Зображення сторінки
PDF
ePub

SATURNUS

Putsch. et INCONDITUS §. 4. ¶3. Saturnius absolute est Juppiter. Claudian. Gigantem. 16. 4. Saturnia est Juno. Virg. 1. En. 27. veterisque memor Saturnia belli. Adde Ovid. 1. Fast. 265. et 2. Trist. 237. et Val. Flace. 1. 112. 5. Item antiquum oppidum Latii, haud procul a Janiculo, a Saturno conditum. Varr.loc. cit. et Aurel. Vict. orig. gent. R. 3. 6. Item Italia. Justin. 43. 1. 7. Item oppidum Etruriæ, in agro Caletrano, colonia civium R. Liv. 39. 55. extr. V. SATURNINUS §. 1.

SATURNUS, i, m. 2. Saturno, Koovos, filius Urani, seu Cæli et Vestæ, rex Cretensium. Cic. 3. Nat. D. 17. Sed idem Cic. Univ. 11. scribit, fuisse filium Oceani et Salacia, nepotem Cæli et Terræ. Fulgent. 1. Mythol. 2. ait, illum fuisse filium Pollucis, sive a pollendo, sive a pollucibilitate, quam nos humanitatem dicimus, quia Saturnalibus continuæ epulæ et comissationes essent. V. POLLUCEO. Id. ibid. putat, eundem a saturando Saturnum appellatum. Poeta fabulati sunt, Saturnum patri Cælo virilia abscidisse, atque in mare projecisse; inde Venerem esse procreatam, quæ a spuma unde coaluit, Aphrodite nominata est. Cic. 2. Nat. D. 24. et Ovid. 1b. 275. Uxorem duxit sororem suam Opem, seu Cybelen, sive Rheam, sive Tellurem. Id. 9. Met. 497. Ex ea sex filios suscepit, Chironem, Chronum, Picum, Jovem, Neptunum, Plutonem, et quatuor filias, Cererem, Glaucam, Junonem, Vestam secundam. Id. 6. Fast. 285. Sed Chronus, seu Cronus communiter existimatur idem, qui Saturnus. Cum Titan Saturni frater major natu parenti succedere vellet, tamen animadvertens, matrem sororesque Saturno magis favere, regnum ipsi concessit, ea tamen lege, ne Saturnus prolem masculam educaret, ut regnum ad suam prolem rediret. Saturnus igitur devorabat filios omnes masculos, quotquot sibi nascerentur. Cum plures liberos devorasset, nati sunt gemini Juppiter et Juno. Tum mater Junonem Saturno ostendit, Jovem vero clam nutriendum ablegavit, adhibitis interim Corybantibus, qui cymbalorum tympanorumque pulsu obstreperent, ne pueri vagitus audiretur. Saturno autem, cum ille puerum deposceret, ut et ipsum devoraret, Ops lapidem ostendit pannis involutum, simulans eum lapidem partu a se editum esse, quem ille acceptum sine mora devoravit. Neptunum quoque clam Saturno Ops peperit, quem similiter clam educari curavit. Tertio rursus geminos enixa est, Plutonem et Glaucam. Tunc similiter Glaucam Saturno ostendit, Plutonem abscondit. Ovid. 4. Fast. a v. 197. hujus impietatis Saturni causam affert, quod illi oraculum redditum fuerat, fore, ut a filio regno privaretur. Detecta tandem fraude, cum Titan rescivisset, fratri prolem masculam esse, suosque ea ratione regni successione pelli, cum filiis, qui Titanes a patre cognominabantur, bellum adversus Saturnum suscepit, illumque et Opem sororem captos muro inclusit. Sed a Jove filio devictis Titanibus liberati sunt, et in res gnum reducti. Porro Saturnus ex oraculo edoctus, vel conjectura prospiciens, fore, ut a filiis regno pelleretur, cœpit Jovi insidias struere. Juppiter, patris scelere detecto, eum vinculis constrinxit, deinde ex Creta expulit. Saturnus in Italiam fugit. 2. Venit in eam Italiæ regionem, in qua Janus, idest vel Noe, vel Japhet, vel Javan regnabat, a quo humanissime exceptus est. Diu apud Janum occultus vixit, et quasi latitavit. Hinc regio illa Latium est appellata. Virg. 8. En. 322. et Ovid. 1. Fast. 238. ¶ 3. Accepit a Jano regni ejus partem, regionem videlicet illam, ut ajunt, quæ postea Latium litorale dicta est. Hæc regio post illius mortem nuncupata est Saturnia. 4. Congregavit in unum locum homines, qui in montibus et in agris dissipati erant, dedit leges de recte et honeste vivendo, manibus inclusit. Urbem, quam condidit, in Capitolino monte condidisse fertur, et de suo nomine appellavisse Saturniam. V. SATURNIUS §. 1. 5. Docuisse dicitur Italos agriculturam, qui prius sine ulla observatione atque arte agros colebant. Hino effingitur, et pingitur cum falce, quæ ei est insigne, ut ait Festus in Saturno. et Varr. scribit 3. R. R. 1., qui terram colerent, esse ex stirpe Saturni regis. 6. Saturno regnante sæculum aureum fuisse fabulantur. Terra enim sua sponte expers aratri pariebat fruges, nulli erant limites agrorum, nulli servi, omnia omnibus communia erant, saltem in Latio, et in tota Italia. Hinc Romani reipublicæ ærarium in templo Saturni collocaverunt. Virg. 8. En. 319. et seqq. 7. Post multas res gestas, quibus immortalem famam esse adeptus videbatur, repente ex hominum oculis evanuit, vel morte, quam sibi ipse consciverit, vel voluntaria discessione ex Italia: et delubris atque aris honoratus fuit, non solum in Italia, sed etiam in Græcia, et aliis orbis terræ regionibus. Sed potissimum in Occidente colebatur. Cic. 3. Nat. D. 17. 8. Saturno humana hostia sacra faciebant. Sed Hercules, cum venit in Italiam, barbarum illum morem sustulit, præcepitque, ut Saturno sacra de frugibus facerent, peracto autem sacrificio triginta statuas ad hominum similitudinem effictas, et humanis vestibus ornatas projicerent in Tibe

[ocr errors]

SATUS

55 rim. Statue Argei appellabantur, fortasse ab Argis Herculis patria. Romanorum ætate projiciebantur a virginibus Vestalibus, præsentibus pontificibus, prætoribus, etc. Hoc sacrificium fiebat post æquinoctium vernum, idibus Maji. Ovid. 5. Fast. 621. 9. Saturni hostia dicitur miser et infelix, qui ultimum supplicium exspectat, quasi Saturno mactandus. Plaut. in Suppos. Amph. scena que incipit Tun' me mactes? v. 2. 10. Saturni dies apud Tibull. 1. 3. 18. est Sabbatum, quod erat religiosum non solum Judæis, sed superstitiosis etiam apud Romanos, metuentibus illo die quidquam aggredi, præsertim iter longiusculum. Testem habemus Ovid. Remed. am. 219. et 1. Art. am. 415., item Horat. 1. Sat. 9.69., Pers. 5. 184., Juvenal. 14. g6. et Tacit. 5. Hist. 4. V. DIES §. 18. ¶ 11. Saturnus item unus est ex septem planetis, seu stellis errantibus. Cursum suum triginta annis conficit. Cic. 2. Nat. D. 20. Nam ea, quæ Saturni stella dicitur, Daivov que a Græcis nominatur, quæ a terra abest plurimum, triginta fere annis cursum suum conficit. In quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum se aperiendo, nihil immutat sempiternis sæculorum ætatibus, quin eadem iisdem temporibus efficiat. Hæc Cic. 12. Notationem nominis ex aliorum sententia refert Id. 2. Nat. D. 25. et 3. ibid. 24. Saturnus est appellatus, quod saturetur annis. Ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit ætas temporum spatia, annisque præteritis insaturabiliter expletur. Alii a satu derivant: alii ad Hebræa confugiunt, ut originem investigent.

