Зображення сторінки
PDF
ePub

.

[blocks in formation]

D. 12. Natura bestiis dedit accessum ad res salutares, a pestiferis | recessum. Id. 2. ibid. 15. Res utiles et salutares Deorum esse vocabulis nuncupatas. Id. Mil. 8. Civis tam beneficus, tam salutaris. Suet. Tib. 29. Bonus et salutaris princeps. Cic. 2. Nat. D. 10. ad fin. Salutaris et vitalis calor. et 3. ibid. 9. ad fin. Mundo nihil est pulcrius, nihil nobis salutarius. Id. Senect. 16. Hominum generi universo cultura agrorum est salutaris. Id. 1. Divin. 39. Stella Jovis ad ortus puerorum salutaris est. Plaut. Aul. 2. 1. 26. Quod tibi sempiternum salutare sit procreandis liberis. Cic. 6. Fam. 6. Salutare consilium. Liv. 24. 28. Habere orationem salutarem. Plin. 6. ep. 31. extr. Portus vel maxime salutaris. Cic. 9. Att. 7. Sic habeto, salutares te mihi litteras misisse. che mi han dato la vita. Dixerat paulo sup. quæ mihi quiddam quasi animulæ restillarunt. Tacit. 15. Ann. 29. Omissis præcipitibus, tuta et salutaria capessere. 2. De iis quæ morbos arcent, aut pellunt. Plin. 31. 2. 2. Medios inter fluctus exsistit aliquid valetudini salutare. Id. 24. 16. 92. Radix in pestilentia salutaris est in cibis. Id. 25. 3. 6. Britannica non nervis modo, et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque, et contra serpentes. Id. 24. 9. 42. Ad dentium dolorem decoctum eorum salutare est. Id. 21. 19. 77. Radicem decoctam bibere, spasticis, eversis salutare est. Horat. Carm. sæcul. 63. Qui salutari levat arte fessos. h. e. medicina. Ovid. Remed. am. 45. Terra salutares herbas, eademque nocentes Nutrit. 3. Salutaria bibere, saiuti amicorum polare, far brindisi. Apul. 2. Met. prope fin. Compotores vino madidi rursum cachinnum integrant: dumque bibere salutaria postulant, etc. V. SALUTARIUS. 4. Salutaria, h. e. soteria, quidam leg. apud Tertull. Apolog. 46., alii salaria. V. SALUTARIUS. 5. Digitus salutaris est index, vel quia illo ori admoto silentium indicitur; res maxime salutaris: vel quia illo et pollice contractis salutem precabantur. Suet. Aug. 8o. Dextræ quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut, etc. Capell. 1. p. 22. Quidam redimitus puer ad os compresso digitò salutari silentium commonebat. 6. Littera salutaris, A, quæ ab. solutionis nota erat: ut C tristis, quæ condemnationis. Cic. Mil. 6. ad fin. Nec vobis tam salutarem hanc in judicando litteram, quam illam tristem dedisset. 7. Salutaris porta, inquit Fest., Rome appellata est ab æde Salutis, quod ei proxima fuit: vel ob salutationes, quia ad eam prætor salutaretur is, qui in provinciam pro prætore, aut pro consule exibat. Adde in Prætor. quamquam hoc posterius incertum est ob lacunam in verbis Festi. Nibby, Mura di Roma p. 143. probat, hanc portam fuisse ad radices collís Quirinalis inter portas Sanqualem, et Piacularem. 8. Similiter salutaris collis, qui fuit unus ex quatuor apicibus collis Quirinalis, apud Varron. 4. L. L. 8. a med., ab eadein Salutis æde cognomen habuit. 9. Salutaris est etiam cognomen R. Inscript. apud Grut. 750, 6. M. Acutius Salutaris. Alia apud eund. 460. 3. Flavia Q. F. Salutaris. 10. Comp. Salutarior §. 1.

SALUTARITER, adverb. salutevolmente, giovevolmente, cwtnpis, utiliter ad salutem. Cic. Brut. 2. ad fin. Tum ea arma sumpta sunt, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quemadmodum salutariter uterentur, nou reperiebant. Val. Max. 5. 2. n. 3. Quinque cousulatus salutariter reipublicæ administrati. Plane. ad Cic. io. Fam. 24. De militum commodis fuit tibi curæ: quos ego non potentiæ causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio) ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos judicabam; deinde quod conjunctiores reipubl. esse volebam. Id. ibid. 23. Copias prope in adspectum Lepidi adduxi, eo consilio, ut vel celeriter accedere, vel salutariter recipere me possem. h. e. exercitu salvo et incolumi.

*SA LŪTĀRIUS, a, um, adject. salutaris. Not. Tir. p. 105. Salus, salutarius. Tertull. Apolog. 46. Plerique philosophi in principes latrant, sustinentibus vobis, et facilius statuis et salutariis remunerantur, quam ad bestias pronuntiantur. h. e. muneribus et donis. Alii leg. salariis. Huc adducendus videtur locus Apul. 2. Met. in SALUTARIS §. 3. allatus.

SĂLŪTĀTIO, onis, f. 3. saluto, salutazione, doraoμa, actus salutandi, consalutatio. Cic. Pis. 40. Quis te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putet? Tacit. 4. Ann. Go. Alius occursum ejus vitare: quidam salutatione reddita, statim averti. Liv. 1. a. sub fin. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Cic. 7. Fam. 28. Dare se salutationi amicorum. h. e. præbere se amicis salutantibus: amicos convenientes ot salutantes admittere: et alios adire, et salutare. Id. g. ibid. 20. a med. Mane salutamus domi et bonos viros multos, sed hos tristes; et hos lætos, victores. Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo. Id. a. ad Brut. 4. Hoc paululum exaravi ipsa in turba matutina salutationis. Macrob. 1. Saturn. 6. Accepta; ac reddita salutatione consederunt. Senec. Brevit. vit. 14. a med. Per diversas domos sa

SALUTO

lutationem meritoriam circumferre. h. e. sportulæ, aut gratiæ cấ ptandæ causa. Unde mercenarium salutatorem vocat Colum. 1. præf. ante med. 2. De salutatione principum. Gell. 4. 1. et 20. 1. In vestibulo dium Palatinarum omnis fere ordinum multitudo, opperientes salutationem Cæsaris constiterant. h. e. ut admitterentur, et salutarent Cæsarem. Suet. Vesp. 4. Prohibere aliquem non contubernio modo, sed etiam publica salutatione. h.e. ne adeat cum aliis salutandi causa. Id. Aug. 53. Promiscuis salutationibus admittebat et plebem. 3. De salutatione Deorum in templis stantium aut sedentium. Vitruv. 4. 5. Si circum vias publicas erunt ædificia Deorum, ita constituantur, uti prætereuntes possint respicere, et in conspectu salutationes facere.

