Зображення сторінки
PDF
ePub

CYLLARUS

vel coni, vel pyramidis (forma) videtur esse formosior. 2. Hinc cylindrum appellavere lapidem hujus figuræ, quo utebantur rustici ad areas æquandas, huc et illuc sæpius volutando, spianatojo. Virg. 1. G. 178. Àrea cum primis ingenti sequanda cylindro. Cato R. R. 129. Aream cylindro, aut pavicula coæquato. Plin. 19. 8. 46. Calcare aliquid cylindro. Vitruv. 10. 6. In palæstris cylindri exæquant ambulationes. 3. Gemmæ quoque hac figura quæ sunt, hoe nomine appellantur. Juvenal. 2.61. donant arcana cylindros. Plin. 37. 5. 20. Cylindros ex beryllis facere malunt, quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. et ibid. 8..34. Cylindri ex chrysoprasio. Adde Paul. Dig. 34. 2. 32. §. 9. ¶ 4. Adjectivi more. Gell. 6. 2. a med. Lapidem cylindrum si per spatia terræ prona atque deruta jacias.

CYLLARUS, et Cyllăros, i, m. 2. Kuλλapos, unus ex Centauris, idemque formosissimus, qui una cum uxore Hylonome in pugna cum Lapithis occisus occubuit. Ovid. 12. Met. 393. et seqq. 2. Item Castoris equus celebris. Virg. 3. G. 89. Talis Amyclaí domitus Pollucis habenis Cyllarus. Ubi Servius: Atqui Castor equorum domitor fuit: sed fratrem pro fratre posuit. Aut ideo Pollucem pro Castore posuit, quia ambo licenter aliquando Castores vocantur. Stat. 6. Theb. 327. tua furto lapsa propago, Cyllare, dum Scythici diversus ad ostia ponti Castor Amyclæas remo permutat habenas. Senec. Hippol. 810. Frenis Castorea mobilior manu Spartanum poteris flectere Cyllaron. Adde Val. Flacc. 1. 425., Propert.3. 12, 17. et ibid. 21. 26., Martial. 8. 21., et Claudian. IV. Cons. Honor. 555.

na

CYLLĒNĒ, es, f. 1. Kudλvn, mons excelsus Arcadia, in que cypressi abunde proveniunt. In eo Mercurium natum atque educatum tradunt. Virg. 8. En. 138. Vobis Mercurius pater est, quem candida Maja Cyllenes gelido conceptum vertice fudit. Ovid. 2. Fast 270. Alta Cyllene. Id. 4. ibid. 87. cupressifera. Plin. 10.30.45. scribit, merulas circa hunc montem, nec usquam aliubi, candidas sci. 2. Apud eund. 4. 5. 6. sinus Cyllenes, olim Eleorum navale, est in Elidis ora litorali, prope ea loca, ubi nunc est Chiarenza, ubi fuit Gyllene oppidum cum portu capaci memoratum a Mela 3. 2., in quo, non in monte Arcadia, Mercurium natum fuisse ait, ob id insigni. 3. Est etiam nomen Nymphæ, quam Festus Mercurii nutricem facit, alii matrem, alii aviam. Serv. ad 4. En. 252. CYLLĒNĒUS, a, um, adject. Kuλvecos, ad Cyllenen, et Mercurium pertinens. Catull. 68. 109. Quale ferunt Graji Pheneum prope Cylleneum, h. e. Pheneum, Pévsor, quod Plin. 4. 6. 10. inter oppida Arcadia recenset. Ovid. 11. Met. 304. Cylleneus vertex, h. e. cacumen Cyllenes montis. Id. 3. Art. am. 147. Hanc placet ornari testudine Cyllenea, h. e. capillorum positu simili testudinis, seu lyræ, cujus inventor est Mercurius. Horat. Epod. 13. 9. fide Cyllenca Levare duris pectora sollicitudinibus, h. e. lyra. 2. Legitur et Cyllenæus.

CYMBALUM

833 bus interfectus est. Ejus socii ad Eumenidum aram profugi ibidem necati sunt: quod pro sacrilegio sacerrimo habitum, ipsique facino ris auctores cum posteris exsilio multati sunt æterno. Hinc Cylonium scelus, Kvλavesov ayos, apud Cic. 2. Leg. 11., nempe interfectio so ciorum Cylonis supplicum ad aram ab Atheniensibus contra fidem datam perpetrata. V. Thucyd. l. 1. c. 126., et Herod. l. 5. c. 66. et 71. 2. Sunt qui Cylontus penult. brevi efferendum putant, quia Hesych. habet ἄγος Κυλώνιον, nisi tamen Κυλώνειον corrigendum sit.

CŸMĂ, æ, f. 1. et Cymă, ǎtis, n. 3. broccolo, tallo, xõua, quorundam olerum, et præsertim brassicae delicatior teneriorque cauliculus, ut Plin. 19. 8. 41. n. 1. definit, qui emitti solet vere primo, suavissimus esui, sed medicinæ inutilis, ut Id. 20. g. 35. tradit. Dicta est a xúnua contracte, quasi partus, quia florem et semina continet suo tempore eruptura. Cels. 2. 21. Mali sueci est brassica, magisque etiam cyma ejus. Plin. loc. prius cit. Brassica cymas a prima sectione præstat proximo vere. Colum. 10. 130. Frigeribus caules, et veri eymata mittit. Id. 11. 3. ante med. Brassica major pars in cymam prosilit. Lucil. apud Non. 3. 29. Asparagi molles, viride cyma. 2. Etiam cuma scribitur ob affinitatem litterarum u et y Edict. Dioclet. p. 15. Cuma optimæ fascem 1. X quattuor. CYMÆUS. V. CUMÆUS.

-CYMĂTILIS, e, adject. di color verde marino, qui est coloris viridis et marini, aut, quod idem fere est, cærulei, ac Veneti: a Græco xuμa, fluctus, unda. Ita Nonius 16. 1. ubi Titin. Et quem colos cymatilis deceat. Plaut. Epid. 2. 2. 49. Cymatile, aut plumatile, cerinum, aut gerrinum. 2. Scribitur et cumatilis: facile enim, et ex veterum Latinorum consuetudine Græcum v in u transit.

CYMATIUM, et Cymation, ii, n. 2. cimasa, goletta, gola rovescia, xvμátov, membrum in architectura, cujus pars quædam est turgidior, quædam pressior, idque molliter, et sine angule, in modum aquæ undantis: a xuμa, unda. Locum habet in capitulis, epistyliis, stylobatis, coronis, etc., ut patet ex Vitruv. 3. 3. et 4. 6. 2. In vet. Lapide apud Grut. 207. col. 2. habetur cumatium ea ratione, quæ dicta est in voce præced. §. 2.