SĂTURO, as, avi, atum, a. 1. satollare, saziare, sfamare, contentare, xopio, saturum reddo, pasco, satio, expleo. Cic. 2. Nat. D. 51. a med. Mammas appetunt, earumque ubertate saturantur. Claudian. de phoenice, 13. Epulis saturare famem. Juvenal. 14. 166. saturabat glebula talis Patrem ipsum, turbamque casa. h.e. alebat. Hieronym. ep. 21. n. 35. Ipse es ejus carne saturandus. 2. Translate. Cic. 2. Phil. 24. Versatus in bello est: saturavit se sanguine civium. Id. Vatin. 3. Cum crudelitatem vestram, odiumque diuturnum, quod in bonos jam inveteratum habebatis, saturare cuperetis. Id. Dom. 17. Explevi animos invidorum, placavi odia improbo rum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum. Justin. 12. 12. Orant, suppliciis suis potius saturet se, quam contumeliis. Catull 68. 83. Saturare amorem. Senec. Thyest. 393. Me dulcis saturet quies. h. e. satiet, plene recreet. 3. Significat etiam impleo, empire. Sever. Ein. 266. Saturare horrea. Pallad. 1. 35. a med. Querneo cinere murium aditus saturare. Id. 2. 13. Valles, quas fluminum saturabit aggestio. Plin. 2. 99. 102. Lunæ sidus terras saturat: accedensque corpora implet, abscedens inanit. Virg. 1. G. 80. Nec saturare fimo pingui pudeat sola. h. e. large stercorare. Martial. 8. 28. Qua saturat Calabris culta Galesus aquis. h. e. large irrigat. Stat. 3. Silv. 4. 82. capillum multo Paphie saturabat amomo. h. e. plene imbuebat. Claudian. 1. in Rufin. 208. Et picturatæ saturantur murice vestes. Vitruv. 10. 11. ad fin. Tunc eæ tabulæ pice saturantur, et laminis ferreis colligantur, ut ab aquæ vi ne dissolvantur. 4. Item nauseam, fastidium, tædium creo. Plaut. Stich. 1. 1. 18. Hæ res vitæ me, soror, saturant: hæ mihi dividiæ et senio sunt. Ubi notandus genitivus casus. ¶ 5. Particip. Saturandus §. 1.

SĂTUS, a, um, particip. a sero: seminato, piantato, scrapμśvos, seminatus, plantatus. Tibull. 2. 3. 42. Quid nocuit sulcos non habuisse satos? Virg. 8. Ecl. 98. Atque satas alio vidi traducere messes. Val. Flacc. 3. 5. Dat Cererem, lectumque pecus, nec palmite Bacchum Bithyno Phrygioque satum, sed quem sua noto Colle per angustæ Lesbos freta suggerit Helies. 2. Sata, orum, loca sata, et ipsæ segetes, i seminati. Virg. 1. G. 325. et 2. Æn. 306. sata læta, boumque labores. Id. 3. Ecl. 82. Dulce satis humor. Apul. 9. Met. Ideo conjuncti terram proscindunt boves, Ut in futurum fæta germinent sata. 3. Hinc translate. Id. ibid. Tum si qui, matrimonium sorte captantes, interrogarent; rem ipsam responderí ajebant: Jungendos connubio, et satis liberum procreandis. 4. Satus, genitus, ortus, generato, nato. Cic. 1. Tusc. 49. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus. Virg. 10. En. 540. fulvumque Camertem Magnanimo Volscente satum. Id. 8. ibid. 36. O sate gente Deum. Ovid. 3. Fast. 799. Matre satus terra. Id. 12. Met. 93. satus Nereide. Id. 4. ibid. 282. satos Curetas ab imbri. Id. 4. Fast. 54. Ilia cum Lauso de Numitore sati. Propert. 3. 7. 19. Hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis.

SATUS, us, m. 4. seminazione, piantagione, omoça, actus serendi, seminatio, plentatio. Cic. 2. Divin. 32. Herbam antem asperam, credo, avium congestu, non humano satu. Id. Senect. 15. Quid ego vitium ortus, satus, incrementa commemorem? ¶ 2. Speciatim sumitur pro generatione. Cic. 1. Offic. 32. ad fin. Hoc Her euli Jovis satu edito potuit fortasse contingere. Id. 1. Divin. 42. Ob

[blocks in formation]

andem eausam multa inusitata partim e cælo, alia ez tetra oriebantur, quædam etiam hominum, pecudumque conceptu et satu. Id. 5. Fin. 23. A primo satu, quo a procreatoribus nati diliguntur. Accius apud Non. 2. 806. Profecto haudquaquam est ortus mediocri satu. h. e. genere, sanguine. 3. Translate. Cic. 2. Tusc. 5. Philosophia extrahit vitia radicitus, et præparat animos ad satus accipiendos: eaque mandat his, et, ut ita dicam, serit, quæ adulta fructus uberrimos ferant.

SATYRA, æ, f. 1. satira, σατύρα, τὸ σατυρικὸν ποίημα, carmen maledicum, et ad carpenda vitia compositum: item genus carminis, in quo multa metra, ac res pariter miscentur. Duo enim satyrarum genera fuisse constat, alterum apertam hominum reprehensionem continens, et acrem vitiorum objurgationem: alterum, quod carminum, et rerum varietate constabat. Scaliger ad l. 5. Manilii, et Casaubonus l. de satyra, scribere jubent satira, vel more antiquo satura. Qui satyra scribunt, eo id faciunt, quia hoc carminis gepus a Satyris habere nomen arbitrantur, idque ob dicacitatem, quæ et Cæs. Scaligeri sententia est l. 1. Rei poetica c. 12. Aliqui causam afferunt, quod in hoc genere carminis res ridiculæ, pudenda que scribuntur, quemadmodum proferri a Satyris solebant, vel quod in antiqua satyra introducebantur satyrorum personæ, aut si quæ erant ridiculæ similes Satyris. Qui satura malunt, ea re adducuntur, quia genus hoc poeseos dictum censent ob carminis varietatem, et propter copiam rerum, quæ ibi tractantur. Ut magis liqueat, utra sententia sit potior, distinguendum fortasse est inter satyram Luci lii, Horatii, Persii, et satyram Ennii, et Varronis. Prior ita dicta videtur a satyrica poesi. Nam huic erat similis ob maledicentiam. At satyra Ennii, ac Varronis ex eo nomen accepit, quod multa metra, ae res pariter misceret. Quod ex Diomed. 3. p. 482. Putsch. cognoscere est. V. SATURA §. 4. Quare posteriorem hanc saturam, vel satiram, alteram illam satyram appellari placet iis, quos adduximus, Casaubono, et Scalig. Verum, utcumque se res habeat, non esse a communi scribendi per y consuetudine recedendum, pluribus estendit Daniel Heins. l. 1. de satyra Horat., cum utrumque, quod diximus, carminis genus commode possit a Satyris deduci. Horat. 2. Sat. 1. 1. Sunt quibus in satyra videar nimis acer. Stat. 1. Silv. 3. 103. Liventem satyram nigra rubigine turbas.