SALUTATOR, oris, m. 3. salutatore, chi corteggia, mpooniyopos, qui salutat. Stat. 2. Silv. 4. 29. de psittaco. Ille salutator regum, nomenque locutus Cæsareum. 2. Erant multi Romæ, qui vel officii causa, vel spe lucri, potentium amicorum ædes mane obibant salutandi gratia. Q. Cic. Petit. cons. 9. Hujus autem rei (assectationis) tres partes sunt, una salutatorum, cum domum veniunt; altera deductorum, tertia assectatorum. Colum. 1. præf. ante med. An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium, circumvolitantis limina potentiorum, somniumque regis sui rumoribus inaugurantis? Martial. 10. 74. quamdiu salutator, Anteambulones et togatulos inter, Centum merebor plumbeos die toto? Id. 1. 71. qualiacumque leguntur Ista, salutator scribere non

1

SALŪTĀTORIUS, a, um, adject. poaayopeuτixos, ad salutandum vel ad salutatorem pertinens. Plin. 15. 11. 10. Omnia jam et virorum salutatoriis cubilibus inclusa. h. e. cubiculis, in quibus clientes dominum salutabant. camere d'udienza. et Senec. Const. Sap. 14. Salutatorium publicum exercere. Alii leg. salutationum. V. PUBLICUS §. 7. 2. Salutatorius casus, vocativus, quia eo salutamus. Priscian. 5. p. 671. Putsch. Vocativus salutatorius etiam vocatur, ut o Enea, et salve Ænea.

SALŪTĀTRIX, icis, f. 3. salutatrice, quæ salutat. Juvenal. 5. 20. solicitus, ne Tota salutatrix jam turba peregerit orbem. V. SALUTATOR §. 2. Martial. 7.87. Pica salutatrix si tibi, Lause, placet. Id. 9. 100. Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas, Charta salutatrix, si modo vera refert. h. e. epistola.

SĂLŪTĀTUS, a, um, particip. a saluto: salutato, apocaɣcpeudeis, data salute appellatus. Ovid. 2. Pont. 7. 1. Esse salutatum vult te mea littera primum A male pacatis, Attice, missa Getis. Martial. 55. Inde salutatus pica respondet arator. Ovid. 21. Heroid. 91. Superis, quibus insula sacra est, Flava salutatis tura, merumque damus. h. e. adoratis. V. SALUTO §. 7.

9.

SALŪTIFER, ra, rum, adject. salutevole, salutifero, corripios, salutem ferens, salutaris, saluber. Qvid. 2. Met. 642. totique salutifer orbi Cresce, puer, dixit. Id. 21. Heroid. 174. Salutiferam opem dare. Stat. i. Achill. 117. Herba salutiferæ. Martial. 5. 1. aquæ. Inscript. apud Murat. 65. 5. Herculi salutifero, etc. Apul. 4. Met. Nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferæ reuuntiavi.

SĂLŪTĬFĬCĂTOR, oris, m. 3. salvator. Tertull. Resurr. carn. 47. et Car. Chr. 14.

SĂLŪTIGER, ra, rum, adject. salutifer. Auson. Edyll. 8. 25. vos cominus ite Stella salutigeri Jovis, et Cythereie Vesper. Id. epist. 25. 4. Fausta salutigeris adscribens orsa libellis, h. e. epistolis. Prudent. 11. Tepi orep. 235. salutigeros feret hic venerantibus ortus.

2. Est etiam qui salutem gerit, vel nuntiat, salutigerulus. Apul. loquens de iis, quos daipovas Græci vocant, de Deo Socrat. Inter terricolas, cælicolasque vectores, hinc precum, inde donorum: qui ultro citroque portant hinc petitiones, inde suppetias, ceu quidam utriusque interpretes, et salutigeri. V. vocem seq.

SALUTIGERULUS, a, um, adject. salutem gerens seu nuntians. Puer salutigerulus, servus heræ nomine huic et illi salutem, et jussa perferens, et referens, che porta i saluti, e le ambasciale, valletto, paggio, messaggiero, ènoxents, ut habetur in Gloss. Philox. ab enoxentoμaι, viso, visito. Plaut. Aul. 3. 5. 26. Mihi quidem æquum est purpuram atque aurum dari, ancillas, pedissequos, salutigerulos pueros, etc. V. vocem præced. §. 2.

SĂLUTIO, onis, m. 3. cognomen R. Suet. Cæs. 59. Scipio quidam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium vitæ Salutioni cognomen erat. Plin. 7. 12. 10. Ejusdem familiæ Scipioni post eum (Scipionem Serapionem) cognomen Salutio mimus dedit. Adde

35. 2. 2.

SĂLŪTO, as, avi, atum, a. 1. salutare, dare il buon dè, far riverenza, donaopaι, пpocaɣopsów, salutem dico, salvere jubeo, salutem mitto. Cic. Planc. 14. Cum ille eum salutasset, ut fit, dixis setque, quid agis, Graai? Plaut. Amph. 2. 2. 44. Amphitruo uxo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

SALVUS rem salutat lætus speratam suam. Cic. Cal. 16. extr. Mulierem paulo-liberius salutare. Plaut. Aul. 2. 2. 8. Illic homo aurum me scit habere, eo me salutat blandius. Id. ibid. 1. 2. 36. et Pœn. 3, 5, et Cic. 13. Phil. 2, extr. Salutare benigne. Id. Plaut. Asin. 1. 3, 69. bene. Cic. 4. Att. 11. Dionysius te, omnesque vos salutat. Curius ad Cic. 7. Fam. 29. extr. Tironem meum saluta nostris verbis. Plin. 28. 2. 5. Cur sternutamentis salutamus? diciamo, Dio ti salvi, o l'ajuti. 2, Salutare nomine, nomen alicujus dicere in salutando. Cic. 2. Phil. 24. Aperta lectica_mima portabatur, quam homines honesti, obviam necessario prodeuntes, non noto illo, et mimico nomine, sed Volumniam salutabant. Sic Juvenal. 10. 161. dominum regemque salutat. et Tacit. 12. Ann. 41. a med. Obvii inter se, Nero Britannicum nomine, ille Domitium, salutavere. et Horat. Art. P. 87. Cur ego, si nequeo, ignoroque, poeta salutor? h. e. appellor poeta, dum me obvii salutant. 3. Hinc salutare imperatorem, apud milites est creare, declarare, dicere. Tacit. 2. Hist. 80. Pauci milites solito adsistentes ordine, ut legatum salutaturi, imperatorem salutavere. Adde 2. Ann. 18. Verbo appellandi utitur Cic. 2. Fam. 10. et 5. Att. 20. 4. Est etiam adire, convenire, visere, visitare, far visita, émioxinTecdai. Cic. 14. Alt. 20. extr. Eram continuo Piliam salutaturus: deinde ad epulas Vestorii navieula. et 13. ibid. 9. Venit paulo post Curtius, salutandi causa: sed mansit invitus. Adde 6. ibid. 2. 5. Officii, aut sportulæ causa potentiores ditioresque salutari a clientibus et humilioribus, mos erat, eoruni ædes mane obeundo, et in vestibulis diu exspectando, superbos aditus regum, durasque fores colendo, ut ait Senec. Herc. Fur. 164., maxime vero sub Augustis, ad gratiam captandam, et obsequium testandum. Cic. Senect. 18. Hæc ipsa sunt honorabilia, salutari, appeti, decedi, etc. Virg. 2. G. 461. ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit ædibus undam, Juvenal. 3. 184. quid das, ut Cossum aliquando salutes? Auct. dial. de Orator. 29. a med. Colligunt discipulos non ingenii experimento, sed ambitione salutantium, et illecebris adulationis. Tacit. 2. Hist. 92. Ambitu, comitatu, et immensis salutantium agminibus contendunt. Plin. 7. ep. 3. Saluta paulisper, quo sit tibi jucundius salutari. Adde 3. ep. 7. et Senec. 6. Benef. 34. et V. SALUTATIO §. 2. et SALUTATOR §. 2. 6. De loco, in quo stabant salutaturi. Gell. 16. 5. Qui domos amplas antiquitus faciebant, locum ante januam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. In eo loco qui dominum ejus domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant. Hæc Gell. 7. Salutare Deos est venerari, adorare, precari. Cic. Rosc. Am. 20. Cum Deos salutatum aliqui venerint. Plaut. Curc. 1. 1. 69. Quo me vortam, nescio. Pa. si Deos salutas, dextro vorsum censeo. Ter. Phorm. 2. 1. 81. Ego Deos Penates hinc salutatum domum devertar. Adde Ovid. 2. Pont. 8. 15., Caton, R. R. 2., Stat. 4. Silv. 2. 60. Liv. 38. 51. a med. et Martial. 12. 78., qui, precibus Jovem salutare, dixit. 8. Hoc verbo proprie utimur in advenientes, et cum accedimus: aliquando et in abeuntes, et cum recedimus, pro valedicere. Plaut. Mil. 4. 8. 29. Etiam nunc saluto te, Familiaris, priusquam eo. Stal. 4. Theb. 29. stant in rupe tamen, fugientia carbasa visu Dulce sequi, etc. Stant tamen, et notam puppem de rupe salutant. ¶9. Pro servare, quasi salutem dare, est locus Plinii 17. 22. 35. n. 11. de quo V. in SALVO. 10. Particip. Salutans §. 5. Salutaturus §. 3. et 4.

