Зображення сторінки
PDF
ePub
[blocks in formation]

na liquido cerato perungenda sunt. Targa reponendum putat coxas. Suet. Aug. 8. Coxendice, et femore, et crure sinistro non perinde valebat. Varr. 1, R. R. 20. Boves crassis coxendicibus. 2. Pro toto femore. Plaut. Bacch. 5. 2. 40. Ph. Cor stimulo foditur. Ni. Pol tibi multo æquius est coxendicem. Fest. in Strebula. Coxendices hostiarum, quæ in altaria imponi solebant. Adde Lucil. et Varron. apud Non. 2. 193. 3. Pro osse femoris. Plin. 28. 11. 49. de suib. Ossa ex acetabulis pernarum, circa quæ coxendices vertuntur. Id. 10. 61.81. Vespertilioni coxendix una traditur, h. e. unicum os sine crure usque ad pedes.

COXO. V. CATAX §. 3.

* COXSINUS, i, m. 2. cuscino, pulvinus ita est appellatus, quod coxis subjicitur. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. 169. L. Valerius L. F. Coxsinus.

*COXSO, onis, m. 3. qui crassis præditus est coxis. V. CATAX §. 3.

CR

CRASSIANUS

CRAPULA, æ, f. 1. crapula, ubbriachezza, xpainan, nimius vi ni potus, ebrietas, ex qua titubatio, vertigo, et gravedo capitis oritur: a voce Græca allata, quæ videtur esse απὸ τοῦ παλλεσθαι τὸ xapa, quia caput contremiscit, et totum corpus labat. Cic. 5. Verr. 11. extr. Qui nondum Aproniani convivii crapulam exhalassent. Id. 2. Phil. 12. Edormi crapulam, et exhala. Plaut. Pseud. 5. 1. 35, Inde huc exii, crapulam dum amoverem. Liv. 9. 30. Pleni crapulæ tibicines. Flor. 2. 10. Subinde crapula, et capitis errore lapsare. Plin. 21. 20. 83. Iris discutit crapulas. Apul. 1. Met. Cibo et crapula distentus. et 3. ibid. Crapula madens. 2. Metonymice dicitur flos resina percoctus, quo condire vina solebant: quia vinum ita conditum capitis dolorem et vertiginem facit (teste Plin. 23. 1. 24.), qui sunt crapulæ effectus. Plin. 14. 20. 25. Crapula compesci feritatem vini nimiam, et mox. Pugnacibus mustis crapulæ plus inditur. Adde 23. 1. 24.

CRAPULĀRIUS. V. AMPULLARIUS §. 2.

CRAPULENTUS, a, um, adject. crapula gravatus, ebrius. Ammian. 29. 5. Vinoque consucto distentus, et crapulentus.

CRAPULOSUS, a, um, adject. crapulæ deditus. Firmic. 8. Mathes. 20. Gulæ crapulosis libidinibus servientes.

CRAS, adverb. dimane, domane, aŭptov, die proxime futuro, Cic. 12. Att. 44. Scies igitur fortasse cras: ad summum perendie. et 13. ibid. 30. Negat Eros hodie: cras mane putat. dimani mattina. Martial. 5. 58. Cras istud, Postume, quando venit? Quam longe cras istud, ubi est, aut unde petendum? etc. Ovid. Remed. am. 94. Qui non est hodie, cras minus aptus erit. 2. Cum verbis præsentis temporis. Horat. 1. Ep. 5. 9. cras, nato Cæsare, festus Dat veniam, somnumque dies. Ter. Phorm. 3. 2. 46. Cras mane argentum mihi miles se dare dixit. Plaut. Most. 3. 1. 124. Abeo: sat habeo, si cras fero. Varro quoque unum ex libris suis inscripserat, teste Non. 2. 336. et 544., Cras credo: hodie nihil. Quare frustra est Servius, qui in Art. 2. Donati p. 1791. Putsch. putat vitiose dici, cras lego lectionem. Porro illud Varronis, Cras credo, etc., commo de usurpari potest ab eo, qui se neget dictis alicujus fidem habere: vel sententiæ illi Italorum respondet: oggi non si fa credenza.

CRABRĂ Aqua, la Marrana, la Marranella, fl. Latii, qui oritur ex agro Tusculano paulo supra Cryptam Ferratam, et postea in duo brachia dividitur, quorum pars major in Anienem se exonerat, pars minor per urbem Romam labitur, et ibi in Tiberim defluit. De ea verba facit Frontin. Aquæd. 9. et Cic 3. Agr. 2. extr. et 16. Fam. 18. CRABRO, onis, m. 2. calabrone, dv≈ervn, oprig, animal volatile, e genere vesparum, cum murmure volitans, nidos in cavernis, aut sub terra faciens: duplicis generis, teste Plin. 11. 21. 24., silvestre eorum, qui in cavernis degunt, hieme sub terra conduntur; ictu aculei dolorem ac sæpe febrim inferentes: et mitius, ac veluti domesticum partim eorum, qui opifices nominantur, hoc est favos adificant modo suo: partim inertium, et partus solummodo edentium, ob id matres dicti, sed utrorumque clementium. Ovid. 15. Met. 368. ex putrefacto equi cadavere nasci tradit. Virg. 4. G. inter hostes apum enumerat, v. 245. Aut asper crabro imparibus se miscuit armis. Ovid. 11. Met. 335. similisque juvenco Spicula crabronum pressa cervice gerenti, Qua via nulla ruit. Plaut. Amph. 2. 2. 75.3. Adhibetur aliquando latiori significatione, pro in futurum, fuIrritare crabrones. stuzzicare i calabroni, o il vespajo, proverbium de illis, qui potentiores provocant, a quibus sine malo discessuri

non sunt.

CRACCĂ, æ, f. 1. genus viciæ, aut alterius grani degenerantis, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri. Plin. 18. 16. 41.

CRĂCENTES, graciles. Ennius: Succincti gladiis media regione cracentes. Hæc Festus. Volunt etymologi, esse ab obsoleto craceo pro graceo, a ypaw, comedo, absumo.

CRAGUS, et Cragos, i, m. 2. Monte di Gorante, mons Lyciæ, in ora, pars Chimæræ, unde et Taurus initium sumit, cui mons oppositus Anticragus nominatur, apud Limyrum fl., et Andriacam urbem. Dictus est a Crago Trenedeti et Paraxidices Nymphæ filio. Ovid. 9. Met. 645. Jam Cragon, et Limyren, Xanthique reliquerat undas. 2. Item promontorium eodem loci, nunc Capo Serdeni, aut Sette capi. Plin. 5. 27. 27.

CRAMBE, es, f. 1. sorta di brassica, o cavolo, xoduẞn, genus brassicæ tenuioribus foliis, et simplicibus densissimisque, amarior, sed efficacissima, ut Plin. 20. 9. 33. describit. Dicta videtur quasi xopaußhn, quia xopas außhuvse, pupillas hebetat. V. CORAMBLE.

2. Sumitur et pro quavis brassica: quæ bis cocta, seu recalefacta stomachum prægravat, concoctu difficilis. Hinc Græcum proverbium dis xpauen Savator. Allegorice Juvenal. 7. 154. Occidit miseros crambe repetita magistros, h. e. millies repetitæ declamationes, aliaque, quæ pueris traduntur in scholis, tædio conficiunt atque enecant magistros. Hoc aptius esse videtur, quam quod alii Cambre legentes, commenti sunt de quodam vico ejus nominis ad montem Gaurum, ubi Campani a Cumanis olim ingenti proelio superati fuerint: ut proinde Cambre titulus esset declamationis, quæ frequenter in scholis haberetur.