CYMBÅ, æ, f. 1. barca, xúμßn, Græca vox teste Festo, a xúμBog, cavus recessus, ut Hesych. interpretatur. Itaque proprie videtar significare illas, quas Virg. 1. G. 136. appellat alnos cavatas. Universim autem est genus navigii minoris, amnibus, et lacubus, stagnisque trajiciendis. Cie. 3. Offic. 14. Cymbarum ante hortulos multitudo. Ovid. 2. Trist. 329. Non ideo debet pelago se credere, siqua Audet in exiguo ludere cymba lacu. Id. 6. Fast. 777. celeri decurrere cymba. Id. 1. Met. 293. Cymba adunca. Id. 3. Amor. 6. 4. concava. Horat. 2. Od. 3. 26. omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura, et nos in æternum Exsilium impositura cymba, h. e. navi Charontis, de quo Virg. 6. En. 3o3. Et ferruginea subvectat corpora cymba, et Propert. 3. 16. 24. Scandenda est torvi publica CYLLENIS, Ydis, f. 3. adject. Kunvis, ad Cyllenium, seu Mer- cymba senis. Plin. 7. 56. 57. cymbam Phoenices invenisse ait. ¶ 2. curium pertinens. Sil. 16. 500. credas Cyllenida plantam Etherio Translate. Propert. 3. 2. 21. Cur tua præscriptos evecta est pagina nexis cursu talaribus ire, h. e. pedes Mercurii. Ovid. 5. Met. 175. gyros? Non est ingenii cymba gravanda tui. 3. Scribitur et cumtrepidum Perseus, et inermia frustra Brachia tendentem Cyllenide ba ea ratione, qua in CYMATILIS §. 2. dictum est. Prudent. 11, confodit harpe, h. e. curva falce, quam a Cyllenio acceperat: vel sinepi otep. 69. quos properes rimosa imponere cumba, h. e. occimilem illi, qua Cyllenius Argum occiderat, ut est 1. Met. 717. Adde dere. Bentlej. quoque cumba edidit in Horat. loc. cit. Lucan. 622. et 676.

9.

CYLLENIUS, a, um, adject. Kuvios, ad Cyllenem Arcadia montem pertinens: item ad Mercurium, qui in eo monte natus est. Mela 2. 3. Cyllenius mons. Ovid. 3. Art. am. 725. Ecce redit Cephalas silvis, Cyllenia proles, h. e. Mercurii filius ex Creusa. Virg. 1. G. 337. Cyllenius ignis, h. e. Mercurii stella. Id. 4. En. 258. Cyllenia proles, h. e. ipse Mercurius, qui et Cyllenius absolute dicitur ibid. 252. et 276., et ab Ovid. 14. Met. 291. etc. Hujus autem appellationis causam non unam affert Festus his verbis: Cyllenius Mercurius dictus, quod omnem rem sermo sine manibus conficiat: quibus partibus corporis qui carent, xoi vocantur: ideoque quadratum eum fingunt. Alii volunt, sic appellatum, quod in Cyllenia via sit nutritus: alii quod in monte Arcadia Cyllene: alii quod a Cyllene sit Nympha educatus. Hactenus Festus; quam vere alii viderint. Nam quod de Cyllenia via narrat, alii aliter legi mallent. Servius ad 8. En. 138. narrat, Mercurio in monte dormienti, tanquam furi, manus fuisse amputatas a Plexippo, et Eneto Chorici regis Arcadia filiis, quod palæstricam artem ab iis clam hausisset, vulgassetque. Inde xuλov, et Cyllenium dictum.

CYLLĒNUS, i, m. 2. Ovid. 1. Met. 217. Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei, h. e. cum Cyllenio monte. Heinsius tamen vult legi Cyllene.

[blocks in formation]
[ocr errors]

CYMBAGO, as, a. 1. a cymba, et ago: ago cymbam. Not. Tir. p. 178. Cumbagat: nempe pro Cymbagat.

* CYMBALARIS, is, f. 3. herba eadem ac cotyledon, seu umbilicus Veneris. Apul. Herb. 43.

CYMBALICUS, a, um, adject. ad cymbalum pertinens. Venant. 2. carm. 13. 57. Cymbalica voces calamis miscentur acutis. CYMBALISSO, et Cimbalizo, as, cymbalum quatio, xvußahilev. Cassius Hemina apud Non. 2. 169. Mulier cantabat tibiis Phrygiis, et altera cymbalissabat.

CYMBALISTĂ, æ, m. 1. xvμßadioτn's, qui pulsat cymbala. Apul. de Deo Socrat. Strepitu cymbalistarum, et tympanistarum, et choraularum.

CYMBĂLISTRIĂ, æ, f. 1. xvμßähiopia, quæ cymbalum pulsat. κυμβαλίστρια, Petron. Satyr. 22. extr. Intrans cymbalistria, et concrepans ara, omnes excitavit. Inscript. apud Grut. 318. 12. Hic sita est Propitia (forte leg. Propitia) pupa et famula Bacchi cymbalistria. Alia apud Murat. 1980. 7. Attini sacrum, et Minerva Berecintice Concordia colliberta Januarii cimboliaco (corrige cymbalistria loco) secundo, etc. Alia apud Jo. Reyn. Carlium AA. Ital. T. 2. p. 114. Magno Deum Matri Q. Publicius Charito sacerdos T., C. Sulpicius Hermes ædituus, et Secunda cymbalistria.

* CYMBALITIS, idis, f. 3. herba eadem ac cymbalaris. Marcell. Empir. 14.

CYMBALUM, i, n. 2. cembalo, xiußahov, vox Græca ab eadem radice, unde cymba, significat instrumentum æreum cavum, hemicycli figura (ut ex Serv. ad 4. G. 64. habetur) latumque instar pel

105

[blocks in formation]

vis, quod percussum, instar crotali, sistri, aut cujusvis crepitaculi sonum edit. Adhibebatur præcipue in sacris Cybeles a Corybantibus et Gallis ejus ministris: item in saltationibus obscenis, et lascivis conviviis, et Bacchanalibus nocturnis. Virg. loc. cit. Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum. Ubi Servius: Quæ in ejus tutela sunt, quod similia sint hemicyclis cæli, quibus cingitur terra, quæ est mater Deorum. Lucret. 2. 618. Tympana tenta tonant palmis, et cymbala circum Concava. Cic. Pis. 9. Neque supercilium tuum, neque collega tui cymbala ac crotala fugi, et ibid. 10. Cum college tui domus cantu, et cymbalis personaret. Quintil. 11. 3. ante med. Quod si omnino recipiendum est, (h. e. cantus in pronunciatione) nihil causæ est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adju vemus. Similem huic locum habet Plin. 2. ep. 14. sub fin. ¶ 2. Quod in Bacchanalibus quoque adhibitum sit, testis est locuples Liv. 39. 8. et 10.3. Fere autem in plurali num. usurpatur, quia bina pulsari solebant, alterum cum altero collidendo, et conjunguntur sæpe cum tympanis, ut apud Liv., Plin. et Lucret. loc. cit., Apul. 8. Met. sub fin., Plin. 5. 1.1. et Ovid. 4. Fast. 213., quia simul cum his in sacris pulsabantur. Stat. 8. Theb. 221. Gemina æra sonant, Ideaque terga, etc., h. e. cymbala et tympana. 4. In machinis hydraulicis cymbała dicta sunt ob similitudinem vasa quædam ad sonum edendum accommodata. Vitruv. 10. 13. ¶¶5. Translate. Plin. præf. Hist. nat. a med. Apion Grammaticus, hic quem Tiberius Cæsar cymbalum mundi vocabat, cum publicæ famæ tympanum potius videri posset, h. e. ubique personans certaminibus et contentionibus litterariis, unde et astotoveixns cognominatus est. Virg. Catal. 7. Ite hinc, inanes, cymbalon juventutis, h. e. scholastici rhetores, et grammatici obstrepentes assidua contentione docendi auribus juventutis. Quo pertinet epigr. 69. l. 9. Martial. 1. Cymbalum pro cymbalorum habet Catull. 65. 21.