SALVUS, a, um, adject. salvo, vivo e sano, sano e salvo, intiere, intatto, ciños, vivus et sanus, incolumis, integer, conservatus: tum de personis, tum de rebus. Cic. 1. Divin. 26. Illum debilem factum lecticula in curiam esse delatum: cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum revertisse. Id. 6. Fam. 22. Cro, te ut nobis salvum conserves. Ter. Hecyr. 3. 2. 18. Gaudeo venisse salvum. salvan' Philumena est? sta ella bene? et 3. 5. 7. Bene factum, te advenisse salvum atque validum, et ibid. 14. Illum vivum et salvum vellem. Cæs. 1. B. C. 73. Civibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat. Cic. 7. Verr. 58. sub fin. Quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? Id. Divin. Verr. sub fin. Ut hæc retinere incolumia ac salva possimus. Id. 12. Fam. 23. a med. Nullam partem sanæ et salvæ reipubl. gustare potuisti. Plaut. Pseud. 4.6.6. Minæ viginti sanæ ac salvæ sunt tibi. Id. Epid. 4. 1. 36. Domi meæ eccam filiam salvam et sanam. Id. Trin. 4. 3. 69. Dii me salvum et servatum volunt. Id, Capt. 4. 2. 93. Tuum modo in portu Philopolemum vivum, salvum, et sospitem vidi. Id. Amph. 2. 2. 142. Salvum signum est. il sigillo è intatto. et Cic. 7. Fam. 25. Quod epistolam conscissam doles, noli laborare: salva est domi. Plaut. Poen. 5. 2. 122. Restituentur omnia: suam rem sibi salvam sistam, si illo advenerit. Id. Asin. 2. 4. 56. Da, quæso, argentum, ac ne formida: salvum hercle erit. sarà sicuro, sarà ben dato, et Propert. 2. 7. 41. Penelope poterat bis denos salva per an

SAMARITICUS

31 nos Vivere. h. e. pudica, et a procis intacta. Liv. 1. 58. a med. Quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia? 2. Commodos habet usus in ablativo. Quintil. 11. 2. a med. Nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt. essendo vivi e sani, etc. Ter. Eun. 2, 2. 27, Quibus et re salva, et perdita profueram. h. e. et cum rem haberem, de meo impendens: et re familiari, absumpta, de alieno. Pro, pert. 4. 3. 72. Subscribam: salvo grata puella viro. Cic. 1. Fam. 2 sub fin. Hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo, aut salvis auspiciis, aut salvis legibus, aut denique sine vi possit. et . ibid. 1. Utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) colloqui potuissemus inter nos. h. e. cum salvus erat reipublica status, qui nunc concidit civili bello. Id. Rosc. Am. 1. sub fin. Ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur, senza mancar al dovere. et ibid. 34. Cupio tibi aliqua ex parte (quod salva fida possim) parcere. salva la mia puntualità: vel senza pregiudizio della mia puntualità. et Ulp. Dig. 16. 3. 1. a med. Si fecta sit, vel lana (deposita sit), pondus adjiciendum: salvo eo, ut si purpura inde quantitate ponderis incertum est, juranti succurratur. Sic, salvo ordine, Stat. 5. Silv. 1. 181. salva conscientia, Senec. 4. Quæst. nat, præf. a med. salvo jure amicitiæ, Cic. 13. Fam. 77. 3. Salvus sum, et salva res est, formulæ prædicantis, bene secum agi, res belle procedere, rem esse in tuto. Ter. Andr. 5. 6. 9. Salvus sum, si hæc vera sunt. sono a cavallo: son felice: sono in salvamento. et Eun. 5. 1. 18. Tace obsecro: salva sumus: habemus hominem ipsum. Plaut. Asin. 2. 2. 54. Si istam firmitudinem animi obtines, salvi sumus. Ter. Adelph. 4. 5. 9. Erubuit: salva res est. va bene. Id mutuatum ex Menandro apud Stob. tit. 31. E'ρv≈quõv zãs xenOros sivaι por Coxst. Sic Plaut. Epid. 1. 2. 21. Salva res est: bene promittit. Adde Capt. 2. 2. 34. et Ter. Eun. 2. 2. 37. Quo pertinet illud, salva res est, dum saltat senex. de quo V. in SALTO §. 4.

4. Salvus sis est salutantis, Dio ti salvi, buon giorno, salve, xaipe, vyiawe. Ter. Adelph. 5. 6. 2. Sed eccum Demeam. salvus sies. Plaut. Bacch. 3. 3. 52. Salvus sis, Mnesiloche: salvum te advenire gaudeo. Adde 3. 6. 7. et Ter. Andr. 4. 5. 7. et 5.4.3. ¶ 5. Satin' salvæ? V. SALVE §. 3.

SAM, suam apud veteres. Fest. V. CALIM. 2. Item eam. Enn. apud Fest. in Sas. Nec quisquam sophiam, sapientia quæ perhibetur, In somnis vidit priu', quam sam discere cœpit. V. SAS et SOS.

*SAMĂ, ǎtis, n. 3. oaua, Dorice pro oñua, signum. Est cognomen R. muliebre. Inscript. apud Grut. 979. 10. Julia P. L. Melæ nis sibi, et Julia Samati filiæ, etc.

SĂMÆI, orum. V. SAME §. 2.

*SAMANNARION, onis, m. 3. vox, ut cuipiam videtur, originis Syræ, et eum denotans, qui colores vendit. Inscript. Ostiæ reper ta, in Giorn. Arcad. T. 38. p. 359. L. Ostensio Hilaro Samannarioni, qui vixit ann. VI. M. VIII., Convarisia Victorina alumno bene merenti fecit. Num puero annorum septem nondum impletorum mercatura aliqua conveniat, viderint eruditi,

SAMĂRĂ. V. SAMERA.

SAMARDIGUS, i, m. 2. furbo, ciurmadore, cingano, caμápda xo5, Afris est morio, impostor: est qui deducit ab Hebr. P somer dag, observans minuta. Augustin. 3. contra Acad. 15. Ille autem casu planus erat, de iis, quos samardacos jam vulgus vocat. Alii leg. sarmadacos. (V. SARMADACUS) Vet. Scholiast. Cruq. ad illud Horat. 1. 6. 113. Fallacem circum etc. Fallacem dixit propter samardacos et sorilegos mathematicos, qui ad metas spectatores. rcumstabant, et imperitos sortibus et nugis fallebant. His similia habet Chrysostom. in Epist. ad Ephes. homil. 18. 2. Ita etiam vocatur terminus quidam agrarius. Auct. de limit. p. 303. Goes. Terminus si bifurcus fuerit, samardacus dicitur. Alii leg. samartiacus. SĂMĂRIA, æ, fi 1. Samaria, Zapápera, regio, et urbs Palæstinæ, in tribu Ephraim. Plin. 5. 13. 14.