CRANE. V. CARNA §. 2. 2. Crane, es, f. 1. xpavn, seu xorun, fons. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Grut. 637.8. Claudia

Crane.

[ocr errors]

CRANIUS, a, um, adject. ad Cranium pertinens, Cephalleniæ insulæ urbem, nunc Cranio, in cujus nummis apud Sestinium Cl. gen. p. 49. KRANI. Liv. 38.28. Vicenos obsides Nesiotæ, Cranii, Pallenses, et Samæi dederunt.

CRANNONIUS, a, um, adject. ad Crannona pertinens, Thessa liæ urbem in Pelasgiotide, nunc Crania, vel Xeres, in cujus nummis apud Sestinium Cl. gen. p. 40. KPANNONION. Liv. 42. 644. Romani ad Crannonium intactum agrum castra movent. Id. paulo post. Viæ difficultas, quæ inter Sycarium, et Crannona est.

turo tempore. Horat. 1. Od. 9. 13. Quid sit futurum cras, fuge quærere, yvwun. Tibull. 2. 7. 1. Finirent multi leto mala: credula vitam Spes fovet, et melius cras fore, semper ait. 4. Cras hesternum apud Pers. 5. 68. est hesterna dies. Sed V. integr. locum. 5. In illo Martial. 2. 57. Ullus si pudor est, repone cœnam. Cras te, Cæciliane, non vocavi: cras est in diem crastinum.

CRASIS, is, f. 3. xpãos, mixtio, mixtura. A grammaticis sic dicitur duarum vocalium, aut vocalis et diphthongi coitio in unam tertiam, quæ unum efficiat sonum ex duabus mixtum, vel neutra illarum remanente, vel alterutra tantum, ut τύχεα τύχη, καὶ εἶτα zata. Sed Græca vox est a xspávvu, misceo, et Græce adhibenda.

CRASSAMEN, inis, n. 3. idem ac crassamentum. Colum. 12. 25. Semper in requieta aqua crassamen aliquod in imo reperitur. et ibid. 41. Donec crassamen in modum fæcis exsistat.

CRASSAMENTUM, i, n. 2. posatura, nua, indozagıç, crassum illud et fæculentum, quod subsidit in liquoribus requietis. Colum. 12. 12. Aliquod crassamentum in imo, simile fæci reperitur.. 2. Item pars crassior alicujus rei, grossezza. Gell. 17. 9. Surculi duo pari crassamento, ejusdemque longitudinis. Plin. 16. 40. 77. Crassamenta portarum. V. ASSAMENTA §. 1.

CRASSĀTUS, a, um, particip. a crasso, ingrossato, crassus, densatus. Ammian. 19. 4. Terrarum h litu densiore crassatus aer.

CRASSE, adverb. grossamente, navλws, dense. Colum. 12.43. Vasa intrinsecus et exterius crasse picari. 2. Translate. Horat. 2. Ep. 1. 76. Poema crasse illepideve compositum. Senec. ep. 121 a med. Aliquid crasse, et summatim, et obscure intelligere. Plin. 37.7.31. Gemma crassius nitent, h. e. languidius, obtusius. Sic ibid. 8. 36. Molochites spissius virens, et crassius, quam smaragdus. CRASSEDO, inis, £ 3. grossezza, crassities, crassitudo. Translate. Fulgent Contin. Virg. Adipata crassedo ingenii.

CRASSESCO, is, n. 3. ingrossare, diventar grosso, condensarsi, nazúvoμa, crassus fio, aut densus. Plin. 19. 6. 32. Cæpæ Cretica capita satis crassescunt. Id. 11. 59. 94. Quadrupedibus pili senectu te crassescunt. Id. 23. 1. 22. Quo generosius vinum est, hoc magis vetustate crassescit. Id. 11. 13. 13. Est autem initio mel dilutum : vicesimo die crassescit. Id. 2. 43. 44. Aer qui neque in nebulam densetur, nec crasse scat in nubes. 2. Item indurescere, indurarsi. Plin. 53. 5. 26. Crassescente limo rigoribus hibernis usque in duritiam pumicis. 3. Item pinguescere, ingrassarsi. Colum.8.9. Turtures milio, tritico, vel aliis frumentis crassescunt. Plin. 15. 18. 32. Sues crassescunt. 4. Particip. Crassescens §. 2.

CRASSIĀNUS, a, um, adject. ad Crassum pertinens, quod est no

CRASSIFICATIO

men Romani civis proprium, ut Crassianus exercitus, Vellej. 2. 82. Crassiana clades, Plin. 6.16.18. et Flor. 4.9. h. e. quam a Parthis sub Orode rege accepit M. Licinius Crassus, cognomento Dives, apud Carrhas in Mesopotamia, in qua undecim legiones Romanæ cæsæ, ipse proconsul interemptus, atque in os capitis ejus præcisi aurum liquefactum infusum fuit hac exprobratione, Aurum sitisti, aurum bibe, (sine ulla enim causa, sola ditescendi cupiditate, iis bellum intulerat) cum prius in ipsa acie P. Crassum filium fortiter dimicantem, cadentemque vidisset. V. Val. Max. 1. 6. n. 11., Flor. 3. 46., Cic. 2. Divin. 9., Ovid. 6. Fast. 465. etc.

CRASSIFICATIO, onis, f. 3. crassities. Col. Aurel. 5. Tard. 3. Viscosa crassificatio.

CRASSIFICATUS, a, um, particip. a crassifico, ingrassato, condensatus. Col. Aurel. 2. Tard. 14. Quæ cum fuerint coctione crassificata, etc.

CRASSIFICO, as, avi, atum, ingrassare, pinguem reddo. Cal. 'Aurel. 5. Tard. 2. Crassificare corpus. 2. İtem crassum, ac spissum reddo. Id. 4. ibid. 3. Fluores crassificando cohibet.

CRASSIPES, edis, adject. crassos habens pedes, porous. Cognomen fuit familiæ Romanæ in gente Furia. Furio Crassipedi nupsit Tullia Ciceronis filia, ut est apud eund. 2. Q. Fr. 5. et 1. Fam. 7. Adde nummum gentis Furiæ apud Eckhel. D. N. V. T. 5. p. 222.

CRASSITAS, atis, f. 3. crassities, crassitudo. Apul. de Mundo. Aeris noxii crassitate densa.

CRASSITIES, ei, f. 5. idem ac crassitudo. Apul. 7. Met. post init. Pectus et venter crustata crassitie reluctabant.

CRASSITUDO, inis, f. 3. grossezza, naxútns, amplitudo. Cic. 4. Acad. 36. Extremitas, in qua nulla cras itudo sit. Cæs. 2. B. C. 8. Crassitudo parietum quinque pedum. Vitruv. 4. 4. Crassitudines columnarum extenuentur his rationibus, etc. Plaut. Most. 3. 2. 132. Postes cujusmodi! quanta firmitate facti, et quanta crassitudine! Plin. 32. 9. 31. Genarum crassitudines. et ibid. 6.21. Ostrea crassitudine potius spectanda, quam latitudine. Id. 13.7. 15. Rami in crassitudine adolevere. 2. Item densitas, spissitudo, densità, spessezza. Cic. 1. Divin. 49. Propter aeris crassitudinem. Plin. 27. 9.47. Decocta in vino usque dum sit crassitudo ceræ. Id. 28. 12. 10. Crassitudo mellis. Cato R. R. 39. Crassitudo fiat quasi emplastrum. 3. Item crassamentum, posatura. Plin. 25. 11. 90. de psyllio her ba. Terere, et crassitudinem illinere oportet cuicumque dolori, et collectioni.

CRASSİVENIUM Acer, dicitur aceris quoddam genus, ceteris vilius, ob crassiorem ac rudiorem venarum macularumque discursum. Plin. 16. 15, 26,

CRASSO, as, avi, atum, a. 1. ingrossare, crassum facio. Apul. 3. Met. Pili crassantur in setas.

