Зображення сторінки
PDF
ePub

SAGINA

3.

SAGINĂ, æ, f. 1. cibo da ingrassare, oireia, citsuois, cibus, quo quis pinguis efficitur: est a gaynon, quæ vox a catto, impleo, cujus aor. 2. cayo», Colum. 8. 14. sub fin. Facilis est anserum sagina. nam præter polentam, et pollinem ter die, nihil sane aliud dari neeesse est. Adde Varr. 3. R. R. 10. Id. ibid. 17, a med. Everriculo in litus educere vivam saginam. h. e. pisciculos minutos majoribus piscina inclusis in cibum præbendos. Plin. g. 56. 82. Cochlearum saginam commentus est sapa et farre, aliisque generibus, ut cochleæ quoque altiles ganeam implerent. 2. Metonymice est ipsa pinguedo ex copia cibi, grassezza. Id, 10. 50. 71. Gallinæ ad saginam non omnes eliguntur, nec nisi in cervice pingui cute. Colum. 6. 27. Ut adinissarius sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Justin. 21. 2. In segnitiam lapsus, saginam corporis ex nimia luxuria contraxit. Id. 38. 8. a med. Erat sagina ventris non homini, sed bellua similis. Auson. Ephemer. 1. 5. tibi causa somni Multa quod potas, nimiaque tendis Mole saginam. h. e. pinguem aqualiculum. Item ipsum animal sagina pinguefactum. Plaut. Most. 1. 1. 61. Bibite, pergræcamini, este, effercite vos, saginam cædite. 4. Item locus, in quo animalia saginantur. Id. ibid. 1. 3. 78. Dies noctesque estur, bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. sagina hic potest esse etiam saginatio, aut helluatio. Id. Trin. 3. 2. 96. Aut aliquem ad regem in saginam berus se conjecit meus. in saginam potest significare etiam, ut fiat miles, aut gladiator. nam gladiatores largo cibo alebantur, ut infra §. 6. dicetur. Et hoc verius est. 5. Per synecdochen ponitur pro quovis cibo. Cic. Flacc. 7. ad fin. Nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates, qui multitudinem illam non auctoritate, sed sagina tenebat, se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. Juvenal. 4. 67. propera stomachum laxare saginis. Nemesian. Cyneg. 166. tunc consuetam minuisse saginam Profuerit, tenuesque magis retinere cibatus. Veget. 2. Velerin. 45. Postea firmioribus cibis ad saginam pristinam revocandus. Justin. 44. 4. a med. Tanta pabuli lætitia est, ut nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur. Plin. 9. 6. 5. Orca, dum saginam persequitur, in litus fluctibus propulsa, etc. Suet. Cal. 27. Cum ad saginam ferarum muneri præparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotavit. 6. Gladiatoria sagina, cibi valentiores, quibus gladiatores alebantur. Tacit. 2. Hist. 88. Singulis ibi militibus Vitellius paratos cibos, ut gladiatoriam saginam, dividebat. Propert. 4. 8. 25. Qui dabit immunda venalia fata saginæ. Simile quippiam habet Senec. ep. 15. sub init. ¶ 7. Metaphorice. Quintil. 10. 5. a med. Forensibus certaminibus exercitatos, et quasi militantes, reficit ac reparat hæc velut sagina dicendi. h. e. jucunda ubertas et copia.

SĂGĪNĀRIUM, ii, n. 2. osteotrpiov, locus in quo animalia saginantur. Varr. 3. R. R. 10. sub fin. de anserib. Ad saginandum eligunt pullos quatuor sexve menses qui sunt nati: eos includunt in saginario, ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant cibum.

SĂGINATIO, onis, f. 3. ingrassamento, citevoig, actus saginandi. Plin. 8. 51. 77. de suib. Pinguescunt LX. diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. Tertull. Pall. 4. Lutea unctio, et pulverea volutatio, et arida saginatio. h. e. sagina ex cibis assis.

*SĂGINATOR, oris, m. 3. ingrassatore di se stesso, qui sagina pinguefactus est. Tertull. Jejun. 17. extr. Saginator Christianus ursis et leonibus forte, quam Deo, erit necessarius. Alii leg. sagi

natior.

SĂGĪNĀTUS, a, um, particip. a sagino: ingrassato, σιτευτός, apvds, pinguefactus. Varr. 2. R. R. 1. a med. Boves ad sacrificia publica saginati. Liv. 36. 17. Velut saginatus nuptialibus cœnis. Propert. 4. 1. 23. Parva saginati lustrabant compita porci. Plin. 8. 36. 54. Ursi somno saginati. Hieronym. ep. 21. n. 12. Saginatior quædam hostia. 2. Translate. Plin. 19. 4. 19. n. 2. Caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. h. e. altili asparago. Colum. 2. 1. a med. Terra multorum annorum frondibus et herbis velut saginata largioribus pabulis. concimata. et Tacit. 4. Hist. 42. circa med. Ex funere reipublicæ raptis consularibus spoliis, septuagies sestertio saginatus. arricchito. 3. Comp. Saginatior §. 1.

SĂGINO, as, avi, atum, a. 1. ingrassare, hapiveuw, citevo), sagina alo, pinguefacio, farcio. Varr. 3. R. R. 7. a med. Qui solent saginare pullos columbinos, quo pluris vendant, secludunt eos, cum jam pluma sunt tecti, deinde manducato candido farciunt pane. Colum. 6. 27. a med. Equus roborandus est largo cibo, et hordeo ervoque saginandus. Plin. 13. 4. 9. Sues ex palmulis saginantur. Id. 16. 6. 7. Fagi glans glires saginat. 2. Pro pascere, alere, satia

re.

Id. 9. 35. 58. Cum exquisitis quotidie Antonius saginaretur epulis. Id. 33. 10. 47. Ptolemæum mille convivas, totidem aureis potoris, mutantem vasa cum ferculis saginasse. Quintil. 12. 6. a med. Catuli ferarum molliore præda saginantur. 3. Translate. Cic.

SAGITTA

15 Sext. 36. Qui ab illo pestifera ac perdito cive jampridem reipubli cæ sanguine saginantur. 4. Particip. Soginandus §. 1.