SATYRIASIS, is, f. 3. catupiaces, inguinum morbus, cum nimia tentigine virile membrum arrigitur; ita dietus vel a satyrio herba, quæ vim excitandæ libidinis habet, vel a Satyrorum salacitate, vel quia iidem ea corporis parte maxime arrecta passim visuntur inSculpti in antiquis anaglyptis. Col. Aurel. 3. Acut. 18. et Theod. Priscian. 2. 11.

*

SĂTĂRICE, adverb. satiricamente, satyrico sermone. Vet. Scholiast. Cruq. ad Horat. 2. Sat. 8. 72. Hic autem satyrice significat escarum ministerium. Porphyr. ad eund. 1. Ep. 15. 1. Scribit satyrice de Bajarum luxuria.

SĂTÝRICUS, a, um, adject. da satiro, catupixos, ad satyrum pertinens. Vitruv. 5. 8. Genera sunt scenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum ornatus sunt inter se dissimiles, quod tragicæ deformantur columnis, fastigiis, etc. comicæ ædificiorum privatorum habent speciem, etc. satyrica vero ornantur arboribus, speluncis, montibus, reliquisque agrestibus rebus. Plin. 19. 4. 19. de hortis. Quam rem comitata est et religio quædam: hortoque et foco tantum contra invidentium effascinationes, dicari videmus in remedio satyrica signa: quamquam hortos tutelæ Veneris assignante Plauto. h. e. signa satyrorum similia, tentis veretris, cujusmodi finguntur in satyris, et Priapis. 2. Item ad satyram pertinens, satirico. Lactant. 2. 4. Flaccus, ut satyrici carminis scriptor, derisit hominum vanitatem. Sidon. 8. ep. 11. a med. In materia satyrica sollicitus et mordax, in tragica sævus et flebilis. 3. Satyricus absolute, satyrarum scriptor. Sidon. 4. ep. 1. 4. Satyricon, satyra. Sic inscribitur Petronii liber.

SĂTYRION, ii, n. 2. catupov, herbæ genus. Plin. 26. 10. 62. Concitatricem vim habet satyrion. Duo ejus genera: una longioribus foliis, quam oleæ, caule quatuor digitorum, flore purpureo, radice gemina ad formam hominis testium, alternis annis intumescente ea, ac residente. Altera, satyrios orchis cognominatur, et femina esse creditur: distinguitur internodiis et ramosiore frutice: nascitur fere juxta mare. et ibid. 63. Græci satyrion foliis lilii rubri minoribus, et tribus non amplius e terra exeuntibus tradunt, caule lævi, cubitali, nudo, radice gemina, cujus inferior pars et major mares gignat, superior ac minor feminas. Et aliud genus satyrii erythraicon appellant, semine viticis majore, lævi, duræ radicis, cortice rubro, intus album includi sapore subdulce: fere in montuosis inveniri; Venerem, etiam si omnino manu teneatur radix, stimulari: adeo si bibatur in vino austero. Petron. Satyr, 8. extr. Adeo ubique omnes mihi videbantur satyrion bibisse.

SAUCIUS

SATIRISCUS, i, m. a. satirello, satiretto, oarupiexos, parvas s tyrus. Cic. 1. Divin. 20. Somniavit se peperisse satyriscum. SĂTIRŎGRAPHUS, i, m. 2. σatupoypapos, satyrarum scriptor. Sidon. 1. ep. 11, ante med. Ut satyrographum te aut exsecrantur, aut reformidant.

SATYRUS, i, m. 2. satiro, cáτupos, ferum, animal ex genere simiarum, de quo Plin. 7. 2. 2. a med. Sunt et satyri Subsolanis Indorum montibus pernicissimum animal, cum quadrupedes, tum recte currentes, humana effigie: propter velocitatem, nisi senes aut ægri, nou cașiuntur. Id. 8. 54. 80. de simiis. Efferatior cynocephalis natura, sicut satyris. Alii leg. sicut mitissima satyris. Id. 5. 8. 8. Satyris præter figuram, nihil moris humani. Id. 10. 72. 93. Condit in thesauros maxillarum cibum sphingiorum et satyrorum ge. nus, mox inde sensim ad mandendum manibus expromit: et quod formicis in annum solemne est, his in dies vel horas. Solin. 27. sub fin. Sunt et (simia) quas vocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquieta. 2. Poetæ satyros fingunt bipedes, superiore parte homines, inferiore feras, villosos, caprinis pedibus, petulantes, lascivos, salacissimos, Bacchi comites, Nymphis infestos, etc. Horat. 2. Od. 19. 4. et aures Capripedum satyrorum acutas. Ovid. 14. Met. 637. satyri saltatibus apta juventus. Id. 5. Heroid. 135. Me satyri celeres (silvis ego tecta latebam) Quæsierunt rapido, turba proterva, pede. Id. . Art. am. 542. Ecce leves satyri, prævia turba Dei. et 3. ibid. 157. Talem te Bacchus, satyris clamantibus Euoe, Sustulit in currus, Gnosi relicta, suos. 43. Satyra, a, est femina satyri, satiressa. Lucret. 4. 1162. Simula, Silena et Satyra est. h. e. puella, quæ simis est naribus, vocatur ab amatore suo Silena et Satyra; nam Sileni ac Satyri simi sunt. 4. Satyrus Phryx apud eund. 3. Pont. 3. 42. est Marsyas. 5. In illo Pers. 5. 123. Tres tantum ad numeros satyri moveare Bathylli: Satyrus dicitur Bathyllus, quia pedibus valde agilis erat, et saltatu celer instar satyri. 6. Satyrorum scriptor apud Horat. Art. P. 235. est qui drama satyricum scribit, minime vero, ut quidam falso putarunt, qui satyras componit iis similes, quas ipse elegantissimas posteris legendas reliquit.

SĂVĂNUM. V. SABANUM §. 2.

SAVARIENSIS. V. SABARIENSIS.

SAUCIATIO, onis, f. 3. ferita, ṛpañμa, pois, actus sauciandi, vulneratio. Cic. Cacin. 15. a med. Et sauciatio quæretur, cum fugam factam esse constabit?

SAUCIĀTUS, a, um, particip. a saucio: ferito, toavuatias, vulneratus, læsus. Colum. 11. 1. à med. Sive quis sauciatus in opere noxam ceperit.

*SAUCIETAS, atis, f. 3. idem ac sauciatio. Col. Aurel. 2. Tard. 13. a med. Neque gravedo, aut singultus, vel quæpiam saucietas ægrum sequi videbitur.

SAUCIO, as, avi, atum, a. 1. ferire, impiagare, tрaupatila, vulnus infligo, ferio, cædo, verberando rumpo, consaucio. Plaut. Rud. 3. 4. 53. Quid causæ est, quin virgis te usque ad saturitatem sauciem? Hirt. B. Alex. 52. extr. Jacentem sauciat levibus plagis. Sallust. fragm. apud Non. 4. 432. Ut Metellus ictu tragulæ sauciaretur. Cic. Vatin. 5. extr. Omnia mea tela sic in te conjicientur, ut nemo per tuum latus saucietur. Ovid. 3. Art. am. 708. indignas sauciat ungue genas. Plin. 17. 22. 35. n. 21. Cave, radices ne saucies. Colum. 4. 22. a med. Saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte, qua pampinum studemus elicere. Ovid. Remed. am. 172. Sauciet ut duram vomer aduncus humum. Adde Colum. 2. 2. a med. 2. Extenuationis figura est in illo Cic. 14. Att. 22. Meus discipulus valde amat illum, quem Brutus noster sauciavit. h. e. interfecit: et loquitur de Cæsare. 3. Translate. Plaut. Bacch. 1.1.30. Facta et famam sauciant. et 2. 2. 35. Mihi cor odio sauciat. h. e. mihi est odiosus, mihi stomachum movet. Enn. apud Fulgent. de prisco serm. n. 19. Hæc anus sauciavit se flore Liberi. V. SAUCIUS §. 3. 4. Particip. Sauciandus §. 1.