CRASSUS, a, um, adject. grosso, naxis, amplus, cui opponitur subtilis, tenuis. Varr. 4. L. L. 22. Intestinum crassum. Cato R. R. 28. Arbores crassiores digitis quinque. Plin. 11. 43. 99. Pollex crassior digitis ceteris. Id. 36. 25. 31. Nucleus crassus sex digitos. Id. ibid. 6. 9. Arena crassior. Martial. 12. 26. Et subitus crassæ decidit imber aquæ. Id. 5. 78. Crassum volumen. Horat. 1. Sat. 3. 15. Crassa toga. Ovid. 9. Heroid. 77. Crassa fila. Plaut. Pers. 5. 2. 34. restis. 12. Digitus crassus est mensura digiti secundum ejus crassitudinem. Cato R. R. 40. Stirpem oblinito digitos crassos tres. la grossezza di tre dita. Pontedera, et Schneiderus putant legendum digitos crassum tres. 3. Est etiam spissus, densus, gravis, grosso, denso, spesso, zayphos. Cic. 2. Nat. D. 6. Terram esse infimam, quam crassissimus circumfundat aer. Id. Fat. 4. Athenis tenue calum; ex quo acutiores etiam putantur Attici: crassum Thebis; itaque pingues Thebani. aria grossa. Id. 4. Acad. 39. Latent ista omnia erassis occultata et circumfusa tenebris. Auct. B. Hisp. 6. Crassissima nebula. Virg. 2. G. 110. Crassæ paludes. Id 5. Æn. 469. Crassum cruorem ore rejectans. Stat. 1. Achill. 87. Crassa flumina, h. cadaveribus spissa, et cursu tardiora. Plin. 23. g. 83. urina. Id. 20. 17. 69. Crassiores pituita. Id. 36. 26. 67. Vitrum crassiore visu, hì. e. minus pellucido. Horat. Art. P. 375. Crassum unguentum, h. e. spissum, non liquidum, et veluti turbidum, atque adeo vilioris. pretii. Cic. Flacc. 29. Grassi agri, h. e. pinguiter densi, ut Colum. loquitur 2. 2. Adde Varr. 1. R. R. 24. 4. Item pinguis, grasso. Martial. 2. 40. Subdola tenduntur crassis modo retia turdis. Stat. 2. Theb. 659. Simul hæc et crassum sanguine telum Jam redit, h. e. cruore tinctum, illato vulnere, et sic quodammodo pingue factum. 5. Translate. Plaut. Rud. 3. 5. 53. Crassum infortunium. Martial. 12. 18. crassiora nomina, h. ea rudia, barbara, et pingue quiddam sonantia. Gell. 13. 2. Ciceroni mollius teretiusque visum fretu scribere, quam freto. erat enim crassius, vastiusque, perangusto freto dicere. Horat. 2. Sat. 2. 3. Crassa Minerva. V. MINERVA S. 5. Cic. 9. Fam. 12. Hospiti veteri et amico munusculum mittere

e.

CRATER

789 volui levidense, crasso filo, cujusmodi ipsius solent esse muncra. fatto alla grossa. Quintil. 1. 10. Etiam crassiore, ut vocant, Musa, dubitationem eximere. Ulp. Dig. 22. 6. 6. Crassa negligentia. Martial. 9. 23. Vulgus, crassaque turba, h. e. rudis, indocta. Varr. apud Non. 2. 137. Senes crassi, h. e. hebetes. 6. Crassorum familia Romæ fuit in gente Licinia plebeji ordinis: in qua fuit L. ille Crassus orator, quem Cicero in libris de Oratore loquentem inducit, ejusque mortem queritur initio libri tertii: characteremque dicendi exprimit Brut. 48. Item M. Crassus, cognomento Dives, quia fuit Romanorum omnium ditissimus, de quo V. CRASSIANUS. Item ante hunc M. Crassus dysλactog, P. Crassus Sapiens, post M. Crassus Frugi, etc. omnes primis magistratibus, et honoribus functi, etc. 7. Comp. Crassior §. 1. 3. et 5. Sup. Crassissimus §. 3. CRASTINUS, a, um, adject. di domane, qui cras futurus est. Cic. 15. Att. 8. Crastimus dies. entousa pipa. Plaut. Stich. 4. 2. 55. Nunquam me vivum quisquam in crastinum prospiciet diem. Petron. Satyr. 15. Exhibiturum crastino die affirmabat. Propert. 2. 12. 54. Crastina dies. Plaut. Men. 1. 2. 62. Usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Virg. 4. En. 119. ubi primos crastipus ortus Extulerit Titan. Id. 12. ibid. 76. Crastina aurora. et 10. ibid. 244lux. Id. 1. G. 425. hora. Martial. 1. 16. Sera nimis vita est crastina: vive hodie. Id. 3. 58. Nec avara servat crastinas dapes mensa. Id. ibid. 10. Crastina egestas. Lucan. 7. 26. quies. Val. Flacc. 7. 97. Crastinus ignis. 2. Pro crastino die dixerunt et die crastini, ut Plaut. Most. 4. 1. 25. Hoc die crastini cum herus resciverit. Adde Gell. 2. 29., qui plura disserit de hac loquendi ratione 10. 24., ubi ostendit die quinti, noni, pristini, proximi dictum fuisse pro quinto, nono, etc. Col. Antip. et Cato apud Gell. ibid, et Macrob. 1. Saturn. 4. 3. Absolute. Cic. 2. Orat. go. Nisi forte in crastinum differre mavultis. Plaut. Pseud. 5. 2. 33. In crastinam vos vocabo. Id. Cas. 3. 5. 43. Protollere aliquid in crastinum. Senec. Thyest. 619. Nemo tam divos habuit faventes, Crastinum ut possit sibi polliceri. Gell. 2. 29. Crastino seges non metetur. 4. Crastinus, qui cras quippiam facturus est, ut matutinus apud Virgilatiomane. Sidon. carm. 24. 21. Emensusque jugum die sub un 8. 28. vum crastinus aspicis Triobrem. 5. Latiore significat sæpius die nus idem est, quod futurus, posterus, vegnente, future 9. 17. Fertilitas assidua ei, crastino subnascente fructu. S, Scævola 562. quid crastina volveret ætas, Scire nefas homini. Tit. Paul. stinum differo res severas, eis aupov aroudaia, proverb., qisse ternemur in re læta, v. gr. in convivio de rebus seriis agere i num esse. Ortum habuit fortasse ex eo, quod narrat Nep. Peile noCRĂTÆGIS. V. CRATÆOGONON §. 3. itum

CRĂTÆGUM, granum buxi. Plin. 16. 30 52. Al. leg. carthe on CRATEIS, ĭdis, f. 3. Kparaus, mater Scyllae. Virg. Cir. 60 Ovid. 13. Met. 749. ¶ Ovid. 13. Met. 749.2. Item fluvius Brutiorum, nunc Fiumarc di Maro. Plin. 3. 5. vo., ubi alii leg. Cratais.

