Зображення сторінки
PDF
ePub

SARDA

chiello, oxalis, oxaλistiptov, ferramentum rusticum, quo terra leviter foditur, sarritur, et ab inutilibus herbis purgatur: a sarriendo. Sarculos simplices, et bicornes memorat Pallad. 1. 43. A marra et ligone differt, quia his levius terram ferit. (Unde montana gentes sarculis arant, ut est apud Plin. 18. 19. 49. n. 2. quia lapidum crebritas alte infigere vetat vomerem aut ligonem.) Cum his tamen confundit Horat. cum ait 1. Od. 1. 11. patrios findere sarculo agros. Nam per synecdochen omne rustici ferramenti genus intelligit. Cato R. R. 155. Cum pluere incipiet, familiam cum ferreis sarculis exire oportet. Colum. 10. 91. Tunc quoque trita solo splendentia sarcula sumat. Id. 2. 11. ad fin. Minimis aratris proscindunt, atque ita jaciunt semina, et sarculis adobruunt. Plin. 18. 26. 65. n. 2. Fabam levi sarculo purgare verius quam fodere. et ibid. 7. 18. Hordeum sarculo seri dicunt sapientes agricola: propterea celerrime redit. Id. 19. 6. 33. Sarculo leviter convelluntur radices. Id. 17. 26. 41. Riguus pro sarculo est. h. e. rivus circa vites deductus, herbas necans, sarculi vicemu præstat .

SARDA, æ, f. 1. piscis, eadem ac sardinia, ex genere pelamidum, cujus multus usus in salsamentis. Est enim pelamis longa, ex Oceano veniens, ut Plin. 32. 11. 53. docet. Id. ibid. 5. 17. Contra presteris morsum sarda prodest. 2. Item gemma scalpture utilissima, primum Sardibus reperta, sed laudatissima circa Babyloniam, cum lapicidinæ quædam aperirentur, hærens in saxo cordis modo. Invenitur etiam compluribus aliis locis in Paro, in Asso, circa Egyptum, et Leucada Epiri (et Sardinia, Kirchero teste), nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior. Plin. 37. 7. 31. Quidam putant, a nostris dici cornióla. 3. Quatenus piscem significat, est etiam cognomen R. Inscript. apud Gud. 323. 8. Sex. Julius Sarda. SARDĂCHĀTES, æ, m. 1. capdaxatns, species achatæ similitudinem cum sarda gemma habentis. Plin. 37. 10. 54.

SARDANAPALICUS, a, um, adject. a Sardanapalo. Sidon. 2. ep. 13. a med. Sardanapalicum in morem prandere.

[blocks in formation]

SARDINIA, æ, f. 1. Sardegna, Zapoo, Zapov, ins. ingens Ita lice, inter are Tyrrhenum, et Balearicum. Strabo, et Solin. 4. et Sil. 12. 359. (ubi multa de ea) scribunt, nomen accepisse a Sardo Herculis filio, qui e Libya veniens cum multitudine colonorum insulam occupavit. Antea Grace Ipouca vocabatur, ab effigie_ro pou, vestigii, solex, h. e. imæ partis pedis humani. Similiter av dakotis dicebatur propter figuram sandalii. Fertilis insula est, sed soli, quam cali melioris. Ut enim fecunda est, sic pæne pestilens. Causam afferunt, quod habeat a Septentrione montes editissimos, qui prohibent, quo minus a Borea possit perflari. Hoc nomine olim tam male audivit, ut M. Cicero Quintum Fratrem moneret (2. Q. Fr. 3. extr.), etiam tum, cum optime valeret, meminisse eum debere, in Sardinia ipsum esse. et 7. Fam. 24. Tigellium quendam Sardum hominem esse ait, patria sua pestilentiorem. Martial. quoque Sardiniam Tiburi, tanquam saluberrimo loco pestilentissimum opponit, 4. 6o. Nullo fata loco possis excludere, cum mors Venerit, in medio Tibure Sardinia est. Adde Claudian. B. Gild. a v. 507. SARDINIANUS, a, um, adject. ad Sardiniam pertinens. Varr. apud Non. 14. 34. Cubo in Sardinianis tapetibus.

SARDINIENSIS, e, adject. ad Sardiniam pertinens, ut Sardiniensis triumphus, ex Sardinia devicta actus, Nep. Cat. 1. extr. Sardiniensis quæstura, Spartian. Sever. 2. V. HISPANIENSIS §. 1.

SARDIS, is, f. 3. apois, et frequentius in plur. num. Sardes, et Sardeis, ium, ibus, Zapos, urbs metropolis Lydia, in latere Tmoli montis vino celebrati, Croesi quondam regia. Plin. 5. 29. 30. Lydia celebratur maxime Sardibus. Liv. 37. 18. Sardibus primum, deinde ad caput Cayci amuis stativa habuit. Nep. Agesil. 3. a med. Cum ille Sardes se iturum dixisset. Horat. 1. Ep. 11. 1. Quid tibi visa Chios? quid Croesi regia Sardis? Smyrna quid, et Colophon? Nep. Milt. 4. Quod Iones Sardeis expugnassent.

SARDIUS, a, um, adject. Expôtos, ad Sardes, Lydiae urbem pertinens. Plin. 19. 6. 32. Cæpa genera apud Græcos, Sardia, Samo

SARDANAPALUS, i, m. 2. Zapdavamaños, postremus Assyrio-thracia, Alsidena. et mox. In Isso, et Sardibus cæpe candidissima

rum rex, adeo corruptæ vitæ, et libidinum deliciarumque affluentis, ut inter mulieres gynæceo abditus viveret, et muliebri veste indutus cum iis purpuram neret. Quo habitu ab Arbacto Medis præposito inventus, conjuratione principum facta, bello petitus, et proelio victus, in regiam se recepit, exstructaque pyra, et se, et divitias suas cremavit. Justin. 1. 3. et Vellej. 1. 6. Addit Cic. 5. Tusc. 35. incidi jussisse in busto: Hæc habeo, quæ edi, quæque exsaturata libido Hausit: at illa jacent multa et præclara relicta. Quid aliud, inquit Aristoteles, in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Julvenal. 10. 360. et potiores Herculis ærumnas credat, sævosque labores Et Venere, et cœnis et plumis Sardanapali. Ovid. Ib. 313. Inque pyram tecum carissima pignora mittas: Quam finem vitæ Sardanapalus habet. 2. Transiit in nomen cujuscumque mollioris Martial. 11. 11. Te potare decet gemma, qui Mentora frangis In scaphium moche, Sardanapale, tuæ.

SARDARE, intelligere significat. Nævius: quod Bruti nec satis sardare queunt. Festus. Dacerius conjicit a Sardis, qui olim habebantur versipelles.

