Зображення сторінки
PDF

ТОТШ& LATINITATIS

LEXICON

CONSILIO ET CURA

JACOBI FACCIOLATI

OPERA ET STUDIO

iEGIDII FORCELLINI

SEMINARII PATAVmi ALUMNI
LUCUBRATUM

IN НАС TERTIA EDITIONE

AUCTUM ET EMENDATUM

A JOSEPHO FURLANETTO

* ALUMNO EJUSDEM SEMINARII.

[merged small][graphic][merged small]

LEGTORI BENIGNO

JOSEPHUS FÜRLANETTUS

S.

Alius alio plura invcnire potest, nemo .omni«.

Ausonius.

um Appendicem ad hoc Lexicon, types hujus Seminarii ann. MDCCCXVl.^ evulgarem in fine ejusdem prœfationis pollicitus sum, si liberum mihifuisset et vacuum tempus, multa alía me imposterum adjecturum fore novas hujus Lexici editioni', quae quidem prasstare me posse sperabam et citius et cumulatius, quam modo concessum tandem mihi est. Sed tum gravissima oner a mihi imposita^ turn mi* nim& queesiti honores attributi, turn fréquentes invaletudines in causa fucrunt, cur vel invitrus ab hujusmodi studiis avocar er. Unusquisque porro per se videt, tantum laboris exantlandum Uli esse, qui totius Latinas linguae Lexici corrigendi augendique curam susceperit, ut, nisi is pluribus auxiliis fretus, virorum principum hortamentis incitatus, et spe prasmiorum illectus fuerit, nihil, out parum admodum in re tarn ardua sibi proficiendum esse speret. Нов с cum mihi aefuerint, iis, quag unius ingenii mei, quod quam debile et infirmum sit, optime sentio, vires suppeaitarunt, contentus ut sis, benigne Lector, oro ob te s torque. Quare illud nunc tantummodo manifeslandum tibi censeo, quid prcestilum a me fuerit in hac tertia Lexici editione, ut eadem, licet adhuc imperfecta, saltern duabus prioribus aliquantisper emendatior et locupletior pradiret.

II. Novi enimvero, quid in tanta sœculi nostri luce, tamque propagato antiquitatum Latinarum studio, tum ab Italis, tum ab exteris eruaitissimis viris harum disciplinarum cultoribus actum fuerit. Veterum nempe auctorum opera, quae jam edita fuerant, accuratiore interpretanda, ratione illustrata sunt; alia etiam eorundem scripta, quae preeeipue in palimpsestis codicibus obsita et prorsus incognita jacebant, ope artis chemicae, et industria doctissimi cujusdam viri (i) с tenebris emersere; veneranda denique Romanœ vetustatis monumenta marmore exarata, metallisque flata vel insculpta, quae negligentius, quam oportebat, vulgata fuerant, iterum fidelioribus oculis subjecta sunt, quasque ex terras visceribus recens effossa bonus eventus in dias luminis oras émiserai, doctis commentariis instructa scriptorum veterum locis explicandis mirificam lucem attulerunt. Haec omnia, quantum homini private, et necessariis auxiliis opibusque destiluto licuit, mihi comparavi, ex iisque vel nova vocabula improbo labore excerpta, Léxico addenda, vel, quae

(i) Scilicet A. Maii, philologi eximii, et ad prolatandas totius antiquitatis Hueras tum Grcecas, tum Latinas ayprime nati, cujus quidem insigni fortunœ, et sirenuœ sedulitati gratulelur tota eruditorum natio, necesse est. Tot enim Ule novis operibus ex Ambrosianœ, Vaticanas, Neapolitanœ et Feronensis Canonicorum bibliothccce codicibus tpsius opera editis hactenus orbi litterato inclaruit, ut vix ullus ad illius gloriam cumulus accederé queat. Ejus itaque mentio plurima est In novis vocabulis huic Léxico insertis, çt in Indice alphabetico scriptorum Latinorum, quem alt«ri a Forcelliuo per tetates digesto prœmisimus.

[graphic]

ab aliis juerant jam recensita, dubios tarnen adhuc significationis, confirmando curavi.

