Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

funis, vel nassa e junco. Plaut. Rud. 2. 1. 5. Hice schoeni, atque bæ arundines sunt nobis quæstu et cultu. Alii leg. hami. 4. Item mensura viarum apud Persas, et Egyptios, quatuor aut quinque milliaria continens. Plin. 6. 26. 3o. Persæ schoenos et parasangas, alii alia mensura, determinant, Id. 12. 14. 30. Schoenus patet, Eratosthenis ratione, stadia quadraginta, hoc est passuum quinque millibus: aliqui triginta duo stadia singulis schoenis dedere. Adde 5. 10. 11. Hinc trischeenus, tpioyoos, tres schoenos continens. Plin. 5. 24. 20. Euphrates Arabiam, et Commagenem disterminat trischoena

mensura.

in

SCHOLA, æ, f. 1. scuola, διδασκαλεῖον, γυμνάσιον, σχολή, locus, quo liberalibus studiis sub magistro operam damus, ludus litterarius, gymnasium: a oxoλr, otium. Festus: Scholae dicta sunt non ab otio ac vacatione omni, sed quod, ceteris rebus omissis, vacare liberalibus studiis pueri debent. Auson. Edyll. 4. 6. Grajo schola nomine dicta est, Justa laboriferis tribuantur ut otia Musis. Cic. 2. Offic. 25. in fin. Sed de toto hoc genere commodius a quibusdam ad medium Janum sedentibus, quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Id. 2. Orat. 7. Hominem audietis de schola atque a magistro, et Græcis litteris eruditum. Id. Pis. 25. Homo politus e schola. Martial. 3. 20. An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat? Suet. Gramm. 16. Scholam aperire. aprire scuola, magistri munus suscipere. et ibid. 6. et 18. dimittere. h. e. munus docendi deponere. Plin. 26. 2. 6. Sedere in scholis auditioni operatos, gratius erat. Val. Max. 1. 8. n. 17. Scholam adire. 2. Metonymice est ipsa disputatio et doctrina, quæ in schola fit, et explicatur. Cic. 2. Fin. i. Ne me tanquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum. Id. 1. Tusc. 4. Scholas Græcorum more habere. et ibid. a med. Itaque dierum quinque scholas, ut Græci appellant, in totidem libros contuli,

3. Item ipsi discipuli, et sectæ addiscentium. Id. 1. Orat. 13. Clamabunt omnia gymnasia, atque omnes philosophorum scholæ, sua hæc esse omnia propria. Plin. 29. 1. 5. Dissederunt hæ diu scholæ et omnes eas damnavit Herophilus. Id. 14. 7. 9. Exolevit et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis scholæ.

4. Quam memorat Id. 35. 10. 37. et 36. 5. 4. n. 5. seholam in Octavia porticibus, fuit statio quædam instar ludi litterarii, ubi conveniebant philosophi, et eruditi homines disputandi et colloquendi causa. 5. In balneis schola fuit locus, puta spatiosi margines, aut porticus circa labrum, ut conjicit Mercurial. l. 1. art. gymnast. c. 10. ante med., ubi otiosi consistebant exspectantes, dum alii lavarent, qui priores locum occupaverant. Vitruv. 5. 10. ad fin. Magnitudines balnearum sint ita compositæ: quanta longitudo fuerit, tertia dempta, latitudo sit, præter scholam labri et alvei. Scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, ut cum priores oceupaverint loca, circumspectantes reliqui stare possint. 6. Dicta sunt etiam scholæ corpora sive ordines varii generis hominum, uni eidemque officio addictorum, ut Schola agentium in rebus, domesticorum, militum in Palatio apparentium, quæstorum, etc. Impp. Arcad., Honor. et Theodos. Cod. 12. 20. 20, Nullus de schola agentium in rebus de cetero locum mortui conetur invadere. Impp. Theodos. et Valentinian. ibid. 17. 2. Primicerius domesticorum, et protectorum utriusque schola. Ammian. 14. 7. Scholæ Palatinæ et protectorum. Coripp. 3. Laud. Justin. 158. Acciti proceres omnes, schola cuncta Palati Jussa suis adstare locis. Justinian. Cod. 4. 65. 35. Milites appellamus tam eos, qui sub excelsis magistris militum tolerare noscuntur militiam, quam qui undecim devotissimis scholis taxati sunt. Inscript. apud Grut. 169. 7. Schola speculatorum legionum I. et II. adjutricum, piarum, fidelium, etc. V. SCHOLARIS §. 2. et SCUTARIUS §. 3. 7. Eodem nomine appellata sunt ædificia, ubi ejusmodi corpora conveniebant. Inscript. apud Grut. 170. 3. C. Avilius Licinius Trosius curator scholam de suo fecit. Bebryx Aug. L. Drusianus, A. Fabius Xanthus Cur. scribis, librariis, et præconibus Ed. Cur. scholam ab inchoato refecerunt, marmoribus ornaverunt, Victoriam Augustam, et sedes æneas, et cetera ornamenta de sua pecunia fecerunt. Adde 169. 5. et Reines. cl. 1. n. 273. Huc pertinent Schola quæstorum (de qua videtur esse Inscriptio modo allata), et Schola Galli, et Capulatorum, quæ fuerunt in tertia regione Urbis, ut est apud Sex. Ruf. et P. Victor. Schola Galli nomen habuisse videtur ab eo, qui exstruxit: Capulatorum, ab distributoribus olei, quod publice Romam quotannis advehebatur. V. OLLA §. 3. et Vales. ad Ammian. loc. cit. in §. 6. 8. Translate schola bestiarum dicuntur amphitheatrales ludi, seu ipsum amphi theatrum, in quo ipsa certamina edebantur. Tertull. Apolog. 35. Testis est Tiberis, et scholæ bestiarum. h. e. Tiberis, in quem rei conspirationis in principem merguntur, et certamina ferarum, quibus iidem laniandi objiciuntur. 9. Schola est etiam cognomen Rom. V. Inscript. in INTERAMNIS.

SCHOLION

SCHOLARIS, e, adject. di scuola, ad scholam pertinens. Capell. 3. sub fin. Scholaria inchoamenta. Hieronym. ep. 36. n. 14. Scholaris declamatio. Prudent. 9. epi otep. 16. Scholare murmur.

2. Impp. Honor. et Theodos. Cod. Theod. 11. 18. 1. et Cod, Justin. 12. 38. 14. et rursus Cod. Theod. 7. 4. 34. appellant scholares milites cohortium ad custodiam sacri Palatii deputatarum. Sulpic. Sever. Vita S. Martin. 2. Inter scholares alas sub Constantino militavit. V. vocem præced. §. 6.