6.

CYMBIUM, ii, n. 2. napрo, xúμßiov, genus vasis potorii, a figura cymbæ ita dicti, teste Festo. Multa autem sunt, inquit Macrob. 5. Saturn. 21., poculorum genera a re navali cognominata. V. ibi plura ex Græcis auctoribus hac de re. Virg. 3. En. 66. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte. Id. 5. ibid. 267. Cymbiaque argento perfecta, atque aspera signis. Martial. 8. 6. Ficta Saguntino cymbia malo luto. Adde Varron. apud Non. 15. 21.

CYMBÜLĂ, æ, f. 1. barchetta, diminut. cymbæ. Plin. 8. ep. 20. Ut cymbulæ onerariis adhærescunt. Adde Not. Tir. p. 178., ubi tamen pro cymbula legitur cumbila.

CYME. V. CUMA.

CYMINDIS, is, f. 3. xúμdts, accipitris genus noctu volans, internecinum bellum cum aquila gerens. Plin. 10. 8. 10. CYMĪNUM. V. CUMINUM §. 3.

CYMINUS. V. CIMINUS §. 3.

CYMŎDŎCĒ, es, et Cymodocēă, æ, f. 1. Kuμodóxn, Koμodoxsca, Nympha marina, Nerei, et Doridis filia: a xuμa, unda, et de xoμat, suscipio, quia undas maris quiescere facit. Virg. 10. n. 225. et 4. G. 338. et Hygin. præf. fabular.

CIMOSUS, a, um, adject. cymis abundans. Colum. 10. 138. Quæ duri præbent cymosa stirpe Sabelli.

CYMOTHOE, es, f. 1. Nympha marina, Nerei, et Doridis filia: a xuua, unda, et Dew, curro, quod per fluctus discurrat. Virg. 1. En. 148. et ibi. Servius. Adde Sil. 3. 58.

CYNĂ, æ, f. 1. arbor est in Arabia, folio palmæ simili, ex quo Arabes vestes sibi conficiunt. Plin. 12. 11. 22.

[ocr errors]

CYNĂCANTHĂ, f. 1. xvvaxdvdn, h. e. spina canis; a xuwv, xuvos, sanis, et axavda, spina: planta est, cujus vermiculi cantharides generare dicuntur a Plin. 11. 35. 41.

CYNĂMOLGI, orum, m. plur. 2. xvvapokyo, populi Africæ in Ethiopia canino capite, si Plinio 6. 3o. 35. credimus. Alii dicunt canino lacte vesci: atque hoc ipsa appellatio significat: a xuwv, xuvos, canis, et duskyw, mulgeo.

CĂNĂRĂ. V. CINARA §. 2..

CYNASYNUS, a, um, adject. ad Cynasyn, seu Gumasan pertinens, Byzacenæ oppidum, de quo vide Morcell. Africa Christ. T. 1. p. 176. Inscript. apud Marin Frat. Arv. p. 782.. Animicar Milchatonis F. Cynasynus..

CYNEGETICUS, a, um, adject. xʊvnyɛtixos, venatorius. Cynege tica volumina quæ de venatione tractant, et ita inscripsere opus suum Gratius Faliscus, et Olympius Nemesianus, a xvvyew, venor. * CYNEGIS, dis, f. 3. xuunyos, xuvnyétis, venatrix. Est cognomen Romanum. Inscript: apud Grut. 348. 7: Emilia Cynegis. CYNEUM mare dictum est, in quod Hecuba se præcipitavit, et in canem conversa est. Hygin fab. et. 13.. Koveros autem.caninum, significat.

CINICE, es, f. 1. Kusz, Cynicorum secta, apud Auson.epigr. 27;

CYNOSBATOS

CYNICE, adverb. alla Cinica, xvvxtos, more Cynicorum. Plaut. Stich. 5.4. 22. Potius in subsellio cynice accipiemur, quam in lectis. CYNICUS, a, um, adject. cinico, xuxxos, proprie caninum significat, a xuwv, xuvos, canis. Transfertur autem ad denotandam philosophorum quandam sectam. Fuerunt enim philosophi ab Antisthene profecti, teste Cic. 3. Orat. 17., ita dicti a Gynosarge gymnasio, ubi versabatur Antisthenes, vel a xuveç, canes, quasi canini, a canina mordacitate, qua in hominum vitia nullo discrimine invehebantur, sive quod canum more in propatulo et vesci, et ventrem exonerare, et coire non dubitarent. Hi physicam et dialecticam tollebant, solique morali innitebantur, repudiabant liberales artes, maxime geometriam et musicam. Juvenal. 13. 121. Et qui nec cynicos, nec Stoica dogmata legit A Cynicis tunica distantia. Ubi Scholiast, Dicit Cynicorum et Stoicorum dogma convenire, tantum veste distare. Nam Cynica mater est hæresis Stoicæ. Petron. Satyr. 14. Ipsi, qui Cynica traducunt tempora coena, Nonnunquam nummis vendere verba solent, h. e. vilioribus cibis, et parco ac sordido victu. ¶ 2. I illo Juvenal. 14. 30g. dolia nudi non ardent Cynici, intelligitur Diogenes, qui nudus in dolio habitasse fertur. 3. Cynici spastici dicuntur a Plin. 25.5. 24. qui obnoxii sunt distortionibus et convulsionibus quibusdam, quæ in morem canini rictus ora distorqueant. Ita legit et interpretatur Harduin. ex MSS. Cels. 4. 2. ad fin. Circa faciem morbus innascitur, quem Græci xuvxov onaqμov nominant, Nihil aliud est, quam distortio oris.

[ocr errors]

CYNIPHIUS. V. CINYPHIUS §. 5.

CYNIRAS. V. CINYRAS.

'CYNIZŪSĂ, æ, f. 1. xuvilovca, cynice vivens. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Murat. 1639. 10. Attia Cinizusa. Ex facillima mutatione y in i pro Cynizusa.

num.

CYNŎCARDAMON, 'i, n. 2. herba eadem ac nasturtium cani-
Apul. Herb. 20.

GYNOCEPHALEA, æ, f. 1. xuvoxspaλeia, herba canino capiti similis, al. osirites, ad omnia venena efficax. Plin. 30. 2.6. Hanc Apul. Herb. 87. cynocephalion vocat.