*SAUCIO, onis, m. 3. videtur significare eum qui sauciat. Est cognomen R. Inscript. apud Murat. 1741. 12. T. Saufejus L. F. Saucio salve.

SAUCIUS, a, um, adject. ferito, impiagato, offeso, rowodeis, Tpavμatias, vulneratus. Caes. 3. B. C. 75. Sauciorum et ægrorum habita ratione. Virg. 2. Æn. 223. fugit cum saucius aram Taurus, et incertam excussit cervice securim. Id. 12. ibid. 5. de leone. Saucius ille gravi venantum vulnere pectus. et 651. Saces adversa sagitta Saucius ora. Varr. apud Non. 4. 432. Multis civibus ex utraque parte sauciis, etc. 2. De sensu carentibus. Horat. 1. Od. 14. 5. Et malus celeri saucius Africo, Antemnæque gemunt. Claudian. VI. cons. Honor. 138. triremis antemnis saucia fractis. Id. Epithal. Pallad. et Celer. 122. Cortex ungue saucius. Propert. 1. 16. 5. Janya nocturnis potorum saucia rixis. Ovid. 2. Met. 808, Liquis

SAUCUNCULUS

tur ut glacies incerto saucia sole. et 10. ibid. 372. Trabs saucia seeuri. Id. 1. ibid. 102. nec ullis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus. Claudian. Cons. Prob. et Olybr. 101. stridunt Zephyri cursuque rotarum Saucia dividuis clarescunt nubila sulcis. squarciate. et de Apono, 24. saucia saxa. spezzati. et IV. cons. Honor. 425. quo saucia vento Decolor iratos attollat Cynthia vultus. rosseggiante, sanguigna, tanquam si vulnerata esset. Sic Stat. 3. Silv. 4. 84. Huic et purpurei cedat coma saucia Nisi. porporina. ¶ 3. Qui se percussit flore Liberi (ut Plaut. Cas. 3. 5. 16. loquitur), ebrius, ubbriaco. Justin. 24. 8. Galli hesterno mero saucii. Martial. 4. 66. Incaluit quoties saucia vena mero. Adde 3. 68. et Justin. 1. 8. a med. V. SAUCIO, as §. 2. 4. De ægrotante, ammalato. Propert. 2. 21. 33. Nunc utcumque potes, fato gere saucia morem. Apul. 4. Met. Alvus lubrico fluxu saucia. et Apolog. Diutino situ viscerum saucia mulier. Belua male saucia apud Sil. 15. 789. est fame laborans. 5. Sæpe transfertur ad animum. Stat. 1. Theb. 248. Juno saucia dictis. toccata sul vivo, punta. et Prudent. 9. Cathemer. go. Saucius dolore multo. Claudian. 2. in Eutrop. 455. vitam sola formidine saucius efflat. Cic. 1. Att. 17. Subesse nescio quid opinionis incommoda, sauciumque ejus animum, et insedisse quasdam odiosas suspiciones. ¶ 6. Cum genit. Græcorum more. Apul. 2. Met. Mihi fatigationis hesternæ etiam nunc saucio da veniam, maturius concedam cubitum. Id. 4. ibid. Psyche ægra corporis, animi saucia. Auson. Profess. 5. 15. clientes famæ et salutis saucii. h. e. periclitantes. 7. De eo, quem pupugere tela Cupidinis, ferito d'amore. Plaut. Pers. 1. 1. 24. Edepol palles. To. saucius factus sum: in Veneris prælio sagitta Cupido cor meum transfixit. Virg. 4. En. 1. At regina gravi jamdudum saucia cura Vulnus alit venis. Enn. apud Auct. ad Herenn. 2. 22. et Cic. Col. 8. Medea animo ægra, amore sævo saucia. Ovid. 5. Heroid. 151. Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheræas Fertur: et a nostro saucius igne fuit. Adde Tibull. 2. 5. 109. 8. Saucia, item fuit appellata una ex triginta urbis Romæ curiis, cujus mentio est apud Liv. 9.38. ad fin. Triste omen diem diffidit, quod Saucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captæ urbis, et Caudinæ pacis, quod utroque anno ejusdem curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quæ ad Cremeram accepia est, abominandam eam curiam facit. Alii leg. Faucia, ut allusio sit ad Fauces Caudinas, sed præstat lectio Saucia, quæ triste omen habuit a sauciis in prœlio militibus. V. PRINCIPIUM S. 12.

*SAUCUNCULUS, i, m. 2. sanguinaccio, migliaccio, sanguiculus, cibi genus ex sanguine porcino factum. Petron. fragm. Tragur. 66. Burm. Habuimus in primo porcum poculo coronatum, et circa saucunculum, et gigeria optime facta. Alii leg. lucunculum: at in Cod. Tragur. legitur saucunculum.

*SÄVENSIS, e, adject. ad Savum pertinens, Pannoniæ fluvium, nunc la Sava: ejus mentio est apud Plin. 3. 25. 28. V. SAVUS. Sex. Ruf. Breviar. 7. Amantinis inter Savum et Dravum prostratis regio Savensis, ac secundorum Pannoniorum loca obtenta sunt.

*SAVERRÍO, onis, m. 3. cognomen R. vetustæ et ignotæ originis, ut P. Sulpicius Saverrio Cos. ann. U. C. CDL. apud Liv. 9. 45. et in Fast. triumph. apud Grut. 297. col. 1.

SAVIATIO. V. SUAVIATIO. SĀVILLUM. V. SUAVILLUM. SAVIŎLUM. V. SUAVIOLUM. SAVIOR. V. SUAVIOR. SĀVIUM. V. SUAVIUM.

SAULUS, a, um, adject. caos, mollis, delicatus. Est cognomen R. Inscript. apud Grut. 972. 4. Sex. Didius Sex. L. Saulus. 2. Saulus fuit etiam nomen Pauli Apostoli, antequam Christi religionem amplecteretur. Saulus autem ejusdem est originis et significationis atque Hebr. Saul, h. e. expetitus. Mentio Sau

שָׁאוּל .significationis atque Hebr

li, tum Pauli pluries habetur in Act. Apostol.

9.

SAVO, onis, m. 3. Saone, fluvius Campaniæ, qui inter Sinuessam urb. exc. et Vulturnum fl. in mare labitur. Plin. 3. 5. Stat. 4. Silv. 3. 66. Et Literna palus, pigerque Savo. 2. Item oppidum Liguria in ora occidentali apud Liv. 28. 46. Sunt qui putant, esse quod nunc Savona appellatur. V. SABATIA §. 1.

*SAURĂ, æ, f. 1. caupa, lacerta. Est cognomen R. Inscript. apud Grut. 715. 4. Vindeliciis Hermogeniano, et Victori, et Sauræ l. Vindel. Surinus infelix pater.

SAUREX, icis, m. 3. pro sorex, ut caudex pro codex, Latine dicitur, si Servio est fides ad Virg. 2. G. 30.

SAURION, ii, n. 2. caupcov, ita appellant Athenienses semen papaveris, quia acrimonia sua mordet, velut lacerta, quæ illis caupa. Plin. 19. 8. 54.

SAURĪTIS, is, f. 3. caupītis, gemma, quæ in ventre viridis laTom. IV.

