Зображення сторінки
PDF
ePub

SACRIFICULUS

10 verit. Fest. in Sacrima. Mustum sacrificare Libero. Ovid. 4. Fast. 414. ignavam sacrificate suem. Plaut. Stich. 1. 3. 97, Quot agnis fecerat? Cro. illa quidem nullum saerificavit. Id. Epid. 2. 1.7. Uxoris quoties sepulcrum vides, sacruficas illico Oreo hostiis. Id. Amph. 4. 2. 14. Merc. Sacrufico ego tibi. Amph. qui? Merc. quia enim te macto infortunio. h.e. Diis sacra facio, quæ tibi malum inferant: in tuum cruciatum victimas cædo. In suppos. ejusd. Amph. scena quæ incipit: Tun' me mactes, in fin. et alia quæ incipit: Quis tam vasto, v. 17. sacrificare aliquem est malo afficere, mactare infortunio, vel etiam cædere, occidere. Liv. 25. 1. Mulierum turba erat nec sacrificantium, nec precantium patrio more. Suet. Aug. 14. Circa Perusinum murum sacrificans. Plin. 2. 105. 109. Sacrificaturus ad aras accesserat. 2. Passive impersonaliter. Id. 3. 5. g. Diva Angerona, cui sacrificatur a. d. XII. cal. Januar. Id. 16. 6, 8. Emortuo carbone sacrificatur. Adde 7.47.48. 3. Deponentis forma. Varr. apud Non. 7. 98. Biviris nuptis sacrif antur in cubiculo viduæ. Adde alia duo loca ejusd. ibid. et Gell. 18. 12. Hine particip. sacrificatus, qui sacrificavit. quod negat Varr. 8. L. L. 61. recte dici; ut et sacrificandus. Nihilominus apud Cyprian. ep. 52. dicuntur sacrificati, qui Christianam religionem professi, metu persecutorum Diis sacrificaverant. 4. Particip. Sacrificans et Sacrificaturus §. 1.

SACRIFÍCULUS, i, m. 2. ¿sporocos, sacerdos vilis et vana superslitionis, ut ipsa diminutiva vox indicat. Liv. 25. 1. Sacrificuli, ac vates ceperant hominum mentes. Suet. Domit. 1. Isiaci celatus habitu, interque sacrificulos vanæ superstitionis latuit. V. Taciti loc. cit. in SACRICOLA §. 2. 2. Rex sacrificulus, rex sacrorum. V. REX §. 7.

SĂCRÍFICUS, a, um, adject. ispomoids, sacra faciens. Ovid. 6. Fast. 805. Marcia sacrifico deductum nomen ab Anco. h. e. qui sacrorum potissimum curam habuit, ut est apud Liv. 1. 32. Idem epitheton Numæ tribuit Lucan. 9. 478. ob eandem rationem. V. Liv. 1. 19. 2. Item ad sacrificia pertinens, sacerdotalis. Ovid. 13. Met. 59o. Dies sacrifici. h. e. festi, et in quibus sacrificia fiunt, et 15. ibid. 483. Docere aliquem ritus sacrificos. et 12. ibid. 249. qui candida tauri Rumpere sacrifica molitur colla securi. Sil. 3. 27. Vestis sacrifica. Senec. Agam. 584. tibia. Id. Med. 38. Preces sacrifi c. Val. Flaco. 8. 243. aræ. Adde 4. 110., ubi sacrificum jugum dicit montem, in quo Amycus mactabat homines, sacrificium Neptuno patri. Ovid. 1. Fast. 129. modo namque Patulcius idem, Et modo sacrifico Clusius ore vocor. h. e. lingua sacerdotum. Vet. Epigr. in Anthol. Lat. T. 1. p. 199. Burm. de Mucio Scævola. Sacrifico propriam concremat igne manum. h. e. igne ad sacrificium parato. 3. Rex sacrificus, rex sacrorum. V. REX §: 7. Liv. 40. 42. circa med. De rege sacrifico sufficiendo in locum Dolabellæ, contentio fuit.

SACRILEGE, adverb. sacrilegamente, ispochos, impie. Tertull. Apolog. 12. Contumeliosissime, et in ipso opere sacrilege.

SĂČRILĒGIUM, ii, n. 2. furto sacrilego, ispoculia, furtum rei sacræ aut ex sacro, ut Quintil. 7. 3. definit. Phædr. 4. 10. Fur onu stus sacrilegio. Liv. 42. 3. Sacrilegium prohibere. h. e. ne tegulæ de Junonis æde tollerentur. Quintil. 5. 10. facere. Id. 4. 2. admittere. Justin. 32. 2. committere. et 1. 9. perpetrare. et 8. 1. extr. Sacrilegii pœnas luere sanguine. Liv. 4. 20. Prope sacrilegium ratus sum, Cosso spoliorum suorum Cæsarem subtrahere testem. ¶ 2. Et quævis religionum violatio. Nep. Alcib. 6. a med. Damnare aliquem sacrilegii. h. e. quod sacra Cereris violaverit. Senec. Vit. beat. 27. Cum in cælum insanitis, non dico sacrilegium facitis, sed operam perditis. Flor. 2. 17. a med. Non prius signa convertit, quam cadentem in maria solem, obrutumque aquis ignem, non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprehendit.

SACRILEGUS, a, um, adject. sacrilego, deoaukris, ispóculos. Saerilegus est, qui sacra legit, h: e. furatur. Cic. 2. Leg. 16. Sacrilego pœna est: neque ei soli, qui sacrum abstulerit, sed etiam ei, qui sacro commendatum. Senec. 2. Ira 28. a med. Homicidæ tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Plaut. Rud. 3. 4. 1. Exi e fano, natum quantum est hominum, sacrilegissime. 2. Item quicumque sacrorum violator, impius, scelestus. Tibull. 3. 5. 11. sacrilegos templis admovimus ignes. Ovid. 14. Met. 539. Irrita sacrilega jactas incendia dextra, h. e. in naves sacras Matris Idææ. et 8. ibid. 816. protinus intrat Sacrilegi thalamos (Fames). Id. Remed. am. 367. Sacrilegæ linguæ. h. e. eorum, qui pio Enese maledixere. Id. 3. Fast. 700. manus. h. e. eorum, qui occiderunt C. Cæsarem. Sic manus sacrilege apud eund. 1. Amor. 7. 28. sunt quæ dominam verberarunt. Martial. 9. 71. Sacrilegum strueret cum Catilina nefas. h. e. conjurationem pararet in patriam. et ibid. 86. Sacrilegi farores. h. e. ejus, qui movit bellum civile: qua de re Suet. Domit. 6., ubi de L. Antonio Saturnino. Rursus Martial. 4. 30. Hami sa

SACROSANCTUS

crilegi. . . qui piscibus sacris injiciuntur. Ter. Eun. 5. 3. 2. Qui referam illi sacrilego gratiam, qui hunc supposuit nobis. Ovid. 1.. Art, am. 435. sacrilegas meretricum ut prosequar artes. Val. Max. 8. 11. n. 4. extern. Sacrilega cupiditas. voglia bestiale. 3. Sacrilegus nuptiarum est adulter. Imp. Constantinus Cod. 9. 9. 30. Sacrilegos nuptiarum gladio puniri oportet. 4. Sup. Sacrilegissimus §. 1.

SACRIMA appellabant, inquit Festus, mustum, quod Libero sacrificabant pro vineis, et vasis, et ipso vino conservandis: sicut præmessum de spicis, quas primum messuissent, sacrificabant Cereri. Gloss. Philox. Sacrima, arapyn ysuous. Id. Fest. in fragm. Sacrificium, quod pro uvis prius fieret, appellabatur ab antiquis sacrima. Est autem, ut Ælius Stilo, et Cloatius dicunt, mustum inditum in amphoram Liberalibus, sacrificii causa, pro uvis et vino, quæ quasi sacra sunt, cum Libero fit; ut præmetium, cum Gereri.