SĂMĂRITĂ, et Samarites, æ, m. 1. Σαμαρείτης, qui est ex Sa maria, Samaritanus. Tacit. 12. Ann. 54. Ut huic Galilæorum natio, Felici Samarite parerent. Hadrian. Aug. in ep. apud Vopisc. Saturnin. 8. Nemo illic archisynagogus Judæorum, nemo Samari etc. Juvenc. 2. 256. Ut tibi Judaeo mulier Samaritica potum (Dispernens veterum Samaritum jussa) ministrem. Samaritum pro Samaritarum, vel a recto plur. Šamarites, ut Curetes. Adde ibid. 324.

tes

SĂMĂRITĀNUS, a, um, adject. ad Samariam pertinens. Sedul 4. 222. Præteriensque viæ Dominus loca Samaritanæ. Prima syllaba male producitur, cum sit brevis: tertia male corripitur, cum sit, longa.

SĂMĂRITICUS, a, um, adject. Samaritanus. V. Juvenci loc. cit., in SAMARITA.

[blocks in formation]

SĂMĂRĪTIS, itidis, f. 3. Zapapsites, quæ est ex Samaria. Juvenc. 2. 246. Præteriens sed forte venit Samaritida Sichem. et ibid. 252. Manibus egrediens Samaritis femina venit. Alcim. 3. 405. Commendet stabulo Samaritidis extera cura.

SAMARŎBRĪVĂ, æ, f. 1. urbs est Ambianorum in Gallia, ad Samaram fluvium, nunc Somme appellatum, quasi Samaræ pons. pontem enim briva Gallorum lingua significat. V. BRICA §. 1. Urbs autem nunc Amiens vocatur. Cæs. 5: B. G. 24. 45. et 51. et Cic. 7. Fam. 12. Quid tu fecisses, si te Tarentum, et non Samarobrivam misissem? h. e. non ad urbem asperioris cæli, et durorum hominum, sed ad mollem et voluptatibus deditam.

*SAMARTIA, æ, f. 1. et

SAMARTIACUS, a, um, adject. ad Samartiam pertinens, terminum quendam agrarium, ita appellatum ignota de causa. Auct. de limit. 266. Goes. Talis terminus, nomine bifurcius, samartia vop. catur. V. SAMARDACUS §. 2.

et

SAMBUCĂ, æ, f. 1. sambuca, caußuxn, instrumentum musicum, idem ac illud, quod vulgari vocabulo vocatur harpa: est vox Chaldaica sabbecà (inserta littera m pro altera b, ut solent Græei et Latini in vocabulis orientalibus. V. MAMPHULA), quæ opus implexum et reticulatum significat. Porphyr. in Ptolem. Harmon. Sambuca triangulum instrumentum est, quod ex inæqualibus longitudine, sicut et crassitudine, nervis efficitur. Vitruv. 6. 1. Animadvertemus ex eo esse schema trigoni mundo, uti organi, quam cauBuxy Græci dicunt. Scip. Afric. apud Macrob. 2. Saturn. 10. Docentur (puella puerique) præstigias inhonestas, cum cinædulis, sambuca, psalterioque eunt in ludum histrionum: discunt cantare, quæ majores nostri probro ducier voluerunt. Pers. 5. 95. Sambucam citius caloni aptaveris alto. h. e. citius calonem procerum, et stultum, atque ideo musica imperitum, sambucam pulsare docueris: citius asinum fidibus canendis aptum reddideris. 2. Videtur eliam poni pro sambueistria. Spartian. Hadrian. 26. In convivio tragoedias, comoedias, Atellanas, sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. V. SAMBUCINA. 3. Est et genus machinæ militaris, ponte levatojo. Fest. Sambuca organi dicitur genus, a quo sambucistriæ quoque dicuntur. Per similitudinem etiam machinam appellarunt, qua urbes expugnant. Nam ut in organo chorda, sic in machina funes intenduntur. Hæc Festus. Erat autem hujusmodi machina pons quidam ligneus, qui funibus circa tensis e navibus, aut turri lignea erectus conscendendis hostium muris viam præbe bat. Veget. 4. Milit. 21. et Vitruv, 10. 22. V. PONS §. 6. et Lips. 1. 1. Poliorcet. dial. 6.

SAMBŪCĒUS, a, um, adject. di sambuco, sambuchino, äxtivos, qui est e sambuco. Plin. 29. 4. 14. Canes vivi in furca sambucca arbore fixi. Aurel. Vict. Vir, illustr. 10. L. Junius Brutus baculo sambuceo aurum infusum Deo donum tulit. Liv. 1. 56. a med. hoc idem narrans, corneum baculum fuisse dicit.

SAMBUCINĂ, æ, f. 1. quæ sambuca canit, sicut fidicina, quæ fidibus. Plaut. Stich. 2. 2. 57. Fidicinas, tibicinas, sambucinas advexit secum forma eximia. In quibusdam editionibus est sambucas eod. sensu. V. SAMBUCA §. 2.

SAMBŪCISTRIA, æ, f. 1. oap Buxic-pia, mulier samluca canens, quæ et sambucina dicitur. Liv. 39. 6. Tunc psaltriæ, sambucistriæque, et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis.

SAMBUCUS, et Săbūcus, i, f. 2. sambuco, dxt, dxtis, arbor fungosi generis, multa medulla, racemos ferens acinis nigvis et parvis, humoris lenti, inficicndo maxime capillo: qui et ipsi aqua decocti manduntur. Raro visitur in montibus. Firmissima est contra humorem ad pedamenta; taleis seritur, ut populus: habetque varios in medicina usus. Plin. 16. 18. 30. et ibid. 37. 71. et 17. 20. 34. extr. et ibid. 22. 35. n. 10. et 24. 8. 35. 2. Dicitur sabucus a Seren. Sammon. ut 7. 100. et 19. 337. Ungitur et succis, dederit quos parva sabucus. h. e. chamaacte. el 27. 503. et 28. 528. teneræ radix decocta sabuci. et 32. 587. Prodest ex parvis acinos potare sabucis. et 4. ubi de capillo tingendo, 50. vel tristia poma sabuci. Adde Scribon. Compos. 160., ubi sabucum est neutro gen. et fru ctum significat. Ad quem locum notat Joan. Rhod. poetica licentia exteri m, et a prosa scriptoribus non admittenda.

SAMĒ, es, f. 1. Zaun, insula maris Ionii prope Cephaleniam, apud Plin. 4. 12. 19., Melam 2. 7. circa med., Ovid. 1. Trist. 5. 67. et 13. Met. 711. et Sil. 15. 303. 2. Item oppidum Cephalenia contra Asteriam insulam, cujus incolas Sameos Liv. 38. 29. appellat. Id. ibid. et 28. et Virg. 3. En. 271. secundum Servium; rectius tamen de insula intelligitur.

