Зображення сторінки
PDF
ePub

CORNEOLUS

modo plures non fuerunt) atque inter patricias primaria fuit, in multas divisa familias, in quibus omnibus illustrissimi viri, et belli et pacis artibus celeberrimi exstiterunt. Familiæ fuerunt Maluginensium, Cossorum, Arvinarum, Scipionum, Lentulorum, Dolabellarum, Cethegorum, Cinnarum, Ruforum, Sullarum, etc. In iis præter ceteros celebrantur Scipiones Africani duo, et Asiaticus, P. Corn. Nasica, omnium sui temporis optimus et sanctissimus a senatu judicatus, L. Corn. Sulla dictator, etc. Feminæ quoque prænobiles, inter quas Cornelia Africani majoris filia, Gracchorum mater, cui, Plin. teste 34.6. 14., statua Romæ in Metelli publica porticu posita fuit: laudaturque ejus ingenium, et Latini sermonis nitor in epistolis, quæ in manibus habebantur, a Cic. Brut. 58. et Quintil. 1. 1., quarum epistolarum particulæ duæ hodieque leguntur inter Nepotis fragmenta. De hujus constantia in calamitatibus, V. Senec. Consol. ad Marc. 16. 2. Cornelia Tribus Romæ fuit, una e rusticis, a gente Cornelia sic dicta, et a Servio Tullo constituta. Inscript. apud Grut. 113.1. C. Julius Sex. F. Cor. Postumus. et 398. 6. T. Jul. T. Fil. Corn. Valeriano, etc. et 533. 3. L. Autio. L. F. Cornel. Capitolino, etc. ¶3. Cornelia leges ad triginta fuerunt a variis Corneliis latæ: quas collegit omnes, atque descripsit Pitisc. in Lex. Antiquit. Earum præcipuæ sunt de sicariis et veneficiis, lata a L. Cornelio Sulla dictatore, de qua exstat integer Titulus octavus lib. 48. Dig., et Cic. quoque Cluent. 54. de ea verba facit; de falsis, lata ab eodem Sulla toto titulo decimo ejusd. lib. Dig. Ea præcipue lata est in eos, qui falsum testamentum vel testimonium, vel falsam pecuniam fecissent, etc.; de injuriis, lata ab eodem, ex qua datur actio ei, qui se pulsatum esse dicat, vel domum suam vi introitam esse queratur. Eadem cavetur, ne judex sit, qui aliquo cognationis vinculo actorem contingat, ut Ulp. Dig. 47. tit. 10. qui est de injuriis, 5. et Paul. 5. Sentent. tit. 4. docent; de judiciis, lata ab eodem, qua judicia ab equitibus ad senatorium ordinem translata fuere. Ascon. in Divin. Verr. 3.; majestatis, incerto auctore, de qua Cic. Pis. 21. Ea vetabat, sua auctoritate exire magistratum de provincia, exercitum educere, bellum sua sponte gerere, etc.; de proscriptione, eodem Sulla auctore, de qua Cic. Rosc. Am. 43. et 3: Verr. 47., ut proscriptos recipere, capitale esset: eorum bona publicarentur, liberi honore privarentur, vita si a quopiam iis fuisset adempta, is præmio afficeretur, etc. V. PROSCRIBO §. 4. 4. Forum Cornelium, ut Cic. appellat 12. Fam. 5., vel Cornelii, ut Plin. 3. 15. 20., vel urbs Cornelia, ut Inscript. apud Grut. 72. 6. est in Amilia, nunc Imola in Romagna. Martial. 3. 4. Cornell, referas me licet esse foro. Prudent. 8. nepi σTEp. 1. Sulla Forum statuit Cornelius, hoc Itali urbem Vocant ab ipso conditoris nomine. 5. Castra Cornelia apud Plin. 5. 4. 3. et Melam 1. 7. sunt eadem quæ Corneliana. V. vocem §. 3. 6. Via Cornelia, quæ legitur in tribus antiquis Inscriptionibus apud Grut. 457. 6. et 465. 5. et 6. videtur fuisse juxta viam Portuensem, et versus S. Rufinæ, ac Silvæ candida Episcopatum (qui nunc Portuensi conjunctus est) protensa, ut conjiciunt ii, qui eorum locorum topographiam diligenter sunt persecuti. 7. Vicus Cornelii, vel Corneliorum apud Grut. 621. 4. fuit Romæ, ut putatur, in ea parte hortorum Columnensium, quæ Coenobio SS. Apostolor. objecta est, ubi alta semita incipiebat. Nardin. et Marlian. apud Pitisc. in Lex. Antiquit.