CYNOCEPHALI, orum, m. plur. 2. xuvoxepakot, homines monstrosi, seu potius simiæ capillata, canino capite: quarum lacte vivere Nomades quosdam in Africa, Plin. 6. 3o. 35. tradit. Meminit etiam 8. 54. 80. et 37. 9. 40. Dicti sunt a xvwv, xuvo's, canis, et xspahn, caput. Cic. 6. Att. 1. sub fin. Erat præterea cynocephalus in essedo: nec deerant onagri. ¶ 2. Apud Tertull. Apolog. 6. Cynoce phalus est Anubis, quia caput caninum habet. Adde Minuc. Fel. in Octav. 22.

*

CYNODONTES, ium, m. plur. 3. xuvódovres, Græcis sunt dentes, qui a Latinis canini appellantur, quod acuminati sint in formam dentium canis. Cynodontes sunt etiam portentosi homines, quibus gemini procedunt dentes, ut ait Isid. 11. Orig. 3. ex Solin. 1.

CYNOGLOSSOS, i, f. 2. xvvoyλwacov, herba, lingua canina dicta a Celso 5. 27. sub fin., quod folia habet caninæ linguæ similia: a xov, xuvos, canis, et yoga, lingua. Plin. 25. 8. 41. CYNŎIDES. V. CYNOMYLA.

*CYNŎMAZON, i, n. 2. a xuwv, canis, et pala, offa; herba sic appellata, quod in offa data canes enecat. Apul. Herb. 109. CYNŎMŎRÍON, ii, n. 2. xuvoμópcov, herba eadem orobanquæ che, a similitudine canini genitalis: a xuwv, xuvos, canís, et popov, genitale. Plin. 22. 25. 80.

CYNOMYĨA, æ, f. 1. quadrisyllab. pulicaria, xvvouvia, unum ex nominibus psyllii, quæ herba est radice tenui, supervacua, (h. e. nullius in medicina usus) sarmentosa, fabæ granis in cacuminibus, foliis canino capiti non dissimilibus, (unde et cynoides dicta est, a Xuvostos, cani similis) semine autem pulici: unde, et nomen: a xúc, xuvos, canis, et μvia, musca, pulex. Plin. 25. 11. 90.

CYNOPHANES, um, m. plur. 3. xuvo paveis, monstrosi homines caninis capitibus: a xuv, canis, et paivo, appareo: iidem sunt ac cynocephali. Tertull. Apolog. 8.

CYNOPOLIS, is, f. 3. nunc El-Gis, idest urbs canum (a xov, xuvos, canis, et nog, urbs) oppidum est excisum Egypti ad Nilum fluvium inter Oxyrinchon, et Hermopolin, ubi Anubis colebatur, et honor, et sacer quidam cibus canibus constitutus erat. Plin. 5.

10. 11.

*CYNOPS, opis, f. 3. xuvw, herbæ genus spicatæ, eadem ac canaria. V. CANARIUS §. 3. Eam memorat Plin. 21. 17.61..

CYNORKHŎDĂ, æ, f. 1. et Cynorrhodon, i, n. 2. xuvóρpodov, rosa silvestris contra canis rabidi morsus efficacissima: a xuwy, canis,

et podov, rosa. Plin. 24. 13. 74. Alia est cynorrhoda, quam etc. Id. 25. 2. 6. Radix silvestris rosa, quam cynorrhodon vocant. Adde eund. 29. 4. 30., 25. 10. 77. et alibi.. 2. Item flos lilii rubentis. Id. 21. 5. 11..

CYNOSBĂTOS, i, f. 2. xuvócßatos, genus rubi, fructum subruti

CYNOSDEXIA

lum pariens malo Punico similem. Est autein planta inter fruticem, et arborem, rosæ non absimilis. Ejus meminit Plin. 16. 37. 71. Est a xuwv, canis, et Baros, , rubus, sentis. Unde et caninus rubus dicitur a Pallad. 1. 34. circa med., sentem canis Latine appellari docet Colum. 11.3. sub init. ¶2. Item aliud genus rubi folium habens vestigio hominis simile. Id. 24. 14. Fert et uvam nigram, in cujus acino nervum habet: unde et neurospastos dicitur. Plin.24. 14. 74.3. Item capparis. Id. ibid. et 13. 23. 44.

[ocr errors]

CYNOSDEXIA, æ, f. 1. piscis marinus, vel potius zoophyton. Est a xuv canis, et değid, dextra. Plin. 32. 11. 53. Extra hæc sunt rotundæ in oleario usu cochleæ, cucumis, cynosdexia, draco.

CYNŎSORCHIS, is, f. 3. xuvos opxis, h. e. testiculus caninus, herba est foliis oleæ mollibus ternis, parvisque, semipedis longitudine, in terra stratis, radice bulbosa, oblonga, duplici ordine, superiore, quæ durior est, inferiore, quæ mollior. Plin. 27. 8. 42.

CYNOSSEMĂ, ǎtis, n 3. promont. Chersonesi Thracia, apud Sestum, ubi Hecuba sepulcrum monstrabatur: a genit. xuvos, canis, et onpa, sepulcrum, quia Hecubam in canem conversam esse fabulantur. Plin. 4. 11. 18.

CYNŎSŪRĂ, æ, f. 1. cinosura, orsa minore, xvvos oupa, sidus septentrionale septem stellis constans, quarum una in infima cauda posita polus vocatur, per quem locum ipse mundus existimatur versari. V. ARCTOS §. 3. 2. Dicta est quasi canis cauda, a xúwv, canis, et oupa, cauda, quia quas habet a tergo stellas, ita dispositæ sunt, ut erectam canis caudam efficere videantur. Cic. Arat. 2. Nat. D. 41. Ex his altera apud Grajos Cynosura vocatur, Altera dicitur esse Helice. 3. Hanc maxime servabant in navigando Tyrii et Sidonii, ut Græci Helicen. Ovid. 3. Fast. 107. et 4. Trist. 3. init. et Val. Flacc. 1. 17. 4. Adjective cynosura ova Græca appellatione quidam vocarunt ova sterilia et inania, cum gallinæ incubationem dereliquere: sed hoc solummodo veris tempore: quæ et Zephyria dicta sunt, quod quidam ea vento putant generari. Hæc ex Plin. 10. 60. 80. Hac autem significatione deducitur ab opov, urina, quasi sint urina canis: unde et urina ova appellantur. Id. ibid. 58. 79. 5. Cynosure, arum, est promontorium Achaia in ora Atticæ, ad Ostia Asopi fluvii. Cic. 3. Nat. D. 22. ad fin. 6. Item Cynosura, a, est oppidum Peloponnesi in Arcadia. Stat. 4. Theb. 295.

CYNOSŪRIS, idis, f. 3. idem quod Cynosura, xuvorovois. Ovid. 5. Trist. 3. 7. Stellis Cynosuridos Ursæ. Adde Avien. Arat. 442. ¶2. Adjective. Germanic. phænom. Arat. 184. Cepheos extremam tangit. Cynosurida caudam.