*SĀMENTUM, i, n. 2. pellicula cum lana in apice flaminum: videtur esse a caua Dorice pro aña, signum: co enim flamines a geteris sacerdotibus distinguebantur. V. APEX §. 2. M. Aurel. apud

SAMNIS

Front. 4. ad M. Cæs. (edente iterum A. Maio) ep. 4. In porta Ana gniæ cum eximus, ibi scriptum erat bifariam: Flamen, sume sa mentum. Rogavi aliquem ex popularibus, quid illud verbum esset? ait lingua Hernica pelliculam de hostia, quam in apicem suum flamen, cum in urbem introeat, imponit.

SAMĚRĂ, et Samara, æ, f. 1. πTeλéag onéqua, semen ulmi. Colum. 5. 6. Attineam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen ejus arboris, falso est opinatus. Plin. 16. 17. 29. Attineæ non ferunt samaram, ita vocatur ulmi semen. Quidam leg. samara, ut sit accusat. plur. a samarum, n. Id. 17. 11. 15. Ulmorum prius, quam folio vestiantur, samara colligenda est circa Martias calendas, cum flavescere incipit.

SĂMIA, æ, f. 1. genus placenta, sic dicta a Samo insula, ubi optimæ fiebant in sacrificiis Junonis. Tertull. 3. advers. Marcion. 5. a med. Placentas et camias cogere.

SĂMĬĀRĬUS, ii, m. 2. arrotino, qui Samia cote arma et ferramenta acuit, et ad nitorem fricat. Gloss. Philox. A'xovntn's, samiarius, cotiarius, acutiator, samiator. Turneb. Advers. l. 2. c. 21. affert ex Inscript. apud Grut. 874. 5. hæc verba: Samiariis Doryphoron. Sed in ejusdem inscriptionis initio Jo. Chr. Amadutius, ut mihi per litteras testatus est B. Borghesius, se legisse affirmavit: C. Julius Candidus Lib. Samiaris Quintiani salutem, in fine autem: Samiaris Doryphorion. Ex his patet, Doryphorionem fuisse unum ex libertis Samiaris Quintiani, ideoque Samiaris tam initio, quam in fine illius inscriptionis esse nomen proprium viri, non artis. Ceterum, cum apud Cic. 11. Phil. 2. et 3. cujusdam Samiarii in Asia exsulis et carnificis mentio sit, videtur, in allata inscriptione utrobique non Samiaris, sed Samiarii insculptum fuisse.

SĂMĬĀTOR, oris, m. 3. idem ac Samiarius, quam vocem vide supra. Edict. Diolet. p. 20. Samiatori in spatha ex usu X vigintiquinque, in casside ex usu X vigintiquinque, in securi X sex, in bipenni X octo.

SAMIATUS, a, um, adject. Samia cote exasperatus, politus, et tersus. Nam Samium lapidem poliendo auro utilem landat Plin. 36. 21. 40. Hinc Aurelian. Imp. in ep. apud Vopisc. Aurelian. 7. Arma tersa sint, ferramenta samiata, calceamenta fortia. Ubi Salmas. merito Nonium reprehendit, qui 4. 434. ideo docet samiatum significare exasperatum, et samiare acuere, quia Samius acutum significat.

SĂMIŎLUS, a, um, adject. diminut. Samii. Plaut. Stich. 5. 4. 12. Batiolis bibunt, nos nostro Samiolo poterio. h. e. parvo poculo fictili.

SĂMIUS, a, um, adject. di Samo, Eduros, ad Samum insulam pertinens. Juvenal. 15. 6. Et Samia genetrix quæ delectatur arena. h. e. Juno, cui Samos sacra fuit. Ter. Eun. 1. 2. 27. Samia mihi mater fuit. Liv. 37. 10. et 11. Samia terra. h. e. Samos insula. 2. Samius senex apud Ovid. 3. Trist. 3. 62. est Pythagoras, qui et Samius absolute dicitur ab eod. 3. Fast. 153. Sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci Nos putat. Pers. 3. 56. Et tibi quæ Samios diduxit littera ramos, cic. V. PYTHAGORAS §. 6. 43. Samius lapis, poliendo auro utilis, laudatur a Plin. 36. 21. 40. 14. Samia terra duplex, collyrium, et aster, varios habet usus in medicina. Id. 35. 16. 53. Adde 28. 12. 53. et ibid. 19. 77. et 31. 10. 46. n. 4. ¶ 5. Samia creta fictilibus valde idonea, Samiis vasis nomen dedit: quæ et Samia absolute dicta sunt: quamvis e Samia creta non essent. Lucil. apud Non. 4. 434. Et non pauper uti Samio curtoque catino. Cie. fragm. ibid. Qaam simpuvia pontificum Diis grata sint, Samiæque capedines. Tibull. 2. 6. 29. At tibi læta trahant Samiæ convivia testa. Auct. ad Herenn. 4. 51. a med. Argentum quoque cult? utatur licet. nos Samiis delectabimur. Plin. 35, 12. 46. Samia etiamnum in esculentis laudantur. Plaut. Men. 1. 2. 65. Placide pulta. Pe. mctuis, credo, ne fores Samiæ sint. Similem jocum habet Bacch. 2.2.22. Auson. epigr. 8. Fama est, fictilibus cœnasse Agathoclea regem, Atque abacum Samio sæpe onerasse luto. 6. Samia testo fragmento amputari tuto membrum aliquod credebant. Plin. 35. 12. 46. sub fin. Samia testa Matris Deum sacerdotes, qui Galli vocantur, virilitatem amputare, nec aliter citra perniciem, M. Colio credamus, qui linguam sic amputandam objecit gravi probro. Lucil. apud Non. loc. cit. Testam sumit homo Samiam, sibique illico telo Præcidit caulem, testesque una amputat ambo. Sic Juvenal. 6. 513. Mollia qui rupta secuit genitalia testa. Adde Martial. 3.81. Ex his male docuit Non. loc. sup. cit. Samium acutum significare: et merito reprehenditur a Salmas. ad Vopisc. Aurel. 7. V. SAM!ATUS. 7. Samii, orum, Sami incolæ. Liv. 33. 29. in fin. et Cic. 3. Verr. 20.

SAMNIS, itis, m. et f. 3. qui est ex Samnio. Lucil. apud Non. 4. 425. et Cic. 2. Tusc. 17. Asernina' fuit Flaccorum munere, quidam, Samnis, spurcus hono, vita illa dignu', locoque. Id. apud Cic. 3,