SARDI, orum, m. plur. 2. popoli della Sardegna, Sardinia populi. Sardi venales, proverb. est dictum de hominibus improbis, et nullius pretii. Aurel. Vict. Vir. illustr. 57. de T. Sempronio Graccho. Prætor Galliam domuit, consul Hispaniam, altero consulatu Sardiniam tantumque captivorum adduxit, ut longa venditione res in proverbium veniret, Sardi venales. Cic. 7. Fam. 24. Habes Sardos venales, alium alio nequiorem. Festus: Sardi venales, alius alio nequior. Ex hoc natum proverbium videtur, quod ludis Capitolinis, qui fiunt a vicinis prætextatis, auctio Vejentium fieri solet; in qua novissimus quisque deterrimus producitur a præcone senex, cum toga prætexta, bullaque aurea: quo cultu reges soliti sunt esse Etruscorum, qui Sardi appellantur, quia Etrusca gens orta est Sardibus ex Lydia. Tyrrhenus enim inde profectus cum magna manu eorum occupavit eam partem Italiæ, quæ nunc vocatur Etruria. At Sinnius Capito ait, Ti. Gracchum consulem, collegam P. Valerii Faltonis, Sardiniam Corsicamque subegisse, nec prædæ quidquam aliud, quam mancipia, captum, quorum vilissima multitudo fuerit. He Fest SARDIANUS, a, um, adject. Zagotavos, ad Sardes urbem Lydiæ pertineus. V. SARDIS. Cic. 13. Fam. 55. Eum cum Sardianis habere controversiam, scis. Plin. 5. 29. 30. Sardiana jurisdictio. Id 15. 23. 25. Castanea Sardibus provenere primum; ideo apud Græcos Sardianos balanos appellant. 2. Sardiani, orum, Sardium eives et incolæ, Cic. 13. Fam. 55.

SARDĪNĂ, æ, f. vel

SARDINIA, æ, f. 1. sardella, Spicoa, genus piscis, a Sardinia insula. Colum. 8. 17. a med. Tabentes haleculas, et salibus exesam chalcidem putremque sardiniam. Alii leg. sardinam.

proveniunt. ¶ 2. Sardius lapis apud Tertull. 2. advers. Marcion. 10. fortasse idem est, qui sarda Plinii. V. SARDA §. 2. SARDONICUS, a, um, et

SARDONIUS, a, um, adject. Zapovos, qui est ex Sardinia ins., quæ Græce Sardo, et Sardon vocatur. Rutil. i. Itiner. 354. Nec quæ Sardonico cæspite massa fluit. Alii leg. Sardoo. 2. Sardonius risus, Zapdos yes, qui simulate, et cum stomacho fit, risus fictus, amarulentus: ita dictus a Sardoa herba in Sardinia, qua vescentes risus similitudine cum spasmo emoriuntur. Solin. 4. Herba Sardonia si edulio fuerit nescientibus, nervos contrahit, rictu diducit ora, ut qui mortem oppetunt, facie ridentium intercant. Eadem Servius tradit ad illud Virg. 7. Eel. 41. Sardois videar tibi amarior herbis. Plin. 20. 11. 45. Apiastrum in confessa damnatione est venenatum in Sardinia. Cic. 7. Fam. 26. Videris mihi vereri, ne, si istum habuerimus, rideamus yskoτα Zapdovicv, Alii risum Sardonium ridere in hoc Ciceronis loco interpretantur, præsentis, et qualiscumque delectationis causa perniciem sibi arcessere, sive in ea re esse hilarem, quæ paulo post magnum malum est allatura.

SARDONYCHATUS, a, um, adject. capdovuxwrds, sardonyche ornatus. Martial. 2, 29. Cujus et hinc lucet sardonychata manus. SARDONYCHUS, i, m. 2. idem ac sardonyx. Juvenal. 13. 139. Arguit ipsorum quos littera, gemmaque Princeps Sardonychus. Alii leg. Sardonyches.

SARDONYX, ychis, m. et f. 3. sardonico, cornióla, capodvus, genus gemina: a sarda, qua notat gemmam coloris rubei a Sardis primum repertam, et onyx, gemma, cujus est color subcandidus, unguis humani similitudine, quia utriusque colorem obtinet. Plin. 37. 6. 23. Sardonyches olim, ut ex nomine ipso apparet, intelligebantur candore in sarda, hoc est velut carnibus ungue hominis imposito, et utrinque translucido. Tales esse Indicas tradunt. et mox. Arabicæ excellunt candore circuli prælucido, atque non gracili, neque in recessu gemmæ, aut in dejectu ridente, sed in ipsis umbonibus nitente, præterea substrato nigerrimo colore. (Hanc gemmam Itali nunc vocant nicolo.) Juvenal. 6. 380. densi radiant testudine tota Sardonyches. Pers. 1. 15. Et natalicia tandem cum sardonyche albus. Martial. 4. 61. Sardonycha verum, lineisque ter cinctum. et ibid. 28. Indos sardonychas, Scythas smaragdos. V. alia de sardo, ny che apud Plin. loc. cit.

SARDÕUS, a, um, adject. di Sardegna, Sardesco, Zapdos, ad Sardiniam pertinens, quæ Græce Zapdo dicitur. Ovid. 4. Fast. 289. Equoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris Aspicit a remis. Claudian. B. Gild 567. Humanæ in speciem plantæ se magna figurat Insula Sardoam veteres dixere coloni. Plin. 3. 5. 10. : Sardoum ma

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ecl. 41., Nemesian. 4. Ect. 53. et Seren. Sammon. 23. 431. ¶ 3. Sardous caspes, gleba metallica, quæ in Sardinia in argentum excoquitur. Nam Sardiniæ solum argenti dives est, ut Solin. 4. scribit. Rutil. 1. Itiner. 354. Nec quæ Sardoo cæspite massa fluit. 4. Sardoa fuga, qua M. Æmilius Lepidus, a Q. Catulo bello pulsus in Sardiniam fugit, ibique periit. Rutil. 1. Itiner. 296., Epit. Liv. 9o.

SARDUS, a, um, adject. Sardesco, Zapdos, Sardinianus, Sardous. Plin. 18. 7. 12. n. 2. Sardum triticum. Id. 35. 17. 57. Sarda creta, quæ affertur ex Sardinia. Horat. 1. Sat. 3. 3. Tigellius Sardus. Id. Art. P. 375. Sardo cum melle papaver. h. e. amaro: quia ex amaris herbarum succis collecto. (Sic Virg. 7. Ecl. 41. Sardois videar tibi amarior herbis.) 2. Sardi, orum, Sardiniæ populi. V. SARDI. 3. Sardus est etiam cognomen R. Inscript. Patavina apud Grut. 366. 4. C. Asconio C. F. Fab. Sardo, etc.

[ocr errors]

SARENTINI, seu Sarētīni, orum, m. plur. 2. incolæ regionis montanæ et maritimæ circa Sarum fluv., nunc Sangro, in Frentanis, qui a Ptolem. l. 5. c. 1. perperam Καρακῆνοι pro Σαρακήναι, vel Zapaxivo vocantur. Plin. 3. 12. 17. Intus Anxani cognomine Frentani. Carentini (lege Sarentini) supernates, et infernates. V. Romanelli Topogr. Nap. T. 2. p. 367. et T. 3. p. 48.

SĂREPTĀNUS, a, um, adject. ad Sareptam pertinens, quod est oppidum Phoenicia, in ora maris, inter Sidonem, et Tyrum, Zapapa. Hujus oppidi meminit Plin. 5. 19. 17. et his verbis Coripp. 3. Laud. Justin. 87. dulcia Bacchi Munera, quæ Sarepta ferax, quæ Gaza crearat. Sidon. carm. 17. 15. Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna, Quæque Sareptano palmite missa bibas. Fulgent. 2. Mythol. 15. Vel quod ibi sit Sareptanum vinum, vel Meroitanum.