SCHOLASTICUS, a, um, adject. da scuola, scolastico, rettorico, oratorio, cxolactixos, ad scholam pertinens: et præcipue ad oratorias declamationes, et eloquentiæ studium. Quintil. 7. 1. ante med. Nam quædam in scholasticis ponuntur ad conjungendam modo actæ rei seriem. Id. 11. 1. a med. Scholastica materia. h. e. de qua disputatur in scholis. Gell. 15. 1. Scholasticæ declamationes. Auct. dial. de Orat. 14. in fin. controversiæ. Plin. 2. ep. 20. a med. Sufficiunt due fabulæ, an scholastica lege tertiam poscis? h.e. lege et more otiosorum hominum aliam insuper poscis. Id. 9. ep. 2. Nisi forte volumus scholasticas tibi, atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere. ¶ 2. Scholastici, qui declamatoribus, et eloquentia in scholis, seu exhedris in porticu gymnasii alicujus dant operam, rettorici, scolari. Petron. Satyr. 6. Ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cujus. et ibid. 10. Quia tanquam scholastici ad cœnam promisimus. scil. quia solebant declamatores, quo plures auditores haberent, coenas aliquando exhibere. Quintil. 12. 11. circa med. Cognoscere enim, et præcepta vivendi perdiscere, et in foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus. Adde Auct. dial. de Orat. 15. extr. et ibid. 42. et Plin. 1. ep. 24. 3. Sic etiam appellantur rhetores quamdiu in scholis, et in privata umbra causas agunt declamando. Suet. Rhet. 6. de C. Albut. Silo. Declamabat autem genere vario: modo splendide atque adornate: tum, ne usquequaque scholasticus existimaretur, circumcise, ac sordide, et tanturamodo trivialibus verbis. h. e. ne videretur meditata afferre, et ex scripto, ut saepe faciunt scholastici eloquentiæ studiosi: cupiebat credi, se dicere scire etiam ex tempore. (Adde Senec. 3. Controv. præf.) Plin. 2. ep. 3. Annum sexagesimum excessit, et adhuc scholasticus tantum est. quo genere hominum nihil aut simplicius, aut sincerius, aut melius. Nos enim, qui in foro verisque litibus terimur, multum malitiæ, quamvis nolimus, addiscimus. Auct. dial. de Orat. 35. At nune adolescentuli nostri deducuntur in scenas scholasticorum, qui rhetores vocantur, etc. scenas dicit, quia fictæ causæ in scholis agitabantur, quemadmodum in scena ficta fabulæ. 4. Cum vero hujusmodi rhetores in eloquentia exercenda plurimum proficerent, et legales formulas apprime callerent, hinc sæpe in præsidum prætoriis aderant reis, et litigatoribus, et pro iisdem supplices libellos imperatori seu judici afferendos scribebant, ac propterea advocatorum munia sustinebant. Augustin. Tract. 7. in Joann. Qui habent causam, et volunt supplicare imperatori, quærant aliquem scholasticum jurisperitum, a quo sibi preces componantur, ne forte, si aliter petierit quam oportet, non solum non impetrent quod petunt, sed et pœnam pro beneficio consequantur. Imp. Constantius Cod. Theod. 8. 10. 2. Nec latet mansuetudinem nostram, sæpissime scholasticos ultra modum acceptis honorariis, in defensione causarum omnium et annonas et sumptus accipere consuesse. 5. Denique quicumque est litteris eruditus, doctus liberalibus studiis, elegans moribus, at solent esse litterarum studiosi, scholasticus dici potest. Alex. Aurel. in ep. apud Capitolin. Maximin. jun. 3. Quamvis ipse adolescens et pulcher, et scholasticus, ad Græcas munditias eruditus esse videatur. Hieronym. Vir. illustr. n. 99. Serapion ob elegantiam ingenii cognomen scholastici meruit. Sulpic. Sever. dial. 1. 9. et dial. 2. 10. a med. Nam quia scholasticus es, non immerito te versu Comici illius (Ter. Andr. 1. 1. 41.) admonebo. Obsequium amicos, veritas odium parit. Veget. 3. Veterin. proœm. Libelli erit præcipua felicitas, si eum nec scholasticus fastidiat, et bubulcus intelligat. Apul. 2. Met. Heus tu, scholastice, ait (nempe ancilla, cui ille savium impegerat), dulcem et amarum gustulum carpis. h. e. simplex et imperite rerum humanarum: cujusmodi sunt qui in schola adhuc et umbraticis litteris versantur.

SCHŎLIASTES, æ, m. 1. oxodiacts, scriptor scholiorum, interpres Græca vox, oxomag, scholiis illustro; ut Scholiastes Horatii, Juvenalis, etc.

SCHŎLICUS, a, um, adject. di scuola, ad scholam pertinens. Gell. 4. 1. Ostentabat quispiam grammaticæ rei doctor scholica quædam nugalia. Varr. apud Non. 6. 22. Scholasticis fartis auribus scholica dape, atque ebriis. Capell. 4. p. 94. Scholicum axioma.

SCHŎLION, ii, n. 2. axonov, Græca vox, a oxon, schola: breve scriptum, disputationem, interpretationem significans. Cic. Græce usurpat 16. Alt. 7. et ipse Atticus ibid.

SCHUTATUM

SCHUTATUM. V. SCYTATUM.

SCIĂDEUS, i, m. 2. piscis marinus mas, exiadeus, cujus femina seiana, oxiawa dicitur. Nomen habent a oxid, umbra. Plin. 32.11. 53. V. UMBRA §. 13.

SCIÆNĂ, æ, f. 1. V. vocem præced.

SCIAGRAPHIA, vel Sciographia, æ, f. 1. disegno di qualche fabbrica, abbozzo, modello, oxiaɣpapia, adumbrata descriptio ædifieii: a oxid, umbra, et ypapw, scribo. Differt ab ichnographia, quæ est descriptio solius area seu plani: et ab orthographia, quæ frontis tantummodo erectam imaginem repræsentat: at sciagraphia totum per umbras et lineamenta describit corpus ædificii. Vitruv. 1. 2. Sciagraphia est frontis et laterum abscedentium adumbratio, ad circinique centrum omnium linearum responsus. Alii leg, sciographia: alii vero scenographia, h. e. universi tecti deformatio: a oxyvý, vel oxñvos, tabernaculum, tentorium, quia in ea totum ædificium cum suo tecto describitur.

SCIAPŎDES. V. SCIOPODES.

SCIBILIS, e, adject. scibile, qui scientia comprehendi potest. Tertull. 5. advers. Marcion. 16. Non omnibus scibilis. Capell. 4. p. 111. Alicujus rei scibilis scientia est.

SCĬDĂ. V. SCHEDA §.3.