SĂCRIPORTUS, i, m. 2. nomen loci in quarta regione Urbis Romæ, inter viam Sacram, et vicum Sandaliarium, qui a Sex. Rufo dicitur Sacriporticus, et creditur fuisse Janus pervius, vel alius similis Arcus. Varr. 4. L. L. 8. ad fin. 2. Eo loco C. Marium C. filium Sulla proclio devicit. Epit. Liv. 87., Flor. 3. 21. ad fin., Vellej. 2. 26. et Aurel. Vict. Vir. illustr. 68. ¶ 3. Item nomen oppidi maritimi in sinu Tarentino. Liv. 26. 39. 4. Tmesis est in illo Lucan. 2. 134. Jam quot apud Sacri cecidere cadavera portum? Aut Collina tulit stratas quot porta catervas?

SACRIS, e. V. SACER §. 23.

SACRIUM, vox Scythica succinum significans. Plin. 37. 2. 11. n. 1. ad fin.

SĂCRO, as, avi, atum, a. 1. consecrare, ispów, Diis dedico, sacrum reddo, consecro. Virg. 5. En. 48. divinique ossa parentis Condidimus terra, mostasque sacravimus aras. et 4. ibid. 200. Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem. et 7. ibid. 62. laurum Ipse ferebatur Phobo sacrasse Latinus. Id. 6. ibid. 73. sacrare viros. h. e, sacerdotes facere: et loquitur de quindecimviris libris Sibyllinis inspiciendis. Liv. 2. 8. Sacrare cum bonis caput ejus, qui regni occupandi consilia inisset. V. SACER §. 15. Id. 38,33, a med. Sacrare foedus. h. e. per sacra, et jusjurandum sancire. Justin. 36. 2. a med. diem jejunio. Cic. Balb. 14. Sanctiones sacrandæ sunt aut genere ipso, aut obtestatione et consecratione legis, aut pœnæ, cum caput ejus, qui contra facit, consecratur. 2. Urbane, et translate. Virg. 12. En. 140. hunc illi rex ætheris altus honorem Juppiter erepta pro virginitate sacravit. h. e. dedit, attribuit, proprium dicavit, quemadmodum dantur Diis, quæ consecrantur. Possis etiam bypallagen hic agnoscere, scilicet, hoc honore Juppiter eam sacravit, h. e. sacram et Deam fecit. Martial. 1. 117. Hoc ne mus æterno cinerum sacravit honore Fænius. h. e. exstructo sepul cro religiosum fecit. Horat. 2. Ep. 1. 49. Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit. h. e. e vivis sustulit, et ad Manes misit, qui sacri sunt. Id. 1. Od. 26. 11. Hunc Lesbio sacrare plectro Teque tuasque decet sorores. consacrare all'immortalità. et Virg. 10. En. 419. Injecere manum Parcæ, telisque sacrarunt Euandri. h. e. destinarunt tanquam sacrum hominem, et Diis mactandum. ¶3. Sacrare votum, dedicare templum Diis, quod quis voverat. Id. 8. ibid. 714. At Cæsar triplici invectus Romana triumpho Moenia, Diis Italis votum immortale saerabat. 4. Particip. Sacrandus §. 1.

SACROSANCTUS, a, um, adject. sacrosanto, éxtedecaoμśvos, inviolabilis, intactus, ab omni injuria tutus: a sacer, et sanctus, quia sancitum esset, ut sacer haberetur, qui violasset, quod sancitum erat. Sacrosanctum aliquid fiebat tum religione, tum lege: religione quidem, quia certis ad hoc cæremoniis opus erat: lege autem, quia hac sanciebatur, ut sacer esset, qui saerum violasset, eive nocuisset, cui hac lege cantum erat. Sanciebatur autem vel a sola plebe, vel a patriciis et plebe simul. Nec sanciebatur, nisi intercedente juramento, quemadmodum Festus docet. Erat autem juramentum tale, legem se perpetuo observaturos, addebaturque exsecratio, ut qui legi parerent, ita Deos superos inferosque propitios haberent; qui non parerent, infestos. Verba Festi sunt: Sacrosanctum dicitur, quod jurejurando interposito est institutum, si quis id violasset, ut morte puenas penderet: cujus generis sunt tribuni plebis, ædilesque ejusdem ordinis: quod affirmat M. Cato in ea quam scripsit, ædiles plebis sacrosanctos esse. Cic. Balb. 14. Quid fuit in rogatione ea, quæ de Pompejo a Gellio, et a Lentulo Coss. lata est, in qua aliquid sacrosanctum videretur? Primum enim sacrosanctum esse nihil potest, nisi quod populus, plebsque sanxisset. 2. Speciatim apud Romanos tribuni plebis sacrosancti fuere, idest eos nemo lædere poterat sine capitali piaculo. Liv. 3. 55. Et cum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur (cujus

SACROVIRIANUS

rei prope jam memoria aboleverat) relatis quibusdam ex magno intervallo cæremoniis, renovarunt, et cum religione inviolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo, ut qui tribunis plebis, ædilibus, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset, familia ad ædem Cereris, Liberi, Liberæque venum iret. Hac lege juris interpretes negant quenquam sacrosanctum esse, sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, sacrum sanciri. Hæc Liv. Id. 9. 9. Dedetis et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint. Plin. ipsos tribunos sacrosanctos dicit 7. 44. 45. Cum resistendi, sacroque sanetum repellendi jus non esset. Tuños. Ex his habemus, sacrosanctum dici duplici ratione, tum eum qui tribunum, ædilem, etc. violaverit, ut est apud Livium; tum ipsum tribunum, ædilem, etc. ut est apud Plinium, per quandam metonymiam. 3. Sacrosan ctum etiam translate dicitur quidquid violari nefas est. Tacit. 4. Ann. 36. Ut quis districtior accusator, velut sacrosanctus erat. Val. Max. 5. 3. in fin. ipodis ossa honore aræ decorata, quasi sacrosancta colis. Cic. 2. Catil. 8. Sacrosanctae possessiones. Plin. 7. ep.11. Corelliam diligo, ut sororem Corellii Rafi, cujus mihi memoria sacrosancta est. 4. In recto singul. mascul. sacersanctus dictum est a Tertull. V. suo loco.

SACROVIRIĀNUS, a, um, adject. ad Sacrovirum pertinens. Julius Sacrovir inter Gallos nobilis, cujus majores bene de Romanis meriti civitate R. donati fuerant, auctor fuit apud Eduos rebellionis ob magnitudinem æus alieni, ut Tacit. 3. Ann. 40. narrat. Hinc Id. 4. ibid. 18. Sacroviriani belli victor.