SARGUS, i, m. 2. piscis genus, qui in Egyptio mari fere nascitur. Lucilius: Quem præclarus helops, quem Ægypto sargu' movebit. Hæc Festus. Scribit Plin. 9. 17. 30. esse assiduum comitem ejus generis mullorum, quod lutarium appellatur, et conum fodiente eo, excitatum pabulum devorare. Cum autem nulli in nostro mari passim inveniantur, falli videntur Harduino Festus, et Lucil., qui sargum Ægyptium esse putant: nisi forte volunt in Ægypto præcipuum esse. Enn. apud Apul. Apolog. Brundusii Sargus bonus est: hunc, magnus erit si, Sume. Plin. 9. 51. 74. sargos ait bis parere,

vere, et autumno.

SARI, n. indecl. capt, genus junci in locis palustribus nascens, cujus meminit Theophr. Hist. plant. l. 4. c. 9. et his verbis Plin. 13. 23. 45. Fruticosi est generis et sari, circa Nilum nascens, duorum ferme cubitorum altitudine, pollicari crassitudine, coma papyri, similique manditur modo: radice ferrariis officinis præcipua, carbonis usu, propter duritiam. 2. Est etiam cognomen R. Inscript. apud Murat. g4o. 4. M. Aurelius Sari. Hic fortasse natione Ægyptius fuit, et a M. Aurelio Antonino Aug. manumissus, nomen ser. vile ut moris fuit, retinuit, prænomen vero et nomen gentilicium manumittentis præmisit.

SARIO, etc. V. SARRIO.

SĂRISSĂ, æ, f. 1. sorta d'asta, pieca, lancia, capioca, hasta prælonga, qua Macedones in bello utebantur. Fest. Liv. 9. 19. Arma clypeus, sarissæque illis: Romano scutum, et pilum. Id. 38. 7. sub fin. Prælongæ hastæ, quas sarissas vocant, ad summovendos hostes eminebant. Adde 37. 42., Curt. 7. 4. ad fin. et g. 7. a med. et Ovid. 12. Met. 466.2. Metonymia est in illo Lucani 8. 298. Primi Pellæas arcu fregere sarissas. h. e. Macedones. Sic 10. 47. Eoi propius timuere sarissas, Quam nunc pila timent, populi. h. e. Macedonum, quam Romanorum arma. Legitur et sarisa in quibusdam Lucani MSS.

* SĂRISSAZŌNĬUM, ii, n. 2. zona, ex qua suspenditur sarissa, ut pharetrazonium, ex quo pharetra. Not. Tir. p. 126. Sareza, sarezonium. Lege sarissa, sarissazonium.

SĂRISSŎPHŎRUS, i, m. 2. capiccopopos, sarissam portans, eaque in proelio utens, ut olim Macedones. Liv. 36. 18. Levis armaturæ partem ante vallum locavit, tum Macedonum robur, quos ɛarissophoros appellabant. Adde Curt. 4. 15.

SARMADACUS, i, m. 2. impostore, planus. Est qui putat, vocem esse compositam ex Sarmata et Dacus, quasi ita appellaretur is, qui ex hisce profectus provinciis erronum instar ubique discurreret, incautum quemque decepturus. Augustin. 3. contra Acad. 15. Ille autem casu planus erat, de iis, quos sarmadacos jam vulgus vocat. Alii rectius leg. samardacos; quam vocem vide suo loco.

*SARMANDUS, i, m. 2. numinis nomen in Dacia, alias ignoti. Inscript. apud Orell. Coll. Inscr. Lat. n. 2042. Deo Sarmando Demetrius Anton. votum libens posuit.

SARMĂTÆ, arum, m. plur. 1. Zapparaι, Zavpopata, populi in plurimas gentes divisi, et Europæ septentrionalis amplissimum tractum incolentes. Fuit autem Sarmatarum regio duplex, Europæa

SARMENTUM inter Pontum Euxinum et Tanaim ad Vistulam usque; Asiatica inter Tanaim et Rha. Nunc Sarmatarum Europæorum pars est Polonia, et Moscovia. Asiatici progressi sunt usque ad Hyrcanum mare, ubi nunc Tartaria. Habitabant olim montes et saltus. Habitu, armis, moribus, vivendique ratione Scythis, ac Parthis similes erant, ideoque ejusdem atque hos originis fuisse conjicere licet. Multi plaustris pro domibus utebantur. Hinc Hamaxobii nuncupati sunt. Alii ob sævitiam hiemis demersis in humum sedibus, specus, aut suffossa habitabant. Totum erant bracati corpus, ut ait Mela 2. 1., et nisi, qua viderent, ora etiam vestiti. Corpora sua non solum feminæ, sed etiam mares pingebant. Pascebantur lacte equino. Unde quidam eos innoμokyous, idest equarum mulsores, quidam yaMaxtopayous, hoc est lacte vescentes, vocant. Erant etiam quidam interius habitantes, qui sanguinem equinum lacte mistum potabant, quos vocant Gelonos. Item Sarmatæ alii erant, qui cruda farina equino sanguine ex cruribus detracto mista alebantur. Al bellorum et cædis amatores, quibus bellantibus mos erat cruorem ejus, quem primum interemissent, ex ipsius vulneribus bibere. Apud hos ut quisque plures interemisset, ita eximius habebatur. Erant et in Seythiæ finibus Sarmatæ, qui carne equina vescebantur: alii, qui humanæ carnis alimento vitam ducebant, propter quod vocabantur Anthropophagi. Auri et argenti ignari rerum commercia exercebant. Nonnulli pro victimis homines immolabant. Hæc ex Plin. 4. 12. 25., 18. 10. 24., 22. 1. 2. et alibi; et Mela 3. 4. V. etiam Solin. 15. ¶ 2. In sing. num. Lucan. 1. 430. Et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis Vangiones. Martial. Spectac. 3. Venit et epoto Sarmata pastus equo. Adde Juvenal. 3. 79. et Claudian. 1. Laud. Stilich. 111.

SARMĂTÏĂ, æ, f. 1. Sarmazia, Zaupoμatia, provincia vastissima orbis terrarum. Duplex est, Europæa, et Asiatica: hæc nunc dicitur Tartaria, illa Polonia, et Moscovia. V. Plin. 4. 12. 25.

SARMĂTICE, adverb. Zaupoμatixos, more Sarmatarum. Ovid. 5. Trist. 12. 58. Jam didici Getice, Sarmaticeque loqui.

SARMĂTICUS, a, um, adject. Zaupoμatixos, ad Sarmatas pertinens. Val. Flacc. 8. 207. et Ovid. 4. Pont. 10. 38. Sarmaticum mare. h. e. Pontus Euxinus. Id. 5. Trist. 7. 13. Sarmatica gens. et ibid. 56. Sarmatico more loqui. Id. 1. Pont. 5. 50. Sarmatici arcus. et ibid. 2. 47. Sarmatica sagittæ. Val. Flacc. 5. 425. bracæ. Martial. 7. 30. Sarmaticus equus. et ibid. 6. Sarmatica laurus. h. e. victoria Domitiani de Sarmatis, de qua Suet. Domit. 6. De Sarmatis lauream modo Capitolino Jovi retulit. Rursus Martial. 7. 80. Geticæ satiatus lacte juvenca Sarmatica gelido ludit in amne rota. Id. g. 102. Sarmaticus Ister. Stat. 5. Silv. 1. 128. Sarmatica hiemes. Claudian. Cons. Prob. et Olybr. 132. Sarmatici Cori. h. e. septentrionales venti. Id. III. cons. Honor. 148. Sarmatica alæ. h. e. equitatus Sarmatarum. Senec. 1. Quæst. nat. præf. circa med. Danubius Sarmatica ac Romana disterminet.