SÃGIO, is, a. 4. sentire, presentire, pevnλatów. Cic. 1. Divin. 31. Sagire, sentire acute est: ex quo saga anus, quia multa scire volunt: et sagaces dicti canes. Is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur proosagire, id est futura ante sentire. Hæc Cicero. SAGITTA, æ, f. 1. freccia, strale, quadrello, bolzone, saetta, τόξευμα, βέλος, ἱὸς, οϊστός, jaculum, quod arcu emittitur, ex cala mo vel ligno leviore, cui ferreum acutum spiculum, sæpe hamatum, præfigitur: et a posteriori parte pennæ, aut quippiam simile infigi tur, ut recta provolet. Plin. 7. 56, 57. Arcum et sagittam invenit Scythes Jovis filius: alii sagittas Persen Persei filium invenisse di cunt. Id. 11. 53. 115. Scythæ sagittas tingunt viperina sanie, et humano sanguine. irremediabile id scelus mortem illico affert levi tactu. Id. 16. 36. 63. Nullus sagittis aptior calamus, quam in Rheno Bononiensi amne, cui et plurima inest medulla, pondusque volucre, et contra flatus quoque pervicax libra. Tacit. Germ. 46. Sola in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. (De Fennis loquitur.) Virg. 10. Æn. 131. nervo aptare sagittas. Ovid. 8. Met. 380. celerem Tegeta sagittam Imposuit nervo, sinuatoque expulit arcu. et 11. ibid. 324. curvavit cornu, nervoque sagittam Impulit, et meritam trajecit arundine linguam. Horat. 1. Od. 29. 9. Sagittas arcu tendere. Ovid. 16. Heroid. 362. Figitur in jusso nostra sagitta loco. Cic. 6. Verr. 34. de Diana. Sagittæ pendebant ab humero sinistra manu retinebat arcum. Id. 4. Acad. 28. Sagittis aliquem configere. Justin. 7. 6. sub fin. In prætereuntem de muris sagitta jacta dextrum oculum regis effodit. Id. 12. g. sub fin. Sagitta sub mamma trajectus. Senec. Herc. Et. 1469. Sagittis ictus vitam exspuit. Val. Flacc. 6. 698. Sagittas spargere. Virg. 9. En. 59o. celeres intendere. et 11. ibid. 590. et 858. pharetra depromere. et 12. ibid. 858. nervo per nubem impellere. Tibull. 4. 1. 90. jacere. Claudian. IV. cons. Honor. 529. arte dirigere. Virg. 4. En. 69. conjicere. Id. 9. ibid. 632. Effugit horrendum stridens adducta sagitta. Ovid. 3. Trist. 10. 63. Pars cadit kamatis misere confixa sagittis. Nam volucri ferro tinctile virus inest. 2. Jungitur sæpe cum jaculo, ut apud Virg. 10. En. 248. Ocior et jaculo, et ventos æquante sagitta. et 9. ibid. 572. Hic jaculo bonus, bic longe fallente sagitta. Adde 10. ibid. 754., 5. ibid. 68. et g. ibid. 178., Cie. 1. Tusc. 42. sub fin. et Lucan. 6. 212. Differunt autem, quia jaculum latius patet, et de iis etiam missilibus dicitur, quæ manu jaciuntur. 3. Sæpe sagittæ Cupidini tribuuntur a poetis: quia, ut ait Serv. ad 1. En. 667., amorem et libidinem sequitur punctura poenitentiæ: vel quia, ut ipse, incertæ velocesque sunt. Ovid. Remed. am, 157. Vince Cupidineas pariter, Parthasque sagittas. Horat. 2. Od. 8. 15. ferus et Cupido Semper ardentes acuens sagittas Cote cruenta. Lucret. 4. 1272. Sagittæ Veneris. Stat. 3. Silv. 5. 3. Non metuo ne læsa fides, aut pectore in isto Alter amor. nullis in te datur iro sagittis. 4. De scalpello, quo venæ aperiuntur detrahendo sanguini, lancetta. Veget. 1. Veterin. 25. a med. Hæ venæ sagitta percutiantur. et ibid. 43. Sagittam injicies, ut non solum cutem, verum etiam peritoneum ipsum aperias. 5. Sagitta apud rusticos est summa et tenuior malleoli pars. Colum. 3. 17. Sagittam rustici vocant uovissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit: sive quia cacumine attenuatæ prædicti teli speciem gerit. et ibid. 10. sub fin. Si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, etc. Plin. sic appellat malleolum, cum intortus fuerit. Ejus verba sunt 17. 21. 35. n. 3. Sagittæ vocantur, cum intorti panguntur: iidem cum recisi nec intorti, trigemmes.et mox. Quidam seri vetant nisi eos, qui floruerint, surculos. Sagittas serere minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur, quod intortum fuerit. Colum. intorquendi malleoli rationem improbat 3. 18. 6. Est etiam herba in genere ulvarum, quam recentiores sagittalem vocant, et linguam serpentis, Græci pistanam. Plin. 21. 17. 68. ¶ 7. In fabulis est signum cæleste spiculum habens ad pedes Equi, alteram partem ad humeros Ophiuchi. Occidit ortu Virginis, oritur cum Scorpione. Habet omnino stellas quatuor, unam in principio materiæ, alteram in medio, duas reliquas in eo loco, quo ferrum solet affigi. Hac ferunt Herculem occidisse aquilam, seu vulturem, qui Promethei jecur rodebat. Alii tradunt, ea Cyclopas interfecisse, qui fulmen Jovi fecerant, quo Esculapius ictus est. Hæc ex Hygin. 2. Astron. 15. et 3. ibid. 14. Hinc Plin. 19. 31. 74. Assyriæ quinto Cal. Sept. et Sagitta occidit, et Etesia desinunt. Id. 17. 18.30. n. 4. Laurum seri ab occasu Aquilæ ad occasum Sagittæ. Colum. 11. 2. VIII. cal. Martii Sagitta crepusculó incipit oriri. ¶ 8. Sagittæ Herculis felle Hydræ imbutæ, et ab eo in Eta Philoctete commendatæ, fatum Troja fuere. Responsum enim fuerat, Trojam sine his nunquam expugnatum iri. His ergo a Philocteta acceptis

16

SAGITTARIUS occisus est Paris, et Troja eversa. Serv. ad 3. En. 40s., Ovid. 3. Met. 334.9. Est etiam cognomen R., quatenus surculi partem in plantis significat. V. supra §. 5. Inscript. apud Labus. Ara di Haimb. p. 61. Q. Largennius Q. F. Fab. Sagitta. V. ibid. alia plura hujus cognominis exempla,

SAGITTARIUS, a, um, adject. da saetta, saettevole, Toĝixos, ad sagittas pertinens. Plin. 16. 36.66. Sagittarius calamus. h. e. aptus ad sagittas faciendas. Dict. Cret. 4.19. Sagittarium certamen. ¶ 2. Sagittarius, ii, sagittarum faber, saettiere, Beλomorós. Aurel. Arcad. Dig. 50. 6. 6. Sagittarii, ærarii, bractearii. 3. Item miles sagittis pugnans, arciere, saettatore, togoτns. Cæs. multis in loc., Sallust. Jug. 5., Cic. 15. Fam. 4., Plin. 6. 23. 26. et Curt. sæpe. Erant hi in militia tum pedites, fanti armati alla leggiera: tum equites, cavalleggieri: utrique levis armaturæ. Tacit. 2. Ann. 16. Auxiliares Galli in fronte, post quos pedites sagittarii; exin legiones,et levis armatura cum equite sagittario. Inscript. apud Fabrett. p. 29. n. 129. Cn. Munatius M. F. Pal. Aurelius Bassus Præf. Coh. III. sagittariorum. Alia apud Murat. 954. 4. T. Flayius Expeditus doctor sagittariorum. Hinc fabrica Concordiensis sagittaria, de qua vide in FABRICA §. 2. 4. Sagittarius a Cic. Arat. 181. et Auson. Ecl. de Signis cœlestib. 8. et alibi dictus Arcitenens, est unum e duodecim Signis Zodiaci inter Scorpionem et Capricornum, stellis quindecim constans secundum Hyginum. Dicitur esse Croton, seu Crotus, Panis et Euphemes Musarum nutricis filius, qui una cum Musis educatus, et præstans poeta evasit, et venandi, equitandique peritus: ob quæ merita in cælum Musarum precibus translatus est. Pingitur Centauri forma propter equorum studium: cauda satyri ad indicandam ejus cum Musis familiaritatem: quæ non minus eo sunt delectatæ, quam Liber satyris: arcumque tenens sagittantis habitu, propter venationem. Alii censent esse Chironem: ut Senec. Thyest. 861., sed hic est potius sidus Centauri, in Australi parte siti. V. CENTAURUS §. 3. Hygin, fab. 124., 2. Astron. 27. et 3. ibid. 26. Hinc Plin. 30. 11. 29. Cum sol Sagittarium transit.