SCIENS, entis, particip. a scio: chi sa, émotripwv, qui scit, gnarus, prudens. De discrimine participiorum sciens et scitus, V. in SCITUS §. 1. Nep. Con. 5. extr. Illud addubitat, utrum Theribazo sciente, an imprudente sit factum, se con saputa o no di Teribazo. et Ter. Heaut. 4. 8. 33. Nam te sciente faciam, quidquid egero. Alii leg. scientem faciam, h. e. certiorem. (Calpurn. hic discrimen ponit inter sciens et prudens. Ille est, inquit, qui alterius indicio rem cognoscit; hic qui intelligentia sua aliquid sentit) Id. Andr. 3. 2. 28. Id tibi renuncio, here, futurum, ut sis sciens. Adde Plaut. Pœn. 5. 2. 78. Id. Cas. prol. 63. Sciens ejus mater, ei dat operam. conseia di ciò, consapevole. 2. Sciens, et sciens prudens, sciens videns quippiam facere dicitur, qui data opera, de industria aliquid agit, quod scit minime oportere, a bella posta, volendo. Cic. Cluent. 46. Habebit igitur, te sciente et vidente, curia senatorem, qui fidem suam pecunia commutarit? Id. Planc. 16. in fin. Plancius ita vixit, ut offenderet sciens neminem. Id. Marcell. 5. a med. Ut prudens et sciens tanquam ad interitum ruerem voluntarium. ad occhi veggenti. Col. ad Cic. post ep. 9. l. 10. ad Att. sub fin. Ne te sciens prudensque eo demittas, unde exitum vides nullum esse. Ter. Eun. 1. 1. 27. Prudens, sciens, vivus, vidensque pereo. Id. Phorm. 2. 1. 6. Lex coegit. audio, fateor. Verum scientem, tacitum causam tradere adversariis, etiam ne id lex coegit? Plaut. Asin. 3. 2. 16. Ubi verbis conceptis sciens libenter perjuraris. Ter. Hecyr. extr. Plus hodie boni feci imprudens, quam sciens ante hunc diem unquam. V. VIDENS §. 2. 3. Si sciens fallo, formula imprecandi in jurejurando. V. FALLO §. 10. 4. Sciens, peritus, doctus, pratico, intendente, esperto. Varr. 3. R. R. 3. Dominum scientem esse oportet earum rerum, quæ in villa ali et pasci possunt. et 1. ibid. 31. Vites pampinari, sed a sciente. nam id, quam putare, majus. Sallust. Jug. 102. extr. Romani scientes belli. et ibid. 105. Perfuge regionum scientissimi. Vellej. 2. 86. Vir providens, atque agendi sciens. Tacit. 3. Ann. 70. et 6. ibid. 26. Vir humani divinique juris sciens. Id. 2. ibid. 13. Latinæ linguæ. Horat. 3. Od. 9. 10. citharæ. Cic. 1. Invent. 34. Scientissimus gubernator. Id. 1. Orat. 49. a med. Regendæ reipubl. scientissimus. Auct. ad Herenn. 2. in fin. Tu scientior eris præceptorum artificio, nos alacriores ad reliquum persolvendum. Cic. Manil. 10. Quis hoc homine scientior unquam fuit? h. e. peritior rei militaris. 5. Cum infinito. Horai. 3. Od. 7. 25. Quamvis non alius flectere equum sciens, etc. 6. Comp. Scientior et Sup. Scientissimus §. 4.

SCIENTER, adverb. saputamente, sidóτws, entornμovos, sciendo, scite, intelligenter. Cic. 2. Orat. 2. Bene dicere est scienter, et perite, et ornate dicere. Nep. præf. Saltare commode, scienterque tibiis cantare. Gell. 17. 5. a med. Perite et scienter dicere aliquid. Cæs. 7. B. G. 22. Galli aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius, quod apud eos omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Cic. 1. Divin. 41. a med. Etruria de cælo tacta scientíssime animadvertit. Id. Orat. 52. Neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est. Id. 2. Offic. 5. sub fin. Moderate et scienter uti aliqua re. et 1. Orat. 29. Modice et scienter. ¶ 2. Data opera, de industria. Plin. Paneg. 64. Expressit verba, quibus caput suum, si scienter fefellisset, Deorum iræ consecraret. 3. Comp. Scientius et Sup. Scientissime §. 1.

SCIENTIĂ, æ, f. 1. saputa, cognizione, notizia, pratica, entonun, actus sciendi, cognitio, intelligentia, notitia. Cic. 2. Phil. 23. in fin. Notabo singulas res: etsi nullo modo poterit oratio mea satisfacere vestræ scientiæ. dir quanto voi ne sapete, et 1. Offic. 6.

SCILICET

༡r Omnes trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiæ cupiditatem. et ibid. in fin. Omnis cogitatio motusque animi in studiis scientia cognitionisque versatur. Auct. ad Herenn. 4. 41. a med. His in unum locum collatis, certam sumere scientiam, non suspicionem maleficii. Cic. Sull. 13. in fin. Cujus scientiam de omnibus constat fuisse, ejus ignoratio de aliquo purgatio debet videri. Id. Manil. 10. extr. Hoc meam scientiam fugit. nol so. Id. 1. Orat. 14. Regionum terrestrium, et maritimarum scientia. Hirt. 8. B. G. proœm. Commentarii sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset. Cæs. 2. B. G. 20. Iis difficultatibus duæ res erant subsidio, scientia atque usus militum. Tacit. 3. Ann. 69. Neque posse principem sua scientia cuncta complecti. Id. 16. ibid. 17. Mixta inter patrem filiumque conjurationis scientia fingitur. h. e. conscios fuisse conjurationis patrem simul et filium. 2. Doctrina, eruditio, facultas in aliqua arte liberali, scienza. Cæs. 1. B. G. 47. Gallicæ linguæ scientia. Cic. 1. Divin. 41. Magorum disciplinam scientiamque percipere. Id. 1. Orat. 6. Omnium rerum atque artium scientiam consequi. Id. 6. Fam. 22. a med. Memoria et scientia multa comprehendere. Quintil. 1.4. Exercere eruditionem ac scientiam. Sulpic. ad Cie. 4. Fam. 5. Tenere medicinæ scientiam. Cic. 1. Orat. 14. Promere quippiam ex obscuriore aliqua scientia. et ibid. 9. Ars, quæ verborum aut faciendorum, aut deligendorum scientiam profitetur. Cæs. 3. B. G. 23. Habere scientiam rei militaris. Sallust. Jug. 67. militiæ. Justin. 2. 4. belli. Quintil. 7. 3. bene dicendi. Cic. 2. Nat. D. 62. extr. Neque serendi, neque colendi, nee demetendi, neque condendi fructus ulla pecudum scientia est. Id. 1. ibid. 33. Enumerasti memoriter et copiose (ut mihi quidem admirari liberet, in homine esse Romano tantam scientiam) usque a Thale Milesio de natura Deorum philosophorum sententias. erudizione. et 1. Leg. 6. Scienta juris civilis. Id. 9. Phil. 5. admirabilis et incredibilis in legibus interpretandis. Horat. Epod. 17. 1. Jam jam efficaci do manus scientiæ. h. e. venefició, maleficio. 3. Scientia voluptatum apud Tacit. 16. Ann. 18. est intelligentia earum rerum, quæ luxu constant, et corpori voluptatem cibis, sonis, unguentis, turpibus oblectationibus afferunt. 4. In plur. num. Cic. Senect. 21. a med. Cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria præteritorum, futurorumque prudentia, tot artes, tantæ scientiæ, tot inventa, non posse eam naturam, quæ res eas contineat, esse mortalem. Vitruv. 3. præf. Scientias artificiorum penitus latentes judicare. 5. Dicitur et de artibus mechanicis et fabrilibus. Plin. 34. 7. 18. Ea statua indicavit, interiisse fundendi æris scientiam, cum Zenodorus scientia fingendi cælandique nulli veterum postponeretur. Id. 35. 12. 44. de plastice. Quo apparet, antiquio rem hanc fuisse scientiam, quam fundendi æris.

SCIENTIŎLĂ, æ, f. 1. parva scientia. Arnob. 2. p. 56. Parvas concinnavit scientiolas artium.