SECULUM

bantur pro incolumitate populi et reipublicæ. Festus: Seculares ludi Tarquinii Superbi regis in agro sunt primum facti, quem Marti consecravit P. Valerius Poplicola Cos., quod populus R. in illo loco antea repertam aram quoque Diti ac Proserpinæ consecraverat in extremo Martio Campo, quod Terentium (al. Terentum) appellatur, demissam infra pedes fere viginti (V. Val. Max. 2. 4. n. 5.), in qua pro malis avertendis populus R. sacra facere solitus erat. Ludos postea sæculares et nonagesimo quoque anno facere ibi cœpit, Popilio Lænate duumvire sacrorum: in quibus hostiis furvis est ope ratus tribus diebus totidemque noctibus. Ac deinde institutum est, centum post annos ut fierent. unde videntur sæculares appellati, quod centum annorum spatium sæculi habetur. Hæc Festus. Originem et causam horum ludorum ad miraculum refert Val. Max. loc. cit., quod ibi fuse persequitur. Quod vero centesino quoque anno fierent, præter Festum docet Censorin. de die nat. 17. allatis fragmentis Varronis, et Livii. Alii tamen apud eund. ibid., scilicet Commentarii quindecimvirorum, et D. Augusti edicta, ostendunt, post centesimum decimum annum esse factos: unde Horat. Carm. sæcul. 21. Certus undenos decies per annos Orbis ut cantus referat→ que ludos, Ter die claro, totiensque grata Nocte frequentes. Quare Censorin. rem incertam esse ait, sicut incertum est, quot annorum spatio sæculum definiretur. Plin. 7. 48. 49. sub fin. Minus miror, Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utrisque sæcularibus ludis saltasse, et D. Augusti, et quos Claudius Cæsar consulatu suo quarto fecit, quando sexaginta tres non amplius anni interfuere. Suet. Claud. 21. Fecit et sæculares, quasi anticipates ab Augusto, nec legitimo tempori reservatos. Quare vox præconis ir risa est, invitantis more solemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam, nec spectaturus esset: cum superessent adhuc qui spectaverant, et quidam histrionum producti olim, tunc quoque producerentur. Hæc Sueton. 2. Sæculare carmen, quod sæcularibus ludis cani consuevit a selectis pueris et puellis: quale habemus ab Horatio compositum post Epod. 3. Ecclesiasticis scriptoribus sæcularis est profanus, ethnicus, gentilis, secolare. Sedul. init. conc. post ep. 9. l. 7. Historia sæcularis. Tertull. Exhort. ad castit. 13. sub fin. Feminæ quædam sæculares. h. e. Dido, et Lucretia. et ibid. init. Secularia exempla. Sedul. ep. ad Macedon. studia. Rursus Tertull. Cor. mil. 7. Litteræ sæculares. 4. Item qui nullo clericali ordine est insignitus, quique etiam num ab Italis secolare dicitur, et presbytero, seu monacho opponitur. Hieronym. ep. 6o. n. 11. Sint ditiores monachi, quam sæculares: suspiret eos Ecclesia divites, quos teauit mundus ante mendicos. 5. Sunt qui scrib. se cularis. V. vocem sequent. §. 8.

SÆCULUM, et poetice per syncop. Sæclum, i, n. 2. secolo, alwr,

SĂCRUM, i, n. 2. to ispov, res sacra, quicquid ad religionem spectat, omne quod nomine Deorum habetur. Fere pluraliter usurpatur. Cic. 2. Leg. 9. Sacrum, sacrove commendatum qui clepserit, rapseritque, parricida esto. Nep. Themist. 2. extr. Sacerdotibus sacra procuranda tradunt. Id. A cib. 4. Sacra violare. Tacit. 1. Ann. 42. Sacra legationis, et fas gentium rumpere. Id. ibid. 54. Sacra Sabinorum retinere. 2. Sacris initiare. V. INITIO §. 1. et 2. 3. Commoveri sacra. V. COMMOVEO §. 7. 4. Sæpe sumitur pro sacrificio. Tacit. 2. Hist. 70. exir. Instaurabat sacrum Diis loci. Cic. Har. resp. 15. Ac to sacra illa tua facientem videre. Virg. 3. En. 19. Sacra Dionex matri, Divisque ferebam, etc. 5. Stata sacra dicuntur, quæ stato et certo tempore singulis annis recurrunt, diversa ab illis, quæ indicta vocantur, quae nimirum in alia tempora rejici possunt, vel etiam penitus omitti. Ovid. 1. Fast. 660. Quid a Fastis non stata sacra petis? 6. Sacra nuptialia, et jugalia dicuntur sacrificia et solemnitates nuptiarum, Quintil. 1. 7., Ovid. 7. Met. 700. 7. Inter sacrum et saxum stare, proverbialis locutio pro in summo periculo esse, sumpta ex priscis fœderis feriendi cæremoniis, in quibus fetialis porcum silice lapide percussurus, saxum illud manu tenens verba foederis pronunciabat, qui-yeved, longum annorum spatium, quod quidam apud Serv. ad 8. bus dictis porcum feriebat. Plaut. Capt. 3. 4. 84. Nunc ego omnino occidi; nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. sono tra l'uscio e 'l muro. 8. Sacra etiam erant privata gentis alicujus. Liv. 4. 2. Ut qui natus sit, ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit. h. e. cujus familiæ, aut gentis. Habebant enim Romani sacra quædam privata, quae una cuin bonis ad heredes transibant. V. COEMPTIONALIS. 9. Hinc sine sacris hereditas proverb. apud Fest., quod dici solet, cum aliquid obvenerit sine ulla incommoda appendice: quod olim sacra non solum publica curiosissime administrabant, sed etiam privata: relictusque heres sic pecuniæ, etiam sacrorum erat, ut ea diligentissime administrare esset necessarium. Hæc Festus. Hinc parasitus apud Plaut. Capt. 4. 1. 7. Ita hic me amœnitate amona amœnus oneravit dies. Sine sacris hereditatem sum aptus effertissimam. Nos Itali simili sensu dicimus carne senza osso: et rosa senza spine. 10. Sacra sacrilega sunt cæremoniæ paganorum. Sidon. 3. ep. 12. in carm. Primus de numero patrum suorum Sacris sacrilegis renunciavit. ¶ 11. Interdum sacra dicuntur recondita artium, aut scientiarum præcepta. Quintil. 5. 14. a med. Peregisse mihi videor sacra tradentium artes. ¶ 12. Aliter hæc sacra non constant, proverb. apud Auson. in fin. Edyll. 13., seu centonis nuptialis. quo uti possumus, cum quippiam male facimus, aut dicimus, sed quod loco aut rei conveniat, aut necessarium sit.

SADDŪCÆI, orum, m. plur. a. hæretici quidam inter Judæos, quorum opinio erat, animas una cum corpore interire, nec ullam esse corporum resurrectionem: neminem, præter Deum, dominum appellari patiebantur, nec quicquam præter legem servandum existimabant; fatum omnino negabant, et justorum nomen sibi unis vindicabant. nam Sadducæus Hebr. P zaddiq, justum significat. Tertull. Præscript. 45.

SECULARIS, e, adject. d'un secolo, aivos, ad sæculum pertiBens. Ludi sæculares a Romanis centesimo quoque anno celebra

En. 508. et ad 4. Ecl. 5. definiunt esse triginta annorum: (quod Plin. de Druidibus tradit 16.44.95.) alii centum ac decem: alii mille: Varro 5. L. L. 2. sub fin. et Festus centum: et dictum esse ait Varr. a sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt. Censorin. de die nat. 17. duplex sæculum facit, naturale et civile: illud dicit esse spatium vitæ humanæ longissimum, partu et morte definitum: quare qui annos triginta sæculum putarunt, multum errasse videri. Quot autem anni longissimum humanæ vitæ spatium constituant, statui non posse: in libris ritualibus Etruscorum scriptum esse, initia sic poni sæculorum: quo die urbes constituerentur, de his qui eo die nati essent, eum qui diutissime vixisset, die mortis suæ primi sæculi modulum finire: eoque die qui essent reliqui in civitate, de his rursum ejus mortem, qui longissimam ætatem egisset, finem esse sæculi secundi. Hæc Censorin. Ex his vulgatior est Varronis sententia centum annos sæculo tribuentis Cic. 2. Orat. 37. Quo etiam major vir Numa habendus est, cum illam sapientiam constituendæ civitatis duobus prope sæculis ante cognovit, quam eam Græci natam esse senserunt. Plaut. secundum eos, qui mille annorum sæculum faciunt, Mil. 4. 2. 87. Quin mille annorum perpetuo vivunt, ab sæculo ad sæclum. 2. Sæpe ponitur indefinite pro quovis longo tempore. Virg. 8. En. 508. Sed mihi tarda gelu, sæclisque effeta senectus Invidet imperium. Cic. 11. Fam. 14. a med. Victoria nunciata, in multa sæcula videbamus rempublicam liberatam. Id. 4. Acad. 5. a med. Nihil ne tot sæculis, summis ingeniis, maximis studiis, explicatum putamus? Virg. 2. G. 295. multa virum sæcula. molte età. et Plin. Paneg. 55. 1bit in sæcula, fuisse principem, cui florenti et incolumi nunquam nisi modici honores decernerentur. passerà alla posterità. et Sil. 12.312. factoque in sæcula ituro La tantur tribuisse locum. Lucan. 10. 533. potuit discrimine nullo Cæsaris una dies in famam et sæcula mitti Val. Flace. 1. 98. jam stare ratem, remisque superbam Poscere, quos revehat, rebusque in sæcula tollat. Cic. 2. Phil. 22. Hujus rei ne posteritatem quidem omnium sæculorum immemorem fore, et

1.

