Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

SĂLĚBRŌSUS, a, um, adject. sassoso, difficile da camminare, aspro, aveμaños, paxus, lapidosus, scruposus, salebris plenus, asper, difficilis. Apul. 8. Met. Sed et saxa gerebat, quæ salebrosa semita largiter subministrabat. et 7. ibid. Mihi furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos. 2. Translate. Quintil. 11.2. a med. Inde interruptus actionis impetus, et resistens ac salebrosa oratio, et qui dicit, ediscenti similis. h. e. quibusdam veluti salebris remorans impetum actoris, ut salebræ retardant progressum ambulantis. Martial. 11. 2. Lectores tetrici salebrosum ediscite Sanctram. h. e. difficilem, asperum, et in cujus lectione sæpius resistendum sit. Sidon. epist. præfixa carm. 14. Omissa epithalamii teneritudine, per asperrimas philosophiæ, et salebrosissimas regulas stylum traxi.

SĀLENTĪNI, orum, m. plur. 2. Zadevτivot, pop. Italiæ in Messapia, nunc prov. Hydruntina, inter Apenninum montem, et sinum Tarentinum. Alteram enim occupabant Calabri, inter Apenninum, et ostium maris Adriatici. A plerisque tamen tota provincia comprehenditur sub Salentinis, et aliter Messapia dicta fuit. Orti sunt a Cretensifius, et Illyricis, qui societate cum Locrensibus inita, iis in locis consederunt. Ita vocati sunt a Salentino promont. in extremis ejus peninsulæ finibus sito: vel, ut ait Festus, a salo fortassis, quod pæne circumquaque mari ambiantur, tenui tantum isthmo continenti annexi. Inscript. apud Grut. 199. 1. Cippis terminarunt viam Trajanam Appiam per Bruttios, Salentinos pecunia publica: contuJere Bruttiei, Salentinei, etc. 2. Plerique geographi statuunt, in Salentinis fuisse urbem Aletium, eorumque incolas Aletinos vocatos ex Plinii 3. 11. 16. loco corrupto, sed Romanelli in Topogr. Napol. T. 2. p. 24. contendit, nullam ibidem fuisse urbem Aletium, sed Salentium, ac propterea nec Aletinos, sed Salentinos esse legendum. Incertam ibidem esse lectionem in MSS. etiam Harduinus adnotaverat. SALENTĪNUS, a, um, adject. ad Salentinos pertinens. Virg. 3. En. 400. Et Salentinos obsedit milite campos. Sil. 8. 576. Salentinæ cohortes. 2. Salentinum promontorium, Plin. 3. 23. 26. et Sallust. apud Serv. ad loc. Virg. cit. est Capo di S. Maria. 3. Scribitur et Sallentinus, ut in Fast. cons. apud Grut. 296. et 297. col. 2. quod improbari non debet.

SALERNĪTĀNUS, a, um, adject. ad Salernum pertinens. Plin. 13.3.5. L. Plotium proscriptum a triumviris, in Salernitana latebra unguenti odore proditum constat. Adde Val. Max. 6. 8. n. 5. 2. Est autem Salernum, olim locus præsidii et castrorum Romanis, in ora maris Tyrrheni, ut ex Plin. 3. 5. 9., et Liv. 32. 29. colligitur: postea oppidum, et colonia deducta ann. U. C. DLVIII., ut est apud Liv. 34. 45. et Vellej. 1. 15. agro colonis diviso, qui Campanorum fuerat. Lucan. 2. 425. radensque Salerni Culta Siler. Adde Horat. 1. Ep. 15. 1.

SALGAMA, orum, n. plur. 2. robe in composta, caλyaμa, quæ. cumque conditanea ad victum in vasis servantur, interdum sicca, sæpe cum liquamine et jure, ut mala, pira, fici, uva, rapæ, etc. Colum. 12. 4. Post hoc præceptum locum, et vasa idonea salgamis præparari jubent. Id. 10. 117. Tempore non alio vili quoque salgama merce, Capparis, et tristes inulæ, ferulæque minores Plantantur. Id. 12. 9. Sæpe suffundere jus debebit, nec pati sitire salgama. Adde ibid. 4. a med.

SALGĂMĀRIUS, ii, m. 2. dλμevtrs, qui salgama vendit, vel conficit. Colum. 12. 54. Deinde, sicut consueverunt salgamarii, decussatim ferramento lunato incidito. 2. Salgamarius inscriptus fuit liber cujusdam C. Matii, in quo de salgamis condiendis agebatur. Id. ibid. 44.

*SALGĂMENTĀRIUS, ii, m. 2. idem ac salgamarius. Salvian. 4. advers. avar. 7. Si mutuum a te quippiam propola, aut salgamentarius postularet, redditurum eum non diffideres, quæ dedisses. Alii rectius leg. salsamentarius.

SALIARIS, e, adject. ad Salios pertinens. Horat. 2. Ep. 1. 86. Jam Saliare Numa carmen qui laudat. h. e. quod Numa Saliis canendum proposuit in movendis ancilibus, priscis et ignotis verbis refertum. Unde Quintil. 1. 6. ad fin. Et Saliorum carmina, vix sacerdotibus suis satis intellecta. Macrob. 3. Saturn. 12. circa med. Saliaria sacra. Senec. ep. 15. Cursus, et cum aliquo pondere manus motæ, et saltus, vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, ut ita dicam, Saliaris, aut, ut contumeliosius dicam, fullonius. ¶ 2. Saliares epula, lautæ et opiparæ, quales erant Saliorum. Fest. in Salios. Saon Saliare genus saltandi instituit: a quo appellati Salii: quibus per omnes dies, ubicumque manent, quia amplæ ponuntur cœnæ, siquæ aliæ magnæ sunt, Saliares appellantur. Horat. 1. Od. 37. 2. nunc Saliaribus Ornare pulvinar Deorum Tempus erat dapibus, sodales. Cic. 5. Att. 9. Cum epulati essemus Saliarem in modum. Apul. 4. Met. Saliares se cœnasse cœnas crederet. SĂLIATUS, us, m. 4. dignitas, seu officium Saliorum. Cic.fragm.

SALIGNEUS

orat. pro Scaur. (edente iterum A. Maio) 7. Appius autem hoc majorem contentionem fore putabat, quod illum in pontificatus petitione, in Saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. Capitolin. M. Aurel. 4. In Saliatu omen accepit imperii.

SĂLICASTRUM, i, n. 2. äμяeλos dypix, genus labrusca in salictis nascens. Plin. 23. 1. 15. Est labrusca similis, sed in salictis nascens, ideo distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et salicastrum vocatur.

SĂLICTĀRIUS, ii, m. 2. qui salictum curat, et ex eo materiam salignam viti pedanda jugandæque parat. Cato R. R. 11., ubi sunt qui vocem hanc omittunt, ut omisit etiam Varr. 1. R. R. 18., ubi Catonis locum eundem retulit. 2. Lupus salictarius apud Plin. 21. 15. 50. herba est de sponte nascentibus, et in cibis usum habentibus, verius tamen oblectamentum, quam cibus. Officina, inquit Harduin., lupulum passim vocant, et galli du houblon, nostrates vulgo bruscandolo, Itali luppolo: et in salictis ac sepibus provenit.

SĂLICTĒTUM, i, n. 2. idem quod salictum. Ulp. Dig. 47. 7. 3. Idem de salicteto dicendum est. Alii leg. salicto, ut est apud Haloandr., sed Torrentin. habet salicteto.