CORNEŎLUS, a, um, diminut. a corneus, cornu similitudinem habens, xepativos, xepatwons. Cic. 2. Nat. D. 57. Aures duros et quasi corneolos habent introitus, multisque cum flexibus. Petron. fragm. Tragur. 43. Burmann. Sed corneolus fuit: ætatem bene ferebat, h. e. durus, firmus viribus, valetudine robustus. 2. Est quoque cognomen Romanum. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. p. 81. 9. M. Scævilius Corneolus.

CORNESCO, is, n. 3. divenir corno, cornu fio. Plin. 11. 49. 109. Urso, simul atque expiraverit, genitalia cornescere ajunt.

CORNĒTUM, i, n. 2. loeus cornis consitus. Romæ in regione quarta locus fuit, ad corneta appellatus. Varr. 4. L. L. 32. et P. Vict. de Reg. Urb. R. 2. Item in Campania. Vitruv. 8. 3. a med. CORNEUS, a, um, adject. di corno, xepativos, qui est ex cornu. Cic. 1. Nat. D. 36. Ibes, aves excelsæ, corneo proceroque rostro. Virg. 6. En. 894. Sunt gemina Somni portæ : quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris. Adde Stat. 5. Silv. 3. 288.) Plin. 29. 6. 39. Cornea pyxis. Martial. 14. 62. laterna. et 12.32. Corneus crater. Lucan. 6. 83. de equis. Ungula frondentem discussit cornea campum, h. e. pes equi. 2. Cornei ab eod. Plin. dicuntur 7. 19. 18. quibus conereta sunt ossa, hoc est sine medullis. Id. 31.9.45. Cornea videmus corpora piscatorum, h. e. arida, sicca, atque adeo sana, et ad ictus paulo ceteris stupidiora: quippe quæ sale, et sole durata. Catull. 23. 12. Atqui corpora sieciora cornu, Aut si quid magis aridum est, habetis, Sole, frigore, et esuritione, Hinc Pers. 1, 47, neque enim mihi cornea fibra est, h. e. cor

CORNICULARIUS

773 hebes ac stupidum. 3. De colore cornu, di color di corno. Plin. 36.8. 12. Vitia in onyche corneus color, aut candidus. et 37. 6. 23. In sardonyche hoc cereum, aut corneum invenitur. 4. Est etiam ad cornum arborem pertinens, di córniolo, xpaveros. Virg. 3. En. 22. Virgulta cornea. Id. 5. ibid. 557. Hastilia cornea. Ovid. 4. Heroid. 83. Venabula cornea. Cato R. R. 18. extr. Cornei clavi.

CORNICEN, icinis, m. 3. cornatore, xepauns, qui cornu canit. Liv. 2. 64. Cornicines tubicinesque in equis impositos canere ante vallum jubet. Juvenal. 10. 214. Qui vix cornicines exaudiet, atque tubarum Concentus. 2. Quid inter hos, et tubicines intersit, in ÆNEATOR §. 1. est dictum. Cornicinum vero instrumentum reflexum instar cornu erat, tubicinum rectum. 3. Fuit Cornicen cognomen in Oppia gente R. ut Sp. Oppius Cornicen apud Liv. 3. 35. et Cn. Oppius Cornicinus apud Cic. 4. Att. 2.