[blocks in formation]

4. ibid. 1. ad fin. Nihil ex omnium sæculorum memoria tale cognovi. Id. 2. Nat. D. 20. Nihil immutat sempiternis sæculorum ætatibus. Virg. 1. En. 449. et 6. ibid. 235. et 12. ibid. 826. per sæcu la. h. e. per multas ætates, longo tempore. Pallad. 11. 12. Curas agere sæculorum. h. e. posteri temporis. 3. Item metonymice pro hominibus, qui aliquo sæculo vivunt, et pro moribus sæculi. Cie. 1. Divin. 19. Nec sæculorum reliquorum judicium pertimescere. Ter. Eun. 2. 2. 15. Olim isti fuit generi quondam quaestus apud sæclum prius. Stat. 11. Theb. 691. interea longum cessante magistro (Charonte) Crescat opus, totisque exspectent sæcula ripis. h. e. animæ defunctorum transvehendæ. Horat. 3. Od. 6. 17. Fecunda culpæ sæcula. Virg. 1. G. 468. Impiaque æternam timuerunt sæcula noctem. Id. 1. En. 295. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis. Tacit. Germ. 19. Nemo illic vitia ridet: nec corrumpere et corrumpi, sæculum vocatur. costume del secolo, moda. Sic Albinov. 45. Quid (prodest) tenuisse animum contra sua sæcula rectum. h. e. contra vitia hominum sui temporis. Adde Martial. g. 28. Hinc dictum est sæculum aureum, argenteum, æneum, ferreum a moribus hominum, qui tum vixere, ut in ATAS §. 8 dictum est. V. Ovid. 1. Met. a v. 9o., Virg. 6. Æn. 793. aurea condet Sæcula qui rursus Latio, regnata per arva Saturno quondam. Claudian. 2. Laud. Stilich. 446. Hic habitant vario faciem distincta metallo Sæcula certa locis: illic glomerantur aena, Hic ferrata rigent, illic argentea candent. 4. Huc pertinet, quod sacla de hominibus, et de brutis animalibus, eorumque natione, genere, ac sobole frequenter a Lucretio usurpantur, ut 5. 864. Lanigeræque simul pecudes et bucera sæcla. et 3. 754. fera sæcla ferarum. et 2. 502. sæcla pavonum. et 5. 1083. cornicum sæcla vetusta. et 1. 467. et 5. 340. sæcla hominum. et 6. 722. et 1107. nigra virum, percoctaque sæcla calore. et 3. 630. scriptorum sæcla priorum. h. e. antiqui scriptores. Id. 1. 202. Multaque vivendo vitalia vincere sæcla. molti animali. et ibid. 10go. et 5. 789. el 986. e terra vesci mortalia sacla. et 1. 20. et 2. 173. Propagare sæcla. Adde Stat. 11. Theb. 592. ¶5. In sing. uum. Id. 4. 1220. Et muliebre oritur patrio de semine sæclum. et 2. 1077. cujusque sient sæcli. 6. Christianis scriptoribus sœcuJum est mundus, et vita hæc mortalis, mondo, secolo, vita mortale. Prudent. 5. Cathemer. 109. Fessos ille vocat per freta sæculi. et 2. epi otep. 583. Et servientem corpori Absolve vinclis sæculi. Paulin. Nolan. ep. 23. n. 33. ad fin. Si hoc sæculum noctem putes, quod conversione gentium serenatum est. Sedul. 4. 291. caduca vagi contemnens culmina sæcli. Adde Hieronym. et Augustin. plurimis in locis. 7. Item gentilium et ethnicorum vita ac disciplina. Tertull. Exhort. ad castit. 13. init. Videmus etiam sæculi exempla, quæ sæpe nobis in testimonio posita sunt. Alii leg. sæcularia. V. SÆCULARIS §. 3. 8. Sunt qui scrib. seculum, quos probant Jun. ad Tertull. Pall. 1. et Dausqu. in Orthogr. tum ex notatione, quod sit non quidem a sene, ut vult Varr., sed vel a se, et colo, vel sequor, vel a seco: tum quod quidam Græci scriptores cexova scripserint. Sed multo graviora sunt argumenta diphthongum asserenžium, nummi multorum Cæsarum, veteres Lapides apud Gruter. et Spon., veteres libri, et Virgil. Carpensis apud Manut., Cellar. et Pier. ad Virg. 4. Ecl. 46., quos non sequi religio est.

SÆPĚ, adverb. spesso, sovente, frequentemente, spesse volte, noλXaxis, frequenter, crebro. Ter. Hecyr. 3. 1. 28. Nam sæpe est, quibus in rebus alius ne iratus quidem est. Liv. 23. 15 Sæpe vi, sæpe sollicitandis principibus, etc. Cæs. 5. B. G. 7. sub fin. Sæpe clamitans, liberum se esse. Cic. 3. Offic. 17. Quod etsi sæpe dictum est, dicendum tamen est sæpius. Id. Quint. 1. M. Jurius in hac causa multum et sæpe versatus. Id. 1. Invent. 1. Sæpe et multum hoc mecum cogitavi. Id. 13. Fam. 42. extr. Iterum sæpiusque te rogo. Id. Font. 8. Pecuniam semel atque iterum, ac sæpius invitissimi dare coacti sunt. Id. 2. Invent. 4. ad fin. Comitem illum suum inclamavit semel et sæpius. Id. Quint. 31. Quorum sæpe et diu ad pedes jacuit stratus. Id. 3. Nat. D. 27. a med. Vinum ægrotis prodest raro, nocet sæpissime. Id. 2. Fin. 13. Quod vos interdum, vel potius nimium sæpe dicitis. Auct. ad Herenn. 3. 8. a med. Si separatim hæc causa minus sæpe tractatur. Plin. 15. 6. 6. Oleum sæpius die capulandum. più volte al dì. et 7. 15. 13. Sæpius mense. Id. 17. 22. 35. n. 17. Sæpius justo. più del dovere. 2. Sæpius frequenter sine comparatione adhibetur. Virg. 2. En. 455. qua se, dum regna manebant, Sæpius Andromache ferre incomitata solebat. Charis. 4. p. 240. Putsch. hunc locum solecismis accenset, cum relativum, h. e. comparativum pro absoluto ponitur: sed usitatissimum est omnibus scriptoribus. 3. Additur ornatus causa ablativus numero, et a multis tanquam una dictio pronunciatur et scribitur. Cic. Senect. 2. Sæpe numero admirari soleo. Gell. 3. 16. Gigni hominem septimo rarenter, nunquam octavo, sæpe nono, sæpius numero deeimo mense. Adde Cas, 1, B. G. 33. et Sallust. Catil. 54. et 57.

SEVIO

4. Bene sope, molto spesso, est Ennii apud Gell. 12.4. ¶ 5. Sopeque, et sæpe. Cato apud eund. 3. 7. ad fin. ¶ 6. Ex hoc adverbio positivum, vel comparativum nomen non legi, inquit Priscian. 3. p. 602. Putsch. Superlativum posuit Cato Nepos: Ex ære alieno sæpissimam discordiam fuisse. Id. Priscian. 15. p. 1016. oblitus sui, sæpior ab antiquis dictum fuisse, scribit. 7. Comp. Sæpius §. 1. 2. et 3. Sup. Sæpissime §. 1. SÆPENŮMĚRUS, a, um, adject. Not. Tir. p. 33. Sæpe, sæpenu

merus.