SCILICET, è cosa chiara, è manifesto, è facile a vedere, adverbium conflatum et contractum ex scias vel scire licet (ut videlicet ex videre licet, et ilicet ex ire licet) ut Fest. in Sultis, et in Cum alter docet. Hoc sensu infinitum post se habet. Lucret. 2. 468. Scilicet, esse globosa, tamen cum squalida constent, Provolvi simul ut possint, et lædere sensus. Sallust. Jug. 4. Scilicet, non ceram illam, neque figuram tantam vim in se habere; sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere. Plaut. Curc. 2. 2. 10. Hac nocte in somnis visus sum viderier, procul sedere longe a me Esculapium. Co. item alios Deos facturos scilicet. Id. Rud. 2. 3. 64. Nunc eam cum navi scilicet abivisse pessum in altum. 2. Hinc habet vim affirmandi, et valet certe, profecto, quippe, nempe, nimirum, certamente, per certo, veramente, aλnSus, dnλadn. Ter. Phorm. 1. 2. 82. Cum tu horum nihil refelles, vincam scilicet. Cic. 7. Fam. 23. Quod tibi destinaras trapezophoron, si te delectat, habebis: sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. Id, 5. Fin. 1. ad fin. Me quidem species quædam commovit, inanis scilicet, sed commovit tamen. Plaut. Capt. 2. 2. 33, Nunc vivat, necne, id Orcum scire oportet scilicet. Id. Merc. 2. 3. 40. Quis est iste Peniculus? Erot. Scilicet qui dudum tecum venit, cum pallam mihi detulisti. colui per appunto, che, etc. et Pseud. 3. 2. 88. Utrum amicis hodie, an inimicis tuis daturus cœnam ? Bal. pol ego amicis scilicet. Ter. Heaut. 4. 1. 33. Hoc te obsecro, ut meæ stultitiæ in justitia tua sit aliquid præsidii. Chre. scilicet equidem istuc factum ignoscam. Phædr. 5. 5. simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere, quod faciebat scilicet. lo che appunto facea. et Cic. 1. Q. Fr. 4. a med. Si relevare potes communem casum misericordia hominum, scilicet incredibile quiddam assequeris. Id. 13. Att. 10. Quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet. Ter. Eun. 2. 3. 54. Comites secuti scilicet sunt virginem? Cha. Verum, parasitus cum aueilla. Ubi Donal. Interrogative quidem, sed sic, ut scire videatur id quod quærit. ¶ 3. In respon

[blocks in formation]

ionibus. Ter. Adelph. 4. 7. 33. Et noya nupta eadem hæc discet? Mi. scilicet. appunto, sì, messersì. et Eun. 5. 9. 10. Fratris igitur Thais tota est? Cha. scilicet. così è. et Plaut. Asin. 2. 4. 83. Tam ego homo sum, quam tu. Mer. scilicet ita res est. 4. Servit ironiæ. Ter. Andr. 1. 2. 14. Meum gnatum rumor est amare. Dav. Id populus curat scilicet. Cic. Rabir. perduell. 5. Scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors attulit, quam C. Graccho fratris: et tibi acerbior ejus patrui mors est, quem nunquam vidisti, quam illi ejus fratris, quicum concordissime vixerat. Virg. 4. Æn. 379. Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos Sollicitat. Adde Cic. Sull. 24. 5. Interdum quandam continet amaritudinem, et irrisionem cum affirmatione conjunctam. Cic. 3. Q. Fr. 1. 1. sub fin. Columnas neque rectas, neque e regione Diphilus collocarat. eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo, et linea discet uti. Id. Pis. 9. Ego istius pecudis consilio scilicet, aut præsidio niti volebam et 4. Verr. 58. Scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium. Val. Flacc. 3. 673. Scilicet in solis profugi stetit Hercuis armis Nostra salus? 6. Videtur etiam habere vim exponendi, et poni pro id est, cioè, vale a dire. Cic. 4. Fin. 22. extr. Istis taen alio tempore responsurus sum, tunc scilicet, cum tibi. D. Brut. ad M. Brut. et Cass: 11. Fam. 1.. Qua mente esset Antonius, demonstravit, pessima scilicet, et infidelissima. Cic. Senect. 8. Seneclus est operosa, et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cujusque studium in superiore vita fuit. Adde 6. Ferr. 12. Sed hæc et alia, si qua afferri solent, commodius et verius ad rationem ac vim affirmandi reducuntur. Si esponendum sit aliquid, videlicet libentius dixerim.

SCILLA, æ, f. î. squilla, scilla, oxλn, herba e bulborum genere, immo bulborum nobilissima, ut Plin. ait 19. 5. 3o., quæ radicem habet cæparum modo multipliciter tunic tam. Nascitur tam in mari, quam in terra. Græce similiter dicitur cxin, ut errent qui scylla scribunt. Plin. loc. cit. Nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata, acetoque exacuendo: nec ulli amplitudo major, sicut nec vis asperior. Duo genera medica: masculus albis foliis, femina nigris. Et tertium genus est cibis gratum: epimenidium vocatur, angustius folio, ac minus aspero, etc. Id. 21. 17. 66. Notabilis est scillæ crocique natura, quod cum omnes herbæ folium primum emittant, mox in caulem rotundentur, in iis caulis prior intelligitur, quam folium. Id. 20. 9. 39. enumerat varios ejus, et aceti scillini usus in medicina. 2. Scilla pusilla, alio nomine pancration, herba est foliis albi lilii, longioribus crassioribusque, radice bulbi magni, colore rufo. Id. 27. 12. 92. ¶ 3. Est hoc nomine et piscis marinus, ex genere toy paλaxootpdxov, seu mollium (V. MOLLIS §. 6.), Græce xapis. Id. 32. 11. 53. 4. Legitur et squilla. V.

SCILLINUS, a, um, adject. oxiλvos, ad scillam pertinens. Scillinum acetum, h. e. scilla infusa conditum, tantam vim habet, inquit Plin. 20. 9. 39., ut avidius haustum exstinctæ animæ momento aliquo speciem præbeat. Ceterum multos habet usus in medicina: quos Id. 23. 2. 28. describit. Ejus conficiendi rationem tradit Colum. 12. 34., Pallad. 8. 8. et Marcell. Empir. 20. a med., qui eam compositionem diascilliu, h. e. did oxidhiou, appellat. 2. Pænultimam produxisse videtur Seren. Sammon. 27. 510. Sæpe et scillino pelluntur noxia Baccho. h. e. vino scillite. Sed alii leg. scillitico, alii scillite.

SCILLĪTES, æ, m. 1. squillitico, oxixxins, vinum, vel acetum, vel oleum factum ex scilla, ut absinthites, vinum ex absinthio. Colum. 12. 33. Vinum scilliten ad coquendum, et ad corpus reficiendum, itemque ad veterem tussim, et ad stomachum hoc modo condire oportet. Plin. 32. 10. 47. Urtica marina trita ex aceto scillite. Auson. epist. 4. 69. Scillite decies non si purgeris aceto. V. ABRO

TONITES.

[blocks in formation]

SCINCUS, et Scincos, i, m. 2. cxiyxos, animal simile crocodilo, circa Nilum frequentissimum: itemque in Libya, Arabia, India. Condiri solet, salsusque afferri: ae valet ad Venerem excitandam. Plin. 8. 25. 38. Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone est in Nilo natus scincos, contra venena præcipuus antidotis. item ad inflammandam virorum Venerem. Id. 28. 8. 30. Ex eadem similitudine est scincus, quem quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt, sandidiore autem, et tenuiore cute. Præcipua tamen differentia di

- SCINTILLA gnoscitar a crocodilo squamarum serie a cauda ad caput versa. Maximus Indicus, deinde Arabicus, etc.