III. Nolim tarnen, quemquam arbitraria me ideo nimis confidenter affirmasse, ea omnia, quïbus emendandum augendumve Lexicon esset, mini explórala, collecta atque in ordinem digesta suis queeque locis reposita fuisse. Quod ut omnibus magis innotescat, inquirendum mini esse existimo, quœnam Lexicograp/ii officia sint, ut Latinee linguae Lexicon omni ex parte perfection, quantum quidem humana patitur conditio, exomet, cumque orbe erudito communicet.

IV. Primum itaque Lexicographi officium est, omnes voces, quae apud quoscumque scriptores, et in omnigenis monumentis, a pueritia Latinee Linguae ad ultimam ejusdem senectutem, reperiuntur, colligere; deinde earum originem, sive etymologiam vel ab eadem lingua, vel ab aliis quibuscumque derivandam ostendere; tertio denique earundem notiones, non quidem per témpora, sed ex diversa significatione, quae vel propria et primaria, vel translata et derivata esse solet, ita apte disponere, et idoneis auctorum locis allatis confirmare, ut uniuscujusque vocabuli quasi queedam historia le gentium oculis reprcesentetur. Omnes vero voces cum dico, ea etiam nomina intelligo turn propria virorum feminarumque, et geographica, urbium, fiuminum, montium Jusque similia, tum ab utrisquè derivata adjectiva^ quae in veterum auctorum operibus plurima quidem exstant, et negotium seepe face ssunt lectoribus, nisi bréviter' quidem, sed uno tenore explicata reperianlur in Léxico , quin iidem ad históricos vel geographos , qui nullibi opportune eadem nomina queerentibus occurrunt, frustra amandentur. Minus autem rede asserit Forcellinus in sua preejatione §. VI, se ea omnia geographica vocabula urbium, fiuminum, montium, aliorumque locorum admisisse, ex quïbus adjectiva fo7*mantur% ut Tiburtinus, Brixianus, et sexcenta hujusmodi, quae non intelligerentur non explicatis iis voeibus, unde dueuntur; experientia enim didici, non modo pleraque ex propriis, sed etiam sexcenta ex adjectivis inde formata ilium omisisse, quorum maximum numerum de industria a me adjectum fuisse, passim reperies.

V. Quce vero tria proxime proposui, an in Forcellini Léxico reapse exslent, qucerendum in prassentia mihi est. Quoad primum, tarn procul a vero est, quod Cognolatus in sua prcefatione §. I. affirmât, ilium « id operis, in quo Latinee voces я omnes, ac multíplices earum significations atque usus continentur, lucubrasse », ut arbitrer, perperam omnino prcemissum eidem fuisse hujusmodi titulum, Lexicon totius Latinitatis cum plures auctores Latini levi quadam manu juerint hactenus expensi, quidam alii inexplorati omnino sint, пес ii tantum ex Ínfima, sed ex aurea et argéntea Latinitate; ita ut qucedam vocabula ex Plauto, Terenho, Cicerone, Varrone, aliis que hujus œtatis scriptoribus a me fuerint in civitatem Romanam primum recepta, nonnulla etiam supersint, quce Appendici propediem evulgandce inserenda esse profiteor. Adde, ex scriptoribus inferioris Latinitatis adeo mulla prœteimissa esse vocabula, ut pro certo affirmare minime dubitem, si omnes omnino scriptores ab ortu Latinee linguae ad finem seeculi octavi a Christi nativitate, quos Forcellinus se admisisse in suo Indice auctorum per setates digesto confessus est, iterum attenteque a perito aliquo lectore percurrantur, decern et amplius vocabulorum millia, preeter' nomina propria ad geographiam et historiam pertinentia, et adjectiva inde derivata, hactenus non recensita repertum iri. Quod ne jactantius aequo quibusdam dictum esse videatur, testor, decies circiter centenas novas voces suis quasque locis in meo exemplari hujusce editionis marginibus adscriptas a me jam exstare, quce ideo in Léxico omissce sunt, quia aliis incompertae, et mihi veterum auctorum opera pervolventi sero nimis et extra alphabeti ordinem fortuito occurrerunt.