SÆPICULĒ, adverb. alquanto spesse volte, diminut. a sæpe. Frequens est Apulejo, ut 1. Met. Lacrima sæpicule de gaudio prodeunt. et 6. ibid. Me sæpicule commonebant. Adde 2. 8. 9. ibid. etc. Habet et Plaut. Cas. 3. 5. 59. Sæpicule peccas. Sed Priscian. 3. p. 611. Putsch. legit sæpiuscule, quod magis secundum analogiam est a sopius, quam a sæpe sæpicule.

*SEPINAS, atis, adject. omn. gen. ad Sæpinum pertinens, oppidum Samnii, nunc Supin, vel juxta alios Altilia. Ejus meminit Liv. 10. 44. Inscript. apud Grut. 441. 4. Municipes Sæpinates. Alia apud Murat. 606. Magistratus Sæpinates. 2. Sæpinates, ium sunt incolæ illius oppidi. Plin. 3. 12. 17. Ficolenses, Sæpinates, Tereventinates. Inscript. apud Orell. Coll. Inscr. Lat. n. 140. Curator R. P. Atinat., item Sæpinatium, SÆPIO etc. V. SEPIO.

[blocks in formation]

SÆTĂBIS, is, f. 3. Xativa, nunc, ex quo hæc urbs a Philippo V. Hispan. rege diruta et solo æquata, deinceps ab eodem reædificata est, S. Phelipe dicitur, Zartaßis, in Hispania Tarraconensi, ad fluv. cognominem, ubi nobilissimum linum provenit, et tertiæ in Europa palmæ, ut ait Plin. 19. 1. 2. n. 1. Hinc Sil. 3. 374. Sætabis et telas Arabum sprevisse superba, Et Pelusiaco filum componere lino. Grat. Cyneg. 40. At contra nostris imbellia lina Faliscis, Hispanæque alio spectantur Sætabis usu. 2. Setabis perperam scribitur apud Plin. in locis mox citandis in SÆTABUS et SÆTABITANUS, et alibi; Græce enim Eatraßis legitur apud Ptolem. 1. 2. c. 6., tum in nummis apud Eckhel. D. N. V. T. 1. p. 55. et in Inscript. apud Murat. 1077. 2. 3. et 4., ubi per diphthongum perpe

tuo hæc vox scribitur.

SÆTABITĀNUS, a, um, adject. ad Sætabin pertinens. Inscript. apud Murat. 1977. 4. C. Cornelius C. F. Junianus Sætabitanus. 2. Sætabitani, orum, sunt incolæ illius urbis. Plin. 3. 3. 4. Castulonenses, Sætabitani, qui Augustani Valerienses.

SÆTIBUS, a, um, adject. ad Sætabin pertinens. Catull. 12. 14. Nam sudaria Sætaba ex Iberis Miserunt mihi, etc. h. e. e lino Suetabo, quæ Sætaba absolute dixit Plin. præf. Hist. nat.

SEVE, adverb. crudelmente, wps, crudeliter, sæviter. Suet. Tib. 59. Multa sæve et atrociter factitavit. Flor. 3. 7. Adeo sæve in captivos consulebatur, ut, etc. Plin. 30. 2. 5. de Nerone. Sævius nos replevit umbris. Ovid. 3. Art. am. 504. Lumina Gorgoneo sævius igne micant. h. e. iratius. Lucan. 7. 171. Impia tam sæve gesturus bella litasti? Id. 8. 492. facere omnia sæve Non impune licet. yun. Colum. 11. 1. ante med. Quidam imperitandi parum prudentes, aut sævius, aut lenius agendo, rem domini corrumpunt. con troppo rigore, et 1.4. ad fin. Sunt loca, quæ tepent hieme, sed æstate sævissime candent, intollerabilissimamente. et Suet. Claud. 2. Aliquem sævissime coercere.

SÆVIDICTUM, i, n. 2. parole aspre, bravata, sævum dictum. Ter. Phorm. 1. 4. 36. Ne te suis iratus sævidictis protelet. Alii leg. sævidicis dictis.

SÆVÍDICUS. V. vocem præced.

5.1.

SÆVIO, is, ii, itum, n. 4. incrudelire, infierire, yaλenaivw, sævus sum in aliquem, crudeliter ago. Sallust. Catil. 10. Fortuna sævire, ac miscere omnia cœpit. Liv. 3. 45. a med. Sævite in tergum, et in cervices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. Justin. 12. 5. Hostili odio sævire in suos. Suet. Aug. 13. In captivum non sine verborum contumelia sæviit. Liv. 28. 34. a med. Neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, sæviturum. Ulp. Dig. 29. circa med. Sævire in se. h. e. sibi manus inferre. Tacit. 3. Ann. 31. extr. in pecuniam et famam multorum damnationibus et hastis. Juvenal. 18. 180, flagellis in aliquem. 2. Leniter sævire simile ac lente festinare. Plaut. Bacch. 5. 3. 4. Leniter qui sæviunt, sapiunt magis. h. e. qui iram compescunt, et severitate parce utuntur. 3. Cum dativo. Ovid. 4. Heroid. 148. Qui mihi nunc sævit, sic tibi parcat Amor. Adde Tibull. 1. 5. 46. ¶ 4. Cum accusat. communi. Plaut. Epid. 5. 1. 51. Memento, si quid sæviunt senes, suppetias mihi ferre. 5. Cum infinito. Ovid. 1. Met. 200. cum manus impia sævit Sanguine Cæsarei Romanum exstinguere nomen.

SEVIS

et

savit pro sæviit. 6. Passive impersonaliter. Justin. 39. 3. a med. A nullo unquam majorum suorum in feminas sævitum. Tacit. 1. Ann. 49. Intellecto, in quos sæviretur. Vellej. 2. 120. ad fin. Cum in captivos sæviretur a Germania. 7. De iis, qui verbis, minis, increpationibus vehementius insurgunt, et excandescunt. Plaut. Cas. 3. 5. 20. Here mi, nimium sævis. Ter. Andr. 5. 2. 27. Ah ne sævi tantopere. Virg. 1. En. 153. sævit animis ignobile vulgus. Id. 6. ibid. 544. ne sævi, magna sacerdos: Discedam. 8. Pro fortiter facere, strenue se gerere. Martial. Spectac. 6. Belliger invictis quod Mars tibi sævit in armis, Non satis est, Cæsar: sævit et ipsa Venus. 9. Sæpe de bestiis dicitur, cum irascuntur, efferantur, furunt, in morsus ruunt. Phædr. 3. 2. de panthera. Et cuncta vastans sævit irato impetu. Ovid. 11. Met. 369. lupus sævit rabieque fameque. Val. Flacc. 6. 613. stabulis qualis leo sævit opimis Luxurians, spargitque famem. Virg. 3. G. 434. anguis sævit agris. Id. 5. Æn. 257. sævit canum latratus in auras. Gell. 7. 1. a med. Canes in alios sævientes. et 9. 11. a med. Corvus ubi satis sævierat, etc. Apul. 4. Met. Sæviens venter. h. e. præ fame quasi latrans. 10. Hinc adhibetur ad exprimendum ursorum rugitum. Spartian. Get. 5. Agni balant, porcelli grunniunt, ursi sæviunt, leones rugiunt. Virg. 7. En. 17. Setigerique sues, atque in præsepibus ursi Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum. 11. Transfertur ad res inanimas, ut mare, ventos, hiemem, morbos, etc. cum maxime vim suam produnt, et veluti furunt. Sallust. Jug. 80. Ubi mare magnum esse, et sævire ventis cœpit. Lucret. 1. 276. sævitque minaci murmure pontus. et 5. 1001. mare sævibat fluctibus. Caes. 3. B. G. 13. sub fin. Cum sævire ventus cœpisset. Horat. 4. Od. 14. 27. de Aufido. Cum sævit, horrendamque cultis Diluviem minitatur agris. Senec. Hippol. 766. sævit solstitio medius dies. Claudian. 2. Laud. Stilich. 459. immodico nec frigore sæviat Ursa. Id. VI. cons. Honor. 241. annique vapore Sæviat aucta lues. Id. B. Gild. 515. pestifer aer Sævit. Horat. Epod. 3. 5. Quid hoc veneni sævit in præcordiis? Gell. 12. 5. ante med. Morbus sæviens. Seren. Sammon. 18. 322. At male digestis si crapula sæviet escis. Val. Flacc. 4.454. de Harpyus. Diripiunt, verruntque dapes fœdataque turbant Pocula: sævit odor. Sic ibid. 493. Flagrat acerbus odor. et ilid. 499. Sævit utrinque fames. 12. Similiter dicitur de immodicis animni affectibus. Virg. 7. En. 461. Sævit amor ferri, et scelerata insania belli. Propert. 2. 7. 24. dolor. Horat. 1. Od. 25. 15. libido circa jecur. Ovid. 14. Met. 193. ira. Gell. 1. 11. ad fin. Orationem alicujus aut demissam jacentemque erigere, aut ferocientem sævientemque cohibere. 13. Savire dicitur etiam immodicus sonus, aut strepitus. Sil. 4. 95. propius propiusque sonoro Quadrupedum cornu tellus gemit: ac simul acer Vincentum lituos hinnitus sævit equorum. Id. 13. 6oo. sævit stridoribus arbor. h. e. valde strepit. Est qui legit nutat, sed minus recte. 14. Particip. Sæviens §. 9. 11. et 12. Sæviturus §. 1. 15. Sævibat pro sæviebat. V. supra in §. 11.