CYNOZŎLON, i, n. 2. xuvokolov, herba alio nomine chamæleo appellata, quia cum terra colores mutat, nigri coloris, a quibusdam et cynozolon vocatur propter gravitatem odoris, vim habet necandi ricinos canum. Hæc ex Plin. 22. 18. 21. Est autem a xúwy, canis, et on, odor, fœtor.

CYNTHIUS, a, um, adject. Kuvios, a Cyntho, ut Cynthius Apollo, qui et Cynthius absolute dicitur. Horat. 1. Od. 21. 2. Intonsum pueri dicite Cynthium. Sic Diana Cynthia dicitur apud eund. 3. ibid. 28. 12. et Lucan. 1. 218. Tertia jam gravido pluvialis Cynthia cornu, h. e. Luna. Senec. Herc. t. 641. Quos felices Cynthia vidit, Vidit miseros enata dies, h. e. Luna præcedentis noctis: vel ipsa nox præcedens. metonymia. ¶ 2. Apud Propert. 2. 33. 1. et Ovid. Remed. am. 764. Cynthia est nomen puellæ dilectæ. 3. Apud Plin. 4. 12. 22. Cynthia est ipsa Delos.

CYNTHUS, i, m. 2. Kudos, Deli mons usque adeo editus, ut totam insulam dicatur obumbrare. In hoc monte Apollo et Diana nati altique sunt. Hinc Cynthius ille, hæc Cynthia appellati. Plin. 4.

12. 22.

*CYPĂPHAPII, vel potius Cypapaphii, orum, m. plur. 2. (a xuπn, foramen, vel xunto, inclinor, et Ilaptos, Venereus) molles, cinædi, impudici, præposteram Venerem patientes. Firmic. 7. Mathes. 16. In omni vero genitura, si Luna in cauda Leonis fuerit inventa, cinados efficiet, matris Deorum cypapaphiis servientes.

*CYPĂRĒ, es, f. 1. xunapos, caldaja, vas magnum concavum. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Grut. 638. 7. Clodia Cypare.

CYPARISSE, et Cyparissia, appellantur acies quædam igneæ, quæ noctu apparere solent ad similitudinem cupressi. Festus, et Senec. 1. Quæst. nat. 15.

*CYPARISSIAS, æ, f. 1. genus tithymali. Plin. 26. 8. 43. Quintum genus cyparissian vocant, propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici nascentem in campestribus.

CYPĂRISSIFER, a, um, adject. cyparissos ferens, cyparissis abundans. Sidon.carm. 23. 417. Quantum non cyparissifer Lycæus.

CĂPĂRISSĬUS Sinus, nunc golfo dell' Arcadia, est in Peloponneso in ora Messeniæ, ubi et urbs Cyparissa fuit. Plin. 4.5.7. 12. Cyparissia est genus tithymali, folio cupressi simili. Id. 26. 8. 43.

[blocks in formation]

*CYPARISSOS, i, f. 2. herba quædam verbenacea. Apul. Herb. 3. CYPARISSUS, i, m. 2. puer fuit Amyclei (al. Telephi) filius, OX insula Cea, ab Apolline adamatus. Hinc cum cervum miræ pulcritu dinis educasset, domesticumque reddidisset, et valde eo oblectaretur; quadam die imprudens sagitta transfixit: sed ingeriti dolore omnem Apollinis consolationem respuens, petiit a Superis, ut omni deineeps tempore lugere posset: quare eorum miseratione in arborem sui nominis mutatus est. Alii dicunt Cretensem fuisse, pulcherrimum et castissimum: qui, cum castitatem servare cuperet, Apollinem, vel, ut alii, Zephyrum amantem se fugiens, ad Orontem fluvium pervenit, ibique in eam, quæ dicta est, arborem, mutatus est. Qua visa, Apollo Ingemuit, tristisque Deus, lugebere nobis, Lugebisque alios, aderisque dolentibus, inquit. Ita claudit fabulam Ovid. 10. Met. 141., quam paucis immutatis narrat etiam Serv. ad 1. G.20. et ad 3. En. 64. et 680. Hinc est quod cyparissi in funeribus adhibentur. V. CUPRESSUS §. 4. Virg. 3. En. 680. Aeriæ quercus, aut coniferæ cyparissi. 2. Porro ipsa vox dicta videtur quibus dam ἀπὸ τοῦ κυρῖν παρίσους τοὺς ἀκρεμόνας, ab emittendis parilibus ramis. Fabulantur autem fuisse Eteoclis filias, quæ cum tripudio ad Dearum æmulationem exsultarent, in altum puteum inciderunt. Quas Tellus miserata, inde arbores aspectu pulcras, quales erant puellæ, eduxit. Unde Cyparissi etiam Charites dicuntur a Græcis. CYPĒRIS. V. in voce sequenti §. 1.

CYPEROS, i, m. 2. cipero, xúneipos, et xúnepos, juncus est angulosus, juxta terram candidus, cacumine niger pinguisque, folia habens porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quæ est semen. Radix olivæ nigræ similis est: quam, cum oblonga est, cyperida vocant, magni in medicina usus. Odorem habet nardum imitantem. Plin. 21. 18. 70. 2. Celsus 3. 21. ante med. et 4. 20. juncum quadratum appellat. 3. Est etiam neutrius generis. Varr. 3. R. R. 16. ante med. Faba, lens, cyperum, medica. Petron. Satyr. 127. Emicuere rosa, violæque, et molle cyperon. Adde Colum. 12. 20. Nisi forte hæc ad cypirum pertinent, quam vocem vide infra: nam facile confunduntur. Consule botanicos.

CYPHI, is, n. 3. xupt, ab Hieronym. 2. in Jovinian. n. 8. enumeratur inter odoramenta cum amomo, oenanthe, musco, et aliis. Est autern compositio suffimenti, quo Ægyptii sacerdotes utebantur in sacris: cujus componendi rationem, et usus aliquot in medicina tradit Dioscorides l. 1. c. 24.

CYPĪRUS, i, f. 2. xumepog, herba est, Latine gladiolus, radice bulbosa, odore nardo simili, variique usus in medicina. Ea radix dulcis est, et decocta panem etiam gratiorem facit, et ponderosiorem, simul subacta. Plin. 21. 17. 67. et ibid. 18. 69. ¶ 2. Legitur et Cyperus.

CYPREUS. V. CUPREUS §. 2.

CYPRIĂCUS, a, um, adject. idem quod Cyprius, ut Cypriaca expeditio, Val. Max. 4. 3. n. 2. Cypriaci tauri, Capitolin. Gordian. 3. ad fin.

CYPRIANUS, i, m. 2. Thascius Cæcilius Cyprianus, Afer, Carthaginiensis, et illius urbis episcopus, illustris Christi martyr, pro Fide et Ecclesia Dei constantissime mortem obiit sub Valeriano et Gallie no, an. a Chr. n. 258. De eo Lactant. 5. 1. sub fin. Unus igitur præcipuus et clarus exstitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriæ professione quæsierat, et admodum multa conscripsit in suo genere admiranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suavi, et (quæ sermonis est maxima virtus) aperto: ut discernere nequeas, utrum ne ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit. Hæc Lactantius. Ejus autem Latinitas pro illis temporibus, et ut Afri hominis, et Tertulliani scriptis summopere delectati (adeo ut quoties eum posceret, soleret dicere da magistrum) satis nitida, et, ut ita dicam, casta est: longeque abit ab Tertulliani ferreo stilo et novatione verborum. Hieronym. ep. 58. n. 10. Cyprianus instar fontis purissimi dulcis, incedit, et placidus.