SAMNITES

Orat. 23. quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus, civis satis asper. Utroque loco gladiatorem intelligit. V. SAMNITES §. 2. Liv. 10. 16. extr. Samnitem illis exercitum paratum venisse. Plin. 34. 6. 12. Cum bello Samniti Apollo jussisset, etc. Sil. 4. 560. Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ. Lucan. 2. 136. rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas. Samnis per synecdochen, Samnites, ut apud Liv. 10. 35. Jam invasurum castra Samnitem credentes. et 7. 33. a med. Tum capi, occidi Samnis. ¶2. Samnitis pro Samnis in recto casu. Cato apud Priscian. 7. p. 762. Putsch. Ager Gallicus, Samnitis, Apulus, Bruttius. Prudent. 2. advers. Symmach. 515. asper Samuitis, Marsusque levis. 3. Quod secundam syllabam in Samnis producit Lucil. loc. cit. V. quæ dicemus in SANGUIS §. 9. SAMNĪTES, um, et ium, m. plur. 3. Zausita, populi Samnii. De nominis causa ita Festus scribit: Samnitibus nomen factum ab hastis, propter genus hastarum, quod cavvia appellent Græci. Alii ajunt, Sabinis vere sacro voto, hoc genus hominum extra fines cjeetum Comio Castronio duce occupasse collem, cui nomen Samnio, a quo Samnites. Hæc Festus. Græci Saunitas dixere, ut est apud Plin. 3. 12. 17. lidem etiam Sabelli dicti sunt, diminut. a Sabinis, a quibus originem traxerunt, teste Plin. loc. cit. Ferunt enim, Sabinos, cum adversus Umbros bellum gererent, Marti votum fecisse, si victoria potirentur, se illi consecraturos, quicquid eo anno apud ipsos nasceretur. Quare cum re bene gesta in patriam rediissent, cum reliquum anni totius proventum, tum etiam filios eo anno natos Marti consecrarunt. Eos igitur, cum adolevissent, duce Tauro, in Campaniam ad sedes novas quærendas emiserunt, ubi nullo propemodum negotio ejectis Opicis, sedes suas collocarunt, originisque suæ memores Sabellos se, quasi Sabinorum sobolem, appellarunt. Ferocissimam inter omnes Italicas Samnitium gentem fuisse, ex eo intelligi potest, quod cum eis per annos octoginta quotidianis prope armis a Romanis est dimicatum. V. Liv. l. 7. 8. 9. et 10. et Flor. 1. 16.2. Samnites quoque fuere gladiatorum genus, cui hoc nomen, non quia natione essent Samnites, sed quia armatura eorum talis esset, qualis Samnitum: iidem et hoplomachi dicebantur. Liv. 9. 40. ad fin. Campani ab superbia, et odio Samnitium, gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt, Samnitiumque nomine appellarunt. Vide de iis Lips. in Saturnalib. 1. 2. c. 11.3. In genit. plur. est Samnitium, ut passim apud Liv. et alios. Sed et Samnitum dici potest, ut in aliis hujus positionis.

SAMNĪTĪCUS, a, um, adject. ad Samnites pertinens, ut Samniticum bellum, Suet. Vitell. 1. et Flor. 1. 16. Capitolin. Pertin. 8. Vasa Samnitica calfactande resina ac pici divellendis hominibus ac levigandis.

SAMNĪTIS. V. SAMNIS §. 2.

SAMNIUM, ii, n. 2. Abruzzo Citeriore, regio Italiæ, quam Samnites incoluere. Flor. 1. 16. Populus Romanus ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur.

SĂMOLUS, i, m. 2. herbæ nomen, eadem fortasse, quæ in offieinis pulsatilla, ab aliquibus etiam samiolo dicitur: videtur esse ab Hebr. semòl, vel samòl, sinistra ; quia superstitioso ritu sinistra manu colligebatur. Plin. 24. 11. 63. Iidem (Druida) samolum herbam nominavere nascentem in humidis: et hanc sinistra manu legi a jejunis contra morbos suum, boumque, nec respicere legentem.

SĂMOS, et Samus, i, f. 2. Samo, Zápos, insula maris Icarii, Ioniæ adjacens, contra Ephesum urb. Ibi Juno nata esse dicitur, et educata, et Jovi in matrimonium tradita. Hinc ibi præcipue colebatur. Scribit Varro apud Lactant. 1. 17. prius Partheniam nominatam, ibique antiquissimum fuisse Junonis templum et simulacrum in habitu nubentis figuratum, et sacra ejus anniversaria nuptiarum ritu celebrari consuevisse. In ea etiam templum Bacchi fuit, quod Elpis exstruxit. Plin. 8. 16. 21. Stat. 1. Theb. 261. Et Samon, et veteres armis exscinde Mycenas. ¶ 2. Auson. Perioch. 4. Odys. Samum dicit, quæ Plinio, Liv., Ovid. et aliis est Same. V. ¶ 3. Hic primum vasa fictilia fabricata creduntur. V. SAMIUS §. 5. 4. In Samo insula natus est Pythagoras, maximus ille philosophus, qui propterea a poetis per antonomasiam senex Samius, et absolute Samius appellatur. V. SAMIUS §. 2. Item Chocrilus poeta, qui LXXV. Olympiade victoriam Atheniensium contra Xerxem versibus scripsit, pro singulis versibus singulos stateres aureos recipiens, quem tamen Horat. Art. P. 357. incultum poetam vocat.

5. Samos altera, seu Same, Samandrachi, Zapopan, ins. Thraciæ, in mari Egæo, vel ins. maris Ægai, Thraciæ adjacens, quæ etiam Samothrace, et Samothracia appellatur, et poetice Samos Threicia. Virg. 7. Æn. 208. Threiciamque Samon, quæ nunc Tom. IV.

SAMUS

35 Samothracia fertur. 6. Olim Dardania dicta est a Dardano quodam Trojano, qui Palladium secum ferens eo traditur confugisse. Post Samiis ex insula illa maris Icarii bello ejectis, cum se ex Asia in Thraciam recepissent, inditum nomen, ut pro Dardania Samothracia vocaretur. In ea Venus, Pothon, et Phaethon colebantur, Scopa manu sculpti. Plin. 36. 5. 4. n. 7.

SAMOTHRACE, es, f. 1. eadem quæ Samothracia. Plin. 4. 12. 23. V. vocem præced. §. 5. ¶92. Samothraca, æ, Latina positio◄ ne ponitur a Liv. 44. 45. extr. et 45. 5. et 6.

SAMOTHRĀCĒNUS, a, um, adject. ad Samothracen pertinens, ut Zancles Samothracenus, Plin. 11. 37. 63.

SĂMOTHRACES, um, m. . plur. 3. et Samothraces Dii iidem erant ac Penates Romanorum. Macrob. 3. Saturn. 4. Cassius Hemina ibid. dicit, Samothracas Deos, eosdemque Romanorum Penates, proprie dici sous payahous, etc. Varr. 4. L. L. 10. scribit, Deos Samothraces fuisse duos, Cælum et Terram: nam hos quoque dici Deos magnos, et in augurum libris Divipotes, et apud Samothracas Oeous duvatous. Alii tres statuerunt Samothracas, Jovem, Minervam, et Junonem; alii quatuor, eosdemque, quos etiam Cabiros appellat Interpr. Apollon. in Argon. l. 1. nempe Cererem, Proserpinam, Plutonem, et Mercurium. Juvenal. 3. 144. jures licet et Samothracum, Et nostrorum aras. Stat. 2. Achill. 157. Quoque (actu) pii Samothraces cunt. V. Voss. de Idololatr. l. 2. c. 57. SĂMŎTHRACIA, æ, f. 1. eadem quae Samothrace. Virg. 7. En. 208. Threiciamque Samon, quæ nunc Samothracia fertur. 2. Est etiam hoc nomine gemma quædam nigra, ac sine pondere, ligno similis, quæ ibi copiose nascitur. Plin. 37. 10. 67.

*SAMOTHRACICUS, a, um, adject. idem ac Samothracius. Macrob. 3. Saturn. 4. Samothracicis religionibus mystice imbutus. SĂMOTHRACIUS, a, um, adject. ad Samothraciam pertinens, ut

Samothracia capa, Plin. 19. 6.32.2. Samothracia ferrea apud

Lucret. 6. 1042. sunt annuli ferrei, qui in Samothracia primum fieri cæpti sunt. Plin. 33. 1. 5. Nec non et servitia jam ferrum (annuli) auro cingunt: alia per sese mero auro decorant: cujus licentiæ origo nomine ipso in Samothrace id institutum. declarat. Isid. 19. Orig. 32. Samothracius annulus aureus est quidem, sed capitulo ferreo a

loco ita vocatus.