SĂGITTATUS, a, um, particip. a sagitto: saettato, iorumns, sagitta ictus. Coel. Aurel. 2. Tard. 12. a med. In bello quendam sagittatum, penetrato pulmone, convaluisse. 2. Translate. Plaut. Trin. 2. 1. 16. Saviis sagittatis percussus. h.e. instar sagittæ animum ferientibus: et respicit ad sagittas Cupidinis. V. SAGITTA §. 3.

SĂGITTIFER, ra, rum, adject. diotopopos, sagittas ferens. Ovid. 1. Met. 468. (et Stat. 1. Achill. 416.) Eque sagittifera prompsit duo tela pharetra. Sagittifera pecus apud Claudian. de hystrice 48. est hystrix, spinis, tanquam sagittis, armata. 2. Item sagittandi peritus. Virg. 8. Æn. 725. Sagittiferi Geloni. Catull. 11. 6. Parthi. 3. Sagittarius, signum cæleste. Manil. 2. 266. Estas a Geminis, Autumnus Virgine surgit, Bruma sagittifero, Ver Piscibus incipit esse. Adde ibid. 500. et 560.

SAGITTIGER, ra, rum, adject. sagittifer. Avien. Arat. 482. Ora Sagittigeri. h. e. Sagittarii, sideris.

SĂGITTIPŎTENS, entis, adject. ẞshoxpatop, sagittarius. Cic. Arat. 73. Mense, sagittipotens solis cum sustinet orbem.

SAGITTO, as, a. 1. saettare, tožeuw, sagittas ex arcu emitto, sagittas jaculor. Justin. 41. 2. Hos equitare, et sagittare magna industria docent. Curt. 7. 5. extr. Sagittandi celebris usus. Solin. 19. med. Cervi obvios se præbent sagittantibus.

a

SAGITTŬLĂ, æ, f. 1. saetluzza, parva sagitta. Apul. 19. Met. Illos puellos diceres tu Cupidines. nam et pinnulis, et sagittulis, et habitu cetero formæ præclare congruebant. V. PINNULA §. 3.

SAGMA, ătis, n. 3. et æ, f. 1. basto, soma, caypa, clitellæ, quibus onera a jumentis portanda imponuntur. Græca vox a catto, onero, onus impono. Veget. 2. Veterin. 59. Exceptis his, qui deputati sunt Circo, reliquum mulorum, equorum, asinorumque genus sub sellis, aut sagmis solo tergo præstat officium. Isid. 20. Orig. 16, femininum facit, Græci neutrum, ut et Vulg. interpres Levit. 15. 9. V. SCHEMA §. 1.

SAGMAKIUS, a, um, adject. da basto, somajo, cayμapos, ad sagma pertinens, clitellarius. Lamprid. Elagab. 4. a med. Senatusconsulta ridicula de legibus matronalibus, quæ pilento, quæ equo sagmario, quæ asino veheretur, quæ cárpento mulari, etc. Alii leg. quæ equo, quæ sagmario. Aurelian. Imp. in ep. apud Vopisc. Aurelian. 7. Miles equum sagmarium suum defricet. Alii leg. equum, et sagmarium: equus enim est militem portans, sagmarius (sive cquus, sive mulus, sive asinus) ejus sarcinas.

SAGMEN, inis, n. 3. verbena, seu herba pura: sed usus vocis fuit apud Latinos in sacris tantummodo, et in legationibus. Martian. Dig. 1. 8. 8. Sanctum dictum est a sagminibus. Sunt enim sagmina quædam herbæ, quas legati populi R. ferre solebant, ne quis eos violaret: sicut legati Græcorum ea, quæ vocantur xnpuxero,

SAGUM

ferunt. Similiter sanctum a sagmine ducit Festus, cujus verba sunt: Sagmina vocantur verbena, id est herbæ puræ, quia ex loco sancio arcebantur (forte arcessebantur) a consule, prætoreve, legatis proficiscentibus ad foedus faciendum, bellumque indicendum: vel ab sanciendo, id est confirmando. Nævius: Jus sacratum Jovis jurandum sagmine. Plin. 22. 2. 3. Auctores imperii R. immensum quiddam et hinc (h. e, ex herbis) sumpsere, quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere, et in sacris, legationibusque verbenæ. Certe utroque nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra evulsum: ac semper e legatis, cum ad hostes, elarigatumque mitterentur, id est res raptas clare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur. Quod ait in remediis publicis, intellige in expiationibus, et lustrationibus. Liv. 1. 24. Fetialis regem Tullum ita rogavit: Jubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? Jubente rege, sagmina, inquit, te, rex, posco. rex ait, pura tollito.

SAGOCHLAMYS, ÿdis, f. 3. cayoyapus, genus vestis militaris, et sagi et chlamydis formam referens. sagum enim erat Romana vestis, chlamys Græcorum: utraque suam formam habebat: quæ mixtæ in eadem veste sagochlamydem faciebant. Hujusmodi fuere palliolatæ tunicae. Quid vero a sago distaret chlamys, haud facile dictu est. Valerian. Imp. in ep. apud Trebell. Claud. 14. Huic dabis sagochlamydes aureas duas, fibulas argenteas inauratas duas. V. Salmas. ibid.

SAGRĂ, æ, f. 1.Zaypa, fluvius Magnæ Græciæ, limes olim inter Crotoniatas et Locrenses: celebris proelio insigni, quo Crotoniatarum centum viginti millia a quindecim admodum millibus Locrensium fusa et fugata fuerunt. Ejus victoriæ fama eodem ipso die quo parta est, in multis Græciæ, ac Peloponnesi urbibus certo nunciata est. Hinc ortum proverbium Græcorum, qui quæ affirmant, certiora esse dicunt, quam illa, quæ apud Sagram. Cie. 2. Nat. D. 2. et 3. ibid. 5. et Justin. 20. 3.

SĂGŬLĀTUS, a, um, particip. ab inusit. sagulo: vestito di sajo, sagulo indutus, sagatus. Suet. Vitell. 11. Urbem introiit paludatus, ferroque succinctus, sagulatis comitibus, ac detectis commilitonum

armis.

SAGULUM, i, n. 2. sajo, sajone, ζειρά, χλαμύς, ἐπιθωρακίδιον, diminut. sagi, et idem fere significans, gregariorum militum proprium. Cic. Pis. 23. a med. Togulæ lictoribus ad portam præsto fuerunt: quibus illi acceptis, sagula rejecerunt, et catervam imperatori suo novam præbuerunt. Virg. 8. En. 660. de Gallis Capitolium obsidentib. Virgatis lucent sagulis. Liv. 7. 34. extr. de P. Decio trib. mil. Sagulo gregali amictus, centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne, ducem circumire, hostes notarent.

2. De sago imperatorio. Sil. 4. 518. humeroque refulget Sanguinei patrium saguli decus. Id. 17. 527. atque humeris imponit honorem Fulgentis saguli. Liv. 30. 17. ad fin. Munera regi decreverunt sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis, etc. Id. 27. 19. extr. Puero tunicam lato clavo, cum Hispano sagulo et aurea fibula, donat. 3. Sagulis pro velis instructas lintres memorat Tacit. 5. Hist. 23. V. SAGUM §. 3.