SCINDO, is, scidi, olim sciscidi, scissum, a. 3. fendere, rompere, squarciare, lacerare, stracciare, cyiw, findo, abrumpo, lacero: a voce Græca allata, inserto n, ut a six, lingo. Cato R. R. 128. Lutamenta scindunt se. Virg. 1. G. 144. cuneis scindebant fissile lignum. et 7. En. 509. quercum cuneis ut forte coactis Scindebat. Cæs. 3. B. G. 5. Cum hostes vallum scindere, et fossas complere cœpissent. Colum. 2. 18. Pecora majora demergunt ungulas, et atterunt scinduntque radices herbarum. Ovid. Ib. 172. El scindent avidæ perfida corda canes. et ibid. 185. Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello. Sil. 1. 171. Verbera passim Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus. Virg. 12. En. 870. Infelix crines scindit Juturna solutos. Cic. 5. Fam. 20. extr. Hanc epistolam cur non scindi velim, nulla est causa. Id. 13. Att. 33. Scindere alicui panulam. V. PÆNULA §. 6. Propert. 2. 4. 21. cuipiam vestem de corpore. Tacit. 1. Ann. 65. Arminius cum delectis scindit agmen, equisque maxime vulnera ingerit. h. e. perrumpit aciem, pertransit, disjicit. Plaut. Bacch. 4. 9. 130. scindere urbem. h. e. dirutis moenibus evertere, exscindere. Petron. Satyr. 120. ad fin. frontem cicatricibus. Virg. 1. G. 50. ferro æquor. h. e. vomere terram arare, proscindere. Sic Claudian. 1. Laud. Stilich. 134. qui Pangea juvencis Scinditis. et Senec. Phæniss. 124. Quisquis Assyrio loca possessa regi scindis. Ovid. 1. Trist. 10. 48. Scindere Bistonias altera puppis aquas. Id. 11. Met. 463. ictu remorum scindere freta. Claudian. IV. cons. Honor. 347. fluvios natatu. Martial. 3. 12. Unguentum, fateor, bonum dedisti Convivis here, sed nihil scidisti. h. e. nullum cibum distribuisti. scindere est in frusta secare cibum, et convivis distribuere, trinciare: unde scissor. Senec. Vita beat. 17. Scindendi obsonii magister. Id. Brevit. vit. 12. a med. Scindere aves in frusta. Adde Martial. 3. 94. 2. Item divido, diduco, dividere. Lucan. 1. 550. flamma Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit. Tacit. Germ. 43. Dirimit, scinditque Sueviam continuum montium jugum. Sallust. fragm. apud Serv. ad 3. En. 400. Italia scinditur in duo promontoria, Bruttium, et Salentinum. Virg. 1. ibid. 591. Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum. 3. Translate a notione abrumpendi. Plin. Paneg. 37. extr. Ratus non sine piaculo sanctissimas necessitudines, velut intercedente vicesima, scindi. Id. 2. ep. 11. Neque inchoari poterat actio, nisi ut noctis interventu scinderetur. s'interrompesse. Sic Ovid. 3. Pont. 1. 157. Nec tua si fletu scindentur verba, etc. Stat. 3. Silv. 3. 127. florentesque manu scidit Atropos annos. Cic. 3. Att. 15. Nolo commemorare, quibus rebus sim spoliatus, ne scindam dolorem meum. h. e. ne refricem, renovem, tanquam vulnus jam jam. cicatricem ducens. Est qui malit rescindam. Lucret. 3. 1008. Curæ animum scindunt. h. e. mordent, lacerant. 4. Translate a notione dividendi. Senec. ep. 89. a med. Naturalis pars philosophiæ in duo scinditur corporalia, et incorporalia. Tacit. 1. Hist. 13. Hi discordes in duas factiones scindebantur. Virg. 2. En. 39. Scinditur incertum studia in contraria valgus. Id. 8. ibid. 142. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. si dirama. 5. Chelyn scindere, ita pulsare, ut discors, confusus, ingratusque sonus fiat. Stat. 5. Silv. 5. 31. ignavo pollice chordas Pulso: sed incertam digitis errantibus amens Scindo chelyn. 6. Obsceno sensu scindere podicem est apud Auct. Priap. 78. V. DIVIDO §. 8. 7. Particip. Scindens et Scindendus §. 1. 8. Sciseidi præteritum antiquorum fuit. Afran. apud Priscian. 10. p. 89o. Puisch. Satis fortiter vestras sciscidistis colus. Actius ibid. Non ergo aquila ita, ut prædicant, scisciderat pectus. Adde Enn. et Næv. ibid., quibus locis Gell. 7. 9. in fin. scriptum fuisse ait scescidi, ut simile sit memordi, spepondi, peposci, tetuli, et reduplicationem verborum Græcorum referat. SCINDULĂ. V. SCANDULA §. 2.

SCINIFES. V. CINIFES.

SCINIS. V. SINIS.

SCINTILLA, æ, f. 1. favilla, scintilla, one, particula ignis, quæ e silice, cum cæditur, exsilire solet: quasi scindilla, a scindo, quia flamma videtur quasi scindi: vel quasi spintilla, a Græca voce allata. Virg. 1. En. 178. Ac primum silici scintillam excudit Achates. Lucret. 6. 160. lapidem si Percutiat lapis, aut ferrum: nam tum quoque lumen Exsilit, et claras scintillas dissupat ignis. Id. 2. 174. Scintillas agere, ac late differre favillam. Plin. 36. 19. 30. Lapides vivi altero lapide percussi scintillas edunt, quæ exceptæ sulphure, aut fungis aridis, aut foliis, dicto celerius ignem trahunt. Id. 18. 55. 84. Ignis scintillam emittit. Id. 37. 11. 73. In anthraci tide scintillæ discurrere aliquando videntur. Ovid. 4. Fast. 495. cum saxis pastores saxa terebant, Scintillam subito prosiluisse ferunt. Virg. 12. En. 101. totoque ardentis ab ore Scintillæ absistunt. Curt. 6. 3. a med. Parva sæpe seintilla contempta magnum excita

SCINTILLATIO

vit incendium. yvoμn. 2. Translate. Plin. 33. 6. 31. Argentum nulla sui spe nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. h. e. punctulis instar scintillarum lucentibus. 3. Sic dicitur et minima particula earum rerum, quæ igni aut incendio comparantur. Cic. 10. Fam. 14. Ut ne qua scintilla teterrimi belli relinquatur. Id. 4. Acad. 19. Isti autem, tantis offusis tenebris, ne scintillam quidem ullam nobis ad aspiciendum reliquerunt. Plaut. Trin. 3. 2. 52. Ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuum. 4. Est etiam nomen proprium ancillæ, apud Petron. fragm. Tragur. 67. Burm.

SCINTILLATIO, opis, f. 3. scintillamento, odniopos, actus scintillandi. Plin. 20. 9. 33. Cato brassicam prodesse tradit oculorum caligini, scintillationique. Catonis verba sunt R. R. 157. a med. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio (ejus qui brassicam esitarit) inungito, plus videbunt. Porro oculi parum clari sunt tam si caligine laborent, quam si scintillas, h. e. obliquos et frequentes quasi radios crebra motatione emittere videantur. hoc enim quoque visum impedit.

SCINTILLO, as, avi, atum, n. 1. scintillare, sfavillare, on:vdŋpi, scintillas emitto. Plin. 2. 34. 34. Clypeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcurrit. et ibid. 43. 43. Scintillantia fulgetra. Id. 37. 7. 25. Carbunculi contra radios solis scintillant. Virg. 1. G. 391. testa cum ardente viderent Scintillare oleum, et putres concrescere fungos. Lucret. 6. 644. Fumida cum cæli scintillare omnia templa, etc. h. e. flammis micare. Plaut. Men. 5. 2. 77. Oculi scintillant. Sil. 7. 593. crista. 2. Translate. Id. 9. 562. scintil lavitque cruentis Ira genis. 3. Particip. Scintillans §. 1.

