata. Apud Ovid. 10. Met. a v. 691. hujusmodi sacrarii descriptio habetur. Sepicbatur secespita, h. e. repagulo, seu reticulo æneo, in quo tubi relinquebantur, per quos sacra manibus tangere lice bat, ut docet Fest. in Secespitam. 2. Ponitur etiam pro sacello, locoque sacrato, oratorio, cappella, sive publicus sit, sive in privatorum ædibus constitutus. Cic. Mil. 31. sub fin. Ante ipsum sacrarium Bona Deæ, quod est in fundo T. Sextii Galli, primum illud vulnus accepit. Suet. Aug. 5. Natus est regione Palatii, ad Capita bubula, ubi nunc sacrarium habet, aliquanto post quam excessit, constitutum. Cic. 13. Fam. 2. C. Aviano Euandro, qui habitat in tuo sacrario, multum utor. h. e. in ea parte ædium tuarum, qua sacrarium habes. Adde 6. Verr. 2. Hinc servus ab sacrario est inter officia domus Augusta, in Inscript. apud Murat. 893. 6. et gog. 8. 3. Item pro interiore, et sanctiore parte templi, ut adytum; et pro ipso templo. Martial. 7. 73. sacraria Vesta. Hinc Juppiter apud Stat. 3. Theb. vocat cælum 246. Arcem hanc æternam, mentis sacraria nostræ. et Virg. 12. En. 199. juro Vimque Deum infernam, et duri sacraria Ditis. 4. Translate. Cic. 1. Catil. g. sub fin. Aquilam illam argenteam, cui domi tuæ sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, scirem esse præmissam. Adde 2. ibid. 6. ad fin. Senec. 7. Quæst. nat. 31. Arcana naturæ non promiscue, nec omnibus patent: reducta, et in interiore sacrario clausa sunt. Val. Max. 6. 5. n. 4. Cottam in tribunatu, quasi in aliquo sacrario latentem, tribunicia inde justitia extraxit. Propert. 3. 23. 19. Mens bona, si qua Dea es, tua me in sacraria condo. Symmach. Laud. in Valentinian. (edente iterum A. Maio) 2. 22. Nusquam majus silentium, quam in sacrariis litterarum. h. e. in rhetorum scholis. 5. Sacrarium, signum cæleste, V. in ARA §. 9.

SACRARIUS, ii, m. 2. sagrestano, custode, ispopuha, sacrarii custos. Inscript. apud Grut. 308. 1. Q. Tullius Q. F. pontifex sacrarius Junonis Quiritis. Adde 1088. 9. et aliam apud Murat. 963. 3. Marin. Frat. Arv. p. 294, de allata vocis interpretatione subdubitat; quid vero de eadem voce ita sentiat, minime protulit.

SACRATE, adverb. religiosamente, religiose. Augustin. ep. 22. sub fin. Aliud bene, aliud sacrate vivere. Id. 2. Doctr. Christ. 16. An magis sacrate accipiendus sit numerus. h. e. mystice.

SACRATIO, onis, f. 3. consecrazione, dipepwais, consecratio. Macrob. ad illud Virg. 10. En. 419. Injecere manum Parcæ, telisque sacrarunt Euandri, 3. Saturn. 7. a med. Ex manus injectione pæne mancipium designavit: et sacrationis vocabulo observantiam divini juris implevit. Fest. in Sacramento. Sacramento dicitur, quod jurisjurandi sacratione interposita actum est.

SACRATOR, oris, m. 3. qui sacrat, ut Sacrater justitiæ, Augustin. ep. 140.