SĂGUM, i, n. et Sagus, i, m. 2. sajo, sajone, cάyos, vestimentum militare, apertum, et fibula connexum, villosum, longius tunica, ex crassiore lana confectum, quod reliquis vestibus superinduitur. Cæs. 1. B. C. 75. sub fin. Repentino periculo exterriti sinistras sagis involvunt, gladiosque distringunt. 2. Quod militare fuerit, ostendunt et illa, saga sumere, ad saga ire, in sagis esse. Erat enim belli index, ut toga pacis: et non solum milites, sed ctiam pos pulus in urbe, exceptis consularibus, (ut colligitur ex Cicer. fragm. apud Non. 14. 10. et 8. Phil. 11.) saga sumere solebant, majore aliquo tumultu exorto. Cic. 5. Phil. 12. Tumultum decerni, justi tium edici, saga sumi dico oportere. Id. 8. ibid. 11. Quamquam hoc honore (consulatus) usi togati esse solent, cum est in sagis civitas; statui tamen a vobis ceterisque civibus, in tanta perturbatio ne reipubl. non differre vestitu. Id. 14. ibid. 1. Propter cujus periculum ad saga issemus, propter ejusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum, censerem. Adde Epit. Liv. 72. et 73. et Vellej. 2. 16. Quibus omnibus locis de tumultu Italico sermo est. 3. Apertum fuisse, illud probat, quod eo expanso homines per ludibrium in sublime jactabant: cujus generis ludibrii mentio est in Gloss. Philox. Sagatio, naλuos: quodque Galli nunc berne, Itali berta dicunt, hinc propterea factum nostratium dar la berta et berteggiare. Suet. Oth. 2. Ferebatur vagari noctibus solitus, atque invalidum quemque obviorum, ac potulentum corripere, ac distento sago in sublime jactare. Martial 1.4. Ibis ab excusso missus in astra sago. Ulp. Coll. Mosaic. et Rom.leg. tit. 1. §. 11. Cognovi, quod Clodius Lupi filius in convivio, dum sago jactatur, culpa Marii Euaristi ita male acceptus fuerit, ut post diem quintam moreretur. Tacit, vero 5. Hist.

SAGUNTINUS

23. memorat, lintres sagulis versicoloribus pro velis instructas. ¶4. De fibula. Farro apud Non. 3. 201. et 14. 10. Cum neque aptam mollis humeris fibulam sagus ferret. Tacit. Germ. 17. Tegumen omnibus sagum, fibula, aut, si desit, spina consertum. Adde Liv. 30. 17. ad fin. 5. Non omnia saga fibulam habuisse, ostendit Claud. Imp. in ep. apud Trebell. in XXX. Tyrann. 10. Duo saga ad me velim mittas, sed fibulatoria, cum ipse miserim de nostris. 6. De crassiore lana, et villo Martial. 6. 11. Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit. Vis, te purpureum, Marce, sagatus amem? Id. 14. 159., cujus lemma Tomentum Lingonicum. Vellera Lingonicis accipe rasa sagis. 7. Gallicum, et Hispanicum sagum inter se, et a Romano diversa fuisse, multis probat Ferrar. de re vestiar. et ex illo Taciti 2. Hist. 20. Ornatum Cæcinæ municipia Italiæ, et colonice in superbiam trahebant, quod versicolore sagulo, bracas, barbarum tegmen, indutus togatos alloqueretur. h. e. Gallico sagulo, quod virgatum Virgilio 8. Æn. 660.; si enim Romana forma fuisset, non offendisset. 8. Etiam duces exercitus saga habebant, et tribuni militum, et centuriones: sed ex nobiliore materia. Exempla habes în SAGULUM §. 2., et confirmat Sallust. fragm. apud Non. 14. 10. 19. Fuit etiam agrestium vestis, et pauperiorum. Colum. 1. 8. in cultu familiæ rusticæ saga ponit. V. SAGATUS §. 2. Ulp. quoque Dig. 34. 2. 24. in fin. inter ea, quæ ad familiam vestiendam parata sunt. 10. Etiam lana ipsa, ex qua saga texuntur, sagum dici tur. Varr. 4. L. L. 35. Posteaquam transierunt ad culcitas, quod in ea sagum, aut tomentum, aliudve quid calcabant, ab inculcando culcita dicta. 11. Et ipse pannus ita dici videtur, ex quo sagum fit. Veget. 4. Milit. 6. Saga, ciliciaque tenduntur, quæ impetum excipiunt sagittarum. Veget. alter i. Veterin. 42. circa med. Jumentum loco calido statues, ac sagis cooperies diligenter. Adde 2. ibid. 59. 12. Masculino genere præter Varron. supra allatum usurpavit Enn. apud Non. 3. 201. tergum igitur sagu' pinguis opertat. et Afran. apud Charis. 1. p. 81. Putsch. Quod quadrati sunt sagi. et Cic. ipse 3. Verr. 38. Cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, sagos imperaret. Plerique omnes leg. saccos. 13. Etiam saga, œ f. 1. Unde sagas cærulas ex Enn. affert Charis. loc. cit.

[ocr errors]

SAGUNTĪNUS, a, um, adject. ad Saguntum pertinens. Sil. 1. 271. Prima Saguntinas turbarunt classica portas. Cato R., R. 8. et Plin. 15. 18. 19. Saguntinæ ficus. Martial. 14. 108. Quæ non sollicitus teneat, servetque minister, Sume Saguntino pocula ficta luto. Sic Id. 8. 6. Ficta Saguntino cymbia malo luto. et Juvenal. 5. 29. Pugna Saguntina fervet commissa lagena. Flor. 2. 6. Destinatum Romanis fulmen Saguntino igne conflavit. h. e. quo Saguntum incensum est. Liv. 21. 19. ad fin. Saguntina clades. Auson. epist. 22. 42. fames. V. vocem sequent. §. 1. 2. Saguntini, orum, Sagunti cives. Petron. Satyr. 141., Liv. 21. sæpe, etc. Saguntium pro Saguntinorum dixisse Sallustium, testis est Charis. 1. p. 115. Putsch.

SAGUNTOS, et Saguntus, i, f. et Saguntum, i, n. 2. ZdyovvTov, urbs Hispaniæ opulentissima ultra Iberum, passus mille ferme a mari, condita ab Hercule, cum a cæde Geryonis rediens, mortuum ibi quendam Zacynthum, qui comes illi in ea expeditione fuerat, sepelisset: unde ejus muri Herculei dicuntur a Silio 1. 273. Ejus cives oriundi ab Zacyntho, adjectis postea ab Ardea colonis, in magnas brevi creverant opes, societate etiam cum Romanis inita: sed ab Annibale obsessi, et novem mensium fessi fame (qua humanis corporibus vesci coacti sunt), machinis, ferro, tandem ne se dederent, versa in rabiem fide, immani rogo in foro excitato, se suosque cum omnibus opibus ferro et igni corruperunt. Liv. 21. 7. 8. 9. 12. etc., Flor. 2. 6., Sil. 1. a v. 27. et 2. a v. 457., Petron. Satyr. 141., Plin. 16. 40. 79, Stat. 4. Šilv. 6. a v. 82. et Val. Max. 6. 6. n. 1. extern. 2. Fictilia Saguntina laudantur, post Samia, a Plin. 35. 12. 46., quamquam viliora fuisse, significat Martial. 4. 46. et 8. 6. etc. V. SAGUNTINUS §. 1. 3. Neutro genere. Liv. 7. 18. Sagantum oppugnatum. Lucan. 3. 350. obsessum. Feminino. Stat. loc. cit. immeritæque domus ac templa Sagunti. Sil. 3. 178. Quod tanto cecidit molimine Graja Saguntos. Liv. 21. 19. Saguntus excisa. Mela 2. 6. illa fide, et ærumnis inclyta. Aurel. Vict. Vir. illustr. 42. et Eumen. Grat. act. ad Constantin. 3. fœderata. Auson. Edyll. 15. 50. deleta. 4. Verum nomen est Záxuvos, Zacynthus, ut Priscian. monet i. p. 561. Putsch., a quo mutatis litteris factum Saguntum: unde quidam Sagunthum scripsere. V. CATAMITUS §. 1.