*CORNICEPS, ipitis, omn. gen. adject. qui corneum caput habet. Not. Tir. p. 173. Cornices, cornipes. Lege corniceps.

CORNÍCOR, aris, dep. 1. gracchiare, cornacchiare, xww, more cornicum garrio. Pers. 5. 12. Nescio quid tecum grave cornicaris inepte. Huc fortasse respexit Hieronym. ep. 125. n. 16. Alii intra se nescio quid cornicantes tumentia verba trutinantur.

CORNĪCULĂ, æ, f. 1. cornacchietta, diminut. a cornix. Horat. r. Ep. 3. 19. Ne, si repetitum venerit olim Grex avium plumas, moveat cornicula risum Furtivis nudata coloribus. 2. Fuit etiam cognomen Romanum Annii cujusdam apud Trebell. Gallien. 17. Etiam per syncopen cornicla. Inscript. apud Maff. Mus. Ver. p. 111.

Cn. Octavius C. F. Cornicla.

CORNICULANS, antis, adject. qui cornu figuram habet. Solin. 32. Corniculantis luna speciem refert. Ammian. 20. 3. In lunæ corniculantis effigiem. Corniculans autem dicitur cum primum a sole emergit. V. CORNICULATUS.

CORNICŬLĀNUS, a, um, adject. ad Corniculum pertinens: quod fait oppidum Latii, teste Plin. 3. 5. g. 2. Hinc Corniculanus dictus est pater Servii Tullii regis ab Aurel. Vict. Vir. illustr. 6., et Corniculana ejus mater ab Ovid. 6. Fast. 628., quia Corniculi cives fuerant.

CORNĬCŬLĀRIĂ, fuit Plauti Comoedia de milite, quæ amissa est. Ejus fragmenta aliquot habentur apud Varron., Non. et Diomed.

CORNICULARIUS, ii, m. 2. est nomen gradus et officii in militia tum provinciali, tum urbana, ex ordine apparitorum, et commentariensium. Ascon. in 3. Verr. 28. Accensus nomen est ordinis, et pro motionis in militia, ut nunc dicitur princeps, vel commentariensis, aut cornicularius. Hæc enim nomina de legionaria militia sumpta sunt. Hæc Ascon. Itaque in antiquis inscriptionibus apud Grut. cornicularius legionis, consulis, proconsulis, tribuni, præfecti præto rio, subpræfecti vigilum, etc. Inscript. apud Jo. Labusium, Ara ant. di Haimburgo p. 63. Imp. Cæs. M. Aur. Antonino (Caracall) cornicularii, commentarienses, speculatores legionum trium Antoniniarum P. S. devotissimi numini ejus. Deinde subjiciuntur nomina trium corniculariorum, trium commentariensium, et triginta speculatorum. Alia apud Grut. 561. 11. Adjutor Cornicularii tribuni. Alia apud Paulovich. Marm. Tragur. p. 36. Adjutor Cornicula rii consulis. Frontin. 3. Strateg. 14. Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompejanarum partium obsideretur, Munatius tan quam Cæsarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit, e quibus aliquos evitans, constantia fallaciæ suæ per medias Cæsaris copias præsidium Pompeji transduxit. At Dio l. 43. c. 34. narrat, Munatium solum vigiles decepisse, urbemque introisse sine præsidio, quod verosimilius videtur. Val. Max. 6. 1. n. 11. M. Lætorio tribuno militari diem dixit tribunus pleb., quod cornicularium suum stupri causa appellasset. Ex his patet, in unaquaque legione unum tantummodo fuisse cornicularium, adjutorem habuisse, et vices tribuni, ac propterea consulis, proconsulis, etc. gessisse, ideoque recte ille videtur fuisse, quod nunc Ajutante, aut Sergente maggiore. 2. Munus ipsum corniculus vocabatur. Hinc apud Suet. Gramm. 9. corniculo mereri. Itemque apud Aurel. Vict. Vir. illustr. 72., si lectio proba est. Impp. Valent. et Valens Cod. 12. tit. 53. De apparitoribus Præfectorum prætorio leg. 1. Præfecturæ cornicularios, qui annis singulis exeunt, post transactos corniculos, nostram adorare purpuram volumus. 3. Deinde ex militia translatum nomen et munus est ad civiles magistratus. Impp. Honor. et Theodos. Cod. Theod. 7. 4. 32. Per cornicularium cujusque provincialis officiihanc sollicitudinem impleri conveniet, h. e. statuendi pretii rerum, quæ in militari annona erogantur. Firmic. 3. Mathes. 6. corniculariorum meminit, et cum commentariensibus conjungit. 4. Cor nicularii nomen sumptum est a cornibus secretarii prætoriani, quibus præerat, inquit Cassiod. 11. Variar. ep. 36. a med. Ali perperam ducunt a corniculo galeæ, quæ cornu speciem referebat, cum potius dicendum sit, corniculum in ordinibus tribuni militum fuis