SĂLICTUM, i, n. 2. salceto, salicale, itsov, locus salicibus consitus, et ipsi salices: syncope a salicetum. Cato R. R. 1. sub fin. Vinea est prima: secundo loco hortus irriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, etc. Cic. 2. Agr. 14. a med. Accedet co mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, etc. Plaut. Aul. 4. 6. 9. Lucus crebro salicto oppletus. Liv. 29. 17. Cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes. Virg. 2. G. 13. glauca canentia fronde salicta. Ovid. 11. Met. 363. Juncta palus huic est, densis obsessa salictis. Colum. 10. 532. Glauca salicta. Enn. apud Cic. 1. Divin. 20. Per amœna salicta. Virg. 1. Ecl. 55. sepes Hyblæis apibus florem depasta salicti. h. e. iulum flori similem, qui emittitur a salice sterili: cui insidentes apes succum hauriunt operi suo idoneum. 2. Quod Servius ad loc. cit. Virgilii, et Cincius apud Festum in Salicem, dicunt esse virgulti genus, de humili ac tenui salice loquuntur, ex quo vimina fiunt. V. SALIX §. 3.

SALIENS, entis, particip. a salio: saltante, ahoμevos, andшv, qui salit. Phædr. 4. 2. Fame coacta vulpis alta in vinea Uvam appetebat summis saliens viribus. Plin. 4. 12. 26. ad fin. Ex rupe in mare salientes. Martial. 1. 56. Et piscem tremula salientem ducere seta. Ovid. 14. Met. 543. Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi. Id. 20. Heroid. 139. tentat salientem pollice venam. il polso che batte. Sic 8. Met. 6o6. pectora trepido salientia motu. scil. ob pulsum cordis. et 6. ibid. 3go. salientia viscera. Lucret. 4. 1193. et Venerem salientum læta retractant. h. e. tov dvaßacóvτwv. Ovid. 4. Fast. 409. Farra Deæ, micæque licet salientis honorem Detis. h. e. salis, qui in ignem conjectus et salit, et crepitat. Adde Horat. 3. Od. 23. 20. Sic Tibull. 3. 4. 10. Farre pio placant, et saliente sale. 2. Saliens dicitur aqua in rivis, quia, lapillis cursum interrumpentibus, salit potius quam defluat: item in fistulis, et tubis, ob impetum scaturiendi, aut quia in altum salit, ut in fontibus arte factis videre est. Virg. 5, Ecl. 47. Dulcis aquæ saliente sitim restingu ere rivo. Ovid. Remed. am. 632. Et multam saliens incitat unda sitim. Plin. 2. ep. 17. ad fin. Hæc amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos, ac potius fontes habet. sunt enim in summo. acqua corrente. et Suet. Aug. 82. Estate apertis cubiculi foribus, ac sæpe in peristylio saliente aqua cubabat. Adde Frontin. Aquæd. 9. extr. et 11. etc. 3. Hinc salientes dicuntur ipsi tubi, ac fistula, ex quibus aqua salit, et alio ducitur, doccioni, sifoni, canne, cannoni, cwaves. Cic. 3. Q. Fr. 1. 2. Affirmo, mirifica suavitate te villam ha biturum, piscina, et salientibus additis. Ulp. Dig. 19. 1. 15. Labra, salientes, fistulæ quoque, quæ salientibus junguntur, quamvis longe excurrant extra ædificium, ædium sunt.. Vitruv. 8. 7. In medio ponentur fistulæ in omnes lacus et salientes. et ibid. 3. ante med. Ex hujusmodi locis et fontibus et in asty, et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e quibus bibit nemo, propter, etc. Plin. 36. 15. 24. n. 9. Agrippa lacus septingentos fecit, præterea salientes centum quinque, castella centum triginta. Adde Frontin. Aquæd. 9. 11. 87. 103. 104. etc.

SĂLIFŎDINĂ, æ, f. 1. miniera di sale, salina, ahonnɣcov,, locus, ubi nativus sal effoditur: et differt a salina, in qua arte fit. Vitruv. 8. 3. ante med. Fontes, et flumina, et lacus, qui per salifodinas percurrentes, necessario salsi perficiuntur. 2. Est qui leg. salsifodina. SALIGINĔUS. V. in voce sequenti.

SĂLIGNEUS, a, um, adject. idem ac salignus. Ulp. Dig. 47. 7. 3. Si quis saligneas virgas instituendi salicti causa defixerit. Est qui leg. saligineas: quod minus probum videtur. Colum. 6. 2. Salignea clava. Id. 9. 15. ad fin. Saligneus qualus.

SALIGNIANUS

* SĂLIGNĬĀNUS, a, um, adject. ita appellatur optimorum malorum genus. Edict. Dioclet. p. 17. Mala optima Mattiana, sive Saligniana N. X. X, quattuor.

SĂLIGNUS, a, um, adject. di salice, itëïvos, qui est ex salice. Colum. 7. 1. Salignæ perticæ. Horat. 1. Sat. 5. 21. cerebrosus prosilit unus, Ac mulæ, nautæque caput, lumbosque saligno Fuste dolat. Ovid. 2. Fast. 363. verubus transsuta salignis Exta parant. Id. 8. Met. 659. Salignus lectus. Virg. 7. En. 652. flectuntque saliguas Umbonum crates. h. e. scuta e viminibus. Petron. Satyr. 135. Saligna crates. h. e. canistrum. Cato R. R. Columellam ferream cuneis salignis circumfigi oportet bene.