SAGUS, a, um, adject. presago, qui acute sentit, præsagus. V. SAGIO. Stat. 8. Theb. 204. Ipse nihil certum sagis clangoribus ther Præcinet. Id. 1. Achill. 519. Nunc sagas affatur aves, nunc dira sororum Licia. Adde Prudent. Apotheos. 366. ¶ 2. Item magicus, veneficus. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. 170, 1. Eripuit me Tom. IV.

[blocks in formation]

SĀGUS, i, m. V. SAGUM §. 12.

*SAJO, onis, m. 3. Cadentis Latinitatis tempore ita appellati sunt ministri judicum, et magistratuum, ex lictorum et exactorum genere, a sajo vel sago, veste eorum propria, quam Itali nunc sajo et sajotto vocant. V. Ducang. Glossar. med. et inf. Latinit. in V. Sajones. Cassiod. 4. Variar. 47. Nullum sajonum discursus facere patiaris, sed ad causam, quam directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere, vel redire. Id. 12. ibid. 3. universis sajonibus, qui sunt cancellariis deputati, sub nomine præfecti prætorio, quid iisdem in munerum suorum exercitatione peragendum sit, præcipit. *SAĪTES, æ, m. 1. Zattng, ad Saim pertinens, Egypti inferioris urbem, quæ nunc quoque Sais dicitur, cujus Plin. 5. 10. 11. meminit. Id. ibid. 9. 9. Saites nomos. 2. Saite, arum, sunt incolæ illius urbis. Čic. 3. Nat. D. 23. Minerva secunda orta Nilo, quam Ægyptii Saitæ colunt.

*SAITICUS, a, um, adject. ad Saim pertinens Ægypti inferioris urbem, de qua vide in voce præced. Plin. 13. 12. 23. Saitica charta, ab oppido, ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis.

SAL, salis, m. et n. 3. in sing. num., at in plur. mascul. tantum, sale, ans, años, mixtum quiddam ex aqua marina et terra, quo in cibis condiendis et a putredine servandis utimur: a Græca voce allata per metathesin. Sallust. fragm. apud Charis. 1. p. 82. Putsch. et apud Priscian. 5. p. 644. Neque salem, neque alia irritamenta gulæ quærebant. Varr. apud Charis. ibid. Nunc vides, in conviviis poni et sal, et mel. Id. 1. R. R. 7. a med. Ubi salem nec fossicium nec maritimum haberent, sed ex quibusdam lignis combustis, carbonibus salsis pro eo uterentur. Colum. 6. 17. Sive album in oculo bʊvis est, montanus sal, Hispanus, vel Ammoniacus, vel etiam Cappadocus minute tritus, et immixtus melli vitium extenuat. Cato apud Priscian. 5. p. 659. Ex sale, qui apud Carthaginienses fit. Id. R. R. 88. Sal populare. sal comune. Colum. 12. 53. ad fin. In seriam substernitur sal coctum, sed modice infractum. Cic. 2. Nat. D. 64. Sus quid habet, præter escam? cui quidem, ne putresceret, animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus. Plaut. Merc. 1. 2. 92. Salem in aquam indere. Plin. 15. 6. 6. Sale aliquid aspergere. Virg. 3. G. 403. parco caseum contingere. 2. In plur. num. Varr. 2. R. R. 11. Quin aspergi solent sales: melior fossilis, quam marinus. Colum. 7. 4. sub fin. Cælestis aqua sub dio salibus durata. Pallad. 6. g. Vitia casei sunt, si sales nimios accipiat, etc. Id. 12. 19. Si sordet oleum, frictos et adhuc calentes sales injici jubent. Adde Fabian. apud Charis. 1. p. 82. Putsch. Sal aut facticius est. aut nativus: hic aut marinus, aut fossilis. Plin. 31. 7. 39. Sal omnis aut fit, aut gignitur: utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto humore, aut siccato. Siccatur in lacu Tarentino æstivis soli bus, totumque stagnum in salem abit. Omnis talis sal minutus, atque non gleba est. et mox. Aliud genus ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus ac scopulis. Hic omnis rore densatur. et paulo post. Sunt et montes nativi salis, ut in Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo cæditur renascens. Effoditur et e terra in Cappadocia. (V. CAPPADOCUS §. 2.) Item per Africa sitientia usque ad Ammonis oraculum. (V. AMMONIACUS §. 1.) et ibid. a med. Facticii varia genera: vulgaris, plurimusque in sali nis, mari affuso, non sine aquæ dulcis riguis, sed imbre maxima juvante, ac super omnia sole multo, non aliter inarescens. Galliæ, Germaniæque ardentibus lignis aquam salsam infundunt, etc. (V. loc. Varron, supra §. 1. allatum ex 1. R. R. 7.) Hæc Plin. qui ibid. 40. pergit docere, quomodo, et a quibus fiat ex cinere quercus, ex arundine et junco, ex muria salsamentorum, etc. variosque ejus colores refert, atque utilitates in medicina. 3. Varro, inquit Id. ibid. 41. sub fin., etiam pulmentarii vice sale usos veteres, auctor est: et salem cum pane esitasse eos, proverbio apparet. Horat. 2. Sat. 2. 17. cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. h. e. tenuis et simplex cibus, qualis veterum fuit, sine ullis ferculorum deliciis. Quod proverb. Plin. tangit, videtur esse illud Cic. Amic. 19. Verum illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiæ munus expletum sit. h. e. diu multumque amicos eodem victu et consuetudine uti oportere. 4. Hue pertine➜ salem delingere, cibo et victu uti. Plaut. Pers. 3. 3. 25. Nisi me hæc (lingua) defendet, nunquam delinget salem. Id. Curc. 4.4.6. Hic hodie apud me nunquam delinges salem. h. e. cœnabis: et simul respicitur ad tenuem victum priscorum. Sic Pers. 5. 138. regustatum digito terebrare salinum Contentus perages, si vivere cum Jove tendis. akiav tрunav.¶5. Hinc olim honoribus militaribus interponebatur, salariis inde dictis, magna apud antiquos auctoritate, sicut apparet ex nomine Salaris viæ, quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat. Ancus Marcius rex salis modios sex