*SĂMŎTHRACUS, a, um, adject. idem ac Samothracius. Val. Flacc. 2. 439. Hactenus: in populos, vates Samothraca, diemque Missa mone; sacrisque metum servemus opertis.

SAMPSĂ, vel Samsa, vel Sansa, æ, f. 1. sansa, olivarum caro mola suspensa leviter comminuta, et ossibus liberata, quæ deinde exprimitur, oleumque fundit, aut aridis quibusdam herbis, seminibusve condita in usum cibi, condimentive reponitur. Ejus conficiendæ rationem Colum. 12. toto c. 47. tradit. Id. ibid. 49. Olea injicitur quam mundissimis molis suspensis, ne nucleus frangatur : et cum est in sampsam redacta, tunc sal coctus, tritusque manu permiscetur cum ceteris aridis condimentis. Adde ibid. 50. circa med., ubi quidam sampsam pro ossiculo, seu nucleo olivæ accipiunt: sed non satis probant.

*SAMPSIÇERIMUS, i, m. 2. regulus quidam, qui genti Emisenæ imperavit, cujus meminit Strab. l. 16. Ita per contemptum appellatur a Cic. 2. Att. 14. et alibi Cn. Pompejus, qui eum regulum et Jamblichum ejus filium in Syria proclio devicerat.

*SAMPSON, vel Samson, onis, m. 3. Zapfov, vir fortissimus Hebræorum, filius Manue, e tribu Dan, unus e judicibus, qui Hebræos rexit: est a Chald. sémes, sol, et on, robur, h. e. princeps fortissimus. Prudent. Attrox. 69. Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, Pone faces caudis circumligat, in sata mittit Allophylum, segetesque cremat. 2. Hinc Sampso, us, vel onis, f. Zauto, cognominata est Viturgia usor Proculi, qui, imperante Probo Aug., Lugduni purpuram arripuit, et ab eodem victus et interemptus. Vopisc. Procul. 1. Huic uxor virago, quæ illum in hanc præcipitavit dementiam (ut nempe purpuram imperatoriam arriperet), nomine Sampso, quod ei postea inditum est; nam antea Vitur gia nominata est.

SAMPSŪCHINUS, a, um, adject. caufixos, qui est ex sampsucho. Plin. 21. 22. 93. Fit ex eo oleum, quod sampsuchinum vocatur, aut amaracinum.

SAMPSŪCHUM, i, n. 2. maggiorana, sansugo, cáμfvxov, herba, quæ aliter amaracus. Plin. 21. 11. 35. Amaracum Diocles medicus, et Sicula gens appellavere, quod Egyptus et Syria sampsuchum, etc. Id. ibid. 22. 93. Sampsuchum, sive amaracum, in Cypro laudatissimum et odoratissimum, scorpionibus adversatur ex aceto et sale illitum. Colum. 10. 171. Nataque jam veniant hilari sampsu cha Canopo. V. AMARACUS §. 1.

SĂMUS, V. SAMOS.

[blocks in formation]

SANABILIS, e, adject. sanabile, iduos, qui sanari potest. Cic. 4. Tusc. 37. a med. Ii sunt constituti, quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen. Cels. 2. 8. ante med. Quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est. Ovid. 2. Pont. 2. 59. Vulneris id genus est, quod cum sanabile non sit, etc. Senec. ep. 108. Qui ad philosophorum scholas venit, aut sapior domum redeat, aut sanabilior.

SĀNĀTES, um, m. plur. 3. populi, qui infra, supraque Romam habitaverunt: ita dicti, quia, cum descivissent a Romanis, brevi post in amicitiam, quasi sanata mente, redierunt. Fest. et Gell. 16. 10. ex XII. Tab.

SANATIO, onis, f. 3. guarigione, asig, valetudinis restitutio, sanitas, salus. Cic. 3. Tusc. 3. Cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora, et natura valeant. 2. Translate. Id. 4. ibid. 15. extr. Eorum igitur malorum in una virtute posita sana

tio est.

SANATOR, oris, m. 3. sanatore, Jepanevris, qui sanat. Paulin. Nolan. carm. 26. 294. cum tantum positi sanator adesset Spiritus. Adde carm. 27. 272.

Tius.

SANATUS, a, um, particip. a sano: guarito, risanato, vyıaoDeiç, ad sanitatem perductus, sanitati restitutus. Ovid. Remed. Am. 113. post multos sanatus creditur annos. Plin. 29. 6. 36. Sanatum vul2. Translate. Liv. 2. 34. Sanata discordia. Gell. 2. 12. ad fin. Adversarios sanatos magis cupiunt, quam perditos. Val. Max. 6. 9. n. 1. extern. Unius orationis saluberrima medicina sanatus. SANCAPTIS, idis, f. 3. nomen fictum aromatis, apud Plaut. Pseud. 3. 2. 43.

SANCHROMATON, i, n. 2. dracontea, genus herbæ. Apul. Herb. 14.

SANCIO, is, sanxi, olim sancivi, aut cii, sancitum, et sanctum, a. 4. decretare, ordinare, stabilire, stanziare, zupooμat, decerno, constituo, scisco. Proprium est legislatorum et legum. Cic. 2. Fin. 31. circa med. Tam diligenter cavet et sancit, ut heredes sui, etc. Id. Flacc. 28. Flaccus sanxit edicto, ne aurum ex Asia exportari licerct. Id. 1. ad Brut. 5. a med. Nec, quo minus id postea liceret, ulla lex sanxit. Justin. 3. 2. ad fin. de Lycurgo. Nihil lege ulla in alios sanxit, cujus non ipse primus in se documenta daret. Plin. 15. 19. 21. Cato cibaria ruris operariis, justa ceu lege sanciens. prescrivendo. Cic. 10. Att. 1. ante med. Solonis legem negligam, qui capite sanxit, si qui in seditione non alterutrius partis fuisset. ordinò pena la vita. et 3. Offic. 13. Quid est aliud, erranti viam non monstrare, (quod Athenis exsecrationibus publicis sancitum est) si hoc non est, etc? Alii leg. sanctum est. Id. 4. Verr. 50. Agrigenti ni de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent: in quibus et eadem illa sancta sunt, et hoc amplius, etc. Id. Har. resp. 14. extr. Hoc si minus civili jure perscriptum est, lege tamen naturæ, communi jure gentium sancitum est, ut, etc. Suet. Claud. 25. 0mnes, qui exponerentur, liberos esse sanxit. Id. ibid. 11. Omnium factorum dictorumque veniam et oblivionem in perpetuum sanxit.