SĂCRĀTUS, a, um, particip. a sacro: consecrato, sacro, iepoJeis, consecratus, sacer. Virg. 12. En. 213. tum rite sacratas In flammam jugulant pecudes. Ovid. 3. Art. am. 389. Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo. Id. 2. Trist. 552. Et tibi sacratum sors mea rupit opus. Martial. 9. 17. Pergameo posuit dona sacrata Deo. Tibull. 1. 5. 42. Et dare sacratis oscula liminibus. Virg. 2. Æn. 165. Sacratum templum. et 3. ibid. 371. caput. Martial. 4. 1. Cæsaris alma dies, et luce sacratior illa, Conscia Dictæum qua tulit Ida Jovem. Plin. 33. 4. 24. Numen gentibus illis sacratissimum. et 37. 10. 60. Hammonis cornu inter sacratissimas Ethiopia gemmas. Cajus Dig. 38. 17. 9. Sacratissimi principis nostri oratione cavetur. Mamertin. Paneg. ad Maximian. 1. et Genethl. 6. Sacratissime imperator. Macrob.3. Saturn. 7. ad fin. Animas sacratorum hominum Diis debitas æstimabant. h. e. sacrorum. V. in SACER S. 14. 2. Sacrata leges sunt, quibus sanctum est, ut qui adversus eas fecerit, sacer alicui Deo sit cum familia, et pecunia. Ita Festus. Hujusmodi fuerunt, quas scivit plebs jurata in monte sacro, cum secessisset a patribus, ut narrat Liv. 2. 33., ut plebi sui magistratus sacrosancti essent, quibus auxilii latio adversus consules esset: neve cui patrum capere eum magistratum liceret. Alia etiam fuere, ne de capite civis R. nisi centuriatis comitiis agi posset: ne privilegia irrogari liceret. Hujusmodi fuit etiam lex militaris; ne cujus militis scripti nomen, nisi ipso volente, deleretur: lata ob secessionem militum, dictatore M. Valerio Corvo, ut Liv. 7. 41. refert. Etiam alii populi suas leges sacratas habuere, ut Volsci et qui, apud eund. 4. 26. Ligures, 36. 38. et Samnites, apud Plin. 34. 7. 18., de quibus Liv. 10. 38. legendus est. Cic. Sext. 7. Tetra, immanisque bellua constricta legum sacratarum catenis. Id. Dom. 17. Vetant leges saerale, vetant XII. Tabula, leges privatis hominibus irrogari. id est enim privilegium. Adde 3. Offic. 31. et fragm. pro C. Cornel. majest. reo apud Ascon. et ipsum Ascon. ibid. et Liv. 2. 54. sub fin, | Tom. IV.

SACRIFICO

9 3. Lata significatione sacrate dicuntur quæcumque leges sanctiores et graviores. Virg. 2. Æn. 457. Fas mihi Grajorum sacrata resolvere jura. Gell. 12. 4. Pro antiquis sacratisque amicitiæ legibus.

4. Sacrata etiam dicebatur mulier, quæ honori alicujus numinis dedicabatur. Inscript. apud Grut. 3og. 3. Fabiæ Acouiæ C. F., uxori Vettii Prætextati V. C. Præf. et consulis designati, sacratæ apud Eleusinam Deo Baccho, Cereri et Cora. 5. Ita etiam vocatæ sunt apud Christianos virgines Deo devotæ. Inscript. apud Grut. 1055. 2. Virgo sacrata Deo Manlia Dædalia. Ammian. 18. 10. ad fin. Sapor Parthorum rex inventas quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, præcepit. Prudent. 2. nepi otep. 301. Cernis sacratas virgines. 46. Comp. Sacratior, et Sup. Sacratissimus §. 1. SACRAVIENSES, incolæ regionis Sacra via in Urbe Roma. Festus in October. Ipsa enim Sacra via etiam Sacravia dicebatur, duabus simul conflis vocibus, ut est apud Diomed. 2. p. 401. Putsch. et Charis. 1. p. . Et ita esse volunt quidam in illo Varron. 1. R. R. 2. ante med. Summa sacravia, ubi poma veneunt. Et in Inscript. apud Grut. 638. 7. M. Cædicius Jucundus aurifex de Sacravia. et 1033. 1. Æmilia Aucta de Sacray.

U.

SACRES PORCI, V. SACER §. 22.