CRĂTÆŎGŎNON, i, n. 2. xpaтaιóyovov, herba spicæ tritici similis, multis calamis ex una radice emicantibus, multorumque geniculorum. Nascitur in opacis, semine milii, vehementer aspero gustu. Dicta videtur dno tou xparsiv ev tỷ rový: quod vim habeat in generando. Plin. 27. 8. 40.2. Est alia cratacgonos, qua thelygonos vocatur. Differentia intelligitur lenitate gustus. Id. ibid. Di‹ citur et cratagonon, xpatαiyovou. 3. Est etiam crategis, similem habens virtutem. Id. 26. 10. 63. 4. Est etiam cratagon, siwe cratagona arbor, quam Latini aquifoliam vocant. Plin. 27.8.40. CRĂTAIS. V. CRATEIS §. 2. CRATER, eris, m. 3. et Latina positione Cratera, æ, f. 1. gran boccale da bere, xpatrip, vas vini, ut Fest. in Creteræ, et Non. 15. 22. interpretantur, seu genus poculi majoris, quo in libationibus, et solemnioribus epulis uti solebant, atque ex eo in minora pocula diffundebant, ut colligitur ex illo Ovid. 5. Fast. 522. Nunc dape, nunc posito mensæ nituere Lyæo: Terra rubens crater, pocula fagus erant. et Curt. 9. 10. Crateris aureis, ejusdemque materiæ ingentibus poculis prægravis. 2. Est a xcodvvupt, misceo, qua si¶ gnificat vinum defundere bibendi causa. Virg. 1. En. 728. Crateras magnos statuunt, et vina coronant. Id. g. ibid. 165. Indulgent vino, et vertunt crateras ahenos. Id. 2. ibid. 765. Crateresque auro solidi.. Curt. 9. 10. Liminibus ædium crateres vino repletos, et alia eximia magnitudinis vasa disponi. et 4. 8. Herculi ex auro crateram cum triginta pateris dicavit. Juvenal. 12. 44. urna cratera capacem, dignum sitiente Pholo. Pers. 2. 52. Si tibi crateras argenti incusaque pingui Auro dona feram. 3. Est hoc nomine signum cæle ste, de quo V. in ANGUIS §. 6. 4. Etiam vas olei crater dicitur.. Virg.6.En. 225. fuso crateres olivo. Martial. 12.32. corneus crater 5. Et situla, secchia, qua hauritur aqua. Nav. apud Non. 15, 36. Propter amnem crateris sumere aquam ex ponte. 6. Et conceTM ptaculum aquæ salientis in fonte, conca. Plin. 5. ep. 6. In hoc fon

Et

[blocks in formation]

te crater: circa siphunculi plures miscent jucundissimum murmur. 7. In monte Etna crater est magnum illud foramen, per quod cinis, fumus, et ignis ebullit. Itali quoque nunc cratere vocant. Plin. 3. 8. 14. Mons Etna nocturnis mirus incendiis; crater ejus patet ambitu stadiorum viginti. Adde 2. 106. 110., ubi de alio hiatu terræ ignem evomentis loquitur. Ovid. 5. Met. 423. icta viam tellus in Tartara fecit, Et pronos currus medio cratere recepit, h. e. medio hiatu, quem Pluton sceptro percutiens humum aperuerat. 8. Scribitur et craterra. 9. Sunt qui cretera, vel creterra dici volunt, cum de sidere sermo est: et ita legunt apud Cic. Arat. 2. Nat. D. 44. In mediogue sinu fulgens Cretera relucet. Vet. Gloss. Creterra, vòpia. CRATERĪTES, æ, m. 1. (a xpaтepos, darus) gemma præduræ naturæ, inter chrysolithi, et electri colorem. Plin. 37. 10. 56. CRATERRA. V. CRATER §. 8.

*CRĂTĔRUS, i, m. 2. xparepòs, fortis, validus. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Grut. 250. col. 2. C. Atilius C. L. Cra

terus.

CRATES, is, f. 3. graticcio, rapoo's, instrumentum ex subtilibus lignis, vel viminibus, aliave materia, directis transversisque modico intervallo contextis, ad varios usus, qui ex subjectis exemplis apparent: est a xepaw, hinc xpaw, misceo, a transversis nempe, et permixtis lignis, vel viminibus, quibus intexitur. Cato R. R. 10. et Varr. R. R. 22. Crates stercorariæ. Colum. 12. 15. Crates pastorales, culmo, vel carice, vel filice textæ. et ibid. 16. Uvas in crate disponito rarius, quam ut altera alteran contingat. Virg. 1. G. 94. Multum adeo rastris glebas qui frangit inertes, Vimineasque trahit crates, juvat arva. erpici, quibus ager post arationem complanatur. Plin. 18. 18. 48. Semen injiciunt, cratesque dentatas super trahunt. Cæs. 7. B. G. 81. Magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto. Id. 4. ibid. 17. Longuriis cratibusque pontem contexere. et 5. ibid. 39. Pinne et lorica ex cratibus attexuntur. et 7. ibid. 58. Cratibus atque aggere paludem explere. et 1. B. C. 25. Rates ab troque latere cratibus, ac pluteis protegere. Horat. Epod. 2. 45. dere textis cratibus lætum pecus. Plin. 35. 14. 48. Illinere craietum luto. Juvenal. 11. 82. Sicci terga suis rara pendentia 11. En. 64. Texere crates virgis arbuteis, et vimine 2. Fuit genus supplicii, quo reos crati suppositos, et per injectis obrutos necabant: quod Carthaginiensibus asitatum fuisse dicitur. Plaut. Pan. 5. 2. 65. Sub cratim sese supponi, atque eo Lapides imponi multos, ut sese nee Liv. 1. 51. et 4. 50. 3. Per similitudinem dicitur de as. Virg. 4. G. 214. Crates favorum. la tessitura de' favi. Id. n. 508. Eneas Transadigit costas et crates pectoris ensem. OMet. 805. Ventris erat pro ventre locus: pendere putares Peet a spinæ tantummodo crate teneri. Id. 12. ibid. 370. hasta terum cratem perrumpit. Tertull. Resurr. carn. 42. Crates gigantum. scheletri. 4. Apud Virg. 7. Æn. 633. saligna umbonum crates sunt scuta ex crate confecta, quæ memorant etiam Curt. 10. 2. a med. et Sil. 5. 522. At apud Stat. 4. Theb. 110. æratæ crates sunt lorica ligneæ ære obductæ. Apud Petron. Satyr. 135. saligna erates est canistrum, fiscella, corbicula. 5. Recti casus singularis, quem nonnulli cratis esse volunt, exemplum adhuc nullum vidimus.

CRATES, ētis, m. 3. Koarns, nomen philosophi Thebani, qui ut philosophiæ vacare posset, projecto in mare parvo auri pondere, Abite, inquit, pessum male cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Tradit tamen Suidas, Cratetem omnem pecuniam in substantiam redegisse, et apud trapezitam deposuisse, ea lege, ut si filii philosophi essent, eam egenæ plebi divideret, sin idiotæ, eis, quod acceperat, bona fide restitueret. 2. Fuit et Crates Mallotes, h. e. ex Mallo Ciliciæ urbe, grammaticus, Aristarchi æqualis, qui sub Ptolemæo Philometore claruit, et Criticus sive Homericus cognominatus est. Scripsit in Iliada, et in Odyss. I. 9. Comment. Studium grammaticæ primus Romam intulit. Missus enim ad senatum ab Attalo rege, sub ipsam Ennii mortem, plurimas acroases fecit, assidueque per omne tempus legationis disseruit. Suet. Gramm. 2.

CRATHIS, is, et idis, m. 3. Crate, Gratii, Kpades, fluvius Calabriæ cit. in R. Neap., qui Consentiam rigat, et in sinum Tarentinum se exonerat. Plin. 3.11.15. et 51. 2. 9. et 10. et Ovid. 15. Met. 315. et 3. Fast. 581. 2. Crathis, entis, adject. a particip. xpasis, mixtus, a xepάvvous, misceo. Est cognomen Romanum. Înscript. apud Gud. 242. 10. C. Pomponius Crathis.

*CRĀTĪCĔUS, a, um, adject. ex crate factus. Not. Tir. p. 162. Craticeus.