[ocr errors]
[blocks in formation]

serti (qui Græce aupos) arundine dissecti inveniri traditur. Plin. 37. 10. 67.

SAURIX, et Sorix, icis, m. 3. avis est tributa Saturno ab auguribus, ex noctuarum genere, tempestatis nuncia. Mar. Victorin. 1. p. 1470. Putsch.

SAUROCTONOS, i, m. 2. σaupoxτóvos, lacertæ interfector: a oapos, lacerta, et xTeive, interficio. Ita cognominatur Apollo, quem Praxiteles ex ære nudum finxit, dum puber adhuc Admeti greges pasceret, arboris trunco sinistra innixum, et lacertæ per eundem reptanti insidias sagitta struentem. Plin. 34. 8. 19. n. 10. Praxiteles fecit et puberem Apollinem subrepenti lacerta cominus sagitta insidiantem, quem Sauroctonon vocant. Hinc Martial. 14. 172. cujus lemma est Sauroctonos Corinthius. Ad te reptanti, puer insidiose, lacertæ Parce: cupit digitis illa perire tuis. V. Visc. Mus. PioClem. T. 1. tab. 13. p. 75. edit. Mediol., qui marmoream ejusdem Sauroctoni statuam exhibet ære incisam, docteque illustrat.

SAURŎMĂTÆ, arum, m. plur. 1. Zaupoudrai (quasi lacertarum venatores) apud Græcos sunt populi iidem, qui Sarmatæ, ut Plin. docet 4. 12. 25. V. SARMATE §. i. Ovid. 3. Trist. 3. 5. Quid mihi nunc animi dira regione jacenti Inter Sauromatas esse Getasque putes? et ibid. 10. 5. Sauromatæ cingunt, fera gens, Bessique, Getæque. Adde Val. Flacc. 7. 235.2. In sing. num. est Sauromata, et Sauromates, œ. Plin. 10. ep. 13. Tabellarius Sauromata. Ovid. 3. Trist. 12. 30. per Istrum Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. SAUROMATIS, ĭdis, f. 3. Zavpouatis, quæ est e Sauromatarum gente, ut Amazones Sauromatides apud Plin. 6. 13. 15. Adde Melam 3. 5.

SAUROS, i, m. 2. aaupos, lacerta. Est nomen proprium Græci sculptoris apud Plin. 36. 5. 4. n. 14. Nec Sauron, atque Batrachum oblitterari convenit, qui fecere templa Octavia porticibus inclusa natione ipsi Lacones. Quidam et opibus præpotentes fuisse eos putant, ac sua impensa construxisse, inscriptionem sperantes. Qua negata, hoc tamen alio loco et modo usurpasse. Sunt certe etiamnum in columnarum spiris insculpta nominum eorum argu. menta, lacerta, atque rana. 2. Est etiam hoc nomine, qui alias et lacertus dicitur. Illius meminit Plin. 32. 8. 28.

SĂVUS, i, m. 2. la Sava, fluvius Norici, qui ex Alpibus Carnicis per Illyricum, et Pannoniam in Danubium influit. Claudian. 2. Laud. Stilic. 192. Pannonius potorque Savi. V. SAVENSIS.

*SAXA, æ, m. 1. cognomen R., ut Q. Voconius Saxa, apud Cic. 3. Verr. 42. et Ulp. Dig. 48. 18. 1. §. 27. et L. Decidius Saxa, apud Cas. 1. B. C. 66.

SAXĀNUS, i, m. 2. epith. Herculis, qui ideo Saxanus dictus videtur, ut et Lapidarius in Inscript. Niciensi apud Zaccar. Excurs. per Ital. p. 53., quod cum ex Hispania Galliam ingrederetur, ab Albione et Bergione, Neptuni filiis (V. ALBION S. 2. et BERGION §. 1.) inde prohibitus, cumque tela ei defecissent, ab invocato Jove adjutus imbre lapidum fertur. Id ex Mela 2. 5. Inscript. Tibure reperta, ubi Hercules in primis colebatur (V. TIBUR §. 1.), apud Grut. 49. 3. Herculi Saxano sacrum Ser. Sulpicius Trophimus ædem, zothecam, culinam pecunia sua a solo restituit, idemque dedicavit K. Decembr. L. Turpilio Dextro, M. Mæcio Rufo Cos. h. e. ann. a Chr. n. CCXXV. Sunt porro duæ aliæ Inscript. apud Murat. 12. 5, et 65. 6., in quibus Hercules eodem cognomine appellatur.

SAXATILIS, e, adject. che sta fra i sassi, sassajuolo, nerpatos, qui saxa incolit. Colum. 8. 16. ad fin. Saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulæ, turdique, nec minus melanuri. Cels. 2. 18. dé piscib. Leviores sunt lupi, mullique: et post hos omnes saxatiles. Varr. 3. R. R. 7. Columbarum duo genera: unum agreste, ut alii dicunt saxatile, quod habetur in turribus ac columinibus villæ, etc. 2. Item qui e saxis constat. Solin. 10. de gruib. Cum medium Ponti alveum adventasse se sciunt, scrupulorum sarcina pedes liberant. Ita nautæ prodiderunt, compluti sæpe ex illo casu im. bre saxatili. h. e. saxis depluentibus. 3. Saxatilia, saxatiles pisces. Plin. 32. 31. et 9. 15. 20. 4. Piscatus saxatilis, qui fit inter saxa. Plaut, Rud. 2. 1. 10. Piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. h. e. hamo pisces captamus, qui in aqua degunt, et manibus eos, qui saxis adhærent, et scopulis. 5. Saxatilis absolute appellatur piscis quidam. Ovid. Halieut. 110. Tum viridis squamis, parvo saxatilis ore.

9.

SAXĒTĀNUS, a, um, adject. videtur esse idem quod saxatilis. Martial. 7. 78. Cum saxetani ponatur cauda lacerti. Alii tamen leg. Sexitani, nempe ab oppido Zeg, Sex, nunc Almunecar, in Bætica Hispaniæ provincia, quod et Sexitanum dicitur: unde viliora salsamenta Romam advehebantur. Plin. 32. 11.53. Colias sive Parianus sive Sexitanus, a patria Bætica, lacertorum minimi.

SAXETUM, i, n. 2. luogo sassoso, paywv, locus saxosus, salebro

8

[blocks in formation]

sus. Cic. 2. Agr. 25. ad fin. Quod est tam asperum saxetum, in qad agricolarum cultus non elaboret? SAXEUS, a, um, adject. di sasso, Lídios, qui e saxo est. Lucan. 4. 15. Saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu. et ibid. 157. Attollunt campo gemina juga saxea rupes. Ovid. 14. Met. 73. Saxeus scopulus. Plin. 12. 1. 5. Saxea crepido. Apul. 6. Met. frons. h. e. pradura, qualis in arietibus. Sic 10. et 11. ibid. Saxei dentes. Ovid. 10. Heroid. 128. saxea tecta. h. e. marmorea. Catull. 64. 61. effigies. h. e. signum e marmore. Stat. 10. Theb. 879. tectique trementis Saxea frena labant. h. e. compages lapidum, quibus ædificium colligatur. Id. 1. Silv. 3. 20. Anien saxeus. h. e. qui per alvcum defluit lapideo opere exstructum. 2. Translate. Plin. 2. ep. 3. Quem tu nisi concupiscis cognoscere, saxeus, ferreusque es. Stat. eod. sensu dixit 4. Theb. 339. vos autem hunc ire sinetis, Arcades? O saxis nimirum et robore nati. Ovid. 5. Met. 50g. Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces.