SĂCRICŎLĂ, æ, m. et f. 1. sacra colens, sacra faciens, ispomocós.. Tacit. 3. Hist. 74. Domitianus apud ædituum occultatus solertia liberti, lineo amictu turbæ sacricolarum immixtus ignoratusque. h. e. sacerdotum Isidis seu Isiacorum, quos Suet. Domit. 1. rem eandem narrans sacrificulos appellat. V. locum ejusd. in SACRIFICULUS §. 1. Apul. Florid. n. 18, ad fin. Sum enim non ignotus illius sacricola, nec recens cultor, nec ingratus antistes. Macrob. 5. Saturn. 19. Ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones fugiens. Solin. 1. post init. Cum viscerationem sacricolis daret. h. e. omnibus qui sacrum illud colentes sacrificio interfuerant. Ammian. 22. 14. Victimarius pro sacricola dicebatur, ad crebritatem hostiarum alludentibus multis. Prudent. præf. 1. advers. Symmach. 47. reges sacricola. h. e. sacrifici. Tribaunt aliqui et Cicer. 6. Verr. 50. a med. Urbs illa non urbs videtur, sed farum Cereris esse: habitare apud sese Cererem Ennenses arbitrantur: ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes sacricole, atque antistites Cereris esse videantur. Plerique alii leg. accola.

SĂCRIFER, ra, rum, adject. izpopopos, sacra ferens. Ovid. 4. Fast. 251. Cum Trojam Æneas Italos portaret in agros, Est Dea (Cybele) sacriferas pæne secuta rates.

SACRIFICALIS, e, adject. ispovpyexos, ad sacrificos et sacrificia pertinens. Tacit. 2. Ann. 69. Admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam plebem per lictores proturbat. Apul. 9. Met. init. Triclinium, in quo dominus ædium sacrificales epulas cum sacerdotibus Dex conitabat. Tertull. advers. Hæret. 40. Sacrificalia ministeria, et instrumenta. 2. Legitur et sacrificialis.

SACRIFICATIO, onis, f. 3. sacrificazione, ispovpria, Ducia, actus et ratio sacrificandi. Cic. 2. Nat. D. 27. In ea Dea, quæ est rerum custos intimarum, omnis et precatio, et sacrificatio externa est. SACRIFICATOR, oris, m. 3. Jutns, qui sacrificat. Tertull. Spectac. 8. sub fin. Si Serapeum sacrificator, et adorator intravero, *SACRIFICATRIX, icis, f. 3. quæ sacrificat. Inscript. apud Donat. 33. 9. de Venere. Pacatrix (alii leg. oratrix), servatrix, amatrix, sacrificatrix. V. Ignarr. de phratriis p. 117.

SACRIFICATUS, a, um, particip. a sacrifico: sacrificato, in sacrificio mactatus. Plin. 36. 21. 39. Aetita gravidis adalligati in pelliculis sacrificatorum animalium, continent partus. 2. De sacrificatis apud Cyprianum V. in SACRIFICO §. 3.

SACRIFICATUS, us, m. 4. sacrificatio. Apul. 7. Met. Nullum uspiam pecus sacrificatui, ac ne vinum quidem potatui habemus.

SACRIFICIUM, ii, n. 2. sacrifizio, Ducia, ispoupyia, res divina, sacrum. Cic. Brut. 14. a med. Sacrificium cum lana facere. Id. Har. resp. 6. a med. Scelere violare sacrificium, quod fit pro salute populi B. Colum. 12.18. ante med. Sacrificia Libero Liberæque quam sanctissime castissimeque facienda. Cæs. 6. B. G. 12. Sacrificia publica ac privata procurare. et ibid. Interdicere sacrificiis. Cic. 6. Verr. 57. extr. Sacrificiis anniversariis Deum colere. Ovid. 3. Pont. 2. 57. Sacrifici genus est (sic instituere priores) Advena virgineo casus ut ense cadat. Plin. 8. 51. 77. Suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die octavo, bovis tricesimo.

SACRIFICO, et Sacrufico, as, a. 1. et olim deponentis forma Sacrificor, aris, atus sum, sacrificare, Jów, sacrum facio, Diis quippiam offerendo, aut victimam cædendo rem divinam facio. Varr. 4. L. L. 26. In sacrificando Deis hoc poculo magistratus dat Deo vinum. Nep. Annib. 2. Ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat. Plaut. Most. 1. 3. 84. Si summo Jovi vivo argento sacruficassem. Id. Fæn. a. 2. v. 3. Quive ullum turis granum sacrifica

« НазадПродовжити »