*SARMATIO, onis, m. 3. diminut. Sarmatæ. Est cognomen R. Inscript. apud Marin. Iscriz. Alb. p. 92. Val. Sarmatio civis Filopopuletanus. h. e. Philippopolitanus.

SARMĀTIS, ĭdis, f. 3. Zavpoμatis, quæ est ex Sarmatia, Sarmatica. Ovid. 4. Trist. 10. 110. Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis. et 1. ibid. 2. 82. Sarmatis est tellus, quam mea vota petunt. Id. 1. Pont. 2. 114. Terreat hic manes Sarmatis umbra meos. SARMENTĀRIUS. V. vocem sequent. §. 2.

SARMENTICIUS, a, um, adjeci. xλnuatios, qui est ex sarmentis. Colum. 6. 26. Vulnera sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt. 2. Sarmenticii olim et Semaxi dicti sunt Christiani, teste Tertull., qui et causam hujus appellationis affert Apolog. 50. Licet nunc sarmenticios, et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti, sarmentorum ambitu exurimur. Alii leg. sarmentarii, et semiaxii.

* SARMENTIUS, a, um, adject. idem ac sarmenticius. Est cognomen R. Inscript. apud Grut. 1023, 1. Fl. Julius Rufinus Sarmen

tius V. C.

SARMENTOSUS, a, um, adject. sermentoso, xknatwông, sarmentis abundans. Plin. 25. 11. 9o. Psyllion radice tenui, supervacua, sarmentosum, fabæ granis in cacuminibus.

SARMENTUM, i, n. 2. sermento, potatura, ramo secco tagliato, xλñμa, opúɣavov, virga, ramus tenuis supervacuus, a vite abscissus, vel abscindendus, et igni accendendo aptus. Festus: Sarpta vinea, putata, id est pura facta. virgulæ enim relictæ impedimento vitibus solent esse: quæ ideo abscinduntur. Inde etiam sarmenta scriptores dici putant. Sarpere enim antiqui pro purgare dicebant. Cic. Senect. 15. Vitem serpentem multiplici lapsu, ferro amputans. coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis, et in omnes partes nimia fundatur. Colum. 5. 5. a med. Inutilia sarmenta decidere. Liv. 22. 16. ad fin. Faces, fascesque virgarum, atque arida sarmen

SARNUS

ta prieligantur cornibus boum. Cic. 3. Verr. 27. Ligna et sarmenia circumdare, ignemque subjicere cœperunt. Caes. 3. B. G. 18. extr. Sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas compleant, ad castra pergunt. Sil. 7. 314. Sarmentique leves fronti religare maniplos. avvexdox pro sarmentorum. 2. Latum sarmentum in vite est, quod ex binis plerumque, sed proximis oculis, cum geminus coles sit, per medullam coalescit, ideo non teres, sed compressum et late expansum gignitur, quousque separetur; nonnunquam ex unica gemma, sed parvi animantis vulnere læsa protruditur. Colam. 4. 24. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia recidito. Pallad. 3. 12. Auferenda sunt lata, intorta, debilia, malis locis nata sarmenta. 3. Dicitur etiam de virgis aliarum plantarum. Plin. 12. 25. 54. de balsamo. Et sarmenta quoque in merce sunt. Id. 22. 25. 72. Ciceris folia et sarmenta decocta. Solin. 33. ante med. Arabes sarmentis myrrhæ ignes fovent. 4. Item de palmite, pampino, flagello viti adhærente, tralcio. Cic. Senect. 15. Exsistit tanquam ad articulos sarmentorum ea, quæ gemma dicitur. Varr. 1. R. R. 31. Pampinare est ex sarmento coles, qui nati sunt, decerpere. Colum. 3. 10. Numerus uvarum, qui conspicitur in productissimo sarmento. 5. Videtur dici etiam de pediculis, ex quibus acini uvarum pendent. Plin. 23. 1. 8. Sarmenta earum, in quibus acini fuere, adstringendi vim habent.

SARNUS, i, m. 2. Sarno, fluvius Campania, Pompejos alluens, ibique in mare influens. Stat. 1. Silv. 2. 265. Nec Pompejani placeant magis otia Sarni. Adde Plin. 3. 5. g., Virg. 7. Æn. 738. et Sil. 8. 536.

SĀRŪNĪCUS Sinus, Zapwvxos xohños, Golfo di Engia, sinas maris Ægæi, inter Atticam, et Peloponnesum extensus, inter promontor. Sunium, et Scyllæum ad Or. et Isthmum Corinthiacum ad Occ. In eo sunt insulæ Ægina, et Salamis. Plin. 4.4.5. et ibid. 5.g. SARPĒDON, onis, m. 3. Zaprnov, filius Jovis ex Laodamia Bellerophontis filia. Hic cum Lycia rex esset, et in armis strenuus, Priamo suppetias tulit adversus Græcos, ubi cum multa edidisset virtutis suæ documenta, tandem interfectus est. Ejus corpus Jovis jussu ab Apolline e medio pugnantium sublatum est, flumine lotum, ambrosio respersum liquore, regia indutum veste, et ad exsequendum funus suis restitutum. Reliquit filium nomine Antiphatem, quem et ipsum ad bellum duxerat. Virg. 1. En. 104. et ibi Servius. item 9. En. 697. et 10. ibid. 471., Ovid. 13. Met. 255. et Gell. 15. 21. 2. Est hoc nomine et promontorium Ciliciae apud ostia Calycadni fluvii cum oppido cognomine, teste Plin. 5. 27. 22. Mela 1. 13. extr. Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphilia distinguit.

SARPO, is, a. 3. potare, nostrates rustici vulgo nunc serpire, et zerpire dicunt: videtur esse ab açлn, falx. Festus. Sarpere apud antiquos purgare. V. SARMENTUM §. 1.

SARPTUS, a, um, particip. a sarpo, purgatus, putatus, ut Sarpta vinea. Festus. V. SARMENTUM §. 1.

SARRA, æ, f. 1. olim dicta, quæ postea Tyros. Paul. ex Festo. Fuit urbs Phoenicia clarissima, præcipue optimis purpuris: nunc Sur vocatur: dicta olim Hebr. tzor: hinc in T conversa, et o tanquam Y pronunciata, additaque Græca terminatione, facta est vox Tyros, seu Tyrus: vero in S mutata, et tanquam a pronunciata orta est vox Sar, deinde Sara, et geminata media consonante Sarra. Hinc Servius ad Virg. 2. G. 506. Quæ nunc Tyros dicitur, olim Sarra vocabatur, a pisee quodam qui illic abundat, quem lingua sua sar appellant. Gell. 14. 6. ad fin. Thessalia Aipovia, Tyros Sarra, Thracia ante Sithon dicta est. Probus grammatic. ad Virg. loc. cit. affert ex Ennio, Poenos Sarra oriundos. 2. Est etiam cognomen R., ut Q. Salonius Sarra, apud Liv. 35. 10. 3. Scribitur et Sara; veteres enim Latini consonantes litteras non geminabant. Plaut. Truc. 2. 6. 58. Purpuram ex Sara tibi attuli, et induvias Ponto amonas.

SARRĀCŬLUM, et per syncop. Sarraclum, i, n. 2. parvum sarracum, plaustrum. Ammian. 31. 2. a med. de Alanis hamaxobiis. Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarraclis, ferino ritu vescuntur. Alii leg. sarracis. Paulo supra plaustra dixerat.