SAXIALIS, e, adject. di sasso. Frontin. de colon. p. 132. Goes. Termini lapidei alii saxiales, alii molares.

*SAXÍCOLA, æ, adject. omn. gen. qui saxa, sive idola colit. Paulin. Nolan. carm. 26. 167. Nola Saxicolis polluta diu cultoribus. SAXÍFER, ra, rum, adject. saxa ferens. Val. Flacc. 5. 608, saxiferæ surgat quibus imber haben. h. e. funda, qua lapides ja

ciuntur.

SAXIFICUS, a, um, adject. qui saxa facit, h. e. in saxa vertit. Ovid. Ib. 555. Saxificæ videas infelix ora Medusa. Id. 5. Met. 217. Saxifici Medusæ vultus. Senec. Herc. Fur. 901. Belligera Pallas, cujus in leva ciet Ægis feroces ore saxifico minas. Adde Lucan. 9. 670. et Sil. 10. 178.

SAXIFRAGUS, a, um, adject. spezzasassi, saxa frangens. Vet. Poeta apud Cic. 3. Orat. 42. Mare saxifragis undis. Plin. 22. 21. 30. de herba adianto. Calculos e corpore mire pellit, frangitque, utique nigrum. qua de causa potius, quam quod in saxis nasceretur, a nostris saxifragum appellatum crediderim. 2. Eadem herba saxifraga dicitur a Seren. Sammon. 32. 602. et Apul. Herb. 97., Italice nunc sassifraga et sassifragia.

SAXIGENUS, a, um, adject. e saxo natus. Prudent. 5. Cathemer. 7. Incussu silicis lumina nos tamen Monstras saxigeno semine quærere. h. e. Scintillas excitare terendo saxa saxis. V. SAXUM §. 1. in fin. SAXITAS, atis, f. 3. saxi natura. Cuel. Aurel. 3. Tard. 4. Duritia aut saxitas. Id. ibid. 8. n. 109. Difficiles ajunt curatione hydropes qui ex saxitate magis, quam ex duritia fuerint facti, Hic saxitas, ut et saxosilas, esse videtur saxea durities.

[ocr errors]

SAXONES, um, m. plur. 3. Sássoni, Germaniæ populi apud Cimbricam Chersonesum. Isid. 9. Orig. 2. a med. Saxonum gens in Oceani litoribus et paludibus inviis sita, virtute atque agilitate habilis. Unde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum et præstans ceteris piraticis. Ammian. 27. 8. Gallicanos tractus Franci, et Saxones iisdem confines prædis acerbis, incendiisque, et captivorum funeribus hominum violabant. Salvian. 7. Gubern. D. 15. Franci mendaces, sed hospitales; Saxones crudelitate efferi, sed castitate mirandi. 2. In num. sing. Claudian. Epithal. Pallad. et Celer. 89. Quæ sævis objecta Gelis, quæ Saxona frenat, Vel Scotum legio. Saxona est accusativus Græcæ positionis. Id. 1. in Eutrop. 392. domito quod Saxone Tethys Mitior. ¶ 3. Saxo est etiam cognomen R. Inscript. apud Donat. 293. 1. M. Maffejus Cla. Saxo.

SAXOSITAS, atis, f. 3. saxitas. Col. Aurel. 3. Tard. 6. Durities, sive saxositas. V. SAXITAS.

SAXOSUS, a, um, adject. sassoso, Terpong, saxis abundans. Colum. 5. 10. ante med. Ficus loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxosa amat. Plin. 21. 29. 103. Herba in saxosis nascens. Sil. 12. 372. de Sardinia. Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso Exercet scopulis late freta. h. e. scopuloso. Propert. 4. 5. 20. Saxosa via. Virg. 5. Ecl. 84. Saxosæ valles. Id. 2. G. 111. Saxosi montes. et 4. ibid. 370. Saxosumque sonans Hypanis. h. e. edens sonitum aquæ inter saxa decurrentis. Ita legit Servius: al. saxosusque. h. e. inter saxa defluens. Est autem Hypanis Ponti fluvius. Sic Plin. 5. 24. 29. Euphrates saxosus, et violentus. Apud eund. 15. 7. 7. chamelæa est frutex saxosus. h. e. nascens in petrosis, nt de eadem dicit 24. 15. 82. 2. Apud Sicul. Flacc. de condit. agror. p. 11. Goes. legitur ager saxuosus. Sic dicitur montosus et montuosus: monstrosus et monstruosus.

*SAXŬLĂ, æ, m. 1. cognomen R., ut C. Clavius Saxula, apud Liv. 41. 28. SAXULUM, i, n. 2. sassetto, exiguum saxum. Cic. 1. Orat. 44. Ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tanquam nidulum affixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret.

SAXUM, i, n. 2. sasso, pietra, Dos, ipz, lapis, petra, silex:

SCABELLUM

a quibas, si quid differt, in LAPIS §. 2. et PETRA §. 4. dictum est. Propert. 3. 1.43. Saxa Citharonis Thebas agitata per artem Sponte sua in muri membra coisse ferunt. Ovid. 10. Heroid. 49. Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi: Quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. Id. 6. Met. 573. Structa rigent solido stabulorum moenia saxo. Phædr. 3. 2. Onerare aliquem saxis, caricar di sassate. et ibid. Saxo aliquem petere. Cic. Cacin. 21. a med. Saxa jacere. Ovid. 2. Fast. 367. mittere. et 1. ibid. 570. Saxis rem gerere. Propert. 4. 5. 75. Saxis cedere. Enn. apud Serv. ad 1. En. 416. Cuipiam cerebrum saxo comminuere. Ovid. 4. Fast. 237. Acuto saxo laniare corpus. et ibid. 795. cum saxis pastores saxa terebant, Scintillam subito prosiluisse ferunt. 2. Sæpissime dicitur de rupe, caute, scopulo, monte nudo d' erba, rupe, scoglio. Virg. 2. Æn. 307, stupet inscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Sil. 11. 217. Cui patuere Alpes, saxa impellentia cælum, Atque uni calcata Deo. h. e. Herculi. Horat. Epod. 17. 55. Neptunus saxa alto tundit salo. Enn. apud Cic. Pis. 19. Naufragio expulsus, saxis fixus asperis. Ovid. 7. Met. 378. alto Desiluit saxo. Virg. 2. G. 156. Tot congesta manu præruptis oppida saxis. Senec. Herc. Ct. 135. Ad Trachina vocor, saxa rigentia, et dumeta jugis horrida torridis. Propert. 2. 13. 3. Saxum Ceraunum. et 3. 9. 45. Tarpejum. Cic. Dom. 53. Cum Licinia Vestalis aram, et ædiculam sub saxo sacro dedicasset. h. e. sub rupe montis Aventini, sacra dicta, quia fuit in ea templum Bonæ Deæ. Ovid. 5. Fast. 149. Est moles nativa: loco res nomina fecit: Appellant Saxum: pars bona montis ea est. 3. Etiam Tarpejus mons sæpe Saxum absolute dicitur. Horat. 1. Sat. 6. 39. Dejicere e Saxo cives. Tacit. 2. Ann. 32. Quorum e numero L. Pituanius Saxo dejectus est. et 4. ibid. 29. Robur, et Saxum, aut parricidarum pœnas minitantes. Cic. 14. Att. 16. Quis enim audeat, proposita cruce, aut Saxo? Modestin. Dig. 48. 19. 25. De Saxo præcipitare. Lucret. 3. 1030. Carcer, et horribilis de Saxo jactu' deorsum. Huc trahi potest illud Plauti Trin. 2. 1. 30. Qui in amorem præcipitavit, pejus perit, quam si in Saxo saliat. et Silii 3.327. de Cantabris. Mirus amor populo, cum pigra incanuit ætas, Imbelles jamdudum annos pervertere Saxo. 4. Superis habitabile saxum apud eund. 1.541. est Capitolium. 5. De marmore, marmo. Cic. 4. Acad. 31. ad fin. Non enim est e saxo sculptus, aut e robore dolatus. Ovid. 5. Fast. 137. At canis ante pedes saxo fabricatus eodem Stabat. Horat. 4. Od. 8. 7. Hic saxo, liquidis ille coloribus Solers nunc hominem ponere, nunc Deum. 46. Saxum silex, silex. Vitruv. 8. 1. ante med. Sub radicibus montium, et in saxis silicibus uberiores aquæ sunt, et affluentiores. 7. Saxa, loca saxosa. Virg. 2. G. 522. Mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Martial. 3. 82. Ligurumque nobis saxa cum ministrentur, Vel cocta fumis musta Massilitanis, etc. h. e. vina tenuia in saxosis Ligurum nata: metonymia. 8. Saxum pro muro. Ovid. 3. Fast. 431. Romulus ut saxo lucum circumdedit alto, Cuilibet, huc, inquit, confuge: tutus eris. 9. Inter genera crètæ Cimoliæ unum est, quod vocant saxum: cujus proprietas est, quod crescit in macerando. Plin. 35. 17.57.10. Sarum volvere est assiduo, arduoque labore, atque inutili laborare; ductum a fabula Sisyphi apud Inferos. Ter. Eun. sub fin. Satis diu hoc jam saxum volvo. V. SISYPHUS §. 2. 11. De homine duro, inhumano dicimus, saxo duriorem esse. Ovid. 14. Met. 715. 12. De stolido, hebeti. Plaut. Mil. 2. 2. 23. Nullum est hoc stolidius saxum. 13. Inter sacrum et saxum, proverb. in magnis angustiis, atque ubi utrinque grave periculum instat. V. SACRUM §. 7. 14. Saxa rubra. V. RUBER §. 2. SAXUOSUS. V. SAXOSUS §. 2.