3

18

SALACACCABIA mille in congiarium dedit populo, et salinas primus instituit. Plin. cit. 31. 7.41.6. A similitudine dicitur de vitio gemmarum, aut crystalli, cum parva veluti salis grana nitorem corrumpunt. Id. 37. 8. 37. de iaspidib. Vitium est et brevis in iis nitor, et longe splendens, et sal. et ibid. 6. 22. Vitia opali, si sal interveniat, aut scabritia, aut puncta oculis occursantia. et ibid. 2. 8. In murrhinis translucere quidquam, aut pallere, vitium est: item sales (h. e. parti cristalline), verrucæque (h. e. quasi piccole mammelle) non eminentes. et ibid. 10. Infestantur crystalla scabro ferrumine, maculosa nube, item sale appellato. 7. Magna in sacris ejus auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa. Plin. 31. 7. 41. extr. Hinc Ovid. 1. Fast. 337. Ante, Deos homini quod conciliare valeret, Far erat, et puri lucida mica salis. 8. Metonymice est mare, il mare. Virg. 10. En. 214. campos salis are secabant. et 1. ibid. 177. Et sale tabentes artus in litore ponunt. et 5. ibid. 848. salis placidi vultum, fluctusque quietos. et 866. rauca assiduo longe sale saxa sonabant. Id. 6. ibid. 697. Stant sale Tyrrheno classes. et 3. ibid. 385. salis Ausonii æquor. Ovid. 1. Pont. 1. 70. Equorei scopulos ut cavat unda salis. Val. Flace. 4. 721. flumineo sic agmine frangit amari Vim salis. h. e. fluminum influxu maris salsitudinem minuit. Sic Lucan. 10. 257. Æquoreosque sales longo mitescere tractu. 9. Metaphorice est dictum, lepos, urbanitas, facetiæ, jocus, propter acrem sensum, et quia est veluti condimentum sermonis, et quasi sapidam facit orationem, ut sal est condimentum ciborum, detto frizzante, piccante, o grazioso, motto, arguzia, grazia, facezia: et fere masculino genere. Plin. 31. 7.41. Sal adeo necessarium elementum est, ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque. nam ita sales appellantur; omnisque vitæ lepos, et summa hilaritas, laboruinque requies non alio magis vocabulo constat. Afran. apud Priscian. 5. p. 659. Putsch. Quidquid loquitur, sal merum est. Plin. 3. ep. 21. de Martiali. Erat homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet, et fellis. Cic. Brut. 34. P. Scipio omnes sale facetiisque superabat. Id. 2. Orat. 23. ad fin. Cæsar inusitatum quidem nostris oratoribus leporem quemdam et salem est consecutus. Id. 1. Att. 13. Litteræ humanitatis sparse sale. Id. 5. Tusc. 19. In quo mihi videtur fuisse specimen humanitatis, salis, suavitatis, leporis. Plin. 35. 10. 37. Plurimæ argutia facetissimi salis. Id. 18. 26.66. n. 2. Petulantiæ sales. Senec. Vit. beat. 27. circa med. Tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit. Ovid. 2. Trist. 565. Candidus a salibus suffusis felle refugi: Nulla venenato littera mixta joco est. Horat. 2. Ep. 2. 60..Bioneis sermonibus et sale nigro delectari. h. e. mordaci dicacitate. Cic. 2. Nat. D. 29. Salem istum in irridendis nobis nolite consumere. Horat. 1. Sat. 10.3. Lucilius sale multo Urbem defricuit. Id. Art. P. 269. At nostri proavi Plautinos et numeros, et Laudavere sales: nimium patienter utrumque. 10. Item sapientia, calliditas, acumen. Ter. Eun. 3. 1. 9. Labore alieno magnam partam gloriam verbis sæpe in se transmovet, qui habet salem: quod est in te. quod ad totam sententiam refertur, ut et Servius docet ad 1. En. 39. ¶ 11. Item venustas, elegantia, decor, etiam in rebus corporeis. Nep. Attic. 13. Ipsum tectum antiquitus constitutum, plus salis, quam sumptus habebat. più di buon gusto, che, etc. Catull. 86. 3. nulla venustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis. 12. Item naturalis acrimonia, et siccitas, ariditas, ex qua fames et sitis oritur. Plin. 10. 72.93. Nullum interit fame, aut siti venenatum. nam neque calor his, neque sanguis, neque sudor, quæ aviditatem naturali sale augent. 13. Olim sale, is, n. dictam est. Varr. apud Non. 3. 197. Sale sordidum. Enn. apud Priscian. 5. p. 65g. Putsch. Coeruleum spumat sale conferta rate pulsum.¶14. Salis in dat. plur. dixit Fabianus apud Charis. 1. p. 82. Putsch. Hærescunt infusis salis.

SALACACCABIA, orum, n. plur. 2. aλaxaxxxßia, cibi saliti, in ollis cocti: ab aλag, sal, et xaxxdẞn, olla, cacabus. Apic. 4. 1.

SALACIA, æ, f. 1. A'ppitpitn, Naps, Dea maris, et aquæ: a salum. Augustin. 7. Civ. D. 22. ex Varrone, Venilia unda est, quæ ad litus venit: Salacia, quæ in salum redit. Festus: Salaciam dicebant Deam aquæ, quam putabant salum cicre, hoc est mare movere. Quidam apud Serv. ad 10. En. 76. putant, eandem esse ac Veniliam uxorem Neptuni. Ipse ad 1. G. 31. scribit, Salaciam dici a Cicerone in Timao ipsam Thetyn. et ad 1. Æn. 724. ipsam Venerem sic vocari e mari ortam, et meretricum Deam. Cic. Univ. 11, Ut Oceanum Salaciamque Cæli satu, Terræque conceptu generatos editosque memoremus: ex his Phorcyn, Saturnum, et Opem, etc. In libris sacerdotum populi R. apud Gell. 13. 22. Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, etc. Adde Varron. 4. L. L. 10. a med., Augustin. 4. Civ. D. 10. et Apul. 4. Met. et Apolog. 2. Hoc vocabulo, inquit Fest., poetæ pro aqua usi sunt. Pacuvius: Hinc ævitiam Salaciæ fugimus, lætique munere vescimur Cereris:

SALAPINUS

*SALĀCIENSIS, e, adject. ad Salaciam pertinens, Lusitaniæ urbem, quæ nunc Alacer-do-Sal; ejus meminit Plin. 4. 22. 35. et 8. 48. 73. Inscript. apud Grut. 13. 16. Municipium Salaciense. Alia apud eund. 800. 4. L. Licinius Fundanus Salaciensis.

SALĀCĪTAS, atis, f. 3. libidine, pruritus in Venerem. Plin. 10. 36. 72. Columbæ et turtures octonis annis vivunt: contra passeri minimum vitæ, cui salacitas par. et ibid. 59. 79. Corrumpitur salacitate fecunditas. Adde 9. 17. 26.

SĂLACON, onis, m. 5. cakazov. Hesychio, et Suide is dicitur, qui totidem fere litteris aa vocatur, idest arrogans, jactabundus. Quidam derivant a quodam viro nomine Salacone, qui, cum pauper esset, se divitem simulabat: est vero a gaxdoow, jacto. Cic. 7. Fam. 24. Cognosti meam causam, et istius salaconis iniquitatem. Id. 16. ibid. 18. Parhedrum excita, ut hortum ipse conducat. Sic olitorem ipsum commovebis. Salaco nequissimus HS (1) dabat, nul lo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. V. PAR

HEDRUS.

SĂLĂMANDRĂ, æ, f. 1. salamandra, cahaμavopa, animal lacerti figura, stellatum, nunquam, nisi magnis imbribus, proveniens, et serenitate deficiens. Huic tantus rigor, ut ignem tactu restinguat, non alio modo, quam glacies. Ejusdem sanie, quæ lactea ore vomitur, quacumque parte corporis humani contacta, toti defluunt pili: idque quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat. Nihil ex se gignit. Inter omnia venenata ejus scelus maximum est. Cetera enim singulos feriuat: salamandra populos pariter necare improvidos potest, nam si arbori irrepsit, omnia poma inficit veneno, et eos, qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans. Quin immo si contacto ab ea ligno vel pede crusta panis incoquatur, idem.veneficium est: vel si in puteum cadat. Tamen talis ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur. Haec ex Plin. 10. c. 67. et 68. et 29. 4. 23. Inter venena enumeratur etiam a Martian. Dig. 48. 3. Quod vero tradit Plin. de pilorum defluvio, confirmatur illo Martial. 2. 66. Hoc (caput) salamandra notet, vel sæva novacula nudet, etc. et Petron. Satyr. 107. extr. Quæ salamandra supercilia tua excussit? cui Deo crinem vovisti? et Seren. Sammon. 8. 107. Seu salamandra potens, nullisque obnoxia flammis, Eximium capis tis tactu dejecit honorem.