SARRACUM, i, n. 2. carro, carretla, apaşa, carrus, plaustrum, vehiculum portandis oneribus idoneum. Vitruv. 10. i. ad fin. Portationes fructuum non essent, nisi plaustrorum, aut sarra corum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes. Sisenn. apud Non. 3. 35. Impedimenta collocant omnia, construunt carros, et sarraca crebra disponunt. Cic. fragm. in Pis. apud Quintil. 8. 3. ante med. Cum tibi tota cognatio in sarraco advehatur. Ubi Quintil, notat, sordidum hoc nomen esse, sed Ciceronem ideo usurpasse, ut contemptum hominis augeret, quem destru

[blocks in formation]

*SARRĀNĀTES, ium, m. plur. 3. gens vetusta Italiæ, in Umbria degentes. Plin. 3. 14. 19.

SARRĀNUS, a, um, adject. ad Sarram, seu Tyron pertinens, Tyrius. Sil. 1. 72. ortus Sarrana prisci Barca de gente, vetustos A Belo numerabat avos. Id. 3. 256. Sarrana Leptis. scil. quia a Tyriis. condita, et colonia facta, ut est apud Plin. 5. 19. 17. et Sallust. Jug. 22. 2. Sarranæ tibiæ ita dicta putantur, quia fuerint Tyriorum inventum, sicut Phrygiæ Phrygiorum. In Inscriptione Adelphor. Terentii: Modos fecit Flaccus ClaudI tibiis Sarranis. Servius ad illud Virg. 9. En. 618. biforem dat tibia cantum: Tibiæ, inquit, aut Sarranc dicuntur, quæ sunt pares, et æquales ha bent cavernas: aut Phrygiæ, quæ et impares sunt, et inæquales habent cavernas. Ergo biforem, dissonum, dissimilemque. non enim sunt pari modulatione compositæ. ut enim ait Varro, Tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo: quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem. Hæc Servius: de quibus fuse disputat Manut. de quæsit, per epist. cl. 3. ep. 4. Sunt qui leg. Serranæ, et a serra dictas putant, quasi acuto sono, et stridorem serræ, cum acuitur, imitante. Sed hoc minus placet. 3. Sæpe refertur ad purpuram. Virg. 2. G. 506. Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro. Juvenal. 10. 38. et pictæ Sarrana ferentem Ex humeris aulæa toga. Sil. 15. 205. Sarrano murice fulgens. Sidon. carm. 2. 5. humerosque ex more priorum Includat Sarrana chlamys. Colum. 10. 287. Jam rosa mitescit Sarrano clarior ostro. Id. 9. 4. a med. Sarranæ viola. h. e. coloris purpurei. ¶4. Item ad Carthaginienses, qui Tyro oriundi. Sil. 6. 468. Sarrana Juno. scil. quia Carthagine præcipue colebatur, ut Id. 1. 26. et Virg. 1. En. 19. docent. Sil. 9. 319. Sarrana manus. h. e. Poeni. Sic 7. 432. Sarranus navita. et 8. 46. Sarrana numina. 5. Saranus pro Sarranus, vel potius pro Serranus, fuit etiam cognomen R., ut in Inscript. opt. notæ apud Maff. Mus. Ver. 108. 1. Sex. Atis lius M. F. Saranus Procos. h. e. ann. U. C. DCXIX., qui tamen in Fast. Capitol. apud Grut. 294. idem ipse Serranus appellatur. Ex quo patet, ann. U. C. DCXIX., quo ea inscriptio insculpta fuit, unica littera consonante r et vocali a; imperante autem Augusto, cujus jussu tabulas Fastor. Capitol, exaratas fuisse, probavit Car. Fea ad Fragm. de' Fast. cons. p. 15., duplici rr, et vocali e scribi consuevisse illud ipsum cognomen, quod antiquo etiam mort ita scribitur in nummo apud Eckhel. D. N. V. T. 5. p. 146. M. Atil.

Saran. V. SERRANUS.

SARRASTES, um, m. plur. 3. populi Campaniæ, Sarno amni vicini, a quo et nomen accepisse putantur. Virg. 7. Æn. 738. V.

SARNUS.

re.

SARRIO, et Sario, is, rivi, et rii, et rui, ritum, a. 4. sarchiare, Botavilo, oxalilo, est sarculare, hoc est herbas inutiles inter segetem succrescentes sarculo evellere, et purgare, segetes leviter scal. pendo a noxiis herbis sarculo purgare. Differt a runcare, quia hoc fit manu, sarrire ferramento. Item ab occare, quia hoc est grandes terræ glebas contundere, ut pulvere semina jacta cooperiantur, sarrire est herbas inutiles inter segetem succrescentes sarculo evelleDeinde occare postremum est in agro colendo, sarrire est primum post enatas fruges. Fit enim, cum seges est in herba. Prius porro rustici terram vertunt, hinc serunt, inde occant, tum sarriunt. Plaut. Capt. 3. 5. 5. Nam semper occant prius, quam sarriunt, rustici. Varr. 1. R. R. 29. Prata purgari, salicta seri, segetes sarriri. Plin. 18. 21. 5o. Qui sarriet, caveat, ne frumenti radices cffodiat. Cato R. R. 161. Ne ante sarueris, quam asparagus natus erit, ne in sariendo radices ladas. Alii leg. sarieris. Martial. 3.93. ad fin. Sarrire saxum. h. e. inutiliter laborare, operam perdere. Colum. 11. 2. ab init. Fabam sarrivisse nimium teneram, non expedit. Id. 2. 11. Ligneis rastris locus sarriendus, et identidem runcandus est.

SARRITIO, et Saritio, onis, f. 3. sarchiamento, sarchiatura, oxdhicis, oxaliouds, actus sarriendi, sarculatio. Quid a runcatione differat, V. in RUNCO §. 1., quid ab occatione V. in voce præced. Colum. 2. 12. Peracta sementi, sequens cura est sarritionis. et mox. Simul ac primum sarritionem pati queant segetes. et deinde. Plana sarritione terram permovere. Id. 11. 2. ab init. Adorei, et tritici tempestiva sarritio est, cum enata frumenta quatuor fibrarum esse cœperunt.

SARRITOR, et Saritor, oris, m. 3. sarchiatore, cxahaus, qui

[blocks in formation]

SARRĪTŪRIUS, a, um, adject. ad sarriendum pertinens. Colum. 2. 13. Hordei modii quinque operas tres exigunt, occatoriam unam, sarritoriam unam, etc.

SARRITURĂ, æ, f. 1. idem ac sarritio. Colum. 11. 2. ante med. Sarritura quoque frumentorum iteratur egregie.

SARRĪTUS, a, um, particip. a sarrio: sarchiato, σκαλισθείς, sarculo purgatus. Plin. 18. 17. 45. Fabam ter sarritam modium fractæ e modio solida reddere. Hoc ita explicat Colum. 2. 12. a med. Comperimus, fabæ fresa et expurgatæ modium pæne tam plenum esse, quam integræ. Id. ibid. sub fin. Seges serius sarrita corrumpitur. Alii leg. sarta.

SARSINĂ, et Sassina, æ, f. 1. urbs Umbriæ ad Sapim fluvium, quæ etiamnum Sarsina vocatur. Martial. 9. 59. Sic montana tuos semper colat Umbria fontes, Nec tua Bajanas Sarsina malit aquas. Sil. 8. 463. Sarsina dives Lactis. Alii leg. Sassina.