SĂLII, orum, m. plur. 2. ako, sacerdotes Martis apud Romanos, qui ancilia custodiebant, et certo tempore ca gestantes, saltantesque per Urbem discurrebant. Varr. 4. L. L. 15. Salii a saltando, quod facere in Comitio in sacris quotannis et solent, et debent. Festus: Salios a saliendo, id est saltando, dictos esse, quamvis dubitari non debeat, tamen Polemon ait, Arcada quendam fuisse nomine Salium, quem Æneas a Mantinea in Italiam deduxerit, qui juvenes Italicos èvorov saltationem docuerit. At Critolaus Saonem ex Samothrace, cum Enea Deos Penates qui Lavinium transtulerit, Saliare genus saltandi instituisse, a quo appellatos Salios: quibus per omnes dies, ubicumque manent, quia amplæ ponuntur coenae, siquæ aliæ magnæ sunt, Saliares appellantur. Hæc Fest. Virg. 8. En. 663. Hic exsultantes Salios, nudosque Lupercos, Lanigerosque apices, et lapsa ancilia cælo Extuderat. Cic. 3. Orat. 51. Non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo, majoribusque nostris, ut epularum solemnium fides, ac tibiæ, Saliorumque versus indicant. 2. Instituti sunt a Numa Pompilio. Origo hæc fuit. Cum Egeria Nymphæ hortatu Numa Picum, et Faunum de ratione piandi fulminis consuluisset, illique Jovem cœlo elicuissent, eamque rem Numa a Jove precatus esset, ille pollicitus est, se crastino die, exorto sole, Romani imperii diuturnitatis certa pignora daturum. Igitur Numa concionem advocavit, Jovis promissum enarravit, postero die adesse jussit. Ubi sequens dies illuxit, populusque universus affuit ad regiam, Numa prodiit, sub dio in solio acerno sedit, et exorto sole Jovem veneratus est, precatusque, ut promissum munus exhiberet. Tunc sine nubibus cælum ter tonuit, terque fulguravit, tandemque scutum ab omni parte recisum delapsum est, quod Romani ancile appellavere. Sed quoniam sors imperii in illo scuto posita erat, ne forte hostes illud surripere possent, Mamurium inclytum ea tempestate fabrum ad se accivit, negotiumque dedit complura hujus similia effingendi. Quod opus cum ille exquisitissima absolvisset arte, scutum cæleste cum ceteris Numa misceri jussit, quod deinceps internosci non potuit. Optionem deinde rex artifici obtulit, quicquid vellet, a se postulandi. Mamurius non pecuniam, sed gloriam pro mercede petit. Cum enim Numa illis diebus carmina quædam composuisset, quæ Salii per Urbem discurrentes in honorem Martis canerent, Mamurius petiit, ut nomen suum a Saliis in fine quorumlibet carminum recitaretur. Id, annuente Numa, per multa tempora observatum est. Ovid. 3. Fast. a v. 259. 3. Numa duodecim juvenes elegit in Salios ex ordine patricio, qui forma et virtute ceteris excellerent: qui Palatini dicti sunt, quique in Palatio sedem habebant, ut affirmat Dionys. Halic. l. 2. c. 70. His alios duodecim, Collinos et Quirinales appellatos, mox adjecit Tullus Hostilius ob votum quod voverat, ut Id. Dionys. l. 3. c. 32. ait, in bello contra Sabinos; ut Liv. 1. 20. el 27., in proclio contra Fidenates et Vejentes, cum, Romanis in aciem eductis, Albani a Romanis duce Metio Fuffetio defecere. Hos Pavorios-etiam et Pallorios dixere, ut Serv. ad Virg. 8. Æn. 285. tradit. Eo igitur hujus ordinis sacerdotium numero crevit, ut ad collegium redactum fuerit. Qui præerat Saliis, magister Saliorum (ut est apud Val. Max. 1. 1. n. 9.) dicebatur: alius erat præsul appellatus, qui aliis præsultabat in cæremoniis publicis; alius vates, qui Saliares versus ante alios præcinebat. Capitolin. M. Aurel. 4. Fuit in eo sacerdotio (Saliorum) et præsul, et vates, et magister. Inscript. apud Grut. 173. 5. Mansiones Saliorum Palatinorum. Alia apud Murat. 173. 8. Q. Pompejo Q. F. Quir. Senecioni Salio Collino, etc. 4. In sacris illis, que celebrabant, tunicis pictis induti erant, et æneis balteis supra tunicas cincti, ornatique prætextis, quæ subtegminis punicei fibulis astrictæ erant, et trabeæ vocabantur: gestabant in pectore æneum tegmen, in capite pileos rotundos, et in altum fastigiatos, quos Romani apices appellabant: gladio accincti erant, manu dextra lanceam, aut virgam, aut aliquid hujusmodi tenebant: collo ancile ferebant, ibant per Urbem canentes carmina, laudantesque Martein armorum præsidem cum tripudiis, solemnique saltu, et in fine omnium carminum suorum Mamurium appellabant. Lucan. 1. 603. Et Salius lato portans ancilia collo. el 9. 477. quæ Jæla juventus Patricia cervice movet. Adde Stat. 5. Šily. 2. 130,

[blocks in formation]

5. Salii etiam extra urbem Romam fuere. Inscript. apud G. 318. 2. L. Antistius Cn. F. Hor. Sarculo Salius Albanus, idem Mag. Saliorum. 6. Salios etiam Herculi sacros fuisse Tibure, constat ex Virg. 8. En. 285. In Gloss. Philox. axamenta (quæ sunt carmina Saliaria) dicuntur στίχοι ἐπὶ θυσιῶν Ηρακλέους. Praeterea Octav. Hersennius apud Macrob. 3. Saturn. 12. in libro, qui inscribebatur de sacris Saliaribus Tiburtium, et Antonius Nipho ibid. docuere, Salios Herculi datos fuisse. Hoc autem ideo, quia, ut ait Macrob., is Deus apud pontifices idem, qui Mars habetur: quod et Varron. auctoritas confirmat in Sat. Menip. Chaldæi quoque stellam Herculis vocant, quam reliqui omnes Martis appellant. Adde Serv. ad Virg. loc. cit. 7. Salii dicti sunt etiam populi quidam ex Francorum gente in Batavia. Ammian. 17. 8. ante med. Julianus petit primos omnium Francos, eos videlicet, quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxiandriam locum habitacula sibi figere prælicenter. Alciatus putat, ab his Saliis legem Salicam nomen duxisse.

SĂLILLUM, i, n. 2. salieretta, parvum salinum. Catull. 23.19. Quod culus tibi purior salillo est, etc. 2. Plaut. Trin. 2. 4. 90. salillum animæ vocat ipsam animam ac spiritum, quo vivit carpus, et a putredine, quasi sale conditum, defenditur. SĂLINACIDUS. V. SALMACIDUS §. 1.

SĂLINÆ, arum, f. plur. 1. saline, ahonnya, aλixai, locus, in quo sal paratur. V. SALIFODINA. Negant Varr. 7. L. L. 25. et Charis. 1. p. 20. Putsch. in singulari numero usurpari. Cic. 2. Nat. D. 57. Salina ab ora maritima remotissimæ. Plin. 31. 7. 39. Sal facticius plurimus in salinis, mari adfuso, non sine aqua dulcis riguis, sed imbre maxime juvante, ac super omnia sole multo: non aliter inarescens. et ibid. 41. Ancus Marcius salinas primus instituit. Colum. 10. 135. Quae dulcis Pompeja palus vicina salinis Herculeis. h. e. quæ sunt prope Pompejos, Campaniæ urbem, ubi Herculis petra fuit, ut recte interpretatur Rosin. Dissert. isagog. p. 3o. V. HER CULEUS §. 1. 2. Ludit in ambiguo Cicero, jocos et sales intelligens in illo 7. Fam. 32. Parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. 3. Salina, locus in Urbe ad portam Trigeminam. Frontin. Aquæd. . et Liv. 24. 47. sub fin. SĂLINĀRIUS, a, um, adject. ad salinas, vel ad sal pertinens, ut Area salinariæ, apud Vitruv. 8. 3. circa med.

SĂLINATOR, oris, m. 3. qui in salinis versatur, qui sal conficit, aut vendit. Ut Salinatores ærarii, Enn. apud Serv. ad 4. Æn. 244. h. e. qui pro sale conficiendo et vendendo vectigal ærario pendunt. Arnob. 2. p. 70. Salinatores, unguentarii, aurifices, aucupes. Inscript. apud Grut. 1096. 4. L. Lepidio L. F. An. Proculo Mil. Leg. V. Macedon, etc. Salinatores civitatis Menapiorum ob merita ejus. 2. Salinator cognominatus est M. Livius M. F. M. N. ex plebeja familia, quia vectigal novum ex salaria annona in censura statuerat. Liv. 29. 37. 3. Etiam in gente Oppia id cognomen fuit, ut L. Oppius Salinator. Id. 35. 24.4. Salinator, titulus mimi Laberiani. Gell. 3. 12.

*SĂLINIENSIS, is, m. 3. qui in salinis operatur, salinator. Inscript. Pompejana apud Rosin. Dissert. isagog. p. 3o. M. Cerrinium ædilem Salinienses rogant. V. Colum. loc. cit. in SALINE §. 1. 2. Saliniensis, vel Šalinensis est etiam qui ex Salinis est, oppido Italiæ ad Varum fluv., in maritimis Alpibus, a Ptolem. l. 3. c. 1. memorato, nunc Seillans. Inscript. apud Spon. Miscell. antiqu. p. 198.4. Q. Vibius Q. Fil. Capito Salinensis. Alia apud Donat. 172. 1. Flavio Verini Fil. Quincio Sabino II. viro Salin. civitatis suæ, etc. tabernarii Salinienses posuerunt.