SC

SCĂBELLUM, et Scabillum, i, n. 2. scabello, banchetta, predella, únoпodov, pavos, parvum scamnum. Varr. 4. L. L. 55. sub fin. Quia simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum; in altiorem, scamnum. Quintil. 1. 4. ante med. Quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quæ cum quibus cognatio: nec miretur, cur ex scamno fiat scabellum, etc. Cato R. R. 10. Scamnum in cubiculo unum, scabilla tria, sellas quatuor.

2. Est etiam instrumentum musicum, quod a tibicine in scena pede pulsabatur, dum manu et ore tibiam inflaret: simile parvo suppedaneo ligneo concavo, quod lignea itidem solea, aut ferrea pedi indita percutiebatur, ut vult Salmas., vel ligneæ sculponeæ altiori, et fisse, que agitatione et ictu pedis strepebat, ut est in figura apud Montfauconium, Ruben. de re vest. l. 2. c. ult. et Spon. Miscell, c. 21., certisque ictuum intervallis non ingratum strepitum, semper tamen eundem, et sine ulla variatione, edebat. Cic. Cœl, 27. extr. Mimi ergo est jam exitus, non fabulæ, in quo cum claue sula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabilla cquere.

SCABER

pant, aulæum tollitur. Suet. Cal. 54. Repente magno tibiarum et scabellorum crepitu, cum palla tunicaque talari prosiluit, ac desaltato cantico abiit. Augustin. 3. de Musica init. Velut cum symphoniaci scabella et cymbala pedibus feriunt, certis quidem numeris, et his, qui sibi cum aurium voluptate junguntur, sed tamen tenore perpetuo: ita ut si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis, quousque procurrat connexio pedum, et unde rursus ad caput redeatur. Arnob. 2. p. 73. Numerosos iterare scabillorum concrepationibus sonores.

SCABER, bra, brum, adject. ruvido, aspro, scabro, Xenpòs, τpaus, inæqualis et asper: cui levis opponitur, keios. Virg. 2. G. 214. et Ovid. 15. Heroid. 141. Antra scabro pendentia topho. Id. 3. Art. am. 290. Ut rudit ad scabram turpis asella molam. et ibid. 276. Cui digiti pingues, et scaber unguis erunt. (Adde Cels. 6. 19.) Plin. 18. 7. 10. n. 5. Folia hordeo scabra sunt, ceteris levia. Id. 16. 31. 55. Cortex aliis levis, ut malo, fico: idem scaber robori, palmæ. Vet. Poet. apud Cic. 3. Tusc. 12. Pectus illuvie scabrum. Ovid. 4. Fast. 921. Scabra manus. Suet. Aug. 79. Scabri dentes. Plin. 8. ep. 15. Charta scabræ, vel bibulæ. Virg. 1. G. 495. Exesa inveniet scabra robigine pila. Plin. 12. 15. 34. Arbor myrrhæ similis junipero, scabrior tantum, spinisque horrida. Id. 37. 7. 25. et ibid. 9. 46. Scabra gemma. Id. 12. 25. 54. Arboris genus scabro aspectu, ineurvum, fruticosum; trachy appellant. 2. Scabrum absolute scabrities. Id. 37. 2. 10. Crystalla infestantur plurimis vitiis, scabro, ferrugine, maculosa nube, etc. Harduin. leg. ex MSS. scabro ferrumine. 3. Scaber, scabiosus, rognoso, focoons: quia scabies cutem scabram facit. Cato R. R 96. et Colum. 7. 4. in fin. Oves ne scabræ fiant, amurcam condito, etc. Plin. 20. 22. 87. Sinapi inungere scabras genas. 4. Translate. Macrob. 6. Saturn. 3. sub fin Nemo ex hoc viles putet veteres poetas, quod versus eorum scabri nobis videntur. ille enim stilus Enniani sæculi auribus solus placebat. h. e. incompti, duri, insuaves. Quintil. declam. 13. 4. Quo non penetras livor improbe? quidve scabræ malignitati clausum est? 5. Comp. Scabrior §. 1.

SCABIALIS, e, adject. ad scabiem pertinens, seu qui scabiei medetur. Pelagon. Veterin. 25. ante med. Compositio caustici: pieis duræ libra, resinæ frictæ, resine scabialis libra, etc.

SCĂBÍDUS, a, um, adject. scabiosus, ut Scabida palpebræ, Marcell. Empir. 8. 2. Translate. Tertull. Anim. 58. Scabida concupiscentia. h. e. mala prurigine infecta.