[blocks in formation]

se, quod in acie cornu: hinc cornicularium appellatum, qui cornieulo tribuni militum præerat .

CORNICULATUS, a, um, adject. in cornu speciem factus. Apul. de Deo Socrat. init. Corniculata luna. V. CORNICULANS.

CORNÍCULUM, i, n. 2. cornetto, xepátiov, parvum cornu. Plin. 11. 28. 34. Aliis cornicula ante oculos prætenduntur ignava, ut papilionibus. et 9. 42.67. Rana eminentia sub oculis cornicula exserit. Colum. 7. 5. Veterem urinam per sinistram narem corniculo infundere, h. e. infundibulo corneo. et ibid. Lac caprinum per corniculum infundere faucibus. 2. Fuit inter dona militaria, fortasse ad ornandas galeas. Liv. 10.44. Equites omnes ob insignem multis locis operam, corniculis, armillisque argenteis donat. 3. De Corniculo oppido V. CORNICULANUS.

CORNICULUS, i, m. 2. officium cornicularii. V. CORNICULARIUS §. 2. 2. In Inscript. apud Grut. 431.9. legitur: C. Luccius C. F. Stell. Sabinus Corniculus Trib. Benef. Vultei Asiatin. At emendatio

rem edidit et illustravit De-Vita AA. BB. p. 241. et seqq., idemque legendum probavit : Cornicularius Tribuni, Beneficiarius Valerii Asiatici Præfecti Urbis.

CORNIFER, a, um, adject. cornuto, corniger. Lucret. 2. 368. hædi corniferas norunt matres. Ita leg. Macrob. 6. Saturn. 5. Alii cornigeras.

CORNIFICIUS, a, um, adject. Cornificia gens Romana plebeja fuit: ex qua Q. Cornificius collega Ciceronis in auguratu, et competitor in consulatu, (teste Ascon. in orat. in Toga cand.) ad quem exstant multæ ejusdem epistolæ l. 12. Fam. 2. Hune alii L. Cornificium vocant: quera putarunt auctorem librorum quatuor, qui inscribuntur Rhetoricorum ad C. Herennium: alii L. Cornificium ejus filium, qui consul fuit anno U. C. 719., alii alios. 3. In tribus nummis apud Eckhel. D. N. V. T. 5. p. 155. legitur Q. Cornuficius. Græci quoque Scriptores nonnulli Kopvoupixsov appellant.

CORNIFRONS, ontis, adject. qui cornua in fronte habet. Livius, vel Pacuv. apud Non. 3. 3. Tu pascere cornifrontes armentas soles. Al. leg. curvifrontes.