SĂLINUM, i, n. 2. saliera, ahodoxetov, vas in quo sal reponitur, tum ad mensæ usum, tum ad sacras oblationes. Plaut. Pers. 2. 3. 14. Triparci homines, qui salinum servo obsignant cum sale. Alii leg. allium, alii alliatum. Pers. 3. 25. Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum: Quid metuas? Stat. 1. Silv. 4. 130. sed sæpe Deis hos inter honores Caspes, et exiguo placuerunt farra salino. Liv. 26. 36. Ut senatores salinum, patellamque Deorum causa habere possint. Val. Max. 4. 4. n. 3. In C. Fabricii, et Q. Æmilii Papi domibus argentum fuisse confitear oportet. uterque enim patellam Deorum, et salinum habuit. Plin. 33. 12. 54: Fabricius imperatores plusquam pateram et salinum ex argento habere vetabat. Arnob. 2. p. 91. Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris Deorum. Horat. 2. Od. 16. 13. Vivitur parvo bene, cui paternum Splendet in mensa tenui salinum. h. e. supellex, et res familiaris a patre relicta, diligenter et parce servatur, et administratur, quamvis tenuis sit. Pers. 5. 138. regustatum digito terebrare salinum Contentus perages, si vivere cum Jove tendis. h.e. modico victu contentus eris, et parco veterum more, panem cum sale cœnabis, si pius ac religiosus esse cupis. V. SAL §. 3. 2. Salinum in mensa pro aquali solitum esse poni, ait (Cincius, vel Verrius)

[blocks in formation]

eum patella, quia nihil aliud sit sal, quam aqua. Festus. 3. Salinum cum sale in mensa ponere, figulis religioni habetur: quod quondam in Exquilina regione figulo, cum fornax plena vasorum coqueretur, atque ille proxime eam convivatus, super modum potus somno esset oppressus cum convivis suis; præteriens quidam petulans, ostio patente, ex mensa salinum conjecit in fornacem : atque ita incendio excitato, figulus cum suis concrematus est. Idem. 4. Mascul. gen. Varr. apud Non. 15. 26. Dicuntur enim patellæ, salini, acetabula, catini, patenæ.

SĂLIO, is, ivi, et ii, ītum, a. 4. insalare, salare, aniço, salem aspergo, sale condio. Varr. 1. R. R. 2. sub fin. Qua ratione oporteat pernas salire. Cato R. R. 23. Oleæ caducæ saliantur. Cels. 2. 18. Pisces, qui solidi saliuntur. Sisenn. apud Priscian. 10. sub fin. Piscium saliendorum cansa. Næv. ibid. Saliturus istæc mittam salem. 2. Sunt qui ubique sallio scribunt, liquida geminata. quod improbare non ausim: quamvis a salis, unde fit salio, nulla geminatio oriatur. 3. Particip. Saliturus et Saliendus §. 1.

SĂLIO, is, ivi, et ii, et ui, saltum, a. 4. saltare, balzare, andiw, aλopar, saltum edo, salto. Virg. 1. G. 449. Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. Plin. 10. 38. 54. Aves vario meatu feruntur, et in terra, et in aere. ambulant aliqua, ut cornices: saliunt aliæ, ut passeres, merula: currunt, ut perdices, rusticule. Ovid. Ib. 558. Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas. Plaut. fragm. apud Priscian. 6. sub fin. Saliam in puteum præcipes. Id. Trin. 2. 1. 30. Qui in amorem præcipitavit, pejus perit, quam si saxo saliat. Liv. 2. 24. Salire de muro, præcipitarique.et ibid. 39. Obseptis itineribus, super vallum saliunt. Adde Ovid. Ib. 599. Plaut. Mil. 2. 3. 8. Metuo, ne in malum cruciatum insiliamus. Palæ. tu sali solus. nam ego istam insulturam nihil moror. Id. Bacch. 3. 3. 24. Hasta, disco, pugilatu, pila, saliendo exercere se. ¶ 2. Salire in brutis est maris sv th voucia. Varr. 2. R. R. 7. a med. Cum equus matrem ut saliret, adduci non posset. et ibid. 4. ante med. Verres octo mensium incipit salire. Adde 3. ibid. 6. et 10, et apud Non. 2. 290. Et passive Id. 2. ibid. 2. a med. de ovib. Neque pati oportet, minores, quam bimas, saliri. Ovid. 2. Art. am. 485. Læta salitur ovis. 3. Salire, emicare, celeriter emergere, prosilire, exsilire, saltar fuori. Lucret. 1. 187. E terraque exorta repente arbusta salirent. Claudian. praf. ad III. cons. Honor. 3. exeusso saliit cum tegmine proles. h. e. pullus aquilæ natus est rupto putamine. Ulp. Dig. 19. 1. 17. sub fin. Personæ, e quarum rostris aqua salire solet. Varr. 1. R. R. 13. Cohortes interius compluvium habeant lacum, ubi aqua saliat. h. e. decurrat, defluat. V. SALIENS §. 2. 4. Pro palpitare, micare, subsilire, battere, palpitare, tremolare, zaλh, пaλλoμat. Ovid. 10. Met. 289. saliunt tentatæ pollice venæ. Plin. 10. 53. 74. Gutta in ovo salit, palpitatque. Senec. Herc. Ct. 708. Stat terror animis, et cor attonitum salit. πakker xapdia. Pers. 3. 10g. visa est si forte pecunia, sive Candida vicini subrisit molle puella; Cor tibi rite salit? Plaut. Pseud. 1. 1.104. Id futurum, unde unde dicam nescio: nisi quia futurum est: ita supercilium salit. V. SALISATOR. 5. Pro salii in præterito dixere salui, non solum in compositis adsilui, prosilui, etc. sed et in simplici. Diomed. 1. p. 371. Salio perfectum suavius enunciari videtur salii, quam salivi: sed plerique veteres salui dixerunt. Virg. 2. G. 384. Mollibus in pratis unctos saluere per utres. Priscian. quoque 10. p. 9o6, testatur se in quibusdam codicibus saluere invenisse. Serv. ad illud 3. Æn. 416. Dissiluisse ferunt: hinc apparet, inquit, bene dictum, unctos saluere per utres. Est enim positio salio, salis, salui. Illud quoque Ovidii a multis cum Priscian. loc. cit. sic legitur, 4. Fast. 805. Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos. 6. Particip. Saliens V. supra suo loco.

SĂLISATIO, onis, f. 3. palpitatio, zμò, a saliendo. Marcell. Empir. 21. in fin. Cordis pulsus, sive salisatio. Gloss. Philox. Salisatio, naλuos. 2. Scribitur et salissatio.

SĂLISATOR, et Salissator, oris, m. 3. Salisatores, inquit Isid. 8. Orig. 9. ad fin., vocati sunt, qui, dum eis membrorum quæcumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum, seu triste significare prædicunt. Muret. l. 9. var. lect. c. 6. legit salitores. Huc pertinet illud Theocr. Edyll. 3. v. 37. Aλetaι opaμos μèv o dežtos. apay ions A'uτav; et Plaut. Pseud. 1. 1. 105. ita supercilium salit. et Asin. 2. 2. 49. Ergo mirabar, quod dudum scapulæ gestibant mihi.