CRĀTĬCIUS, a, um, adject. di graticcio, Tappwons, ex cratibus factus, ut Craticii parietes, qui cratibus insertis fiunt, scil. asseribus Arectis et transversis. Vitruv. 2. 8. sub fin. Craticii parietes velim,

CREBER

ne inventi quidem essent. Pallad. 1. 19. Craticiis podiis erunt discernenda granaria.

CRĀTĪČULĂ, æ, f. 1. graticola, graticciuola, rappiov, saxápiov, parva crates. Martial. 14. 221., cujus lemma est Craticula cum veru. Parva tibi curva craticula sudet ofella. Adde Caton. R. R. 13. CRATICULUM a Græco xpatéo deducitur. Festus. Quin potius crāticulum videtur esse a crate, ut reticulum a rete.

CRĀTICULUS, a, um, adject. cancellatus, in modum craticulæ factus. Cato R. R. 13. inter instrumenta in torculari necessaria requirit lucernas craticulas duas. Ita leg. edit. Florentin. Basileens. Lugdunens. Coloniens. At Popma sic: lucernas, craticulas duas.

CRĂTINUS, i, m. 2. poeta comicus, qui primus in Dionysiis Athenis satyricam fabulam induxit. Supra modum gulæ, ac omni voluptatum generi deditus fuit, præcipue ebrietati. Horat. 1. Ep. 19. 1. Prisco si credis, Mæcenas docte, Cratino, Nulla placere diu, nee vivere carmina possunt, Quæ scribuntur aquæ potoribus. Adde 1. Sat. 4. 1.

CRĀTIO, is, a. 4. crate terram scindo, et complano. Plin. 18.28. 67. n. 4. Utilissimum simul herbæ arare, deinde cratire: atque ex præsepibus fœno dilapsum spargere, priusquam cratiantur.

CRĂTIPPUS, i, m. 2. a xpatus, potens, et nos, equus, præstans equis. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Grut. 319. 11. M. Tullius M. F. Cor. Cratippus.

*

'CRĂTISTUS, i, m. 2. xpdtuotos, præstantissimus. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Murat. 1118. 5. T. Calpurnius Cratistus. *CRATO, onis, m. 3. a xpatos, robur, valde robustus. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Murat. 1157. 3. Crato, vix. ann.

XXXV.

*CRĂTUS, a, um, adject. a xodtog, robur, robustus, a, um. Est cognomen Romanum. Inscript. apud Gud. 14. 2. Cratus Aug. Lib. Alia apud Fabrett. p. 622. n. 186. Feridia Crata.

CREABILIS, e, adject. creabile, qui creari potest. Augustin. 12. Confess. 19. et 28. et Apul. Trismeg. Materia creabilis.

CREAGRĂ, æ, f. 1. forchetta, xpeάyça, instrumentum ad extrahendas ex aheno carnes coctas: a xpsas, caro, et arpa, captura. Gloss. Isid. Creagras, tridentes. Gloss. Philox. Koedypa, exemplum, harpago, excipulum. Legitur etiam 2. Paralip. 4.11. et Hierem, 52. 18. Adde Capell. 9. extr. Artes creagris vix amicas Atticis. Ubi V.

Grotium.

CREAMEN, inis, n. 3. cosa creata, creatio, seu res creata. Prudent. Hamartig. 505. ex elementis Cuncta solubilibus, fluxoque creamine

constant.

CREATIO, onis, f. 3. creazione, creandi actus. Cic. 3. Leg. 3. Creatio magistratuum. Papinian. Dig. 26. 7. 38. tutoris. 2. I¶ tem procreatio. Varr. 5. L. L. 2. Crepusci nominati, quod eo tempore erant nati, ut Lucii prima luce in creatione. Ulp. Dig. 1.7.15. Creationi liberorum studere.

CREATOR, oris, m. 3. creatore, onμiospyos, tits, effector, conditor. Cic. Balb. 13. Quod princeps ille creator hujus urbis Romulus fœdere Sabino docuit. Lucan. 10. 266. quas ille creator, Atque opifex rerum certo sub jure coercet. 2. Item genitor, genitore. Ovid. 8. Met. 309. Nec Telamon aberat, magnive creator Achillis. 3. Item qui renunciat, et nominat ad aliquod munus. Impp. Theodos. et Valentin. Cod. 10. 31. 59. Tam nominati, quam etiam creatoris consona relatione currente. Adde Ulp. Dig. 50. 8. 2., ubi alii leg. curator.

CREATRIX, icis, f. 3. creatrice. Lucret. 1. 622. Rerum natura creatrix. Sil. 15. 184. tellus bellorum dira creatrix. 2. Item mater, genitrice. Virg. 8. En. 534. ego poscor Olympo: "Hoc signum cecinit missuram Diva creatrix. Aurel. Vict. Epit. 45. More Olym piadis Alexandri M. creatricis. Catull. 63. 50. Patria o mea creatrix, patria, o mea genitrix.

CREATŪRĂ, æ, f. 1. creatura, xticμa, res, quæ creata est. Ter tull. Apolog. 30. Cujus est et cælum, et omnis crcatura. Alcim. Avit. 2. 47. Quique creaturæ præfulsit in ordine primus. Adde Prudent. Hamartig. 508.

CRĚĀTUS, a, um, particip. a creo, conditus, genitus, creato, generato, xtɩotós. Flor. 1. 6. Matre serva creatus. Lucret. 5. 1012. prolem ex se videre creatam. Id.5.732. Inque dies privos aboriscere quæque creata. Ovid. 3. Trist. 14. 14. de me sine matre creata Carmina sunt. Id. 2. Fast. 726. Creatus rege. ¶ 2. Item electus ad publicum munus. Nep. Miltiad. 4. Domi creati decem prætores, qui exercitui præessent.

CREBER, bra, um, adject. spesso, denso, frequente, densus, frequens, multus, συχνός, θαμής, θαμινός. Videtur esse a cretum, quod a cerno, ut proprie sit cribro excretum: hoc autem quia mul tis particulis constat, creber pro frequenti et denso ponitur. Virg. 5. En. 199. tum creber anhelitus artus, Aridaque ora quatit. Id. 1,

CREBRATUS

ibid. 89. creberque procellis Africus. et 5. ibid. 459. sic densis ictibus heros Creber utraque manu pulsat versatque Dareta. Ovid. 11. Met. 190. Lucus creber arundinibus. Plaut. Aul. 4. 6. 9. Lucus crebro salicto oppletus. Id. Pœn. a. 2. v. 38. Hostes tam crebri ad terram accidebant, quam pyra. Ovid. 2. Pont. 7. 40. Percussu crebro saxa cavantur aquís. Plin. 3. 5. 9. Tiberis creber ac subitis incrementis, h. e. crebro crescens, ac subito. Cic. 2. Nat. D. 55. ad fin. Venæ crebræ multæque, toto corpore intexte. Id. Planc. 34. Sed hoc nescio quomodo frequenter in me congessisti: saneque in eo creber fuisti, te idcirco noluisse, etc. Id. 2. Orat. 13. Thucydides ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur. Id. 12. Fam. 25. Crebras, vel potius quotidianas compellationes meas non tulit. Cæs. 5. B. G. 44. Tanto crebriores litteræ, nunciique ad Cæsarem mittebantur. et ibid. 12. Hominum est infinita multitudo, creberrimaque ædificia. Plin. 36. 26. 66. Fama crebrior, quam certior. Sallust. Jug. 114. Ignesque quam creberrumos fieri jubet. Cic. 14. Phil. 5. Scitis, per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me, etc. 2. Crebrum funale apud Cic. Senect. 13., quod alii interpretantur crebro latum, et relatum; alii non unam facem, sed plures; alii leg. credo, alii cereo; apud Gronov. 1.3. Observat. c. 6. est nokúμužov, unum quidem funale, sed multis myxis instructum: quod densum dixit Ovid. 12. Met. 247. Lampadibus densum rapuit funale coruscis. 3. Crebra adverbii more pro crebro. Virg. 3. G. 500. et pede terram Crebra ferit. V. APPRIMA. 4. Comp. Crebrior et Sup. Creberrimus §. 1. Crebrissimus est Gellii 2. 30. Fluctus crebrissimi.