CORNIGER, a, um, adject. cornuto. xepaτopópos, xepaopópos, cornua gerens, cornutus. Cic. Arat. 2. Nat. D. 43. Corniger est valido connexus corpore Taurus. Lucret. 2. 367. teneri tremulis cum vocibus hædi Cornigeras norunt matres. Virg. 8. En. 77. Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum. V. CORNU §. 11. Sil.15.682. Cornigera cassis, h. e. cornibus arietinis, insigni Jovis Ammonis, ornata. Ovid. 3. Art. am. 789. Corniger Ammon. (Hunc Stat. 8. Theb. 201. cornigerum vatem appellat: quia sub specie arietis colebatur, et responsa dabat.) Id. 3. Amor. 15. 17. Corniger Lyæus. corniger dicitur Bacchus, quia vinum animos addit, atque, ut ait Festus, truces homines facit. Horat. 3. Od. 21. ad fin. Tu spem reducis mentibus anxiis, Viresque, et addis cornua pauperi, etc. ¶ 2. Cornigera absolute sunt omnia bruta cornibus instructa. Plin. 11. 37. 85. et ibid. 45. 106. Hinc Inscript. apud Murat. 54.4. cornigera pro cerva.

* CORNĬŎLĂ, æ, m. 1. idem ac corneolus. Cognomen Romanum. Inscript. apud Murat. 726. 5. Cn. Octavius C. F. Corneola.

CORNIPES, edis, com. gen. 3. xspaτónov, corneos habens pedes, nt equi, et capra, duriore ungula instructi. Ovid. 2.East. 361. Cornipedi Fauno. Virg. 6. En. 591. Cornipedum equorum cursus. Sil. 13. 338. de Pane. Cornipedem tulerit præcisa per avia plantam.

2. Absolute Id. 7. 684. furvi juga celsa trahebant Cornipedes, h. e. equi. Claudian. Fescenn. 11. Præda citatum cornipedem reges. CORNISCARUM Divarum locus erat trans Tiberim cornicibus dicatus, quod in Junonis tutela esse putabantur. Festus. Est Inscriptio apud Grut. 88. 14., quam eruditi ita legendam putant: Deivæ Cornisca sacrum.

CORNIX, īcis, f. 3. cornacchia, xopan, avis satis nota, corvo similis, minor tamen. Lucret. 6. 752. Rauce cornices. Ovid. 2. Met. 547. Garrula cornix. Id. 2. Fast. 89. loquax. Plin. 10. 43. 60. Cornix plura contexta verba exprimens, et alia crebro addiscens. ¶ 2. Vivacissima esse perhibetur, ut quam Hesiodus scripserit durare annos fere trecentos: alii usque ad novem ætates. Lucret. 5. 1083. Cornicum sæcla vetusta. Horat. 4. Od. 13. 25. Vetulæ cornicis tempora. Martial.10.67. Jam cornicibus omnibus superstes. 3. Inimicitias gerit cum noctua, ut Plin. tradit 10.74.95.¶4. Ejus volatus, si sinister isset auguri, faustus habitus est. Virg. 9. Ecl. 14. Quod nisi. me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, etc. Plaut. Asin. 2. 1. 12. Impetritum, inauguratum est: quovis admittunt aves. Picus et cornix est ab lava, etc. Adde Cic. 1. Divin. 39. et Phædr. 3. 18. 5. Vox vero, seu crocitans clangor pluviam non solum prænunciare, sed et vocare creditur. Virg. 1. G. 388. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce. Horat. 3. Od. 17.16. Augur aquæ annosa cornix. 6. Ab Ovidio 2. Amor. 6.35.