SĂLISUBSULUS, a, um, adject. qui salit et subsilit. Catull. 17. 5. Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, In quo vel Salisubsuli sacra suscipiunto. h. e. in quo etiam Salii salientes subsilièntesque securi sacra sua peragant. Muretus locum firmat auctoritate Pacuvii in Armorum judicio. Pro imperio sic Salisubsulus nostro excubet. k. e. Mars, qui in proeliis hac illac salit subsilitque, imperium nostrum tucatur. Hunc autem Pacuvii versum primus ante Muretum

SALIVATUM

attulit Guarinus ad Catulli loc. cit., cujus fidei acquiescendum es se videtur. Alii apud Catull. leg. Salii ipsulis, et Pacuvii versum spurium esse putant. Ipsulas vero, sive ipsillas dicunt esse lamellas in sacris adhibitas, specie virorum et mulierum. V. IPSULLICES.

SĂLITIO, onis, f. 3. actus saliendi: ut Salitio equorum, il saltar a cavallo, apud Veget. 1. Milit. 18.

SALITOR, oris, m. 5. in Gloss. Philox. est rapxeur's, h. e. salsamentarius. Quidam leg. apud Cic. 4. Att. 17. ad fin. Litteras datas salitoribus Britanniæ. Sed plerique omnes, datas a litoribus

Britannia.

SĂLĪTŪRĂ, æ, f. 1. insalamento, äktais, conditura ex sale. Colum. 12. 21. Post salituram musti.

SĂLĪTUS, a, um, particip. a salio: salato, sale conditus, vel aspersus. Colum. 6. 32. Salitus thynnus. Pallad. 11. 10. Salita oliva. Fabian. apud Diomed. 1. p. 372. Putsch. caro. Cornel. Sever. apud Priscian. 10. sub fin. Saliti pumiliones. Adde eund. apud Diomed. loc. cit. 2. Sunt qui sallitus seribunt, liquida geminata.

tur.

SĂLIVĂ, æ, f. 1. scialiva, sputo, saliva, bava, cianov, o:adis, humor in ore animalis, sputum : est a Græca voce allata. Lucret. 4. 1101. Affigunt avide corpus, junguntque salivas Oris. et ibid. 639. ut serpens, hominis quæ tacta salivis Disperit. Juvenal. 6. 621. de Claud. Imp. (quem in ira rictu spumanti fuisse, scribit Suet. 30.) tremulum caput, et longa manantia labra saliva. Colum. 6. 9. Signa bovis febricitantis manantes lacrima, oculi compressi, fluidum salivis os, etc. Plin. 28. 12. 53. Tussim sanat saliva equi triduo pota. Catull. 23. 15. A te sudor abest, abest saliva Mucusque, et mala pituita nasi. h. e. numquam sudas, nunquam exspuis. Id. 99. 10. Spurca saliva, et 77.8. et Senec. 3. Ira 38. extr. pinguis.sputo grosso. Plin. 28. 4. 7. Salivam in manu ingerere. sputarsi in mano. et 27.6. 24. ciere. et 37. 10. 59. facere. et Senec. ep. 79. ante med. movere. far venir l'acqua, o l'acquolina in bocca, eccitar l'appetito: quod translate de iis dicitur, quæ appetitum sui excitant. Verba enim Seneca sunt: Aut ego te non novi, aut Etna tibi salivam movet. h.e. valde cupis Etnam cognoscere, ac describere. Sic saliva Mercurialis apud Pers. 5. 112. est cupiditas lucri. 2. Omnia una saliva continuare apud Hieronym. advers. Joann. Hierosol. n. 10. est uno impetu, aut spiritu, protinus, protelo, ita ut ne semel quidem spua¶ 3. Plin. 7. 2. 2. et 28. 4. 7. et ibid. 7. 22. jejuna salivæ ho minis contra serpentes, fascinationes, invidiam, comitialem morbum, furunculos, lichenas, lippitudines, etc. miram vim prædicat. Pers. 2. 31. cunis Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digito et lustralibus ante salivis Expiat. 4. Contra arcana saliva est veneficium, in quo saga spurcam salivam suam inspuit, vel amatorium poculum infecit. Propert. 4. 7. 45. Aut Nomas arcanas tollat versuta salivas. 5. Dicitur de quibusdam certorum animalium humoribus salivæ similibus. Plin. 50, 15. 47. Cochlearum saliva illita infantium oculis. Id. 32. 6. 21. Ostrea spissa, nec saliva sua lubrica. Id. 9. 36. 60. Purpuræ diebus quinquagenis vivunt saliva sua. Id. 11. 37. 54. extr. Oculos natura composuit callosis in extimo tunicis, quas subinde purificant lacrimationum salivis. et ibid. 12. 12. de melle. Sive ille est cæli sudor, sive quæ dam siderum saliva, sive purgantis se aeris succus. ¶ 6. Metonymice saliva est gustus, sapor, gusto, sapore. Id. 23. 1. 22. Sua cuique vino saliva innocentissima, sua cuique ætas gratissima, hoc est media. Propert. 4. 8. 38. Et Metymnæi Graja saliva meri. Pers. 6. 24. turdorum nosse salivam. Petron. fragm. Tragur. 48. Burm. Quidquid ad salivam facit, in suburbano nascitur. h. e. omne vinum, quod sapore gratum est, et gustui jucundum: dà nel gusto. SĂLĪVĀRIUS, a, um, adject. salivale, orahong. Plin. 9. 51. 74. Mituli, et pectines sponte naturæ in arenosis proveniunt: quæ durioris testæ sunt, ut murices, purpuræ, salivario lentore. h. e. humore instar salivæ, sed viscoso.

SĂLĪVĀTIO, onis, f. 3. salivazione, cadiopos, salivæ fluxus. Col. Aurel. 3. Acut. 2. Sequitur autem eos, qui jam passione tentantur, salivatio plurima, etc.

SALIVATUM, i, n. 2. ποτόν, πόμα, προπότισμα, medicamentum liquidum, vel solidum in quibusdam animalium morbis a mulomedicis adhiberi solitum. Dictum ex eo, quod primo nimiæ salivæ compescendæ institutum sit: vel quia salivam, h. e. cibi appetentiam restituat. Sunt tamen, qui salviatum ubique reponunt, quasi prima ejus compositio ex salvia fuerit; invitis tamen optimis Codicib. Colum. 6. 10. Recens tussis (boum) optime salivato farinæ hor deaceæ discutitur. beverone. et ibid. 9. Coctos brassica coliculos triginta ex oleo et garo salivati more febricitanti bovi demitti, et ibid. 25. Lupini semicrudi conteruntur, et offæ salivati more faucibus ingeruntur. Plin. 27. 11. 76. Ex hac herba in tres modios salivati ad-. ditur, quantum in unam sagittam addi solet (h. e. quantum addi

SALIUNCA

solet ad unam sagittam veneno inficiendam); ita offa demittitur boum faucibus in morbis. Pallad. 5. 7. Vitulis tostum molitumque milium cum lacte misceatur, salivati more præbeudum.

SĂLIUNCĂ, æ, f. 1. herba, de qua Plin. 21. 7. 21. Saliunca folio quidem subbrevi, et quod necti non possit, radici numerosa cohæret, herba verius, quam flos, densa veluti manu pressa, breviterque cæspes sui generis. Pannonia hanc gignit, et Norici, Alpiumque aprica: urbium, Eporedia: tantæ suavitatis, ut metallum esse cœperit. Vestibus interponi eam gratissimum. IIæc Plin. Eandem ac nardum silvestrem Scribon. Compos. 195., et spicam Celticam, ibid. 258. facit. Virg. 5. Ecl. 16. Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ, Puniceis humilis quantum saliunca rosetis. Ubi Servius: herba, quam Orci tunicam vulgo vocant. Recentiores botanici putant eandem esse ac nardum Celticam. V. NARDUS §. 3. * SĂLIUNCULĂ, f. 1. diminut. saliuncæ. Not. Tir. lix, saliuncula.

p. 170. SaSĀLĪVO, as, a. 1. sputare, orario, salivam emitto. Translate. Plin. 9. 36. 60. Purpuræ congregantur verno tempore, mutuoque attritu lentorem cujusdam ceræ salivant. 2. Item curo eo medicamento, quod salivatum dicitur: quia etiam ciendæ salivæ vim habet. Colum. 6. 5. Panacis, et eryngii radices foeniculi seminibus miscendæ, et cum defruti, ac moliti tritici farina, candenti aqua conspergendæ eoque medicamento salivandum ægrotum pecus. et ibid. 24. a med. Fete vacca cytisus viridis præbetur, vel tenero olere, commixto torrido molitoque milio, et per unam noctem laete macerato salivatur. et ibid. 37. a med. Admissarius equus deseeto viridi pabulo, et largo hordeo firmandus, noununquam etiam salivandus erit.