SARSINAS, et Sassinas, atis, et

SARSINĀTIS, et Sassinatis, e, adject. ad Sarsinam vel Sassinam pertinens. Martial. 3. 58. Metamque (fert) lactis Sarsinate de silva. Alii leg. Sassinate. Plaut. Most. 3. 2. 83. Quid? Sarsinatis ecqua est, si umbram non habes? 2. Sarsinates, ium, sunt incolae illius urbis. Plin. 3. 14, 19. Sentinates, Sarsinates, Spoletini. Inscript. apud Grut. 1095. 2. Curator Sarsination. 3. Scribitur utroque modo Sassinas, et Sarsinas, ut etiam Sassina et Sarşina: illud vero olim obtinuisse videtur, etenim legitur in Fast. triumph. apud Grut. 297, col. 2. D. Junius D. F. D. N. Pera Cos. Ân. CDXXCVII. (triumphavit) de Sassinatibus V. K. Octobr.

SARSŪRĂ. V. ASSURA.

SARTAGO, ginis, f. 3. padella, thyavov, vas culinarium, in quo eibi friguntur: vel aliud quippiam liquefit, aut torretur. Juvenal. 10. 63. ex facie toto orbe secunda Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ. h. e. ex ærea Sejani statua. Plin. 16. 11. 22. Resinam terebinthinam in sartagine referventi coquere. 2. Translate, Pers. 1.79. Hos pueris monitus patres infundere lippos Cum videas, quærisne, unde hæc sartago loquendi Venerit in linguas? questo miscuglio, mixtura vocum probatarum et damnatarum in oratione: quasi varii generis ciborum minutorum, qui frigi solent, et confundi in sartagine, v. gr. panis tnyaviou, farina, adipe, melle, sesamo, caseo confecti, inquit Casaubon. Vel respicit ad stridorem ingratum rerum, quæ friguntur. Sed prior translatio magis placet.

SARTE, integre. Festus. V. SARTUS §. 3.

SARTIO, syncop. pro sarritio, sæpe legitur in MSS. Colum. v. gr. 2. 12. sub fin. Subjungenda deinde est sartioni runcatio. et 11. 2. quem locum in SARRITIO retulimus. Sic sartor pro sarritor: et sartura pro sarritura: et sartus pro sarritus.

SARTOR, oris, m. 3. ripezzatore, risarcitore, sartore, dxeons, qui sarcit, vel resarcit. Item qui sarrit: syncope a sarritor. Non. 1. 24. Sartor non solum a sarciendo, sed etiam a sarriendo deducitur. et tam eum, qui sarcit, quam qui sarrit, significat. Plaut. Capt. 3. 5. 3. Sator, sartorque scelerum, et messor maxume. Tyn. Non occatorem dicere audebas prius? nam semper occant prius, quam sarriunt, rustici. sarchiatore. Addit Nonius ibid. alium locum ex ParTone, in quo videtur sartor esse pro eo qui resarcit.

*SARTRIX, icis, f. 3. sartora, quæ sarcit. V. Beda, et Front. loc. cit. in SARCINATOR §. 2.

SARTŪRĂ, æ, f. 1. idem ac sarritura, per syncopen. Plin. 18. 27. 67. n. 2. Sartura nocere et vineæ, et segeti existimatur. ཐ2. Est etiam idem ac sarcimen, reparatio, refectio: a sarcio. Colum. 4. 26. Jugo, si non erit opus nova sartura, recentia vincula inserantur. Senec. Vit. beat. 25, Tomentum per sarturas veteris lintei effluens. Alii leg. suturas.

SARTUS, a, um, particip. a sarcio: cucito, rappezzato, raccon ciato, dvacnevacsis, refectus, integer factus. Parr. 5. L. L. 7. circa med. In vestimento sartum, quod comprehensum. Juvenal. 3. 254. Scinduntur tunica sarta. Martial. 11.33. de bibula sarta palude teges. et 1. 104. Calceus est sarta terque quaterque cute. ¶ 2. Translate. Horat. 1. Ep. 3. 31. an male sarta Gratia nequicquam coit, et rescinditur? amicizia mal rappattumata. ¶3. Sarta tecta, integra et incorrupta, ita conservata, ut, si quid corruptum sit, reparetur, reficiatur; et dicuntur de ædificiis, et de operibus publicis, fabbriche tenute in buon essere, in buono stato: nostrates vulgo in concio e in colmo dicunt. Festus; Sarte in auguralibus pro integre ponitur: Sane sarteque audire videreque. Ob quam causam opera publica que locantur, ut integra præstentur, sarta tecta vo

SATAGO

cantur. etenim sarcire est integrum facere. Hæo Festus, et Chai ris. 2. p. 195. Putsch. Dicimus sarta tecta locare, conducere, tra dere, exigere, præstare, tueri, habere. Cic. 3. Verr. 50. Cum consules ædes sacras locavissent, neque potuissent omnia sarta tecta exigere; factum est senatusconsultum, quibus de sartis tectis cognitum non esset, uti prætores cognoscerent. Ubi Ascon. Harum rerum cura propria censoribus datur, id est sartorum tectorum exigendorum. Verum hæc tueri et procurare, cum ceteris tum publicis, tum privatis operibus, ædilium cura est annua. Liv. 42. 3. Censor, cui sarta tecta exigere sacris publicis, et loca tuenda more majorum traditum est. Cic. loc. cit. Quæsivit, quis ædem Castoris sartam tectam deberet tradere. et mox. Monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum, integrumque esset, tamen, etc. Id. 13. Fam. 11. Sarta tecta ædium sacrarum locorumque communium tueri. African. Dig. 7.8. 18. Si domus usus legatus sit sine fructu, communis refectio est in sartis tectis tam heredis, quam usuarii. Ulp. ibid. 1. 7. Fructuarium reficere ædes per arbitrum cogi: hactenus tamen, ut sarta tecta habeat: si qua tamen vetustate corruissent, neutiquam cogi reficere. Id. ibid. 1. 16. 7. Ædes sacras, et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tecta sint. 4. Integra locutio est sarta et tecta. Nam in illo Cic. 3. Verr. 51. extr. Chelidon etiam in his sartis tectis dominata est: Ascon. legit sartis tectisque et subjungit: Addidit que, ut esset plenum dictum. nam sarta tecta dicuntur. 5. Translate. Plaut. Trin. 2. 2. 36. Sarta tecta tua præcepta usque habui mea modestia. Cic. 13. Fam. 50. Hoc mihi da, ut M'. Curium sartum et tectum, ut ajunt, ab omnique incommodo, detrimento, molestia sincerum integrumque conserves. 6. Sartus pro sarritus V. in SARRITUS et SARTIO.

[ocr errors]

SAS, Verrius putat significare eas, teste Ennio, qui dicat in libro primo: Virgines (al. Virgine') nam sibi quisque domi Romanus habet sas. cum suas magis videatur significare: sicuti ejusdem libro septimo fatendum est cam significari, cum ait: Nec quisquam sophiam, sapientia quæ perhibetur, In somnis vidit priu', quam sam discere coepit. Festus. 2. Simile est sum pro eum: quo usus est Ennius 1. 1. At te non ut sum summam servare decet rem. et l. 2. Ad sese sum qui dederat in luminis oras. Festus in Sum.

*SASĂ, æ, m. 1. cognomen R. ignotæ originis, et significationis. Inscript. apud Marin. Frat. Arv. p. 712. C. Mucius Sasa. Fortasse est pro Saxa, quam vocem vide suo loco.