*SCINTILLOSUS, a, um, adject. scintillas emittens, σninρoßódos. Cassiod. 2. Variar. 39. de Apono fonte. Nam juxta caput fontis scintillosi quendam sibi meatum provida natura formavit.

SCINTILLULA, æ, f. 1. scintilletta, pingos omivne, parva scintilla. Translate. Cic. 5. Fin. 15. ad fin. Eas in pueris virtutum quasi scintillulas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet. Tertull. Anim. 23. Scintillula vitæ.

SCIO, is, scivi, et scii, scitum, a. 4. sapere, daiw, ionμi, vivwoxw, novi, non ignoro, cognitum habeo, teneo, non me fugit, perspectum est mihi, habeo. Liv. prooem. Nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim. Senec. ep. 6. Nec me ulla res delectabit, quam mihi uni sciturus sim. Plaut. Pœn. Prol. 112. Is omnes linguas scit, sed dissimulat sciens se scire. Ter. Phorm. 5. 8. 14. Non opus est dicto. Phorm., tibi quidem: at scito huic opus est. Id. Hecyr. 3. 1. 15. Cuivis facile scitu est, quam fuerim miser. Id. ibid. 2. 25. Non sciunt ipsi viam, domum qua redeant. Id. Adelph. 1. 2. 45. Vere scio. id. Phorm. 5. 7. 60. Id eerto scio. Liv. 25. 10. Nemo satis pro certo scire. Ter. Andr. 3. 2. 23. Certe enim scio. Id. Eun. 5. 3. 12. Ibo intro, de cognitione ut certum sciam. Adde Cic. 12. Att. 17.

2. Cum infinito. Plin. 33. 4. 21. Nec tamen adhuc aurum est: nec sciere esse, cum fodere. Ter. Hecyr. 4. 1. 26. Multo prius scivi, quam tu, illum amicam habere. 3. Cum variis particulis. Ter. Adelph. 4. 2. 16. Scire equidem volo, quot mihi sint domini. et ibid. 31. Scio ubi sit: verum nunquam monstrabo. Lucan. 7. 579. Scit, cruor imperii qui sit. Cic. 12. Att. 18. a med. Nisi scissent, quid esset. Ovid. 4. Fast. 527. scisti, qua cogere posses (pro scivisti.) Cass. ad Cic. 15. Fam. 19. ad fin. Cnæus scis quomodo crudelitatem virtutem putet. scis, quam se semper a nobis derisum putet. et mox. Velim scire, utrum ista sollicito animo, an soluto legas. Liv. 43. 5. Nec se scire, propter quam causam, etc. Ter. Hecyr. 3. 5. 18. Omnem rem scio, ut sit gesta. Plaut. Poen. 1. 2. 38. Coqua est hæc quidem: scit, muriatica ut maceret. Cic. Mur. 9. sub fin. Ille tenet, et scit, ut hostium copiæ; tu, ut aquæ pluviæ arceantur. Plaut. Bacch. 1. 1. 44. Ut ille te videat, volo. scio, quid ago. Pist. et pol ego scio, quid metuo. Id. Aul. 1. 2. 28. Quid agam, scio. so quel che farò. Phædr. 5. 2. Ego qui sum expertus, quantis fugias viribus, Scio, quod virtuti non sit credendum tuæ. Liv. 3. 52. Scituros, quod sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant. Alii utrobique leg. quam: quia hujusmodi particulæ in MSS. solo q, et transversa lineola scribi solent. V. QUOD, perchè §. 9. 4. Passive. Cic. 2. Orat. 7. a med. Ars earum rerum est, qua sciuntur. Plaut. Capt. 4. 2. 5. Quod cum scibitur, per urbem irridebor. pro scietur. V. infra §. 20. 5. Impersonaliter. Cie. Sext. 38. Hominem in periculo fuisse, quoad scitum sit, Sestium vivere. Id. Rosc. Am. 34. a med. Nondum lucebat, cum. Ameria scitum est. Ovid. 5. Trist. g. 5. Quid tibi deberem, tota sciretur in Urbe. 6. Scire Latine, Grace, saper Latino, Greco, subaudi loqui. Cic. Brut. 37. Non tam præclarum est scire Latine, quam turpe nescire. Id. 2. Fin. 5. Cum Græce, ut videor, luculenter sciam. 7. Scire fidibus, saper suonare. subaudi canere. Ter. Eun, 1. 2. 52. Ubi hanc forma videt honesta virginem, et fidibus | Tom. 17.

[blocks in formation]

scire. 8. Scire de aliqua re, doctum, peritum esse, notitiam habere, averne notizia, saperne. Cic. 1. Orat. 13. a med. De legibus instituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de jure civium Lycurgum scisse melius, quam Hyperidem. Id. Śull. 13. sub fin. Cum is, qui de omnibus scierit, de Sulla se scire negarit. 9. Scire ex, et de aliquo, ab aliquo narrante scire. Plaut. Curc. 2. 2. 6. Meliorem, quam ego sum, suppono tibi. nam quod scio, omne ex hoc scio. Cic. g. Fam. 17. Ex quo vel ex sobrio, vel certe ex ebrio scire posses. Id. 12. Att. 22. 1d de Marcello, aut certe de Postumia sciri potest. 10. De consuetudine concubitus. Trebell. in XXX. Tyrann. 30. de Zenobia. Cujus ea castitas fuisse dicitur, ut ne virum quidem suum sciret, nisi tentatis conceptionibus. V. COGNOSCO §. 8. 11. Imperativis utimur, cum rem gravem inculcamus, et quam probe intelligi cupimus. Cic. 6. Verr. 35. Apud Segestanos repertum esse, judices, scitote neminem, qui illud signum auderet attingere. Id. 2. Att. 23. Volo te scire, Sampsiceramum vehementer sui status pœnitere. Ovid. 5. Met. 141. Cumque boum dabitis casorum membra palato, Mandere vos vestros scite et sentite colonos. Plaut. Curc. 1. 1. 53. Semper tu seito, Flamma fumo est proxima. Id. Trin. 4. 3. 24. Vetera quærit: vetera amare hunc, more majorum, scias. 12. Scires, intelligeres, cognosceres, videres. Ovid. 1. Amor. 13. 47. Jurgia finieram. scires audisse; rubebat. Id. 6. Met. 23. Seu pingebat acu, scires a Pallado doctam. Petron. Satyr. 91. Video Gitona cum linteis et strigilibus tristem confusumque. scires non libenter servire. Adde Vellej. 2. 80. Itali dicunt diresti. 13. Quod sciam, quod scio, quod norim, quod audierim, quantum mihi perspectum est: habetque vim affirmandi: che io sappia. Cic. 16. Att. 2. a med. Sestius non venerat, quod sciam. Plaut. Men. 3. 2. 35. Non edepol ego te, quod sciam, unquam ante hunc diem vidi, et 2.2.23. Est tibi Menæchmo nomen tantum, quod sciam. et 3. 2. 39. Menæchme, vigila. Men. vigilo hercle equidem, quod sciam. Quintil. declam. 9. 18. Quod scio, victis etiam gladiatores parcunt. et declam. 6. extr. Fortasse iquis jubebit sepeliri. certe, quod sciam, nemo prohibebit. Aput. 5. Met. Jamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquii mei perpendisti documenta. Minuc. Fel. Octav. 11. ad fin. Hoc, quod sciam, neque mens, neque anima, neque vita est. 14. Non scis pro nescis. Plaut. Pseud. 1. 2. 89. Ea pacisci modo scis, sed quæ pacta es, non scis solvere. 15. Haud scio an. V. HAUD §. 6. 16. Quod scis, nescis. V. NESCIO §. 7. ¶ 17. Scin', scis ne? Plaut. Bacch. 5. 2. 59. At scin', quo pacto me ad te intro abducas? 18. Scin' quomodo? malum minitantis formula. Plaut. Amph. 1. 1. 100. At scin' quomodo? faciam ego hodie te superbum, nisi hine abis. Adde Aul. a. 5. v. 21. et Rud. 3. 5. 18: ¶ 19. Particip. Sciens §. 1. et V. suo loco. Sciturus §. 1. et 3. 20. Scibam pro sciebam, et scibo pro sciam in omnibus personis utriusque numeri, positiones sunt in verbis 4. conjugat., et præsertim in hoc frequentes. Terent. et Plaut. sæpe usurpant. Et præterea Cato R. R. 5. Si fecerit, scibit, in mente familiæ quid siet. Catull. 68. 85. Quod scibant Parcæ non longo tempore abesse. Inscript. apud Grut. 602. 6. Scibat moriundum sibi.¶ 21. Scisti syncop. pro scivisti habet Ovid. 1. Art. em. 131. et 4. Fast. 527. supra cit. §. 3. ¶ 22. Pro scivisse rectius dicimus scisse, ut Liv. 43. 5. Neque scisse futura. Ovid. 6. Fast. 336. scisse sed ipse negat. Adde Cic. 1. Orat. 13. supra §. 8. allatum. Sic scissent pro scivissent leges apud eund. 12. Att. 18. supra cit. §. 3. Quintil. 1. 6. satis aperte significat, to scivisse minus fuisse in usu apud eos, qui non tam analogiam, quam consuetudinem sequendam censebant. 23. Scire, sciscere. V. SCISCO §. 3. SCIOGRAPHIA. V. SCIAGRAPHIA.