SÆVIS, e. V. SÆVUS §. 13.

SEVITAS, atis, f. 3. idem ac sævitia. Prudent. 10. nepi cтEp. 483. Cum sæpe morbos major armet sævitas. Firmic. 5. Mathes. 5. Sævitate aliquem deterrere. Apul. 9. Met. En indignæ rei sævi tatem. Alii legunt scavitatem, h. e. adversam fortunam, a oxalos, sinister, adversus. Gell. præf. a med. Quo sit quorundam male doctorum hominum sævitas, et invidentia irritatior. Hic quoque alii reponunt scavitas, h. e. sinistra, et perversa voluntas.

SÆVITER, adverb. sæve. Plaut. Pseud. 5. 2. 3. Magis cogito, sæviter, blanditerne alloquar. bruscamente. et Trin. 4. 3. 55. Quid si egomet te velle nolo? Char. ah nimium, Stasime, sæviter! Adde Pan. 1. 2. 122. et Acc. apud Non. 11. 15.

aut refor.

SÆVÍTÍĂ, æ, f. 1. sommo rigore, crudeltà, fierezza, barbarie, spietatezza, annvera, wóτns, asperitas, crudelitas, immanitas. Ejus instrumenta in homines Senec. ep. 14. enumerat. Id. Clem. 25. Sævitia excedit fines, primum solitos, deinde humanos. Cic. 2. Of fic. 7. Iis, qui vi oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda savitia, ut heris in famulos, si aliter teneri non possunt. Id. Partit. 4. Orator sibi proponet delectationem in exornatione: in judicio aut sævitiam, aut clementiam judicis: in suasione aut spem, midationem deliberantis. Plin. 2. ep. 11. Immanitas, et sævitia. Gell. 20. 1. ad fin. Sævitiam poenæ contemnere. Suet. Cal. 32. Sævitia dictorum factorumque. et ibid. 27. ingenii. Sallust. Catil. 54. feneratorum. et ibid. 50. ante med. belli. Id. Jug. 7. hostium. Justin. 21. 2. Sævitia grassari. et ibid. ad fin. Sævitiam exercere. Suet. Cal. 6. extr. reprimere. Petron. Satyr. 94. Paululum intepescente sævitia. Plin. 29. 1. 6. de Archagatho medico. A sævitia secandi urendique transiit nomen in carnificem. Propert. 1. 1. 10. Savitiam duræ contudit Iasidos. h. e. asperitatem et duritiam animi amorem aversantis. 2. In plur. num, Sallust. fragm, apud Au

[ocr errors]

SEVUS

13 gustin. 2. Civ. D. 18. Quibus sævitiis, et maxime fenoris onere oppressa plebs, etc. 5. De bestiis. Plin. 8. 40. 61. Impetus canum, et sævitia mitigatur ab homine considente humi. V. SAVIO §. 9. 4. De rebus inanimis. Curt. 8. 4. circa med. Jam cæli mitescente sævitia. Sallust. Jug. 41. et Plin. 19. 8. 51. Sævitia hiemis. rigore, furore. Id. 9. 31. 51. et Vellej. 1. 2. extr. maris. tempesta, furia. Ovid. 19. Heroid. 23. ubi sævitiæ paulum gravis unda remisit. Plin. 3. 8. 14. In eo freto est scopulus Scylla: item Charybdis mare vorticosum: ambo clara sævitia. 5. De immodicis affectibus. Colum. 6. 37. Amoris sævitiam labore temperare. la rabbiosa libidine, de asino admissario loquitur. 6. Sævitia annonæ, rigoroso prezzo de' viveri, caritas, difficultas, pretium immodicum, et pauperes quasi sæve torquens. Tacit. 2. Ann. 87. Sævitiam annona incusante plebe, statuit frumento pretium.

SÆVITIES, ei, f. 5. sævitia. Tacit. 11. Ann. 10. extr. Per sævitiem et luxum adegit Parthos. Apul. 6. Met. Canis sævitiem offula redimere. et ibid. Socrus sævitiem exsecrata. Ubiq, alii leg. sævitia. SÆVITŪDO, inis, f. 3. idem ac sævitia. Plaut. fragm. apud Non. 2. 796. Vincla, virga, molæ, sævitudo mala fit pejor.

¶ 5.