CREBRĀTUS, a, um, particip. a crebro, densatus, spissatus. Plin. 11. 24. 28. Crebrata pexitas tela, h. e. dense textæ. Harduin. ex MSS. Alii cribrata: quod videtur significare in modum cribri factæ loquitur enim Plin. de telis araneorum.

CREDITUS

791 arbitrabar. Id. Orat. 36. Narrationes credibiles. Horat. 1. Sat. g. 52. Magnum narras, vix credibile. Plaut. Pœn. 5. 5. 50. Credibile ecastor dicit: crede huic, mi pater. Quintil. 7. Declam. 9. Quis credibilior in cæde pauperis, quam dives inimicus? Ovid. 1. Art. am. 467. Sit tibi credibilis sermo, consuetaque verba. naturale, non ricercato. Id. 3. Fast. 618. credibili fortior illa fuit. più di quanto si può credere. Sic 1. Trist. 5. 49. Multaque credibili tulimus majora. Cic. 2. Orat. 21. Non est credibile, quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat, et qui anno ante fuerat. non si può credere, quanto, etc. Cart.5. 13. Vix credibile dictu: plures captivi, quam qui caperent, erant. Ter.Andr.4. 1. 1. Hoccine credibile est, ut, etc. Ovid. 1. Amor. 11. 11. Credibile est, et te sensisse Cupidinis arcus. ¶2. Credibilium tria genera distinguit Quintil.5. 10. post init., unum firmissimum, quod fere accidit: alterum velut propensius, quod plerumque: tertium solummodo non repugnans. 3. Comp. Credibilior §. 1.

CREDIBILITER, adverb. credibilmente, modo credibili. Cic. Dejot. 6. At quam non modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! Quintil. 6. 2. Proprie, jucunde, credibiliter dicere. etg. 2. Sermones aliorum credibiliter introducere. Id. 4. 2. sub fin. Nihil his neque credibilius fingi, neque vehementius exprobrari, neque manifestius ostendi potest.

CREDITO, as, n. 1. frequentat. a credo. Fulgent. 1. Mythol. sub init. Defæcatam silentio vitam agere creditabam.

CREDITOR, oris, m. 3. creditore, qui aliquid alteri credidit, quod proinde sibi debetur, xprong. Cajus Dig. 50. 16. 10. 11. et 12. Creditorum appellatione non hi tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur, sicuti ex empto, ex locato, vel ex alio contractu. Cic. 6. Phil. 4. Quotidie sponet creditores L. Trebellii convenire, et mox. Fraudare creditores. Suet. Cæs. 42. Creditoribus satisfacere. Senec. ep. 87. Solvere creditoribus. Plin. 33. 10. 47. Decoquere creditoribus suis. fallire.

sores,

CREBRE, adverb. densamente, spessamente, ou, crebro, dense. Vitruv. 2. 9. circa med. Alnus infra fundamenta palationibus crebre fixa. Îd. 10. 20. sub fin. Crates ex virgis creberrime¶2. Translate. Plin. 1. ep. 3. sub fin. Possum repetere secessum, textis.

CRĒBRESCO, is, ui, n. 3. divenire spesso, o frequente, aumentarsi, ovxvouμai, diapuhéopat, creber, densus, aut frequens fio, augesco. Virg. 3. En. 503. Crebrescunt optatæ auræ. et 12. ibid. 407. sævus campis magis ac magis horror Crebrescit. et ibid. 222. Crebrescit sermo. Tacit. 4. Hist. 12. Crebrescens fama cladis Germanicæ. Id. 2. Ann. 39. Tum per idoneos, et secreti ejus socios crebrescit, vivere Agrippam, occultis primum sermonibus, mox vago rumore. cresce la fama, che, etc. Id. 3. ibid. 60. Crebrescit licentia et impunitas. Id. 2. Hist. 67. Motum a Vespasiano bellum crebrescit. 2. In præterito r littera aliquando exteritur, ad evitandam soni asperitatem. Apul. 10. Met. Rumor publice crebuerat. Augustin. 3. Civ. Dei 17. Tam multa bella ubique crebuerunt. Al. leg. crebruerunt. Mallet Manut. ad Cic. 7. Fam. 20. etiam in præsenti tempore eam litteram tolli, ob eandem rationem, tum in simplici, tum in compositis increbresco, percrebresco. Libri, et MSS. variant, et cum iis eruditorum sententiæ. 3. Particip. Crebrescens §. 1.

CREBRISŪRUM, apud Ennium significat vallum crebris suris, idest palis, munitum. Festus.

et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse, sed creditor. Plin. alter 26. 8. 28. de ventre. Pessimum corporum vas instat, ut creditor, et sæpius die appellat.

CREDITRIX, Icis, f. 3. creditrice, mulier, cui debetur. Scævola Dig. 31. 88. ad fin. Pensiones sibi debitas creditrici delegavit. Paul. ibid. 20. 5. 16. Pone primam creditricem in judicio convenisse tertium creditorem. Adde eund. ibid. 42. 6. 38.

CRĒDITUM, i, n. 2. credito, res alteri credita, quæ proinde nobis debetur. Senec. 2. Benef. 34. Aliter beneficium, aliter creditum solvitur. et ibid. 21. Accipiam pecuniam tanquam creditum, non tanquam beneficium. Quintil. 7. 2. ad fin. Crediti, et depositi duæ sunt quæstiones, etc. Id. 5. 10. post med. Creditum totum exigere. Id. Declam. 360. Tu amisso viro, cum dotem non petisti, fecisti creditum ex dote. Modestin. Dig. 16. 2. 1. Compensatio est debiti et crediti inter se contributio. 2. Apud JCtos creditum differt a mutuo, sicut genus a specie: dicitur enim de omnibus rebus, quæ alteri creduntur, sive eadem reddantur, sive non: mutuum vero de iis tantummodo, quæ non eadem restituuntur. Paul. Dig. 12. 1. 2.

CREBRÍTAS, atis, f. 3. spessezza, frequenza, ovvéɣeia, πvxvóng,¶3. Ire in creditum est idem quod credere aliquid alicui, sed præfrequentia. Vitruv. 2. 10. Arbores spissis venarum crebritatibus solidate. Tacit. 16. Ann. 29. Crebritas periculorum. Cic. 13. Att. 18. litterarum. Id. 3. Fam. 1. et magnitudo officiorum. Id. Brut. 95. ad fin. sententiarum. 2. Crebritas cæli, Vitruv. 9. 9. est densitas aeris compressi in tubo: quam mox appellat frequentiam cæli.

CREBRITER, adverb. spesso, crebro, frequenter, xs, dapa". Vitruv. 10. 19. ad fin. Crebriter celeriores et vehementiores efficie

bant motus.

CRĒBRITŪDO, inis, f. 3. Crebritudinem pro crebritate posuisse Sisennam, legitur quidem apud Non. 2. 178., sed eruditi corrigunt celeritudinem, quod locus Sisenna, qui ibi adducitur, quamvis corruptus sit, plura tamen vestigia, ut ita dicam, celeritudinis habet quam crebritudinis.