SCIŎLUS, i, m. 2. saputello, qui aliquantum scit, vel qui scire se prædicat, quæ re vera ignorat. Arnob. 2. p. 86. A sciolis nonnullis, et plurimum sibi arrogantibus dicitur. 2. In bonam partem, estque idem ac sciens, aut peritus. Frontin. 3. Strateg. 13. Militum sciolum nandi, et nautica artis peritum, juvit, etc. In opt. editionib. legitur militem e suis nandi, etc.

SCIOPODES, um, m. plur. 3. cxióñodes, a oxid, umbra, et nous, Todos, pes: monstrosum hominum genus, singula crura habentium, nec poplitem flectentium, et mirabili tamen celeritate: qui per æstum in terra jacentes resupini, umbra se pedum (quos amplissimos habent) protegunt. Augustin. 16. Civ. D. 8. et Tertull. Apolog. 8. Memorat etiam Plin. 7. 2. 2., ubi legitur sciapodes, oxiánodes, quod Græcæ analogiæ magis respondet.

SCIŎTHERICON, i, n. 2. orologio da sole, oxio≈npixov, vox adjectiva, horologium significans, quo ex solis umbra horæ deprehenduntur: a oxid, umbra, et Drça, venatio, indagatio. Gnomon in eo oxicpas vocatur: de' quo Vitruv. 1. 6. Collocetur æneus gnomon, indagator umbræ, qui Græce axtorpas dicitur. Plin. a. 6. 78. Umbrarum rationem, et quam vocant gnomonicen, invenit Ana

[ocr errors]

SCIOTHERUM

74 zimenes Milesius, primusque horologium, quod appellant sciothericon, Lacedæmone ostendit. 2. Legitur et sciathericon, nam et Grace σκοθήρας, et σκιαθήρας.

*SCIŎTHERUM, i, n. 2. σxionpov, gnomon. Hygin. de limitib. p. 175. Goes. Scribemus circulum in terra loco plano, et in puncto ejus sciotherum ponemus, cujus umbra et intra circulum aliquando intret. Id. ibid. p. 176. de ead. re. Loco plano gnomonem constituemus, etc. Sciotherum itaque idem est ac gnomon.

SCIPIADES, æ, m. 1. patronym. Scipionis, ut Atlantiades, Memmiades. Priscian. 2. p. 582. Putsch. Virgilius secundum Græcam formam Scipiadas dixit, and to Eximioros, cum Scipionides dicere debuit, Lucret. 3. 1048. Scipiades belli fulmen. Claudian. II. cons. Stilich. init. Major Scipiades. Id. B. Get. 140. sed tertia virtus Scipiada Latiis tandem deterruit oris. h. e. Africani majoris. Horat. 2. Sat. 1. 17. et justum, et scribere fortem Scipiadam. Virg. 2. G. 170. Scipiadas duros bello. h. e. Scipiones Africanos, majorem, et minorem: quorum prior vicit, alter delevit Carthaginem. Manil. 2. 790. Scipiadæque duces, fatum Carthaginis unum. Claudian. Laud. Seren. 42. Claram Scipiadum taceat Cornelia gentem. pro Scipiadarum, ut Eneadum pro Eneadarum. Propert. 3. 9. 59. Nunc ubi Scipiada classes? ubi signa Camilli? h. e. Africani majoris, cujus in paranda classe adversus Carthaginenses industriam ac celeritatem laudat Liv. 28. 45. et 29. 22. et Plin. 16. 39. 74. ¶ 2. Etiam Scipiades, is, m. 3. videtur declinari, et esse cognomen R. in Inscript. apud Grut. 17. 9. Curante Septimio Scipiade Aug. Col. liberto ejus. Sed legitur in eadem integriore et emendatiore apud eund. 467. 6. Curante Septimio Asclepiade, etc. quod quidem allato Scipiade valde præstat.

SCIPIO, onis, m. 3. bastone, oznшv, оxйяτроν, baculus, qualis est, cui senes innitentes incedunt. Plin. 28. 2. 4. Scipione prius determinata templi imagine in solo ante se. Liv. 5. 41. sub fin. Papirius dicitur Gallo barbam suam permulcenti, scipione eburno in caput incusso, iram movisse. Catull. 37. 10. Frontem tabernæ scipionibus scribam. h. e. baculis semiustis. tizzoni. 2. Scipio e burnus, stante republica, fuit insigne triumphantium: sub imperatoribus etiam consulum, et consularium. Val. Max. 4. 4. n. 5. Manus, quæ modo arantium boum jugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt: nec fuit iis rubori, eburneo scipione depo sito, agrestem stivam aratri repetere. Valerian. Imp. apud Popisc. Aurelian. 13. sub fin. Te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces. Ammian. 29. 2. Horret nunc reminisci, quo justitio humiliati tot rerum apiees visebantur, et præcipue consulares, post scipiones, et trabeas, et fastorum monumenta mundana. Sceptrum vocant Juvenal. et Claudian, V. SCEPTRUM §. 2. 3. Scipionum familia Romana in gente Cornelia perillustris fuit. Qui primus ita dictus est P. Cornelius, inde cognomen duxit, quod patrem luminibus carentem pro baculo regebat, ut ait Macrob. 1. Saturn. 6. a med. Multi in ea fuere viri consulatibus et triumphis clari: inter quos eminent P. Cornelius Scipio Africanus major, qui bello Punico secundo, debellatis cum Annibale Carthaginiensibus, finem imposuit: et P. Cornelius Scipio Emilianus Africanus minor, nepos adoptivus prioris, qui Carthaginem et Numantiam evertit. Liv., Flor., Vellej., Plin., Val. Max. etc. Lucan. 4. 657. Pœnum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem Scipio. V. Sil. 8. 553. et seqq., ubi majoris Africani studia, et faciem describit.