*SALAMBO, onis, f. 3. Sakaußo, Veneris nomen apud Babylo nios: videtur esse a caλog, agitatio, nam in illius sacris magna jactatio fieri solita, ut honor ei haberetur, quæ Adonidem quærens hac illac cursitaverat. Lamprid. Elagab. 7. Salambonem etiam omni planctu et jactatione Syriaci cultus exhibuit, omen sibi faciens imminentis exitii.

SALAMINIACUS, a, um, adject. ad Salaminam pertinens, Sala minius, akapeviaxos. Lucan. 5. 108. dedit ille minas impellere belli, Ut Salaminiacum meminit mare. h. e. in quo Themistocles classem Xerxis devicit, ut est apud Nep. Themist. 4., Justin. 2. 12., Plin. 2. 25. 22., Juvenal. 10. 179. et Gell. 17. 21, Quo pertinet et illud Silii 14. 282. Et Salaminiacis quantam, Eoisque tropais, etc.

SĂLĂMĪNÍUS, a, um, adject, Zaλapivio, ad Salaminam pertinens. Cic. 1. Tusc. 46. Salaminii tropæi memoria. Nep. Themist. 6, Salaminia victoria. V. vocem præced. Horat. 1. Od. 15. 23. Teucer Salaminius. Tacit. 3. Ann. 62. in fin. Juppiter. h. e. a Salaminiis Cypri cultus. Plin. 5. 31. 35. Salaminia insula. h. e. contra Salaminam Cypri sitæ. Justin. 2. 12. Salaminii freti angustia. 2. Salaminii, orum, Salaminia incolæ. Cic. Arch. 8. sub fin. et Plin. 7. 56. 57. sub fin.

SALAMIS, inis, f. 3. et Salamīna, æ, f. 1. Coluri, Zakapis, insula et urbs in sinu Saronico contra Eleusina, Æginæ proxima: ita dicta a Salamine Asopi filia. In ea regnavit Telamon Ajacis et Teucri pater. Prima positio Græca est: eaque in obliquis casibus utun tur Cic. 1. Offic. 18. ad fin., Plin. 7. 16. 17., Horat., Lucan., Senec. Trag. etc. In recto Salamis est apud Plin. 4. 12. 20. et 5. 31. 35., Mel. 2. 7., Ovid. 14. Met. 759., Manil. 5. 50. Altera positio est Latina. Cic. 1. Tusc. 46. Ante enim Salaminam ipsam Neptunus obruet, quam Salaminii tropæi memoriam. Alii leg. Salamina, alii Salaminem. Justin. 2. 7. De proprietate Salaminæ insulæ dimicatum fuerat. 2. Alia est Salamis in Cypro, in ora ejus orientali, condita a Teucro Telamonis tilio: qui quod reversus a bello Trojano, ultus non fuisset Ajacis inimicos, et præcipue Ulyssem, a quo ille victus in petitione armorum Achillis præ dolore sibi manus intulerat, a patre non receptus, in Cypruin navigavit, cognominemque patriæ suæ novam Salamina constituit. Vellej. 1. init., Horat. 1. Od. 7. 21., Plin. 5. 31. 35.

SĂLĂPĪNUS, a, um, adject. ad Salapiam pertinens, nunc Salpi, urbem Apulia Dauniæ ad ostia Aufidi Auvii. Lucan. 5. 377. Salapina palus. Adde Plin. 3. 11. 16. et Vitruv. 1. 4. sub fin. 2. Sa lapini, orum, ejus incolæ. Cic. 2. Agr. 27. et Vitruv. ibid.

SALAPION

SXLXPYON, onis, m. 3. diminut. Est cognomen R. Inscript. apud Grut. 1003. 2. Q. Murcio Salapioni munerario, etc. Fortasse in lapide legebatur Sarapioni pro Serapioni. V. SERAPION.

SĂLĂPITĀNUS, a, um, adject. Salapinus. Liv. 27. 28. Sensere Salapitani fraudem. Priscian. 2. sub fin. Quæ apud Græcos a nominibus urbium derivata, in tng desinunt, apud Latinos in tanus plerumque efferuntur, ut Νεαπολίτης Neapolitanus, Τριπολίτης Τειpolitanus. Similiter a Caralibus Caralitanus, a Salapia Salapitanus, a Gadibus Gaditanus, etc.

SĂLĂPITTA, æ, f. 1. guanciata, schiaffo, pamoja, alapa. Ar nob. 7. p. 239. Delectantur Dii stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, facinorum ingentium rubore. h. e. alapis histrionum, quibus os præbebant ad risum movendum. quod discimus ex Martia'. 5. 61. O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini: Te successurum credo ego Panniculo. et 2. 72. Os tibi percisum, quantum non ipse Latinus Vilia Panniculi percutit ora sono. Tertull. Spectac. 23. Placebit et ille, qui faciem suam contumeliis alaparum sic objicit, quasi de præcepto Domini ludat. Adde Juvenal. 8. 192. 2. Est qui leg, salpicta. V.

SĂLĂPÛTÍUM, i, n. 2. salax mentula: a salax et putus, h. e. noon, vel néodov, extrito s. Sic per jocum dicitur homo brevis staturæ: quemadmodum purissimum penem vocabat Horatium, et lepidissimum homuncionem, Augustus, ut Suet. Vit. Horatii narrat. V. POTUS, i, et PUTILLUS. Catull. 53. 5. de Licin. Calvo. Dii magni, salaput um disertum! Senec. 3. Controv. 19. a med. de eod. Imponi se supra cippum jussit (erat enim parvulus statura: propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum salaputium disertum.) et juravit, etc. Multas viri docti varias lectiones in hac voce commenti sunt, salopygium, solopygium, salicippium, satapittium, so opachium, etc., quibus immorari singulis, tædium est.

SALAR, aris, n. 3. genus piscis, de quo Auson. Edyll. 10. 88. Purpureisque salar stellatus tergora guttis. et ibid. 128. Teque inter species geminas, neutrumque et utrumque, Qui necdum salmo, nec jam salar, ambiguusque Amborum medio Fario, intercepte sub ævo. Sidon. 2. ep. 2. a med. Ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias. V. FARIO.

SĂLĀRIĀNUS, a, um, adject. Plin. 15. 23. 25. laudat Salarianam castaneam, ut puram et planam. Fortasse nomen habet a Salaria via, qua sal ex Sabinis Romam afferebatur.

SĂLĀRĪĀRÍUS, ii, m. 2. salariato, cui salarium solvitur. Ulp. Dig. 17. 1. 10. §. 9. Si procurator ad vecturas suas, dum excurrit in prædia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit, et hoc convenit, ut sumptus de suo faceret ad hæc itinera, hoc est, de salario. Inscript. mendosa apud Murat. 1046. 5., emendatior apud Orell. Coll. Inser. Lat. n. 3507. M. Ulpio C. F. Sporo medico alar. Indianæ, et tertiæ Asturum, et salariario civitatis splendidissimæ Ferentinensium etc. medico salariato. Alia apud Donat. 275. 4. M. Apicio T. F. Cam. Trioni (corrige Tironi) P. P. Leg. XXII. Primig. P. F., Præf. Leg. XIII. Gem., 7. Leg. XV. Apollin. Evoc. a comment. Cust. Optioni, Evoc. Salar, etc. h. e. evocato salariariorum, seu stipendiariorum. *SĂLĂRIENSIS, e, adject. ad Salariam pertinens, Hispania Tarraconensis urbem, nunc Cazorla appellatam. Plin. 3. 3. 4. Colonia Salariensis.