CREBRO, adverb. spesso, frequentemente, Japa, Japenes, auxvos, crebre, frequenter. Cic. 6. Att. 5. Litteras omnibus de rebus crebro mittas. Id. 5. Fam. 6. Velim, litteras crebrius mittas. Id. 1. Divin. 27. Creberrime commemorantur a Stoicis. Id. Col. 24. Crebro Catulum, sæpe me, sæpissime rempublicam nominabat.

CRĒBRO, as, avi, atum, n. 1. est crebro facere, iterare. Plaut. de amatore, qui frequens est apud amicam; Truc. 1. 1. 29. Sin crebravit, ipsus gaudet, res perit. Alii leg. increbravit. Al. increpavit. CREDIBILIS, e, adject. credibile, probabile, motos, veri similis, probabilis, quique facile credi potest. Cic. 1. Invent. 3o. Credibile est, quod sine ullo teste, auditoris opinione firmatur. Id. 7. Verr. 61. Tametsi verissimum esse intelligebam, tamen credibile fore non

sertim dicitur, cum aliquid mutuum damus. Paul. loc. cit. et Alfen. ibid. 19. 2. 31. ¶ 4. Eodem fere sensu abire in creditum alicui dicitur. Ulp. ibid. 14. 6. 3. Ideo etsi in creditum abii filiofamilias vel ex causa emptionis, vel alio contractu, in quo pecuniam non numeravi, et stipulatus sim; licet cœperit esse mutua pecunia, tamen etc. Adde ibid. 4. 5. ad fin. 5. Sic in creditum dare est credere; et in creditum accipere est recipere aliquid restituendum. Julian. Dig. 12. 1. 19. et 20. 6. Possidere aliquid in creditum est ratione crediti possidere. Ulp. Dig. 42. 1. 15. Si creditor maluerit pignora in creditum possidere, hisque esse contentus, etc. 7. In credito esse dicitur quod est in nominibus. Ulp. Dig. 34. 2. 28.

CREDITUS, a, um, particip. a credo, creduto, is, cui fides est habita. Virg. 2. En. 247. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris Ora, Dei jussu non unquam credita Teucris. Tacit. 5.Ann.4. Meditationes ejus introspicere creditus. Id.4. Hist.67. Voluntaria morte interiisse creditus. Id. 3. Ann. 44. Cuncta, ut mos famæ, in majus credita. et ibid. 10. Vera, aut in deterius credita, judice ab uno facilius discerni. ¶2. Credito ablat. absolute. Id. ibid. 14. Nanquam satis credito, sine fraude Germanicum interiisse. non essendosi mai creduto, etc. Id. 6. ibid. 34. Nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, credendosi, che, etc. ¶ 3. Kem datus, commissus, dato, consegnato, affidato. Cæs. 3. B. C. 1. Cum fides tota Italia esset angustior, neque creditæ pecuniæ solverentur. Cic. 5. Verr. 3. Consilia commissa, pecunia tradita, res omnes creditæ. Id. Dom. 1. Ut bona, fortunæ, domicilia vestræ fidei potesta→

[blocks in formation]

tique commissa creditaque esse videantur. Id. 7. Verr. 14. Ut mihi honorem illum non solum datum, sed etiam creditum ac commissum putarem.

CREDO, is, didi, itum, a. 3. credere, prestar fede, złoteów, dictis, vel factis fidem habeo. Etymon vocis vide infra §. 11. Cic. Brut. 26. Audivi ista de majoribus natu, sed nunquam sum adductus, ut crederem. Id. Rosc. Am. 39. Neque quisquam credit, nisi ei, quem fidelem putat. Id. 2. Divin. 55. Credere fabulis. et ibid. 41. Superstitiosa sollicitudine et miseria omnia credere. Id. 3. Fam. 11. ad fin. Te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. Horat. 2. Sat. 2. 71. variæ res Ut noceant homini, credas. Ter. Adelph. 4.4.7. Sostrata credit, mihi me psaltriam hanc emisse. Virg. 6. Æn.463. nec credere quivi, Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. Ter. Andr. 2. 3. 25. Itan' credis? D. haud dubium id quidem est. Id. ibid. 3.5.12. Oh, tibi ego ut credam, furcifer? et 3. 2. 17. Credon' tibi hoc? t'ho io da credere? Id. Hecyr. 3. 5. 7. Bene factum, te advenisse salvum atque validum. Pa. Creditur. cosi si crede. Id. Adelph.3. 5. 28. Ignotum est, tacitum est, creditum est. Ovid. 1. Art. am. 387. Hoc unum monco, si quid modo creditur arti. Id. 2. Amor. 2. g. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri Desine. Cic. 13. Att. 6. Non sum, mihi crede, mentis compos. Id. 6. ibid. 6. Sed, crede mihi, nihil minus putaram. (Adde 8. ibid. 14.) Curt. 4. 10. Crederes, Alexandrum inter suas necessitudines flere. avresti creduto, etc. Sic Petron. Satyr. 51. Pantomimorum, non patrisfamiliæ triclinium crederes. Tacit. 16. Ann. 4. extr. Crederes lætari, et fortasse lætabantur. Lucan.1.493. credas, aut tecta nefandas Corripuisse domos, etc. pro crederes. 2. Cum genitivo, per ellipsin, Plaut. Asin.2.4.53. Cui omnium rerum ipsus semper credit. Adde Truc. 2.2. 51. 3. Passive. Ovid. 3. Fast. 190. Et male credebar sanguinis auctor ego. et ibid. 351. At certe credemur, ait, si verba sequatur Exitus. Id. 3. Trist. 11.73. ne hoc tibi fingere credar. Id. 10. ibid. 35. Vix equidem credar. 4. Ponitur et pro opinor, puto. Cic. 13. Att. 32. Quod ad te de legatis scripsi, parum intellexti; credo quia did onμeiwy scripseram. Id. Brut. 93. Credo, quod videret, neminem esse secum comparandum. Id. 6. Verr. 15. Pueri autem Sisennæ, credo, qui audivissent, quæ, etc. oculos de isto nunquam dejicere. Plaut. Pers. 4.3.64. Nunquam ego te tam esse matulam credidi. Suet. Tib. 62. Ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur. si crede, che non avrebbe perdonato etc. Curt. 6. 5. Bucephalus credebatur sentire, quem veheret. 5. Eleganter interseritur sermoni, ut opinor, puto. Cic. 1. Fin. 3. Male, credo, mererer de meis civibus, si, etc. Cæs. 2. B. C. 31. Quo majorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. 6. Aliquando continet ironiam. Ter. Eun. 5. 2.33. Debeam, credo, isti quidquam furcifero, si id fecerim. Curl. 3. 2. Etoli, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur. ¶7. Aliquando credere est confidere, fidarsi, confidare. Virg. 2. Ecl. 17. O formose puer, nimium ne crede colori. Sallust. Jug. 114. Virtuti suorum satis credere. Ovid. 4. Met. 729. Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus Credere. Virg. 11. En. 807. nec jam amplius hasta Credere, nec telis occurrere virginis audet. 8. Sæpe est committere, fidei alicujus commendare, tradere, consegnare, affidare, confidare, dare. Ter. Eun. 5. 1. 15. Ita ut tu justi, soli credita est. Th. Scelesta, ovem lupo commisisti. Cic. 1. Q. Fr. 1.9. Quos tuæ fidei, potestatique populus R. commisit et credidit. et ibid. 4. Nihil est, quod non iis et committi et credi rectissime putem. 1d. 4. Fam. 7. Credere se victori. Cæs. 6. B. G. 3o. Se suaque omnia alienissimis crediderunt. Curt. 5. 12. Credere alicui salutem suam. Ter. Andr. 1.5.37. alicui suum animum atque omnem vitam. Id. Eun. 1. 2. 48. consilia sua omnia cuipiam. Herenn. Dig. 48.3. 14. Non est facile tironi custodia credenda. Auct. ad Herenn. 4. 34. Cui præsidio pecua credemus? Virg. 10. En. 70. Num puero summam belli, num credere muros? Lucan. 7. 77. causam senatus Diis. 9. Translate. Plaut. Rud. 2.6. 2. Credere se Neptuno, h. e. committere se mari. Virg. 5. Æn. 383. se pugnæ. azzardarsi. Ovid. 4. Met. 626. veritus se credere nocti. Vellej. 2. 102. se colloquio. Quintil. 12. proœm. se ventis. Virg. 6. En. 15. præpetibus pennis se cælo. Id. 2. G.332. Inque novos soles audent se gramina tuto Credere. Sil. 4. 302. se pedibus. darsi alla fuga. Colum. 2. 13. terræ. seminare. Plaut. Pers. 4.3.59. ceræ. scrivere. Apud Lucan.4.647. credere aliquem solo, gettarlo a terra, prosternere, solo affligere: quod mox etiam repetit v.654. Loquitur enim de Antao, qui cum Hercule gnans, quoties humi procumberet, vires iterum resumebat. Credere vocem dolori, apud eund. 1. 258. est dolori vocem lamentumque concedere, quo expleatur. 10. Sæpe refertur ad pecuniam, et significat mutuam, vel fenori dare, dar ad imprestito, o a censo. Cic. Rabir. Post. 2. Huic ipsi Alexandrino grandem pecuniam credidit. Id. Har. resp. 13. Alterum putabo regem, si habuerit, unde tibi solvat, quod ei per syngrapham credidisti, Plaut. Curc. 4. 1. 20, Po