CYPRICUS, a, um, adject. Cyprius. Cato R. R. 8. Laurus Delphica, et Cyprica, et silvatica.

CYPRINUS, a, um, adject. xunpivos, ad cyprum arborem pertinens. Hinc cyprinum absolute (subaudi unguentum, aut oleum) est unguentum, quod fit ex semine ejus, cocto in oleo, deinde expresso: quod et cyprus vocatur. Optimum habetur e Canopica in ripis Nili nata: secundum Ascalone Judææ: tertium Cypro insula, odoris suavitate. Porro ipsa arbor habet ziziphi folia, et semen coriandri candidum et odoratum. Ita Plin. 12. 24. 51. describit. Id. 13. 1. 2. cyprinum memorat ex cypro, et omphacio, et cardamomo, calamo, aspalatho, abrotano: quibus alii addant myrrham, et panacem. Meminit etiam Celsus 2. 33., ubi recenset inter ea, quæ calefaciunt, et 4. 20. etc. ¶ 2. Cyprinus, xuñρīvos, `est etiam nomen piscis marini; qui ita dictus videtur a Cypride, h, e. Venere. Est enim tantæ

836

CYPRIS fecunditatis, ut sexies in anno parere dicatur a Plin. 9. 51. 74. Qui- | dam vocant Italice reina: quam recte, ipsi viderint.

CYPRIS, idis, f. 3. Ciprigna, Kurpis, Venus, quæ in Cypro maxime colebatur, unde appellatur ab Horat. 1. Od. 3. 1. Diva potens Cypri. Auson. epigr. 57. Vera Venus Gnidiam cum vidit Cyprida, dixit: Vidisti nudam me, puto, Praxitele. 2. In genit. habet etiam Cypris, et in accusat. Cyprin. Auct. Pervigil. Ven. 23. de rosa. Facta Cypris de cruore, deque Amoris osculis. Auson. epigr. 306. Cyprin Apellei cerne laboris opus. 3. In vocativo cst Čypri. Id. ibid. Jam tibi nos, Cypri, Juno inquit, et innuba Pallas, Cedimus. Ultimam Auson. licentia produxit, cum sit brevis, ut videre est in Eoli, Cecropi, Gnosi, Inachi, Phylli, Sidoni, etc. CYPRIUS, a, um, adject. di Cipro, Cipriotto, Kumpios, ad Cyprum pertinens. Cic. Dom. 20. Rex Cyprius. Plin. 34. 8. 19. n. 35. Cypria expeditio Catonis. Id. 5. 31. 35. Cypria insula, h. e. Cypro adjacentes. Plin. 15. 30. 39. et 17. 10. 11. Cypria laurus, femina, et baccalia et baccalis dicta: altera fuit a Delphica seu triumphali, quæ mas et sterilis fuit. 2. Cyprii, orum, sunt incolæ Cypri. Curt. 4. 3., Plin. 7. 56. 57. etc. 3. Cyprius, vel potius Ciprius vicus fuit Romæ in ascensu Exquiliarum, prope vicum Sceleratum: nomenque habuit ex eo, quod ibi Sabini cives additi consederunt, qui a bono omine id appellarunt. Nam cyprum (al. cuprum) Sabine est bonum. Varr. 4. L. L. 32. sub fin., Liv. 1. 48. 4. Cyprius pes mearicus quinque syllabis constat, brevi, longa, duabus brevibus, et longa, ut amabilitas. Huic contrarius est Anticyprius habens longam, brevem, duas longas, et brevem, ut pertimescebat. Diomed. 3. p. 479. Putsch. 5. Cypria Venus, quod ei primum in Cypro insula templum sit constitutum: vel quia parientibus præsidebat, quod Græce xso parere sit. Festus. Absolute Tibull. 3. 3. 34. concha Cypria vecta tua. ¶6. Cyprium as, ita dictum, quod in Cypro insula prius repertum est, fit ex lapide æroso, quem cadmiam vocant, et est ductile: cui si addatur plumbum, colorem purpureum acquirit. Ita Isid.16.Orig.19. ex Plin. 34. 8. 20., Itali vocant, ut opinor, ottone. Plin. 33. 5. 29. Teritur in Cypriis mortariis, h. e. ex ere Cyprio factis. Id. 28. 8. 27. Medicamentum asservare in Cypria pyxide. Scribon. Compos. 37. Reponitur pyxide æris Cyprii. 7. Proverbium est apud Ennium, Festo teste, Cyprio bovi merendam de sordidis convivis sordida cœna acceptis, quia in Cypro boves humano stercore pascuntur.

* CYPRŎGĚNÍĂ, æ, f. 1. in Cypro genita. Est cognomen Romamum. Inscript. apud Murat. 79. 1. Galeria Cyprogenia. In lapide legitur Cuprogenia ob facilem permutationem y in u.

CYPRUM, i, n. V. CUPRUM.

CYPRUS, et Cypros, i, f. 2. Cipro, Cipri, Kunços, insula magna maris mediterranei, ubi Cilicium cognominatur, contra Ciliciam ad Boream, et Syriam ad orientem solem. Justin. 6. 1. Conon, amissa bello patria, Cypri exsulabat. Lucan. 3. 164. Quod Cato longinqua vexit super æquora Cypro. (V. similia in ÆGYPTUS §. 4.) Plin. de bac insula multa 5. 31. 35. 2. Habita est Veneri sacra, tum ob abertatem soli, omniumque deliciarum copiam, tum quia primum ei templum ibi constitutum fuit. V. CYPRIUS §. 5. et CYPRIS §. 1. Ovid. io. Met. 718. Cypron olorinis nondum pervenerat alis. ¶3. De Cypro arbore, et unguento V. CYPRINUS §. 1.

CYPSELIDES, æ, m. 1. Kufeλions, patronymicum a Cypselo Corinthi tyranno (Cic. 5. Tusc. 37.), qui Periandri pater fuit: ita cognominatus a κυψέλη, alveare apum, in quo, cum ad necem quæreretur, occultatus a matre diu delituisse dicitur. Virg. Cir. 464. Cypselidæ et magni florentia regna, Corinthum, h. e. Periandri.

CYPSELUS, i, m. 2. Kúpeλos, Corinthi tyrannus, de quo in voce præced. 2. Cypseli item, vel Cypselli sunt aves ex genere hirundinum, Italice randoni, dictæ etiam apodes, quia carent usu pedum. Dictas volunt, quia nidos faciant cistularum instar. Nam xusλn cistulam significat. Plin. 10. 39. 55.