[blocks in formation]

|

SCISCITOR

laris tauro, vel carcere Sulla? Stat. 1. Theb. 333. Infames Scirone petræ.

SCIRONIS, idis, f. 3. adject. a Scirone, Exipovic. Senec. Hippol. 1023. Et scelere petræ nobiles Scironides. V. vocem præced. §. 2. SCIRONIUS, a, um, adject. Exipovos, ad Scironem pertinens. Senec. Hippol. 1225. Mittarve præceps saxa per Scironia. Claudian. B. Get. 188. vallata mari Scironia rupes. Adde Plin. 4. 7. 11. et V. SCIRON §. 2.

SCIROS, et Scirrhos, i, m. 2. scirro, oxipos, et axippos, idem quod sciroma. Plin. 7. 15. 13. de mola uteri. Simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirrhon.

SCIRPEUS, a, um, adject. di giunco, oxosons, qui est e scirpo, junceus. Novius apud Fest. in Scirpus. Sume arma. quid est? an occidam clava scirpea? Plaut. Aul. 4. 1. 9. Quasi pueri, qui nare discunt, scirpea induitur ratis, qui laborent minus, facilius ut nent, et moveant manus. Varr. 6. L. L. 3. cirea med. Argei fiunt e scirpeis virgultis. Ovid. 5. Fast. 659. Scirpea pro domino Tiberi jactatur imago. V. ARGEI §. 3. Prudent. 5. Cathemer. 15. Fila scirpea favis conlita. h. e. candela e scirpo cera illito. V. SCIRPUS. §. 1. 2. Scirpea, absolute, V. SIRPEA §. 2. SCIRPICULA, etc. V. SIRPICULA §. 2.

SCIRPO. V. SIRPO §. 2.

SCIRPULĂ Vitis memoratur a Plin. 14. 3. 4. n. 8., ubi passum acinum, h. e. rugosum et siccum, habere dicitur: et a Colum. 3. 2. a med. et Scirpula uva ab eod. Plin. 14. 9. 11. Sed varie admodum ab aliis legitur, scircitula, scircula, scirtula, scripula, scriptula, ex variis codicibus, et conjecturis.

SCIRPUS, vel Sirpus, i, m. 2. ondoτn, cxoivos, juncus. Fest. Scirpus est id, quod in palustribus locis nascitur læve, et procerum: unde tegetes sunt. Plin. 16. 37. 70. Nec in freticum, nec in veprium, cauliumve, neque in herbarum, aut alio ullo, quam suo genere, numerentur jure scirpi fragiles, palustresque, ad tegulum tegetesque: e quibus, detracto cortice, candela luminibus, et funeribus serviunt. Firmior quibusdam in locis eorum rigor. Namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus, præpostero more vela intra malos suspendens. Et mapalia sua Mauri tegunt: proximeque æstimanti hoc videantur esse, quo inferiore Nili parte papyri sunt, usu. Hæc Plin., qui 7. 56. 57. scribit, naves quoque ex scirpo fieri, his verbis: Etiam nunc in Britannico Oceano naves vitiles corio circumsutæ fiunt: in Nilo ex papyro, et scirpo, et arundine. 2. Nodum in scirpo quæris, proverb. de his, qui in rebus claris atque apertis difficultatem faciunt: scirpus enim enodis est. Enn. apud Fest. Quæritur in scirpo, soliti quod dicere, nodus. Adde Plaut. Men. 2. 1. 22. et Ter. Andr. 5.4.38. Itali dicunt, cercar l'osso nel fico: vel il pelo nell' uovo: vel cinque piedi al montone: vel il nodo nel giunco. 3. Et illud scirpo peculiare, quod semper arescit, etiam in aqua. Hinc leno apud Plaut., quod naufragio bona perdidisset, ita comice queritur, Rud. 2. 6. 39. O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, qui semper servas gloriam aritudinis. 4. De scirpo, ænigmate, V. SIR

PUS.

SCIRRHŌMĂ. V. SCIROMA. SCIRRHOS. V. SCIROS. SCIRTULĂ. V. SCIRPULA.

SCISCITATIO, onis, f. 3. dimanda, nevois, épiτnois, actus sciscitandi, interrogatio. Petron. Satyr. 24. Cujus esset puer, diligentissima sciscitatione quæsivit.

SCISCITATOR, oris, m. 3. dimandatore, ricercatore, Revdry, qui sciscitatur, investigator. Martial. 3. 82. Digiti crepantis signa novit eunuchus, Et delicata sciscitator urinæ, etc. Prudent. 7. Cathemer. 193. Explorat arte sciscitator callida, Deusne membris sit receptus terreis. Ammian. 22. 16. a med. Herodianus artium minutissimus sciscitator.

SCISCITĀTUS, a, um, particip. a sciscitor: chi ha ricercato, Revoμέvos, qui interrogavit, perquisivit. Petron. Satyr. 137. Sciscitata causam tristitia, et ipsa flere cœpit. Suet. Cal. 28. Revocatum quemdam a vetere exsilio sciscitatus, quidnam ibi facere conSuesset, etc. 2. Item expertus, chi ha provato, o tentato. Capitolin. M. Aurel. 5. Verus in somnis se humeros eburneos habere vidit: sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito reperit fortiores. 3. Passive, ricercato, &pwindeis: Ammian. 25.8. a med. Omnium sententiis occultius sciscitatis.

SCIRON, ōnis, m. 3. cxiowy, wvos, ventus peculiaris Atheniensium, paulum ab Argeste deflexus, idemque fere cum Zephyro: reliquæ Græciæ ignotus, ut ait Plin. 2.47.46.; ita dictus, quia a Scironiis saxis spirare videbatur. Senec. 5. Quæst. nat. 17. Atabulus Apuliam infestat, Calabriam Iapyx, Athenas Sciron, Pamphyliam Catagis, Galliam Circius. 2. Fuit etiam hoc nomine latro insignis a Theseo interfectus; cujus ossa cum in mare inter Megaram et Pireæum cecidissent, in scopulos conversa dicuntur, et Scironia saxa appel. lata, ut est apud Ovid. 7. Met. a v. 443. Alii dicunt (ut Mela 2. 3. a med. et Solin. 7. circa med.), inde nomen traxisse, quod scopulosum illud litus Sciron insederit, ibique a Theseo occisus sit. Clau- SCISCITOR, aris, atus sum, dep. 1. dimandar per sapere, indian. 1. in Rufin. 251. Quid tale immanes unquam gessisse ferun- terrogare, ricercare, cercar d'intendere, informarsi, nvvdávoμai, tur Vel Sinis Isthmiaca pinu, vel rupe profunda Sciron, vel Pha-p, sciendi gratia interrogo, scire laboro, percontor, quæro,

SCISCITO, as, a. 1. idem ac sciscitor. Plaut. Merc. 2. 3. 51. Mane: paucula etiam sciscitare prius volo. Festus. Sciscito, sententiam dico.

« НазадПродовжити »