VI. Quoad vero elymologiam, perfunctorie quidem Forcellinus Uli operant mam adhibuit, et magnam vocabulonim partem hoc adminiculo destitutam reliquit, mosque lectores ad etymologos saspenumero remisit; out, quemadmodum E. Kaercherus (2) affirmât: a Sic cl. Forcellinus, qui vir, Herculis instar, labor em veré stun pendum adiit, in emendo singularum vocum ítÚum praeter Grascam linguam, rosy ro quidquam curavit; nisi quod miros Varronum, Festorum et aliorum errores » nobis justo sœpius obtrudit ». Ego equidem cum id ipmm factitaium a nostro Leœicographo viderem, saepe novas vel ex Latina, vel ex Grœca, vel pauculas quasdam etiam ex Hebraica et Syriaca et Arabica lingua petitas Us vocibus adjeci etymologias, quae iisdem carebant, plures adjecturus, si ob causas initio statim hujus prœfationis a me expósitas id mihi perficere licuisset.

VII. Quod autem ad postremam muneris partem a Lexicographe prœstandam pertinet, jam vetus querela est, in Lexicis plerumque primas vocabulorum notiones minime suo loco pósitos fuisse, пес proprias inde derivatas sigjiificationes, пес proxime translatas eis esse mbjunctas, et scriptorum multis quidem, sed non semper necessariis out idoneis auctoritatibus conßrmatas. Videtur enim, mathematicorum more nihil, quod prasponendum fiœrat, posterius adducendum, omnesque vocum notiones ita secum invicem conjungendœ, ut nihil admittant, nisi quod certum et rationum legibus confirmation antea fuerit. Quapropter ut quid adhuc hac mper re in Léxico Latino perficiendum mpersit, probe noscas, benigne Lector, quid sentiat jam mpra citatus auctor, ipsissimis ejus verbis hie tibi legendum propono (3).

VIII. Donee igitur omnia vcterum Latinorum auctorum scripta Herum perlecta et eoccussa, atque inde reperta vocabula in ordinem digesta atque illustrata non juerint, mancum et imperfectum sit Latinum Lexicon, necesse est: sed hoc opus, hie labor est, quern unus homo, licet hujusmodi studiis idoneus assiduam operam dederit, perficere plene ac cumulate nunquam per se poterit. Quas cum ita sint, quœso, benigne Lectorne mihi culpœ verías, si plura et meliora Us, quas tibi nunc offero, prœstare minime potui. Restât igitur, ut, qua cura collegerim, et qua ratione digesserim ea, quas huic Léxico opportuna mihi videbantur, nunc bréviter tibi ob oculos ponam.

IX. Cum vcterum Latinorum scriptorum opera hactenus inédita, et eruditorum virorum cura publici juris facta mihi undecumque comparavissem, ac sedulo perlegissem; aliaque etiam plurimorum auctorum scripta jam edita attentis oculis perlustrassem, nova inde mihi inventa vocabula, quas Forcellini diligentiam eßugerant, suis quasque locis, hoc signo * prasposito, collocavi: sœpius etiam accidit, ut novi vocabulorum significatus mihi legenti sese ofjerrent, quos item mis locis inserendos curavi, nullo tarnen signo prœnotato.

X. Quoniam vero exploratum inter eruditos tandem est, Italam linguam, qua modo nos utimur, derivandam maxima ex parte esse a vulgari sermone, quem olim Romani passim vulgo umrpabant, nemo eat infidas, homini Italo non modo eas Lalinas voces, quas áureas et argéntea? dicuntur œtatis, sed férreas etiam atque lúteas esse plurimi habendas, ut nempe recentioris Italici idiomatis originem et vim probe nos cat et calle at. Hinc nulla mihi fuit religio, ea etiam vocabula recensere, quibus

(2) In opúsculo, cut titulus: De optima Latini Lexici conficiendi ratione disputât £. Ktercher Badeusis, Lycei Carolsruhensis professor. Carolsruhae, typie Müllerianis, MDCCCXXVI. 8." pag. 6.

(3) In opuse, superius citato pag. Зг. (not.) 44- Novissimo tempore a Furlanetto Lexicon Forcellini denuo edendum. curan, comperiinue. Gui id prœsertim agendum erit, non ut поташ et phrasium et animadversionum vim undique congestam in i stum librum inferciat, sed ut et etymologise, saepius quam par est, jacenti medeatur, et in adumbrandù *ingularum vocum notionibus veras vel logices, vel omnino linguae leges religiosiiu observet, quam Forcellinus, qui nonnunquam, tanquaui alter Typhoeus, ingeuti mole oppressui fuisse videtur.

« НазадПродовжити »