pu

[ocr errors]

CREMERA

ne ædem Castoris ibi sunt, subito quibus male credas. Cato R. R. 5. Villicus injussu domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. Senec. ep. 101. Emam, ædificabo, credam, exigam. Hæc videtur esse prima et propria hujus verbi notio, siquidem credendum est vel Prisciano, qui 10. p. 890. Putsch. docet, credo dictum esse quasi cretum do; vel Vossio, qui in Etymol. deducit a xow, mutuum do. 12. Particip. Credens apud Ovid. 2. Heroid. 63. Fallere credentem non est operosa puellam Gloria. Crediturus apud Hirt. B. Alex. 71. Pharnaces cum speraret Cæsarem libentius crediturum suis promissis, etc. Credendus §. 8. ¶ 13. Credier pro credi paragoge legitur apud Plaut. Pseud. 2. 2. 37. et Pæn. a. 2. v. 43. ¶ 14. Creduam, as, at, pro credam, Plautina sunt Pœn. 3.5.2., Bacch. 4. 8. 6., Trin. 3. 1. 5. Similiter creduis, it, itidem pro credas, at, vel credideris, it, Amph. 2. 2. 40., Capt. 3. 4. 73. et Truc. 2.

2.52.

CREDUAM, et Creduim. V. §. 14. verbi præced.

CREDULITAS, atis, f. 3. credulità, Taxveista, credendi facilitas. Planc. Cic. 10. Fam. 23. Credulitas enim error est magis, quam culpa. Ovid. 1. Pont. 1.44. Credulitate capi. Id. 3.Amor.14.30. stulta credulitate frui. Tacit. 2. Ann. 40. Credulitas inanis tempore ipso vanescit. Id. 15. ibid. 11. Facilis credulitas. Curt. 7. 7. Addicere credulitatem suam alicui. 2. Transfertur etiam ad bruta animantia . Ovid. 13. Met. 933. pisces quos aut in retia casus, Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.

CREDULUS, a, um, adject. credulo, notevτixos, eŭmotos, qui facile credit: et fere in malam partem. Cic. 15. Att. 16. Verba mihi dari facile patior in hoc, meque libenter præbeo credulum. Id. Amic. 26. Improvidi et creduli senes. Id. Font. 6. Stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti judice discernitur. Ovid. 4. Fast. 312. nos in vitium credula turba sumus. Id. 6. Heroid. 21. Credula res amor est. Horat. 4. Od. 1. 30. Spes animi credula mutui. Curt. 10. 1. a med. Credulas regis aures implebat. 2. Cum dativo. Horat. 1. Od. 11.8. carpe diem, quam minimum credula postero. Virg. 9. Ecl. 34. me quoque dicunt Vatem pastores: sed non ego credulus illis. 3. Cum genitivo. Sil.10.478. Credulus adversi. Al. rectius leg. adversis. 4. Translate. Ovid. 8. Met. 857. sic sit tibi piscis in unda Credulus, et nullos nisi fixus sentiat hamos. Senec. Hippol. 530. Nondum secabant credulæ pontum rates. Justin. 2. 10. Jucunda quoque inter se, non solum credula, convivia habuerunt, h. e. bona fide peracta. 5. Passive de eo, cui facile creditur, videtur usurpari in illo Taciti 1. Hist. 34. Occisum Othonem, primum incertus rumor, mox interfuisse se quidam, et vidisse affirmabant, credula fama inter gaudentes, et incuriosos.

CRĒMĀTES, um, m. plur. 3. Cremaschi, populi sunt Cremæ, nunc Crema, quæ est urbs Galliæ Transpadanæ ad Serium fluvium. Hinc genit. plur. Crematium legitur in Inscript. apud Grut. 638.9.2. Vehementer hic erravit Lexicographus noster ceteroquin doctissimus, qui putavit, Crematium esse genit. plur. a nominativo Cremates, quos, cum sint admodum recentiores, vetusti scriptores Latini nullibi nominarunt. Certo enim constat, Cremătium esse Fouria cujusdam cognomen femininum ex forma diminutivorum, a xpeμaw, suspendo, quod recte interpreteris ciondolino, qualia sunt Julia Hesuchium apud Guasco Inscript. Capitolin. n. 286., Julia Plocium apud eund. ibid.n.636. et Aurelia Philematium apud Grut. 1046. 6. Ita porro se habet Inscript. loc. cit.

Aulus. FOVRIVS. Auli. Libertus
SELEVCVS. MAGister . QVINquennalis

CONLEGI. AVRIFICVM

FOVRIA. Auli. Liberta CREMATIVM

CRĚMĀTIO, onis, f. 3. abbruciamento, xaños, actus cremandi, ustio. Plin. 23.2.31. Crematio ei multum virium adjicit. Adde Prudent. 6. περὶ στεφ. 88.

CREMATOR, oris, m. 3. incenditore, xavtip, ustor. Tertull. 5. advers. Marcion. 16. Cremator Deus.

CRĒMĀTUS, a, um, particip. a cremo, abbruciato, xavotos, ustus. Horat. 4. Od. 4. 55. Gens, quæ cremato fortis ab Ilio, etc. Id. Epod. 17.79. Possum crematos excitare mortuos. Cic. 1. Divin. 23. Cum mortali corpore cremato, in lucem animus excesserit. Liv. 1. 1. Cremata patria. Plin. 16.8. 11. Cremati roboris cinis nitrosus est. Id. 20. 5. 20. Crematus in cinerem.

CREMENTUM, i, n. 2. accrescimento, anois, incrementum: a cresco, is. Varro apud Non. 2. 767. Ut cremento corpora fierent majora parvo. Plin. 11.37.55. Crementa lunæ. ¶ 2. Isid. 11. Orig. 1. docet, crementum dici semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Quo sensu suspicari quis possit, dictum esse a creo, as, pro creamentum. Utcumque sit, ea notione Latinum 1doneum auctorem non habet.

CRĚMĚRĂ, æ, m. 1. la Varca, aut Valca, al. Baccano, rivus parvus Tuscia, qui oritur ex lacu apud Baccanas, et in Tiberim fl.

« НазадПродовжити »