*

SASERNĂ, æ, m. 1. cognomen R. obscuræ originis, ut L. Hostilius Saserna, in nummo apud Eckhel. D. N. V. T. 5. p. 226. et P. Hostilius Saserna, apud Hirt. B. Afr. 10. et 29. 2. Hinc Sasernæ duo, pater et filius, scriptores rei rustica passim laudantur a Varr. 1. R. R. 2. et 28., item a Colum. 1. 1. etc. et Plin. 17. 23. 35. n. 22.

SASON, ōnis, m. 3. Sáseno, Zácwv, parva insula Ionii maris, e regione Calabria, inter Brundusium et Epirum, ab Orico tria mill. pass., piratica statione nota. Plin. 3. 26. 3o. Lucan. 5. 650. Non hu milem Sasona vadis. et 2. 627. Spumoso Calaber perfunditur æquore Sason. Sil. 7.480. Hadriaci fugite infaustas Sasonis arenas. ¶ 2, Scribitur et Sasson.

SASSINĂ. V. SARSINA.

SASSINAS. V. SARSINAS §. 3.

SAT, adverb. abbastanza, ärıs, apocope pro satis. Cic. Rosc. Am. 32. Te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Id. Senect. 14. Tantum quantum sat est. Horat. 2. Od. 19. 26. non sat idoneus pugnæ. Virg. 3. Ecl. 111. sat prata biberunt. Vet. Poet. apud Gell. 12. 6. non sat scio. Ovid. 12. Heroid. 75. Perdere posse sat est. Propert. 1. 17. 10. Săt tibi sit pœnæ nox, et iniqua vada. Plaut. Pers. 1. 1. 26. Quasi Titani cum Diis belligerem, quibus sat esse non queam? h. e. par esse, et resistere. Cic. 3. Nat. D. 27. Qui non sat babuit conjugem illexe in stuprum. non si contentò.

SĂTĂGEUS, i, m. 2. qui satagit, et nimis diligens est. Senec. ep. 98. circa med. Ut istos satageos, ac sibi molestos describam tibi. SĂTĂGITO, as, n. 1. idem ac satago. Plaut. Bacch. 4. 3. 23. Nunc agitas sat tute tuarum rerum. h. e. exerceris, laboras, sollici, tus es, habes quid cogites, et quo exercearis, et crucieris. tmesis. V. etiam Terentii loc. cit. in voce seq. §. 1.

SĂTĂGO, is, n. 3. ho che fare, ho da pensare, son occupato, ho del travaglio, πολυπραγμονέω, διαπονέομαι, αγωνιώ, sat habeo quod agam, exercitus sum, angor re quapiam, laboro, rei difficultate torqueor, intente et sollicite ago, trepido. Ter. Heaut. 2. 1. 11. Magis nunc me amicæ dicta stimulant: da mihi, atque affer mihi. Cui quid respondeam, nihil habeo: nec me quisquam est miserior. Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen (Charis. 2. p. 193. Putsch. rectins legit satis agitat, tamen, quod in textum recepit Bothe: V. SATAGITO) habet pudice et bene etc. eductam, ignaram artis meretricia. Hirt. B. Afr. 78. a med. Postquam equi.

SATAN

tes vim hostium sustinere non poterant, Cæsar alteram alam mittit, qui satagentibus celeriter occurrerent. Petron. fragm. Tragur. 58. Burm. a med. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Arnob. 5. p. 170. Juppiter satagit fractus metu. Gell. 9. 11. Instruebantur acies a consulibus, de vi ac multitudine hostium satagentibus. Alii leg. satis agentibus. nam et satis ago hoc sensu dicitur. Id. 3. 8. Cum Pyrrhus rex in Italia esset, et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset, satisque agerent Romani, etc. Id. 19. 1. Complorantibus nostris omnibus, atque in sentina satis agentibus. Cic. 4. Att. 15. ad fin. Tribus habet Pomptinam, Velinam, Mæciam. pugnatur acriter: agitur tamen satis. Plaut. Merc. 2. 1. 3. Ego noete hac, quæ præteriit, proxima egi satis, et fui homo exercitus. Cato apud Charis. 2. p. 193. Putsch. Jam apud vallum nostri satis agebant. Apul. 8. Met. Villæ coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum, eximieque trepidi, etc. Sic Plaut. Bacch. 4. 3. 23. Nunc agitas sat tute tuarum rerum. egone ut opem mihi ferre putem posse inopem te? ¶ 2. Quintil. 6. 3. circa med. Venuste Domitius Afer Manlium Suram multum in agendo discursantem, salientem, manus jactantem, togam dejicientem et reponentem, non agere dixit, sed satagere. Adde eund. 11. 3. a med. 3. Est etiam satagere sedulo agere, far con diligenza, con premura, fare assai: tum in bonam, tum in malam partem. Quæ notio valde affinis priori est. In bonam partem Plaut. Asin. 2. 4. 33. Prius quam (pecuniam) credidi, vix anno exegi: nune satagit. Petron. Satyr. 137. Interea hæc satagens, infra manus meas camellam vini posuit, etc. In malam Gell. 1. 17. Xantippe Socratis uxor, morosa admodum fuisse fertur: irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem satagebat. Alii leg. scatebat. Particip. Satagens §. 1. et 3.

4.

SATAN, indeclin. et Satanas, æ, m. 1. Satanasso, Σatāv, et Zatavās, Hebraice adversarium significat, a radice I satàn, adversatus est: ita appellatur Diabolus bonorum omnium hostis. Tertull. Apolog. 22. Satanas princeps hujus mali generis. Id. 3. advers. Marcion. 20. sub fin. Suscitavit illi Satan, idest hostem, Idu

mæum.

SATANĀRIĂ, æ, f. 1. herba, quæ et peucedanos dicitur. Apul. Herb. 94.

*SĂTARCHÆ, arum, m. plur. 1. populi Sarmatici, vel Scythici, ad Mæotin paludem vergentes, in Chersoneso Taurica. Eorum meminit Mela 2. 1. ante med. Nomen traxisse videntur a Satarche urbe, cujus mentio est apud Ptolem. l. 3. c. 6. Val. Flacc. 6. 144. Exomatæ, Torinique, et flavi crine Satarchæ. ¶ 2. Iidem videntur fuisse, quos Plin. 6. 7. 7. Satarchæos vocat.

SATARIUS. V. SATORIUS.