SÆVUS, a, um, adject. rigoroso, severo, crudele, fiero, barbaτο, απηνής, ὠμὸς, χαλεπός, severus, rigidus, asper, durus, immi tis, ferus, crudelis, inhumanus: fortasse a scavus, oxalos. Ter. Adelph. 5. 4. 12. Ego ille agrestis, sævus, tristis, parcus, truculentus, tenax, duxi uxorem. Id. Phorm. 5. 1. 17. Conclusam hic habeo uxorem sævam. h. e. rabidam, iracundam, molestam. Plaut. Bacch. 4. 5. 3. Truculentus atque sævus senex. Liv. 34. 32. Tyrannus sævissimus et violentissimus in suos. Virg. 2. G. 128. Pocula si quando sævæ infecere novercæ. Tibull. 1. 11. 65. Sed manibus qui savus erit, etc. h. e. qui tam ferus erit, ut puellam suam verberet. Id. 1. 9. 62. Sæva puella. h. e. amoris inimica, et precibus amantium dura. Plaut. Amph. 1. 3. 43. Ex amore hic admodum quam savus est. h. e. iracundus. Tibull. 1. 2. 5. posita est nostræ custodia sæva puellæ. h. e. arcta, severa, impenetrabilis. et ibid. 5. 13. ne possent sæva nocere Somnia. h. e. tristia, ominosa, et noxia. Quidam hic mallent scava. Horat. Epod. 12. 13. Sæva verba. aspre e pungenti. 2. Cum infinito. Id. 1. Ep. 15. 30. Quælibet in quemvis opprobria fingere sævus. Adde Sil. 11. 7. ¶3.' De bestiis. Tibull. 4. 3. 22. Sævæ fera. Id. 1. 6. 18. Sævi lupi. Propert. 3. 14. 17. Sæva canum rabies. Virg. 3. G. 246. Savior lexna. Plin. 11. 37. 64. extr. Animalia sævissima dentibus. ¶ 4. De rebus inanimis. Tibull. 4. 1. 144. Sævæ mense. h. e. in quibus humanæ carnes comeduntur. Propert. 1. 1. 27. Sævi ignes. Ovidio 4. Trist. 4. 69. sævi ignes sunt fulmina. Virg. 9. Æn. 604. Sævum gelu. et 12. ibid. 8go. Sæva arma. et 5. ibid. 270. Sævus scopulus. Stat. 2. Theb. 85. odor vini. h. e. quod ad sævitiam homines impellit. Tacit. 3. Hist. 83. Sæva ac deformis urbe tota facies, sæva propter cædes: deformis propter popinas, scorta, et luxum. Sæpe dicitur de ventis et mari. Cic. 5. Att. 12. Inde Gyarum venimus sævo vento, non adverso. h. e. vehementi. Val. Flacc. 7. 52. Sæva hiems. h. e. hibernum tempus, quo mare turbatum esse solet, atque adeo clausum navigantibus, exceptis piratis et avaris, ut est apud Plin. 2. 47. 47. extr. et Plaut. Mil. 2. 5. 4. Sævi fluctus. Lucil. apud Non. 4. 413. Sævæ tempestates. Sallust. fragm. apud Serv. ad 1. En. 620. Mare sævum. h. e. importuosum. Virg. 7. ibid. 719. sævus Orion. h. e. procellas inducens. Justin. 4. 1. de freto Siculo. Torrens fretum non solum citato impetu, verum etiam sævo. h. e. naufragia afferente. Sic Propert. 3. 17. 8. Sæva Malea, et 1. 17. 6. sævas increpat aura minas. 6. De aliis præterea rebus. Lucil. apud Non. 4. 413. Sævum et durum bellum. Martial. 4. 55. metallum. h. e. ferrum. Id. 5. 76. Sæva toxica. Id. 9. 28. Sævæ vol. selle. h. e. quæ cum dolore pilos vellunt. Tacit. 2. Ann. 26. Gravia et sæva damna inferre. et ibid. 5. Quæ sibi belligeranti sæva, vel prospera evenissent. h. e. adversa. Hic etiam mallet aliquis scœva. ¶7. Sævi joci apud Horat. 1. Od. 33. 10. sunt ejus, qui jocatur simul, et lædit. 8. Do affectibus vehementioribus, unde homines turbari vehementius, aut sævire solent. Propert. 1. 18. 14. Sæva ira. Virg. 1. En. 29. Sævi dolores. Id. 12. ibid. 406. Sævus horror. Id. 8. Ecl. 47. amor. Propert. 1. 7. 81. metus. Id. 3. 14. 8. Savior fletus. h. e. amarior, et cruciabilior. et 1. 17. 9. Sævæ querela. h. e. dira, et imprecationes. 9. Aliquando est acer, fortis, strenuus, bellicosus. Virg. 1. Æn. 103. Sævus ubi acidæ telis jacet Hector. et 12. ibid. 107. maternis sævus in armis Æneas acuit Martem, et se suscitat ira. 10. Item magnus, si Servio credimus ad 1. Æn. 8. ita interpretanti illud Ennii: Induta fuit sæva stola. Adjicit huc et illud Virgil. modo allatum. Fatetur tamen et fortem intelligi posse. 11. Item potens, terribilis. Virg. 1. Æn. 142. Non illi imperium pelagi, sævumque tridentem, Sed mihi sorte datum. Tibull, 1, 1, 22, Terreat ut sæva falce Priapus aves. 12. S

[blocks in formation]

vum adverbii vice. Stat. 3. Theb. 589. incurvi sævum rubuere ligones. Sil. 1. 398. Cui sævum arridens. Claudian. 1. Rapt. Pros. 287. sævumque frementes. 13. Savis, e, pro savus, habet Ammian. 29. 5. a med. Suppliciorum sævium repertor. 14. Comp. Savior §. 3. et 8. Sup. Savissimus §. 1. et 3.

SAGĂ, æ, f. 1. strega, maga, ammaliatrice, maliarda, φαρμα xeuτpea, mulier versuta et sagax, quæ multa scire vult: et speciatim venefica, quæ malis artibus, et præsertim pravis superstitionibus boni aliquid, vel mali cuipiam conciliat. Cic. 1. Divin. 31. Sagire, sentire acute est; ex quo saga anus, quia multa scire volunt: et sagaces dicti canes. Fest. in Sagaces. Saga dicitur mulier perita sacrorum. Ovid. 3. Amor. 7. 29. Sagave punicea defixit nomina cera. Et medium tenues in jecur egit acus. Horat. 1. Od. 27. 21. Quæ saga, quis te solvere Thessalis Magus venenis, quis poterit Deus? Tituli. 1. 2. 41. Nec tamen huic credet conjux tuus, ut mihi verax Porticita est magico saga ministerio. Colum. 1. 8. Haruspices, sagasque, quæ utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas, ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit. Adde eund. 11. 1. a med. et Martial. 7. 54. et 11. 50. 2. Et quia hujusmodi aniculæ conciliandis amoribus sæpe adhibentur; saga pro lena ponitur, ruffiana. Non. 1. 86. Sagae mulieres dicuntur feminæ ad bidinem virorum indagatrices: unde et sagaces canes dicuntur ferarum quæsitores. Lucil. ibid. Atatem et faciem, ut saga et bona conciliatrix. Turpil. ibid. Non ago Loc per sagam pretio conductam, ut vulgo solent. Tibull. 1. 6. 23. sagæ præcepta rapacis Desere. 3. Saga pro sago V. SAGUM §. 13.

SĂGACÍTAS, atis, f. 3. odorato fino de' cani, finλacia, acuta vis odorandi in canibus. Cic. 2. Nat. D. 63. a med. Cauum tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium, tanta alacritas in venando. Plin. 9. 30. 48. Polypus sepes transcendebat per arborem, nec deprehendi potuit, nisi canum sagacitate. 2. Dici potest etiam de aliis sensibus. Senec. ep. 95. a med. Valetudo, vires, forma, sagacitas sensuum, hæc omnia æstimatorem desiderant. 3. Transfertur ad animum, et significat solertiam, acumen, calliditatem, avvedutezza, sagacità, penetrazione, dyzivota. Cic. 3. Verr. 41. Utrum admonitus, an tentatus, ap, qua est iste sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio. Id. 6. ibid. 12. extr. Tuam tantam fuisse sagacitatem, ut, etc. Plin. 2. 13. 10. Hipparchi sagacitate compertum est, lunæ defectum aliquando quinto mense a priore fieri. Nep. Alcib. 5. Erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset. Val. Max. 7. 3. n. 3. Quod temporis angustiæ negabant, sagacitate consilii assecutus est. SĂGACITER, adverb. con finezza di odorato, cum sagacitate. Plin. 10. 69. 88. Vultures sagacius odorantur. Id. 11. 37. 50. Delphines nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. CoJum. 7. 12. circa med. Canes villatici satis pulcre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur, et latratu conterrent. Alii leg. sagaciter adoriuntur, h. e. callide, astute. 2. Translate refertur ad animum prudentem, peritum, vafrum, acutum in investigando, præsentiendo, sagacemente, avvedutamente, furbescamente, dyxwvos, callide. Cic. 1. Orat. 51. in fin. Acuto homine nobis opus est, et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget, quid sui cives cogitent, sentiant, etc. et 2. ibid. 44. a med. Omni mente in ea cogitatione versor, ut odorer quam sagacissime possim, quid sentiam judices, quid existiment, quid exspectent. Horat. Epod. 12. 4. Namque sagacius unus odoror. Liv. 27. 28. Ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem. Quintil. 2. 8. Cum sagaciter fuerit intuitus, cujus ingenium presso genere dicendi, cujus acri maxime gaudeat. Suet. Tib. 57. Sagaciter perspicere naturam alicujus. Plin. 10. ep. 69. sub fin. Sagacius conquirere et explorare. Gell. 16. 12. Curiose et sagaciter conquirere. 3. Comp. Sagacius et Sup. Sagacissime §. 1. et 2.