CYRENEUS, a, um, adject. idem quod Cyrenaicus, Kvonvalos. Cic. 4. Acad. 24. Cyrenæi videntur minime contempti philosophi, qui negant esse quidquam, quod percipi possit extrinsecus: ea sola se percipere, quæ tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se, quo quid colore, aut quo sono sit, scire, sed tantum sentire, affici se quodammodo. Sil. 8.159. Tum Cyreneam fatis agitantibus urbem Devenio, h. e. Cyrenen. Propert. 4. 6. 4. Et Cyrenæas urna ministret aquas, h. e. quibus usus est in sacris Callima

chus Cyrenæus.

CYRENAICUS, a, um, adject. ad Cyrenen pertinens, ut Cyrenaica provincia, que est Pentapolitana, quod quinque urbibus constat, quarum una Cyrene ci nomen dedit; est in ora Africa Boreali, ultra Syrtes, ubi nunc il regno di Barca. Plin. 5. 5. 5. et Cyrenaica Africa, idem ille tractus, Id. ibid. et Cyrenaicus ager, ibid. et Cyrenai ea absolute, Id. 10. 29, 41. 2. Lacrima Cyrenaica, cujus memi

CYTHERA

nit Scribon. Compos. 167., est laser, seu laserpitii succus: cujus ea regio fertilis est. V. CYRENE §. 2. 3. Cyrenaica philosophia, secta fuit eorum, qui omnia voluptate metiebantur, summumque in ea bonum collocabant: orta ab Aristippo, cui patria fuit Cyrene: unde ejus sectatores Cyrenaici dicti sunt. Cic. 3. Offic. 33., 3. Orat.17., 3. Tusc. 13. et 22. et 4. Acad. 24. et 42.

CYRENĒ, es, et Cyrena, arum, f. Kuprum, urbs primaria regionis Cyrenaicæ, quæ ab ea nomen accepit, in regno, quod nunc di Barca dicitur, versus Syrtim magnam, ad oram litoralem : ita dicta a fonte Cyre, vel a Cyre monte, ubi ille fons oritur: vel a Cyrene, filia Penei fluminis Thessaliæ, quam Apollo raptam huc transtulit. Plaut. Rud. prol. 41. Is eam huc Cyrenas advexit. V. Justin. 13. 7., Sil. 8. 57. et Serv. ad 4. G. 317. 2. In ejus tractu primum repertum est laserpitium, cujus succus laser dicitur, Plin. teste 19. 3.15. Hinc Catull. 7. 4. laserpiciferas Cyrenas dixit. 3. Est etiam hoc nomine fons in Thessalia. Serv. ad 4.G.354. 4. Prima syllaba, quæ corripitur a Catullo loc. cit., producitur a Virg. cit. 4. G. 353. a Lucano g. 297. et Sil. loc. cit.

CYRENENSIS, e, adject. gentile a Cyrene. Plaut. Rud. 3. 2. 1, Proh! Cyrenenses populares. Id. ibid. 3. 4. 8. Cyrenensis senatus. Cic. 2. Agr. 19. Cyrenenses agri.

CYREUS, a, um, adject. a Cyro. Cic. 4. Att. 10. Nostram ambu lationem, et laconicum, eaque, quæ Cyrea sint, velim invisas, h. eCyro quodam architecto constructa.

quæ

*CYRIACUS, i, m. 2. xuptaxos, dominicus, ad dominum pertinensEst cognomen Romanum. Inscript. apud Murat. 890. 6. T. Alius Cyriacus. *CYRILLUS, a, um, diminut. cyrii, idest domini, a xupcos, dominus. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Grut. 783.6. T. Flavius Cyrillus. Alia apud eund. 704. 7. Nonia Cyrilla.

* CYRIODORUS, i, m. 2. domini donum, a xuptos, dominus, et opov, donum. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Fabrett. 220. n. 582. Q. Kamilius Cyriodorus.

[ocr errors]

*CYRIUS, a, um, adject. xuptos, ia, or, dominus, domina, dominum. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Murat. 1410. 3. Titius Cyrius. Alia apud Fabrett. p. 305. n.304. Symphoro fecit Cyria.

CYRNE, es, f. 1. Kupyn, insula eadem quæ Corsica, Græca appellatione. Serv. ad 9. Ecl. 3o. Sed a Plin. 3.6. 12. Cyrnos, Kucvos, dicitur. Sic in epigrammatis quæ tribuuntur Seneca Consol. ad Helv. Corsica, quæ Grajo nomine Cyanus eras.

CYRNĚĂ. V. HIRNEA.

CYRNĚÁRIUS, ii, m. 2. fortasse est qui cyrneas, seu hirneas facit, et vendit. Inscript. apud Grut. 643. 2. T. Flavio Aug. liberto Epaphrodito cyrneario a Vic. Pub. etc.

CYRNEUS, a, um, adject. a Cyrne insula, h. e. Corsica. Virg. 9. Ecl. 3o. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos. Senec. loc. cit. in CYRNE. Cyrnea tellus. 2. Scribitur et Cyrnæus.

CYRNIACUS, a, um, adject. Cyrneus. Rutil. itiner. 1. 516. Inter Pisanum, Cyrniacumque latus.

[blocks in formation]

#

CYRRHESTICĂ, æ, vel Cyrrhestieē, es, regio Cyrrhestarum. Cic. 5. Att. 18. Hostis in Cyrrhestica, quæ Syriæ pars proxima est provinciæ meæ. Plin. 5. 23. 19. Cyrrhestice Cyrrhum, Gazatas, Gindarenos, Gabenos habet.

CYSTHOS, i, m. 2. xúcos, pudendum muliebre. Auson. epigr. 123. Dum cysthon, costonque putas communis odoris. Cysthon est accusat. Græcæ positionis.

CỸTÆÆUS, à, um, adject. ad Medeam, vel veneficam quamvis pertinens. V. CYTAIS. Propert. 1. 1. 23. Tunc ego crediderim vobis, et sidera, et amnes Posse Cytææis ducere carminibus. Al. leg. Cyteinis eodem sensu.

CYTÆINUS, a, um, adject. V. vocem præced.

CYTEIS, idis, f. 3. patronym. a Cyta, vel Cytis urbe, quam Plin. 4. 12. 26. ponit in Taurica Chersoneso, al in Colchide, ajuntque fuisse patriam Medeæ. Certe quidem ad sagas, et veneficas, (inter quas insignis Medea fuit) refertur in illo Propertii 2. 1. 73. Non hic herba valet: non hic nocturna Cytæis. Scribitur et Cithais. CỲTÆUS, a, um, adject. ad Cytam, vel Cytas urbem pertinens, qua V. in voce præced. Fal. Flace. 6. 693. Tum juvenem terris Parcæ tenuere Cytais, h. e. in Colchide. et ibid. 595. Proceresque Cytæos, h. e. Colchos. et absolute ibid. 428. Minya, sparsique Cithai. 2. Scribitur et Cithæus, et Cyteus.

de

CYTHERĂ, orum, n. plur. 2. nunc Cerigo, Kunga, ta, insula

[ocr errors]

CYTHEREA

maris Ægæi, antea Porphyris appellata, in ora Peloponnesi, cum urbe cognomine, et portu. Plin. 4. 12. 19. Narrant Venerem primum in hanc insulam concha marina vectam fuisse. Virg. 1. En. 684. super alta Cythera. Ovid. 4. Fast. 286. Veneri sacra Cythera petit. Adde 2. Amor. 17. 4. et Val. Flace. 8.229.2. Ipsa quoque Venus Cythera, æ dicitur. Manil. 2. 439. Lanigerum Pallas, Taurum Cythera tuetur. Ubi adverte prim. syllab. productam. 3. Item ipsa insula. Tacit. 3. Ann. 69. Ut Cytheram potius concederet. Al. leg. Cythnum.