SĂTELLES, itis, com. gen. 3. guardacorpo, guardia, custode, dopapópos, owμatopa, miles mercede conductus, qui custodia causa a regis latere non discedit, stipator, corpore-custos, latro, Sallust. Jug. 69. Contumeliosum foret, si equites R. satellites Numidæ traderentur. Nep. Pausan. 3. Apparatu regio utebatur, veste Medica: satellites Medi et Ægyptii sequebantur. Liv. 2. 12. circa med. Cum comprehensum regii satellites retraxissent ante tribunal regis. Ovid. 14. Met. 354. ne posset adire, Cursus equi fecit, circumfususque satelles. Plin. 11. 17. 17. de rege apum. Circa eum satellites quidam, lictoresque, assidui custodes auctoritatis. 2. Translate. Horat. 2. Od. 18. 34. nec satelles Orci Callidum Promethea Revexit auro captus. h. e. Charon. Id. 1. Ep. 1. 17. Virtutis veræ custos, rigidusque satelles. Cic. 1. Leg. 9. Hominem natura non solum celeritate mentis ornavit, sed etiam sensus, tanquam satellites attribuit, ac nuncios. Plaut. Trin. 4. 1. 14. Satellites Neptuni. h. e. turbines, venti, procellæ, fluctus. Cic. 1. Divin. 47. et vertens Eschyli carmen 2. Tusc. 10. Pennata Jovis satelles. h. e. aquila. Id. fragm. apud Non. 1. 330. Prævius Aurora, Solis, Noctisque satelles. h. e. Phosphorus. Macrob. 2. Somn. Scip. 4. Mercurialis, et Venerius orbis pari ambitu comitati solem viæ ejus tanquam satellites obsequuntur. Cic. ibid. hos comites vocat. Hinc nostri temporis astronomi satellites appellant quinque planetas, qui circa Jovis orbem, et septem, qui circa Saturni sphæram volvuntur. 3. Quia Romanis odiosum erat regis nomen, et omnium quæ regem circumstant, sæpe satelles de malo ministro dicitur mali civis, et nimiæ potentiæ, sgherro, cagnotto, bravo. Sallust. orat. Lepidi contra Sull. Satellites quidem ejus homines maxumi nominis, dominationis in vos servitium suum mercedem dant. Cic. 2. Agr. 13. Stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis. Id. Quint. 25. extr. Administri et satellites Sex. Nævii Roma trans Alpes in Sebusianos biduo veniunt. Id. Prov. cons. 3. a med. Quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. Id, 1. Catil. 3. C. Manlium, audacia satellitem atque administrum Tom. IV.

SATIES

49 tuæ. Id. 1. Invent. 2. Cæca ac temeraria dominatrix animi cupiditas, ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus.

SĂTELLITIUM, ii, n. 2. compagnia di guardacorpi, satellitum cohors, et officium. Translate. Augustin. 3. Doctr. Chr. 18. Cupiditas dominans, et ipsarum quoque Scripturarum, quibus evertenda satellitium quærens.

est,

*SATHIMNUS, et Sathimus, i, m. 2. qui in libidinem pronus est: a oan, mentula. Macrob. 1. Saturn. 8. Propter abscisionis pudendorum fabulam etiam nostri Saturnum vocitarunt, rapa tris cany, quæ membrum virile declarat, veluti Sathimum; unde etiam Satyros veluti Sathimnos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur.

SĂTIANTER, adverb. a sazietà, satiate. Apul. 7. Met. Equi pa sti satianter, ac diu saginati.

SĂTIAS, ätis, f. 3. sazietà, abbondanza, xipos, idem quod satietas per syncop., abundantia. Plaut. Pseud. 1. 3. 100. Ut hodie ad litationem huic suppetat satias Jovi. Lucret. 5. 1389. Hæc animos olim mulcebant, atque juvabant Cum satiate cibi, et ibid. 40. ita ad satiatem terra ferarum Nunc etiam scatit. a sazietà. et 2. 1036. fessus satiate videndi. Sallust. fragm. apud Non. 2. 791. Frumentique ex inopia gravi satias facta est. Accius apud Non. ibid. Quorum crudelitatem nulla unquam explet satias sanguinis. Macrob. 7. Saturn. 12. circa med. Cur qui avidius vorant, facilius satias capit, quam qui eadem quietius ederint. 2. Item tædium, nausea odium, sazievolezza, nausea, tedio, noja: quæ ex satietate oriri solent. Ter. Eun. 5. 6. 1. Ex meo propinquo rure hoc capio commodi. Neque agri, neque urbis odium me unquam percipit. Ubi satias coepit fieri, commuto locum. Id. Hecyr. 4. 2. 18. et Lucil. apud Non. loc. cit. Dum ætas, tempus tulit, perfuncta satis sum. satias jam tenet studiorum istorum. Liv. 3o. 3. Si forte eum satias amoris in uxore ex multa copia cepisset. Sil. 4. 110. Nec finis satiasve, novi sed sanguinis ardor Gliscere. Alii leg. satiesve.

SATIATE, adverb. a sazietà, abbondantemente, in copia, xataxopos, ad satietatem, copiose, affatim. Vitruv. 2. 9. ante med. Populus, salix, tilia ignis et aeris habendo satiate, atque humoris temperate, egregiam habere videntur in usu rigiditatem. Tertull. Anim. 46. a med. Cetera Hermippus Bery tensis quinione voluminum satiatissime exhibebit. Arnob. 6. sub init. Ut eadem rursus satiateque dicantur. Augustin. 4. de Music. 14. a med. Quod satiatissime sentis, cum singula repetis.

SĂTIĀTUS, a, um, particip. a satio: satollato, satollo, sazio, xoons, diaxopos, expletus, saturatus. Ovid. 3. Met. 140. vosque canes satiatæ sanguine herili. Plin. 30. 10. 27. Vultur satiatus humano cadavere. Lucret. 2. 320. Et satiati agni ludunt, blandeque coniscant. Cic. Senect. 14. Cupidis voluptatum odiosum et molestum est fortasse carere: satiatis vero et expletis jucundius est carere, quam frui. Id. 1. Q. Fr. 3. ante med. Quorum crudelitas nondum est nostra calamitate satiata. Senec. Agam. 519. quisquis es nondum malis Satiate tantis Cælitum, tandem tuum Numen serena. Tacit. 3. Hist. 66. Senex prosperis adversisque satiatus. Tibull. 2. 1. 51. Agricola satiatus aratro. Alii leg. lassatus. Cic. 6. Verr. 28. Ait, se velle illud (candelabrum) etiam atque etiam considerare: nequaquam se esse satiatum. Horat. 1. Od. 2. 37. Heu nimis longo satiate ludo. Senec. Edip. 632. pluvio æthere satiata tellus. Colum. 2. 10. sub fin. Solum subactum, largoque stercore satiatum. Petron. Satyr. 135. paries palea satiatus inani, Fortuitoque luto. h. e. densatus repletus, lutoque oblitus, cujusmodi fuisse casas apud priscos, Vi truv. 2. 1. scribit. Stat. 1. Silv. 2. 153. Robora Dalmatico lucent satiata metallo. h. e. trabes auro large oblitæ, et ornatæ. Liv. 2. 65. init. Romanus integer, satiatusque somno, productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit. Tacit. 1. Ann. 75. Nec patrum cognitionibus satiatus, judiciis adsistebat in cornu tribunalis. infastidito, annojato. 2. Cum genitivo. Ovid. 7. Met. 808. cum satiata ferinæ Dextera cædis erat, repetebam frigus et umbras. Sil. 4. 436. quassatque per auras Titanum bello satiatam sanguinis hastam. Id. 16. 603. satiatus et ævi, Et decoris. SĂTICULĀNUS, a, um, adject. et

* SĂTICULUS, a, um, adject. ad Saticulam pertinens, oppidum Samnii, inter Vulturnum fluv. et Tifatam montem, ubi nunc S. Agata de' Mori. Ejus meminit Liv. 7. 32. et alibi. Id. 23. 14. Ager Saticulanus. Virg. 7. Æn. 728. amnisque vadosi Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper. h. e. incola Saticuli, oppidi montani.

SĂTIES, ei, f. 5. satias, satietas. Plin. 8. 51. 77. Fico arida sagi natis suibus, ac satie, necatis repente mulsi potu dato. Ita Harduin. Alii aliter. Juvenc. 1. 637. Proveniet tamen his saties potusque cibique. Id. 3. 216. populusque repletur Ad satiem dapibus. V. SATIAS §. 2. in fin.

7

« НазадПродовжити »