SCABIES, ei, f. 5. scabbia, rogna, stizza, figa, asperitas cutis cum pruritu. Cels. 5. 28. n. 16. Scabies est durities cutis rubicunda, ex qua pustulæ oriuntur, quædam humidiores, quædam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens. Virg. 3. G. 441. Turpis oves tentat scabies. Juvenal. 2. 79. grex totus in agris Unius scabie cadit, et porrigine porci. Senec. Fit. beat. 27. ad fin. Quem foeda scabies depascitur. Colum. 7. 5. Oves infestantur scabie. Justin. 36. 2. Scabiem et vitiliginem pati. Cels. loc. cit. Scabie laborare. Plin. 28. 18. 75. Canum scabies sanator bubulo sanguine recenti. Id. 23. 7. 63. Palpebrarum scabiem emendat fici succus lacteus. Id. 31. g. 45. Scabiem pecorum sal tollit. Id. 30. 14. 45. Scabiem sedare. Id. 22. 22. 41. lenire. Id. 32. 10. 51. et Colum. 6. 13. extenuare. 2. In plantis est morbus corticis, cum aspera scabritie corrugatur, ex imbre aut rore putrescente. Plin. 17. 24. 35. n. 5. et 19. 10. 57. et 31. 3. 21. 3. Dicitur et de asperitate, et inæqualitate superficiei in rebus inanimis. Virg. 2. G. 220. Nec scabie, et salsa lædit robigine ferrum. Juvenal. 5. 153. Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit, Qui tegitur parma, et galea. 4. Translate. Cic. 1. Leg. 17. extr. Voluptatis blanditiis corrupti, quæ natura bona sunt, quia dulcedine hac et scabie carent, non cernimus satis. allettamento, illecebra: quia scabies pruritum excitat, et scabendi cupiditatem: ipsum autem scabere dulcedinem quandam habet. Horat. 1. Ep. 12. 14. Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri Nil parvum sapias, et adhuc sublimia cures. prurito e voglia di avere. et Martial. 5. 6o. Nos hac a scabie tenemus ungues. h. e. libidine maledicendi. Adde 6. 37. et 11. 7., quibus locis ponitur scabies pro turpis voluptatis prurigine.

5. Scabies, ut Dea, a Romanis culta est. Prudent. Hamartig. 220. Par furor illorum, quos tradit fama, dicatis Consecrasse Deas, Febrim, Scabiemque sacellis. 6. In genitivo scabie pro scabiei olim dictum est. V. DIES §. 25.

SCĂBĪLĚ, is, n. 3. idem ac scabellum. Cato R. R. 10. Scamnum in cubiculo unum, scabilia tria, sellas quatuor. Alii leg. scabilla multo rectius.

SCĂBILLARII, orum, m. plur. 2. qui scabilla faciunt in usum tibicinum et scenæ, vel potius qui scabillis pulsandis operam dant; idem dicantur et scamillarii. Inscript. apud Don. cl. 8. n. 42. Decuriæ ¡¡¡. scabillar. veteres a scæna. Alia apud Fabrett, p. 603.

[blocks in formation]

*SCĂBÍO, as, n. 1. divenir rognoso, fwpraw, scabie laboro. Pe lagon. Veterin. 26. init. Pecus cum scabiaverit, non statim curari debet, ne res periculose præveniatur, et in morbum se convertat. SCABIOLA, æ, f. 1. diminut. scabiei. Augustin. 4. oper. imperf. cont. Julian. n. 13. Salvos eos facit non a peccatis, sed a scabiolis. SCABIOSUS, a, um, adject. rognoso, scabbioso, &wpwons, scabie laborans. Pers. 2. 13. namque est scabiosus, et acri Bile tumet. Co lum. 11. 2. a med. Si paucioribus diebus glans detur, per ver scabiosi boves fiunt. Plin. 29. 2. 10, sypum utile erosis et duris genis, angulis scabiosis et lacrimantibus. Apul. 9. Met. Muli senes, totum corium veterna atque scabiosa macie exasperati. 2. Item asper, inæqualis, rugosus, scaber, ruvido, aspro, paxis. Plin. 32. 2. 11. Curalium probatissimum quam maxime rubens, nec scabiosum, aut lapideum. Pers. 5. 74. scabiosum far. h. e. vetustum, putre, a curculionibus exesum.

SCĂBITUDO, inis, f. 3. scabies, vel scabiosa prurigo. Translate. Petron. Satyr. 99. Omnem scabitudinem animo delere sine cicatrice. Alii leg. scabritudinem.

SCABO, is, ābi, a. 3. grattare, xvdopa, cutem fricare, scalpere ad pruritum sedandum. Lucil. apud Non. 7. 30. et Horat. 1. Sat. 10. 70. et in versu faciendo Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Lucil. apud Priscian. 1o. p. 884. Putsch. Scaberat ut porcus contritis arbore costis. Plin. 11. 48. 108. Solidipedes in infantia scabunt aures posterioribus pedibus. Id. 10. 74. 95. Asinus spinetis se scabendi causa atterens. Id. 8. 27. 41. Anguis, si squamæ obtorpuere, spidis juniperi se scabit. et ibid. 25. 37. et 11. 37. 77. Scabendi dulcedo. 2. Est etiam radere, leviter perstringere. Id. 10. 71. 91. Pedibus tellurem scabere non cessant. Id. 18. 26. 64. Dolia quassa sarcire, ipsorumque laminas scabendo purgare. raschiando.

SCĂBRĀTUS, a, um, adject. Colum. 4. 24. sub fin. Vitis laniata, et scabrata. h. e. ut idem Colum. explicat, quando obtuso atque hebeti ferramento, et asperis et inæqualibus plagis in præcidendo laniatur et perfringitur.

SCABREDO, inis, f. 3. scabrities. Apul. Herb. 73. Ad caliginem oculorum, et scabredinem. Hieronym. Vit. Hilarion. ab init. Videns totum corpus impetigine, et pumicea quadam scabredine contrahi. Coripp. 4. Laud. Justin. 48. et tractæ strident scabredine

serræ.

SCĂBREO, es, n. 2. scaber sum, scabre laboro. Pacuv. apud Non. 4. 25. Quæ desiderio alumnum (pro alumnorum), poenitudine, Squales, scabresque inculta vastitudine. Ita legit Turneb. l. 15. Adversar. c. 15. et l. 29. c. 20. Alii leg. squale, scabreque, et inculta etc. Enn. apud Non. 2. 769. Scrupeo investite saxo atque ostreis squame scabrent. Ita legit Bothe, alii scaprent. V. vocem sequent. SCABRES, ei, f. 5. idem ac scabritia: a scaber. Varro apud Non. 2. 437. et 761. et 3. 231. Ager derelinqueretur, ac periret squale, scabreque, illuvie, atque vastitudine. Virg. Cir. 249. quam te tam tristibus illis Sordibus, et scabre patiar tabescere tali. Ita emendat Scaliger. V. SCORIA §. 2. Apul. Florid. n. 15. sub fin. Infandi morbi putredine in serpentium scabrem solutum religiose humavit. Alii leg. scabiem. V. vocem præced.

SCABRIDUS, a, um, adject. scaber. Venant. 2. carm. 13. 7. Scabrida nunc resonat mea lingua rubigine verba. h. e. aspera, insuavia, rudia.

SCĂBRITIĂ, æ, f. 1. et Scabrities, ei, f. 5. ruvidezza, asprezza, scabrosità, toayutns, asperitas, inæqualitas. Plin. 13. 12. 25. Scabritia chartæ levigatur dente, conchave. Id. 21. 4. 10. Scabritia corticis. Id. 28. 9. 37. Unguium scabritias emendare. Id. 31. 9. 45. Scabrities linguæ. Id. 28. 9. 41. Ut ferramentorum scabritia poliatur vehementius, quam lima. et 34. 13. 34. Spodos digitis scabritiem exterit. Id. 27. 12. 105. Arteriæ scabritias sanare. Id. 34. 10. 23. Oculorum scabritiem extenuare. Hinc Inscript. apud Tôchon, Cachet des ocul. p. 68. C. Luccii Alexandri ad caligines et scabritias omnes. Alia apud eund. ibid. p. 70. Q. Junii Tauri stact. ad scabritiem et clarit.¶2. De scabie, rogna, 4wpa, quæ scabritiem cuti inducit. Colum. 7. 5. ante med. Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicuta. 3. Scribitur et Scabricia. SCĂBRITŪDO. V. SCABITUDO.

SCABRO, onis, m. 3. qui scabritie foedatus est; a scaber. Specia

« НазадПродовжити »