SĂLIVÕSUS, a, um, adject. salivale, salivoso, cıahwòng, salivæ similis, saliva abundans. Plin. 16. 38. 72. Humor cerasis (in cortice) gummosus, ulmis salivosus, lentus ac pinguis malis. Coel. Auvel. 2. Acut. 2. sub fin. Egrotans salivosus. Apul. Apolog. Salivosa labia. bavose.

SĂLIUS, a, um, adject. ad Salios pertinens. Festus: Salias virgines Cincius ait esse conducticias, quæ ad Salios adhibeantur cum apicibus paludatæ: quas Elius Stilo scripsit sacrificium facere in regia cum pontifice, paludatas, cum apicibus in modum Saliorum. Horat. 4. Od. 1. 28. pede candido In morem Salium ter quatient humum. Adde 1. ibid. 36. 12. Utrobique autem Salium potest etiam intelligi pro Saliorum.

SALIX, icis, f. 3. salcio, salce, salice, itia, genus plantæ plurimi usus in cultu vinearum, sive grandior sit, et perticalis, sive humilior seu viminalis: quæ duo genera ponit Colum. 4. 30. et 31. Quæ Græca dicitur a Varr. 1. R. R. 24. extr. et a Catone R. R. 6., viminalis est, et flavi coloris. Amerina ejusdem est usus, gracili virga, et rutila: eademque et Sabina vocatur. Virg. 1. G. 265. Atque Amerina parant lenta retinacula viti. Adde Colum. loc. cit. 2. Est et Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis. Plin. 16. 37. 68. Salicis plura genera. namque et in proceritatem magnam emittunt jugis vinearum perticas, pariuntque balteo corticis vincula: et aliæ virgas sequacis ad vincturas lentitiæ. Aliæ prætenues viminibus texendis spectabili subtilitate. Rursus aliae firmiores corbibus, ac plurimæ agricolarum supellectili: candidiores, ablato cortice, lenique tractatu, vilioribus vasis, quam ut e corio fiant: atque etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimæ. Cædua salici fertilitas, densior tonsura, etc. nullius quippe tutior est reditus, minorisve impendii, aut tempestatum securior. Hæc ex Plin., qui 24. 9. 37. varios enumerat ejus usus in medicina. Virg. 3. G. 175. Nec vescas salicum frondes, ulvamque palustrem, etc. Id. 3. Ecl. 83. lenta salix. Ovid. 10. Met. 96. Amnicolæ salices. Lucret. 2. 361. teneræ. Virg. 4. G. 182. glauca. et 2. ibid. 446. fecundae viminibus. Id. 1. Ecl. 79. amara. Lucan. 4.131. cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim: cæsoque inducta juvenco, Vectoris patiens, tumidum superenatat amnem. Paul. Dig. 33. 1. 12. Salicis munda annua librarum singula millia. h. e. a foliis, aut etiam a cortice purgatæ. 3. Verrius vel Cincius apud Fest. salicem esse ait virgulti genus, non arboris: quod verum est, si de viminali, humili, et tenues virgas ferente loquatur: quamquam et hanc inter arbores ponit Plin. 13. 28. 68., ubi ait esse humillimam arborum. Ridicule autem, inquit Fest., interpretatur dictam, quod ea celeritate crescat, ut salire videatur: quod et Serv. facit ad 1. Ecl. 55. 4. Ut ferrum pro ense, sic et salix ponitur pro virga ad cædendum, bacchetta, verga. Prudent. 10. Tepi otep. 703. Impacta quoties corpus attigerat salix, Tenui rubebant sanguine uda vimina. SALLIO. V. SALIO, salem aspergo, §. 2. SALLITUS. V. SALITUS §. 2.

SALLO. V. SALO.

SALLUSTIANUS, et Salustianus, a, um, adject. ad Sallustium

SALMONIS

23 | pertinens. Tacit. 13. Ann. 47. et Plin. 7. 16. 16. et Inscript. apud Grut. 602. Sallustiani horti. h. e. qui quondam Sallustii fuerant, postea Cæsarum fuere. Quintil. 10. 1. Illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius. Gell. 18. 4. Sallustiana lectio. Id. 10. 26. sub fin. Sallustianum dictum. Senec. ep. 114. a med. Arruntius Sallustianus. h. e. Sallustii imitator. 2. Sallustianum æs apud Plin. 34. 2. 2. in Centronum Alpino tractu, dictum est a Sallustio Crispo, Augusti amico, Historici nepote ex sorore (de quo Tacit. 1. Ann. 6. et 3. ibid. 30.), qui ejus metalli dominus fuit, unde effodiebatur.

SALLUSTIUS, et Salustius, ii, m. 2. C. Sallustius Crispus Romanus historicus celebris fuit. V. in CRISPUS §. 4., ubi §. 5. et de ratione scribendi satis dictum est.

SALMACIDUS, a, um, adject. salmastro, salsus simul et acidus. Gloss. Philox. Salmacidum, aλpupov, Salmacidus, aλpvpós, ahicsons. Plin. 31. 3. 22. Nitrosas aquas, atque salmacidas in desertis Rubrum mare petentes, addita polenta, utiles intra duas horas faciunt. Flor. 4. 1o. a med. Non niinor ex aqua postea, quam ab hostibus clades: infesta primum siti regio: tum quibusdam salmacidis fluviis infestior. Plin. Valer. 5. 41. ad fin. ipsum vero balneum ex dulci aqua fiat, non ex salmacida. Reines. l. 3. var. lect. c. 4. a med. et Salmas. in Solin. 5. omnibus allatis locis salinacidus legi volunt. Utra ex his vocibus præferenda sit, viderint alii. 2. Salmacidus adject. a Salmacide, V. in voce sequenti §. 3.