*SAGALASSĒNUS, a, um, adject. ad Sagalassum pertinens, urbem Pisidiæ, quæ nunc Sadjaklu appellatur: ejus meminit Plin. 5. 27. 24. Liv. 38. 15. Inde in agrum Sagalassenum, uberein fertilemque omni genere frugum, ventum est.

SAGANĂ, æ, f. 1. strega, idem quod saga, ut Priscian. docet 4. p. 622. Putsch. Hine apud Horat. Epod. 5. 27. et 1. Sat. 8. 25. 41. et 48. nomen proprium est mulieris veneficæ. Prima syllaba brevis est, licet longa sit in saga, unde derivatur.

SAGAPENOS. V. SACONDIOS.

SAGAPENUM, i, n. 2. serapino, sagapeno, caɣáπηvov, succus herbæ ferulaceæ: de quo V. in SACOPENIUM. Plin. 19. 3. 15. Laser Cyrenaicum adulteratur gummi, sagapeno, aut faba fracta. Id. 12. 25. 56. Galbanum adulteratur faba, aut sagapeno. 2. Scribitur et Sagapinum.

*SĂGĂRIS, is, f. 3. odyapıs, bipennis Amazonia. Est cognomen virile R. Inscript. apud Fabrett. p. 31. n. 151. Servo Sagari Cingonia

SAGENA Eucarea marito optimo. Alia apud Cimalia, Antiqu. Venusin. p. 185. Sagaris actor fecit. 2. Idem nomen ludibrii causa a sago deducit Martial. 8. 58. Cum tibi tam crassæ sint, Artemidore, lacerna, Possim te Sagarim jure vocare meo. h.e. non Artemidorum, sed Sagarim, nempe rudi et crasso sago indutum.

SĂGĂRITIS, itidis, patronym. f. 3. ad Sagarim pertinens, qui est fluvius Phrygiæ, acceptis vastis amnibus, inter quos Tembrogio, et Gallo, in Propontidem influens: dictus etiam Sangarius. Plin. 6. 1. 1., Liv. 38. 18. et Ovid. 4. Pont. 10. 47. Hinc Id. 4. Fast. 229. Fallit, et in Nympha Sagaritide desinit esse, etc.

SAGARIUS, a, um, adject. ad sagum pertinens. Ulp. Dig. 17. 2. 52. Quidam sagariam communionem inierunt. h. e. sagorum conficiendorum et vendendorum. Id. ibid. 14. 4. 5. a med. Duas negotiationes exercere, puta sagariam, et lintcariam. Inscript. apud Grut. 650. 2. Negotiator, idem mercator sagarius. Alia apud Fabrett. p. 205. n. 105. Miles Col. VII. Vig. sagarius. scil. qui ejus cohortis militum sagos custodiebat. 2. Absolute. Apul. i. Met. Sagariam facere. h. e. sagorum mercaturam. Alii rectius leg. saccariam. 3. Sagarius, ü, sagorum negotiator, aut artifex. Inscript. apud Grut. 650, 1. C. Terentio C. L. Pamphilo sagario. Alia apud Don. cl. g. n. 18. M. Austronius M. F. Pal. Nicephorus ob hon. Q. Q. Colleg. Sagarior. Romanor. Q. ex S. C. coire licet, etc.

SAGATIO, onis, f. 3. jactatio alicujus per sagum facta. V. SAGUM §. 3.

SĂGĀTUS, a, um, adject. sago vestitus. Cic. fragm. apud Non. 14. 10. Descendi ad forum togatus, cum reliqui consulares sagati vellent descendere. Id. Font. 11. Galli sagati, et bracati. Martial. 6. 11. Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit: Vis, te purpureum, Marce, sagatus amem? 2. Sagati cuculli, ex ea materia, qua saga fiunt, confecti. Colum. 11. 1. a med. Cultam vestitamque familiam utiliter magis habeat, quam delicate, id est munitam diligenter a frigoribus, et imbribus: quæ utraque prohibentur optime pellibus manicatis, et sagatis cucullis. Id. 1. 8. ante med. eadem fere verba habet: nisi quod cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis, vel sagis cucullis. Sunt qui leg. hic sagis et cucullis: item qui utroque loco sagis cucullatis.

SAGAX, acis, adject, omn. gen. di fino odorato, supiv, fivnλátns, qui acutis est naribus in odorando, ut canes venatici: item qui alio quovis sensu pollet. Prima syllaba brevis est, quamvis vox derivetur a sagio, cujus prima producitur. Cic. 1. Nat. D. 31. Sagire, sentire acute est: ex quo saga anus, et sagaces dicti canes. Plaut. Curc. 1. 2. 17. de anu bibaci. Canem esse hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. Ovid. Remed. Am. 201. Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci. Senec. Hippol. 39. Nunc demissi nare sagaci Captent auras, lustraque presso Quærant rostro. Ovid. Halieut. 76. Venandique sagax virtus, viresque sequendi. Id. 11. Met. 599. Sollicitive canes, canibusque sagacior anser. h. e. aurium sensu præstantior. (V. Liv. 5. 47.) Plin. 8. 37. 55. Murium palatus in gustu sagacissimus. 2. Translate refertur ad animum, et est perspicax, acutus, solers, callidus, prudens, peritus, sagace, accorto, avvedu to, scaltro, dyxivoos. Cic. 2. Fin. 14. Homines hoc a bestiis plurimum differunt, quod rationem habeant a natura datam, mentemque et acrem, et vigentem, celerrimeque multa simul agitantem, et, ut ita dicam, sagacem. Id. 5. Tusc. 23. ad fin. Quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius? Id. 1. Catil. 8. Homo ad custodiendum diligentissimus, ad suspicandum sagacissimus. Planc. ad Cic. 10. Fam. 23. Nimia ejus indulgentia in Lepidum, ad hæc pericula perspicienda fecit eum minus sagacem. Lucret. 1. 368. Sagaci ratione quærere aliquid. Justin. 1. 9. a med. Vir in conjecturis sagacissimus. Tacit. 4. Hist. 11. Civitas rimandis offensis sagax. Suet. Claud. 15. Modo circumspectus et sagax, modo inconsultus ac præceps. Martial. 12. 88. Excogitavit homo sagax et astutus, Ne, etc. Justin. 38. 4. a med. Sagaciora ingenia. Horat. 4. Od. 4. 75. curæque sagaces Expediunt per acuta belli. 3. Cum genit. Id. Art. P. 218. Utiliumque sagax rerum, et divina futuri. Colum. 1. præf. a med. Rerum natura sagacissimus. h. e. peritissi mus. Sic Justin. 36. 2. Sagacissimus prodigiorum. Sil. 3. 344. Fibrarum, et pennæ, divinarumque sagacem Flammarum. ¶ 4. Cum infinito. Ovid. 5. Met. 146. Aethionque sagax quondam ventura videre. 5. Comp. Sagacior §. 1. et 2. Sup. Sagacissimus §. 1. 2. et 3. SAGDA, æ, f. 1. gemma porracei coloris. Plin. 37. 10. 67. Sagdam Chaldæi adhærescentem navibus inveniunt, prasini coloris. SĂGENĂ, æ, f. 1. rete da pescare, caynon, retis piscatorii genus. Hesychius: Σαγήνη, πλέγμα τὶ ἐκ καλάμων εἰς θήραν ἰχθύων. Sagena, contextus ex calamis ad capturam piscium. Italis est massa. In Gloss. Philox. et ab Ulp. Dig. 47. 10. 13. a med. exponitur everriculum. Manil. 5. 678. Excipitur vasta circumvallata sagena. Quidam scribunt sagina.

2

« НазадПродовжити »