CYTHEREA, æ, f. 1. Venere, Kudépera, et Kudripeta, Venus ita dicta ab insula Cytheris, in quam primum, teste Festo, devecta esse dicitur concha, cum in mari esset concepta. Est autem vox adjectiva. Horat. 1. Od. 4. 5. Jam Cytherea choros ducit Venus. Propert. 2. 11. 25. Magna ego dona tua figam, Cytherea, columna.

2. Aliquando secunda a prima syllaba producitur. Ovid. 4. Fast. 15. Mota Cytherea leviter mea tempora myrto Contigit. Al. leg. Cytheriaca, qua in voce necessitas quædam est producendi.

CYTHĚŘĒIAS, ǎdis, f. 3. adject. ad Venerem pertinens. Ovid. 15. Met. 385. Armigeramque Jovis, Cythereiadasque columbas, h. e. quæ Veneris currum trahunt. Al. leg. Cytheriadasque minus

recte.

CYTHEREIS, ĭdis, f. 3. Kudepnis, Venus a Cytheris insula. Ovid. 4. Met. 288. puerum diva Cythereide natum.

CYTHĚRĒIUS, a, um, adject. ad Cythera, et Cytheream pertinens, Kudepeios. Ovid. 10. Met. 529. non jam Cythereia curat Litora, h. e. Cythera insulam. Id. 4. Fast. 195. Mensis Cythereius, h. e. Aprilis Veneri sacer. Id. 13. Met. 625. heros, h. e. Æneas filius Veneris. Stat. 4. Theb. 554. Cythereia proles, h. e. Hermione filia Martis et Veneris, uxor Cadmi. Sil. 12. 247. Cythereius ignis, h. e. hesperus seu lucifer stella Veneris. 2. Cythereia absolute est Venus. Ovid. 10. Met. 640. Invocat Hippomenes: Cythereia comprecor ausis Adsit, ait, nostris.

CYTHERIACUS, a, um, adject. idem quod Cythereius. Ovid. 7. Heroid. 60. Nuda Cytheriacis edita fertur aquis. Martial. 14. 207. Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston. Id. 2.47. Levior o Conchis, Galle, Cytheriacis, h. e. quibus mari vehitur Venus. Nero Casar apud Senec. 1. Quæst. nat. 5. Colla Cytheriaca splendent agitata columbæ, h. e. qua Veneri sacra est.

[ocr errors]

CYTHERIS, idis, f. 3. patronymicum a Kuren, Venerea. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Grut. 766.5.Tarcia Cytheris. Alia apud eund. 992. 3. Rusticella M. L. Cytheris.

CYTHERIUS, a, um, adject. Cic. 15. Att. 22. M. Antonium appellat Cytherium propter Cytheridem mimam meretricem, P. Volumni Eutrapeli libertam, quam adamabat: quæ eadem putatur

[blocks in formation]

atque Lycoris Virg. Ecl. 10., ex Servio init. ejusd. Ecloga: sed vide Heynium in argumento ejusd.

[ocr errors]

CYTHION, ii, m. 2. xov, collyrium quoddam apud Cels. 6. 6. n. 7. In quibusdam editionibus Græce scribitur.

CYTHNOS, et Cythnus, i, f. 2. Kuvos, insula maris Ægæi, apud Atticam, et Euboeam, inter Ciam, et Seriphum. Plin. 4. 12. 22.

CYTINUS, i, m. 2. xúteos, primus partus mali Punici florere incipientis, h. e. calyx, in quo flos et malum latet: a xuros, cavitas, cavus sinus. Plin. 23. 6. 59.

CYTIS, is, f. 3.xútis, gemma candida circa Copton nascens, quæ videtur intus habere petram, quæ sentiatur etiam strepitu: a xutoS, cavitas. Plin. 37. 10. 56.

CYTISUS, i, m. et f. et Cytisum, i, n. 2. xóticos, citiso, (Medicago arborea Linn. Italice medica a fior giallo) genus fruticis, qui nascitur inter campos, et silvas, pabulo pecudum, maxime vero ovium et caprarum conveniens, apibus etiam gratissimus. Multa de eo Colum. 5. 12. et Plin. 13. 24. 47. Virg. 1. Ecl. 79. Florentem cytisum, et salices carpetis amaras. Colum. 2. 11. Excepta cytiso, de dicemus. Id. 5. 12. Cytisum in agro esse maxime refert, quod omni generi pecudum utilissimus est. Cato R. R. 43. Cytisum seritur in terra subacta. Varr. 2. R. R. 2. sub fin. Maxime amicum cytisum, et medica.

CYTÓNÍUM. V. COTONEUM §. 1.

qua

CYTORIACUS, et Cytōrius, a, um, adject. a Cytoro monte. Ovid. 6. Met. 152. Utque Cytoriaco radium de monte tenebat. Catull. 4. 11. nam Cytorio in jugo Loquente sæpe sibilum edidit coma. CYTORUS, i, m. 2. mons in Paphlagonia (teste Plin.6.2.2.) buxo abundans. Virg. 2. G. 437. Et juvat undantem buxo spectare Cy

torum.

CYZICĒNUS, a, um, adject. ad Cyzicum pertinens. Vitruv. 6. 10. Cyzicena triclinia. Plin. 32. 6. 21. Cyzicena ostrea. Id. 5. 32.44. Cyzicenum marmor. V. PROCONNESIUS. 2. Cyziceni, orum, sunt ejus urbis cives. Cic. Manil. 8. Urbs Asia clarissima Cyzice

norum.

CYZĬCUS, i, f. et Cyzicum, i, n. 2. Chizico, Sofiano, Spiga, Kuixos, urbs Mysiæ, in Asia, in insula cognomine, pæne continenti juncta, ad Propontidem, et ostium sapi fl., cum moenibus, arce, et turribus marmoreis, magnitudine, et pulcritudine cum primis Asiæ urbibus olim comparanda: condita ab Eneo Thessalo Cyzici patre, et ab hoc nominata, quem Iason per imprudentiam occidit, ut est apud Val. Flacc. 3. Ovid. 1. Trist. 10. 29. Hincque Propontiacis hærentem Cyzicon oris, Cyzicon, Æmoniæ nobile gentis opus. Plin. 5. 32. 40. Insula, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum. Auct. Priap. 77. Cyzicus ostreosa. Propert. 3. 20. 1. frigida.

[blocks in formation]
« НазадПродовжити »