SALMACIS, idis, f. 3. Zapaxis, in fabulis est Nympha Nais, fi lia Cæli et Terræ, ut ait Fest., quæ stagnum quoddam in Caria coluit, in quo cum Hermaphroditum natantem vidisset, ipsa quoque adnatans tam arcte complexa est, adhæsitque, ut duo in unum corpora miscerentur, et Androgynus fieret. V. HERMAPHRODITUS §. 1. Ovid. 4. Met. 3o6. Salmaci, vel jaculum, vel pictas sume pharetras. 2. Salmacis etiam dictum est ipsum stagnum, seu fons in Caria, apud Halicarnassum, ex quo qui biberent, molles fieri, et effeminari, et ad turpem libidinem incitari crediti sunt. Ovid. loc. cit. 385. Quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde Semivir, et tactis subito mollescat in undis. Stat. 1. Silv. 5. 20. procul hinc et fonte doloso Salmacis. ¶ 3. Hinc in probris ea vox fuit, ut est apud Cic. 1. Offic. 18. a med., cum quid muliebri animo, molliter, ignave, et effeminate fit. Ennius ibid. et apud Fest. Salmaci da spolia sine sudore et sanguine. Alii leg. das spolia, etc. Alii vero Salmacida spolia, etc. ut sit Salmacidus adjectivum. 4. Originem fabulæ esse, scribit Festus, quod aditus ad eum fontem angu status parietibus occasionem largiebatur juvenibus petulantibus illudendi antecedentibus pueris et puellis, quia non patebat effugium. Vitruv. aliam assignat 2.8. circa med., ideo enim infamia illa laborasse, quia cum sit ejus aqua perlucida, et egregii saporis, Cares, et Leleges, barbari homines bonitate ejus allecti, paulatim eo convenire cœperunt, et e duro feroque more commutati in Græcorum consuetudinem et suavitatem mollierunt animos, et ad humanitatem traducti sunt: non enim fieri posse, ut ex ea aqua mollis quisquam et impudicus fiat.

*SALMANTICENSIS, e, adject. ad Salmanticam pertinens, Hispania Tarraconensis urbem, nunc Salamanca: ejus mentio est in Inscript. apud Grut. 199. 2. Alia apud eund. 849. 1. L. Julius Capito Salmanticensis.

SALMO, onis, m. 3. sermone, salamone, genus piscis marini, qui etiam fluvios subit, semelque gustata aqua dulci vix unquam in mare regreditur. Plin. 9. 18. 32. In Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus præfertur. Auson. Edyll. 10. 97. Nec te punicea rutilantem viscere, Salmo, Transierim, latæ cujus vaga verbera caudæ Gurgite de medio summas referuntur in undas, Occultus placido cum proditur æquore pulsus. Tu loricato squamosus pectore, frontem Lubricus, et dubiæ facturus fercula conæ, Tempora longarum fers incorrupte morarum, Præsignis maculis capitis: cui prodiga nutat Alvus, opimatoque fluens abdomine venter. V. SALAR.

SALMONEUS, i, m. 2. trisyllab. Zakuovevs, Æoli filius, frater Sisyphi, rex Elidis, qui cum divinos sibi honores petulanter quæ reret, Jovemque se credi volens, fabricato ponte reo, super eum agitaret quadrigas ad imitanda tonitrua, facesque jaculatus in obvium quemque, juberet occidi, tanquam de cælo tactos, quoscumque igni afflasset; vero ipse fulmine cum suis quadrigis ambustus, ad Inferos detrusus est. Serv. ad illud Virg. 6. Æn. 585. Vidi ego crudeles dantem Salmonea pœnas, Dum flammas Jovis, et sonitus imitatur Olympi, etc. Claudian. 2. in Rufin. 514. audax fulmine Salmoneus. Adde Hygin. fab. 6o. 61. et 250.

SALMONIS, ĭdis, f. 3. Zaporis, Tyro Salmonei filia, quæ Enipeum fluvium Thessalia adamasse dicitur, et sub ejus forma a Neptuno compressa, duos filios Neleum et Peliam peperisse. Propert. 1. 13. 21, Non sic monio Salmonida mixtus Enipeo Tænarius fa

24

SAL NITRÜM

SALSIUSCULUS

pinatibus adjunctis, ultro agros Romanos incursavere.

cili pressit amore Deus. et 3. 17. 13. Testis Thessalico flagrans Sal-ium, absolute sunt illius urbis incolæ. Liv. 5. 31. Volsinienses, Sak monis Enipeo. Adde Ovid. 3. Amor. 6. 43. et Hygin. fab. 157. et V. ENIPEUS §. 3.

SAL NITRUM. V. NITRUM §. 3.

SALO, et Sallo, is, salsum, a. 3. idem ac salio apud veteres. Varr. 4. L. L. 22. a med. Sues primum occidere cœperunt domini, et, ut servarent, salere. Id. apud Diomed. 1. p. 372. Putsch. Mortuos sallunt. Sallust. fragm. apud Priscian. 10. sub fin. Parte consumpta, reliqua cadaverum ad diuturnitatem sallerent. Lucil. ibid. Sallere murænas, mercem in frigidaria ferre. Mummius apud Diomed. loc. cit. Istæc sum multo sale salsurus.

SALOMON, onis, m. 3. Σαλομών, ώντος, vel ὤνος, et Σαλομών indeclin. filius Davidis ex Bethsabee, rex Judæorum. Latine pacificum sonat. Primus templum magnificentissimum Deo ædificavit. Sapientissimus omnium mortalium fuit, sapientia ei divinitus infusa: idemque ditissimus. Juvenc. 2. 717. Ut Salomona pium, præceptis dedita justis (regina Saba), Audiret. Prudent. Hamartig. 581. Nos dignum Salomone nihil. 2. Scribitur et Solomon: sic sape apud Lactant. 3. Secundam syllabam produxit Alcim. 6. 387. Pacificus quidquid lata inter sceptra Salomon; quia et Græce λωμών.

a

SĂLŎMONIĂCUS, a, um, adject. ad Salomonem pertinens. Sidon. 4. ep. 18. in carm. Quæ Salomoniaco potis est confligere tem· plo. Venant. 2. carm. 11. 1. Si Salomoniaci memoretur machina templi.

SĂLŎMÕNIUS, a, um, adject. ad Salomonem pertinens. Lactant. 4. 13. sub fin. Salomonium templum. Prudent. Apotheos. 580. Destructone jacent Salomonia saxa metallo? 2. Legitur et Solomonius.

* SĂLÖNENSIS, e, adject. ad Salonam, seu Salonas pertinens, Dalmatiæ urbem, nunc quoque Salona, cujus meminit Plin. 3. 22. 26., aliique quamplurimi. Inscript. apud Donat. 211. 7. Colonia

Salonensis.

* SĂLŌNĬĀNUS, a, um, adject. ad Salonium pertinens, clientem Catonis censoris; hic ejus filiam uxorem duxit, ex qua filium genuit anno ætatis LXXX. Plin. 7. 14. 12. Clarum est, Catonem censorium generasse filium octogesimo anno exacto e filia Salonii clientis sui. Qua de causa, aliorum ejus liberorum propago Liciniani sunt cognominati, hi Saloniani, ex quibus Uticensis fuit.

* SĂLŎNĪNUS, a, um, adject. ad Salonam pertinens, Dalmatiæ urbem. Hine Saloninus cognomen inditum fuit Asinio ab ejus patre C. Asinio Pollione ex Salona urbe a se capta, ut narrat Serv, ad Virg. 4. Ecl. 1. Idem cognomen habuit filius Gallieni Aug. ex Cornelia Salonina ejusdem Gallieni uxore; utriusque nummos profert Eckhel. D. N. V. T. 7. p. 418. et 421.

SĂLŌNĪTĀNUS, a, um, adject. idem ac Salonensis, et Saloninus. Inscript. apud Fabrett. p. 347. n. 10. L. Barbantejus Demetrius archigallus Salonitanus.

SALÖPYGIUM, ii, n. 2. motacilla: a odos, motus, et ʊ, nates: quemadmodum etiam dicta est csgonuis, a osio, moveo, et avy. Usus creditur Catullus ep. 50., et ita Calvum oratorem appellasse, hoc versu, Dii magni, salopygium disertum! Sic vero Calvus dictus sit, quia motacilla instar in dicendo subsiliret. Placuit hæc lectio Salmasio, qui pro se adducit, quod in veteribus Catulli, ac Seneca membranis salopugium legatur. Alii aliter legunt, ut dictum est in SALAPUTIUM.