SĂLĂRIUS, a, um, adject. di sale, dhong, ad sal pertinens. Liv. 29. 37. Vectigal etiam novum ex salaria annona constituerunt. 2. Salaria via Roma in Sabinos ferebat: ita dicta, quod illa sal ad eos portari convenerat: quæ sunt verba Plin. 31. 7. 41. V. SAL §. 5. Festus: Salaria via incipit a porta, quæ nunc Collina a colle Quirinali dicitur. Salaria autem propterea appellabatur, quod impetratum fuerat, ut ea liceret a mari in Sabinos salem portari. Liv. 7.91, Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere. Martial. 4. 64. Illic Flaminie, Salariæque Gestator patet, essedo tacente. Adde Cic. 3. Nat. D. 5. 3. Salarius, ii, qui salsamenta vendit, pizzicagnolo, tapiуprons. Martial. 4. 87 ad libr. suum. ad salariorum Curras scrinia protinus licebit, inversa pueris arande charta. Adde 1. 42. Inscript. apud Marin. Frat. Arv. p. 294. Divo Constantino Augusto corpus salariorum posuerunt. 4. Salarium, ii, protopopia, ofonov, stipendium, merces, annona, provvisione, stipendio, salario, mercede: proprie est annona salis, quæ olim dabatur militibus. Plin. 31. 7. 41. Sal honoribus etiam, militiæque interponitur, salariis inde dictis, magna apud antiquos auctoritate. Id. 54. 3. 6. Nec pudet tribunorum militarium salariis candelabrum emere. h. e. tanti emere, quantum salarii nomine in annum dari solet tribuno mil. Juvenal. 3. 132. alter enim, quantum in legione tribuni Accipiunt, donat Calvinæ, vel Catienæ.

5. Speciatim usurpatur de rerum generibus, quæ militibus honoris causa dabantur. Valerian. Aug. in epist. apud Trebell. Claud.

SALEBRITAS

19 Goth. 14. Claudio trib. leg. III. Martise salarium de nostro private ærario dabis annuos frumenti modios tria millia, hordei sex millia,etc. Id. Valerian. Aug. in epist. apud Vopisc. Prob. 4. Probo dabis in salario diurno bubulæ pondo, porcinæ pondo sex, caprina pondo decem, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem, etc. 6. Metonymice significat unius anni militiam, ut et stipendium, quam vocem vide §. 3. et 4. Inscript. apud Fabrett. p. 135. n. 104. M. Saburius Ligus Fal. Albintimili: Evoc. Aug. Sal. VI. h. e. qui salarium per sex annos perceperat. Alia apud eund. p. 700. n. 217. Aur. Julianus Evok. ex beneficiario salariorum VIIII. Chor. III. 7. Inde traductum ad significandam quamlibet erogationem, annonam, aut mercedem, in quacumque specie. Suet. Ner. 10. Senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto, annua salaria, et quibusdam quingena constituit. Senec. ep. 97. Dati judicibus nummi sunt: et quod hac pactione turpius est, stupra insuper matronarum salarii loco exacta sunt. Tacit. Agric. 42. Salarium proconsulari solitum offerri, Agricolæ Domitianus non dedit. Martial. 3. 7. Regis superbi sportulæ recesserunt. Nihil stropharum est: jam salarium dandum est. h. e. cœna recta. Suet. Tib. 46. Pecuniæ parcus ac tenax, comites expeditionum nunquam salario, cibariis tantum sustentavit. Eumen. Restaur. schol. 11. Salarium me liberalissimi principes in sexcenis millibus nummum accipere jusserunt. Scævola Dig. 44. 7. 61. Salarium alicui constituere. Id. ibid. 34. 1. 16. medico præstare. Ulp. ibid. 50. g. 4. alicui decernere. Id. ibid. 2. 15. 8. a med. Salarium annuum cuipiam, vel usumfructum relinquere.

*SALASSI, orum, m. plur. 2. populus Inalpinam vallem, quam Duria fluv. efficit, incolens. Suet. Aug. 21. Item Ratiam, et Vindelicos, et Salassos, gentes Inalpinas domuit. Adde Liv. 21. 3. 8. 2. Salassus est etiam cognomen R., fortasse ex patria adscitum, ut P. Curtius Salassus apud Cic. 6. Fam. 18.

SĂLAX, ācis, adject. omn. gen. lussuriosy, dopodiciactixòs, propensus in Venerem, turpi libidine pruriens, cupidus, incontinens. Videtur esse a sale, quia humore salso incitatur libido: unde Venus orta mari dicitur: vel a salio, oxeuw. Ovid. 4. Fast. 771. Sitque salax aries: conceptaque semina conjux Reddat: et in stabulo multa sit agna meo. Varr. 3. R. R. 9. Salaces galli. Colum. 7. 9. Suum quam salacissimos oportet esse mares. Lactant. Opif. D. 14. a med. Šalaciora animalia plus jecoris habuissent. 2. Non modo de animalibus, sed etiam de hominibus, immo et, quod mirere, de Diis usurpatur. Hinc salax Deus est Priapus. Auct. Priap. 35. Cum sacrum fieret Deo salaci. Lactant. 1. 16. a med. Quid ergo est, quare apud poetas salacissimus Juppiter desierit liberos tollere? 3. Per metonymiam de iis dicitur, quæ turpem libidinem provocant. Ovid. Remed. am. 799. Nec minus erucas aptum vitare salaces. Martial. 3. 75. Salaces bulbi. Apud eund. 10. 48. et Ovid. 2. Art. am. 422. herba salax est eruca, quam stimulandæ Veneri aptissimam esse, docet Plin. 19. 8. 44. et 20. 13. 49. 4. Comp. Salacior §. 1. Sup. Salacissimus §. 1. et 2.

SĂLE, is, n. V. SAL §. 13.

SĂLÉBRĂ, æ, f. 1. sassi, o altro, che rende la strada difficile, Expnya, locus asper, et transitu difficilis, scrupi, spinæ, et hujusmodi, quibus via difficilis est: a salio, quia salire necesse est evadere volenti. Adhibetur fere in plurali num. Propert. 3. 14. 15. Luna ministrat equis: demonstrant astra salebras. Horat. 1. Ep. 17. 52. Qui queritur salebras, et acerbum frigus, et imbres. Colum. g. 8. Si necesse habuerimus longinquis itineribus apes advehere, cura bimus, ne salebris sollicitentur. Martial. 9. 58. Nec quæ Flami niam secant salebræ. 2. Translate. Val. Max. 9. 12, n. 6. extern. Urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosequutus, senile guttur salebris spiritus prægravavit. Id. 6. 9. n. 5. extern. Semel dumtaxat vultum mutavit, perquam brevi tristitia salebra succussum. 3. Sæpe refertur ad orationem. Cic. Orat. 12. sub fin. Herodotus sine ullis salebris, quasi sedatus amnis fluit: Thucydides incitatior fertur. Id. 2. Fin. 10. Hic si definire, vel dividere didicisset; si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, nunquam in tantas salebras incidisset. et 5. ibid. 28. ante med. Proclivius currit oratio: venit ad extremum; hæret in salebra. cupit enim dicere, etc. Martial. 11. .9o. Carmina nulla probas, molli qua limite currunt, Sed quæ per salebras, altaque saxa cadunt. SĀLĒBRĀTIM, adverb. V. dictionem seq.

SĂLEBRĀTUS, a, um, adject. salebris plenus, salebrosus. Sidon. 2. ep. 2. a med. Fluvius salebratis saxorum obicibus affractus, spumoso canescit impulsu. 'Alii leg. salebratim. h. e. quasi per salebras.

SĂLEBRITAS, atis, f. 3. iter salebrosum, viæ difficultas. Apul. 6. Met. Saxum immani magnitudine procerum, et inaccessa salebrjtate lubricum.

« НазадПродовжити »