2. Sancire legem, sciscere, statuere, far una legge. Cic. Planc. 18. Noli putare, legibus istis, quas senatus de ambitu sancire voluerit, id esse actum, ut suffragatio tolleretur. Id. Dom. 30. ad fin. Majores de civitate et libertate ea jura sanxerunt, quæ nec vis temporum, nec potentia magistratuum labefactare possit. Quintil. 2. 13. Neque enim rogationibus, plebisve scitis sancta sunt ista præcepta. Cic. Amic. 12. Hæc igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati. 3. scelus, pœna inflicta punire, punire. Cic. 2. Leg. 9. ad fin. Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto. et 3. ibid. 20. Noxiæ pœna par esto, ut in suo vitio quisque plectatur, vis capite, avaritia muleta, honoris cupiditas ignominia sanciatur. Id. Planc. 19. Noli maleficium putare esse gratiam: noli observantiam sancire pœna. Gell. 16. 4. in lemmate. In quæ verba conceptum fuerit jusjurandum de furtis militaribus sanciendis. Ipse Gell. 20. 1. a med. Injurias factas quinque et viginti assibus sanxerunt. h. e. XXV. assium mulcta vindicarunt. 4. pœnam, lege poenam statuere, imporre. Stat. 3. Theb. 244. ni me veterum poenas sancire malorum Gentibus, et diros sinitis punire nepotes. Tacit. 1. Ann. 6. Sancire exsilium alicujus senatusconsulto. 5. Sæpe est firmare, confirmare, et quasi sanctum facere, stabilire, confermare, ratificare. Cic. 3. Agr. 1. ad fin. Genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri. Id. 14. Att. 21. Antonium circumire veteranos, ut acta Çæsaris sancirent. Cæs. 7. B. G. 2. Et quoniam obsidibus cavere inter se non possent, ne res efferatur, ut jure jurando et fide sanciatur, petunt. Cic. 1. Fin. 10. a med. Filium morte multavit, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam. Id. in Senat. 4. Ut, me conservato, vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret. Id. ad Quirit. 5. Cum omnia cum omnibus foedera sanguine mco sancirentur: Tacit. 12. Ann. 65. Sancire pacta. Claudian. B.

SANCTIMONIA

Get. 573. hæc mundo pacem victoria sancit. Gell. 20. 1. 'ad fin. Eam capitis poenam sanciendæ fidei gratia horrificam reddiderunt. Sil. 1. 304. verba ocius acer Intorto sancit jaculo, figitque per arma Stantem pro muro. Virg. 12. En. 200. Audiat hæc genitor, qui foedera fulmine sancit. Ubi Servius: confirmat, sancta esse facit: quia cum fiunt foedera, si coruscatio fuerit, confirmantur. Nep. Attic. 19. extr. Quæ conjunctio necessitudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem. Cic. 13. Phil. 5. Utrum igitur augurem populus R. libentius sanciet, Pompejum an Antonium? Propert. 4. 9. 73. de Hercule. quoniam manibus purgatum sanxerat orbem, Sic Sancum Tatii composuere Cures. h. e. firmaverat, pacaverat. Id. ibid. 19. ite boves, Arvaque mugitu sancite boaria longo. h. e. firmate his locis nomen fori boarii. V. BOARIUS §. 2. Stat. 3. Silv. 3. in fin. Sancire alicui carmina. h. e. perpetua dicare, ut ait Virg. 1. En. 77. Rursus Stat. 11. Theb. 344. Non ego te contra Stygiis feralia sanxi Vota Deis. 6. Alterum præteritum sancivi antiquum est. Pompon. apud Diomed. 1. p. 368. Putsch. et apud Priscian. 10. p. 9o4. Sancierat jus utile civitati.¶7. Servius loc. cit. scribit, sancire proprie esse sanctum aliquid, id est consecratum facere, fuso sanguine hostia: et dictum sanctum, quasi sanguine consecratum. 8. Particip. Sanciens §. 1. Sanciendus §. 3. et 5. SANCTĒ, adverb. religiosamente, piamente, santamente, dɣiws, eves, religiose, auguste, pie, secundum ea, quæ sancita sunt legibus, institutis, et ritibus. Cic. 3. Nat. D. 21. Auguste sancteque venerari Deos. et 1. ibid. 20. sub fin. Pie sancteque colere Deum. Id. Rosc. Com. 2. a med. Adversaria sunt menstrua, tabulæ sunt æternæ: hæc delentur statim, illæ servantur sancte. Plaut. Rud. 4. 7. 8. Isto pauper es, cum nimis sancte pius. Id. Cist. 2. 3. 27. et Capt. 4. 2. 112. et Ter. Hecyr. 2. 2. 26. Sancte jurare alicui. Quintil. 1. 2. Corrumpi mores in scholis putant; sed domi quoque, et sunt multa ejus rei exempla, tam læsæ hercle, quam conservatæ sanctissime utrobique opinionis. Val. Max. 8. 15. n. 6. Q. Scævola Asiam tamı sancte et tam fortiter obtinuit, ut, etc. h. e. abstinenter, moderate. Plin. Paneg. 87. Vos quoque, quos parens noster familiariter inspicere dignatur, fovete sancte judicium ejus, quod de vobis habet. h. e. diligenter, accurate, scrupolosamente. et Val. Max. 2. 1. n. 5. Nulli tunc subsessores alienorum matrimoniorum oculi metuebantur: sed pariter et videre sancte, et aspici, mutuo pudore custodiebantur. h. e. caste. Sic Quintil. declam. 3. 14. sub fin. Plura pæne moribus, quam viribus vicimus, cum captivæ quoque sancte habebantur. Adde Curt. 3. 12. a med. et Lactant. 6. 24. a med. Sic Quintil. 8. 3. circa med. Ductare exercitus, et patrare bellum, apud Sallustium (V. DUCTO §. 2.) dicta sancte, et antique, ridentur a nobis, si Diis placet. Martial. 8. 1. Laurigeros domini, liber, intrature Penates, Disce verecundo sanctius ore loqui. Cic. 1. Q. Fr. 2. 4. Te nunquam ulla in re dignum reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. Id. 5. Fam. 8. a med, Meque ea, quæ tibi promitto, sanctissime esse observaturum, diligentissimeque esse facturum.

SANCTESCO, is, n. 3. sanctus fio, vel sum. Acc. apud Non. 2, 576. Occulte noxitudo oblitteretur Pelopidarum, ac per nos sancte

scat genus.

'SANCTÍCIA, æ, f. 1. idem fere ac sanctitas. Not. Tir. p. 92. Sanctus, sanoticiæ.

SANCTIFICATIO, onis, f. 3. santificazione, ayiaoua, actus sanctificandi. Tertull. Exhort. ad castit. 1. et Sidon. 8. ep. 14.

SANCTIFICATOR, oris, m. 3. santificatore, qui sanctificat. Tertull. in Prax. 2. et Augustin. 10. Confess. 34. a med.

*SANCTIFICĀTUS, a, um, particip. a sanctifico: santificato, qui sanctus est factus. Tertull. Exhort. ad castit. 7. Honor per ordinis consessum sanctificatus a Deo.

SANCTIFICIUM, ii, n. 2. sanctificatio, vel sanctificationis locus. Tertull. Resurr. carn. 47. ex D. Paulo ad Rom. 6. 19.

SANCTIFICO, as, a. 1. dɣiago, sanctum facio, consecro, divinis honoribus prosequor. Tertull. Orat. 3., Prudent. Hymn. ante cib. 15. Id. 3. Cathemer. 15. Omnia sanctificante fide.

SANCTIFICUS, a, um, adject. sanctificans. Juvenc. 1. præf. in fin. Ergo age sanctificus adsit mihi carminis auctor Spiritus.

SANCTILOQUUS, a, um, adject. qui sancte loquitur, ut Lucas sanctiloquus, Prudent. Apotheos. 1070. Sanctiloqui libri, Arator 2. Act. Apost. 750. Sanctiloquus propheta, Paulin. Nolan. carm.

23. 228.

SANCTIMONIA, æ, f. 1. santità, santimonia, apróτns, idem quod sanctitas. Cic. Rabir. perduell. 10. ad fin. Viri sapientissimi ac fortissimi cives, qui mihi videntur ex hominum vita ad Deorum religionem et sanctimoniam demigrasse. h. e. Deorum numero adscripti esse, et digni, qui religiose et sancte, tanquam Dii, colantur. Id. Quint. 17. a med. Quid mihi, inquit, cum ista summa sanctimonia,

« НазадПродовжити »