SĂLOR, oris, m. 3. color sali, seu maris, qui medius fere est inter viridem, et cæruleum, et communis vitro et mari. Capell. 1. p. 8. Urna perlucentis vitri salore renidebat. V. SALUM §. 3.

SALPA, æ, f. 1. sarpa, caλn, genus piscis marini, litoralis, squamosi, solitarii, aureis lineis interstincti. Plin. 9. 18. 32. Circa Ebusum salpa, obscenus alibi, et qui nusquam percoqui possit, nisi ferula verberatus. Obscenum vocat fortasse, quia stercore vescitur. Ovid. Halieut. 122. merito vilissima salpa.

SALPĒSĀNUS, a, um, adject. ad Salpesam pertinens, Hispaniæ Bæticæ urbem in vicinia hodiernæ Facialcazar: ejus meminit Plin. 3. 1. 3., ubi pro Salpesa legitur Alpesa. Inscript. apud Fabrett. p. 105. n. 249. Ordo municipii Flavii Salpesani.

SALPICTA, sive Salpincta, sive Salpinctes, sive Salpista, æ, m. 1. trombetta, tubicen. Est a Græcis, quibus dicitur caλyx's, a σαλπίγγω, vel σαλπιστής, ο σαλπίζω, buccino, tuba cano. V. SALPINX. Vopisc. Carin. 19. Exhibuit et centum salpistas uno crepitu concinentes. Firmic. 8. Mathes. 21. Salpictas reddet, sed qui in bello confossi moriantur. Stewechius similiter interpretatur illud Arnobii 7. p. 239. Delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salpictarum sonitu, etc. V. SALAPITTA.

*SALPINAS, atis, adject. omn. gen. ad Salpinum pertinens Etrugiæ urbem, cujus tamen mentio nullibi exstat. Hinc Salpinates,

*SALPĪNUS, a, um, adject. idem ac Salapinus; urbs enim Sala pia etiam Salpis dicta est, ut ex ejus nummis apud Eckhel. D. N. V. T. 1. p. 143. constat. Frontin. de colon. p. 127. Goes. Salpis colonia litore terminatur. Sipontum ca lege et finitione est, qua et ager Salpinus.

SALPINX, ingis, f. 3. tromba, caλmys, eyyos, tuba, buccina. Vox Græca. Servius in centimetro, in exemplum Sotadici metri affert hunc versiculum, p. 1824. Putsch. Salpinx cane, tempus fugit: intendito laborem. Not. Tir. p. 173. Salpinx, salpinctes, hierosalpinctes.

SALPŪGA, æ, f. 1. genus formica venenatæ. Plin. 29. 4. 29. Est et formicarum genus venenatum, non fere in Italia: solipugas Cicero appellat, salpugas Bætica. Lucan. 9. 837. Quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras? Alii leg. solpuga, alii aliter. V. SOLI

PUGA.

SALSAMEN, inis, n. 3. idem quod salsamentum. Arnob. 7. p. 230. Carnem strebulam, et pulpamenta, salsamina denique, quæ sunt commixtio quadrinis copulata de frugibus.

SALSAMENTĀRIUS, a, um, adject. da salume, tapixnpos, ad salsamenta pertinens. Colum. 2. 10. a med. Vasa olearia, et salsamentaria. Plin. 18. 30. 73. Salsamentarii cadi. Id. 28. 9. 37. Salsamentaria testa. Inscript. apud Donat. 315. 10. Ti. Claudius Docimus negotians salsamentarius. 2. Salsamentarius absolute, qui salsamenta facit, aut vendit, pizzicagnolo, tapixeutris. Auct. ad Herenn. 4. 54. Ut si salsamentarii filio dicas: quiesce tu, cujus pater cubito se emungere solebat. Suet. Vit. Horatii. Horatius Flaccus, patre, ut creditum est, salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset: quoties ego vidi patrem tuum cubito emungentem? etc. Idem habet Macrob. 7. Saturn. 3.

SALSĀMENTUM, i, n. 2. pesce salato, salume, salsume, v cipsxos, piscis sale aut muria conditus cibi gratia, ad diuturnum usum. Quia enim obsonia Latinis fere pisces erant, ea si sallerentur, salsamenta dicta. Item ipsa muria. Ter. Adelph. 3. 3. 27. Salsamenta hæc fac macerentur pulcre. Cic. 2. Divin. 57. De vino, ant salsa mento putes loqui, quæ evanescunt vetustate. Varr. 3. R. R. 17. Hortensius salsamenta in eas piscinas empticia conjiciebat, cum mare turbaret, ut per tempestatem suis piscibus e macello cetariorum, uti e mari, obsonium præberet. Colum. 12. 53. in fin. Eaque caro (suilla) semper conservatur, et tanquam salsamentum in muria sua permanet. Id. 8. 17. a med. Salsamentorum purgamenta, quæ cetariorum officinis everruntur. Gell. 2. 24. circa med. Carnis aridæ et salsamenti certa pondera in singulos dies constituit. Plin. 32. 7. 26. Salsamentorum spinæ. et ibid. 9. 34. Salsamenta coracini. et ibid. 2. 9. Pisces ita salsos esse, ut possint salsamenta existimari, circa Cephaleniam, et Paron. Adde ibid. 5. 17. Et rursus ibid. 2. 9. Salsamenta reficere. h. e. iterum sale condire.

*SALSARE, is, n. 3. Acron ad Horat. 2. Set 9 86. Mazonomon genus lancis est, in qua portantur esca, veluti grande salsare. Hanc lancem Vet. Scholiast. Cruquii interpretatur magnum scutel

lam.

SALSARIUS, a, um, adject. ut negotians salsarius in Inscript. apud Grut. 647. 1. est salsamentorum negotiator. V. MALACITA

NUS.

SALSE, adverb. con sale, cum sale, aut salsitudine: et translate, con grazia, con acutezza, facetamente, oxontixos, xoμfos, urba ne, facete, cum dicti mordacitate. Cic. 2. Orat. 68. Valde hæc ri dentur, quæ quasi per dissimulationem non intelligendi, subabsurde salseque dicuntur. Quintil. 6. 3. Salse dicere in aliquem, et mox. Nihil ex iis, quæ dicuntur salsa, dicitur salsius. Rursus Cic. 2. Orat. 54. ad fin. Salsissime dicere aliquid.

SALSEDO, inis, f. 3. salsezza, salsedine, ahun, salsus sapor, salsitudo. Pallad. 11. 14. Ut aqua marina salsedine careat. SALSIFŎDINĂ. V. SALIFODINA §. 2.

SALSILAGO, inis, f. 3. idem ac salsugo, a salsus, apn. Plin, 18. 12. 32. Ciceris natura est gigni cum salsilagine. h. e. cum insita salsitudine. V. SALSUGO.

SALSIPOTENS, entis, adject. maris dominus, epithetum est Nepluni. Plaut. Trin. 4. 1. 1. Salsipotenti Jovis fratri gratias habeo. αλὸς κρατοῦντι.

*SALSITAS, atis, f. 3. salsitudo. Jul. Valer. res gest. Alex. M. (edente A. Maio) 3. 29. Hujus fluminis liquor ad potum hominis adversus, amaritudine nimia cum salsitate.

SALSITŪDO, inis, f. 3. humor saporem salis referens. Vitruv. 1. 4. ad fin. Bestia natando inconsueta salsitudine necantur. Plin. 20. 14. 54. Salsitudines corporis, si cum vino tradatur, minirit. 'SALSIUSCULUS, a, um, adject. diminut, salsi, salsetto, aliquan.

« НазадПродовжити »