CORNU

dicitur invisa Minerva, quia cum hæc Dea celare vellet Erichtho nium Vulcano genitum, et cista clausum tribus virginibus commisisset, ea lege, ne aperirent unquam; una ex iis Minerva jussa cum violasset, a cornice accusata fuit. Minerva ea garrulitate offensa, avem a se suaque tutela repulit: quam antea comitem sibi adsciverat, et suo numine tutabatur. Fuerat enim prius pulcherrima virgo, et regii sanguinis nomine Corone filia Coronei Phocensium regis: quæ eum Minervæ artium studiosa, nuptias aspernaretur, forte a Neptuno visa, dum sola spatiaretur in litore, precibusque frustra tentata fuga sibi ab eo vim parante consulere conata est: verum cum se jam jam ab eo teneri cerneret, Minervam precata, ut ferret opem, ab ea in avem sui nominis conversa est. Nam xopwvn est cornix. Ovid. 2. Met. 547. et seqq. et Hygin. fab. 166. Cave autem, confundas hanc cum Coronide Esculapii matre, de qua infra suo loco. 7. Hinc cor¶ nicum oculos configere, vel cornici oculum, proverb. est apud Cic. Mur. 11. et Flacc. 20. et Quintil. 8. 3. de eo dictum, qui alios fallit quam cautissimos. Hujus proverbii interpretatio repetenda est ex loco Propert. 4. 5. 15. de lena venefica. Possit ut intentos astu cæcare maritos, Cornicum immeritas eruit ungue genas, h. e. cornices excæcat, ut maritos ad furtivos uxorum amores cæcos reddat. Huc etiam videtur spectare locus Macrob. 7. Saturn. 5. Ut suis telis lingua violenta succumbat, et Græcus Græco eripiat hunc plausum, tanquam cornix cornici oculos effodiat.

CORNOCĂRĂSUM, i, n. 2. V. CERASUS §. 1.

CORNU, n. indeclin. in sing. num., in plurali vero Cornua, uum, ibus, corno, xépas, cuspides duæ præduræ, acuminatæ atque ossi similes in fronte quadrupedum, tanquam arma, enascentes: de quorum varietate multa enucleate Plin. 11.37.45. Dicta videntur a curvore, quia pleraque curva sunt, ut placet Varroni 6. L. L. 3. ¶ 2. Ab horum autem similitudine cornua dicuntur in cochleis, in aqua tilibus nonnullis, et marinis, serpentibus quoque, atque volucre non una: sed quæ jure cornua intelligantur, non nisi in quadrupedibus. Plin. ibid. Hine Virg. 3. Ecl. 87. Taurus cornu petit. et 9. ibid. 24. Caper cornu ferit. Id. 3. G. 232. Taurus irasci in cornua discit, Arboris obnixus trunco. Id. 2. ibid. 526. Inter se adversis luctantur cornibus hædi. Plaut. Pseud. 4.3.5. Obvertere cornua alicui, h. e. contra aliquem. Plin. g. 31. 51. Cancri dimicant inter se, adversis cornibus incursantes. Virg. 5. En. 382. Læva taurum cornu tenere. pel corno. Id. 10. ibid. 725. surgentem in cornua cervum, h. e. excelsis cornibus instructum. 3. Cornua in animantibus variæ sunt figuræ, adunca, redunca, supina, convexa, conversa, ramosa, convoluta in anfractum, contorta, erecta, etc. Plin. cit. 11.37.45. 4. Per synecdochen. Virg. 10. Ecl. 59. Partho torquere Cydonia cornu. Spicula, h. e. arcu corneo. (vel ex corno arbore, quæ etiam quarta declinatione flectitur, ut in CORNUS §. 2. dicetur. Sic Sil. 2. 109. Crebra Cydoneo fundebat spicula cornu. Solum obstat, quod arbor generis est feminini. Virgilium imitatur Claudian. Nupt. Honor. 75.) Id.3.G.50g. insertos latices infundere cornu, h. e. corneo infundibulo. Sie Colum.6.2. Vinum per cornu faucibus infundere. Plaut. Amph.1.1. 185. Vulcanum in cornu conclusum gerere, h. e. in laterna cornea. Horat. 2. Sat. 2. 61. Cornu bilibri instillare oleum caulibus, h. e. vascalo oleario. 5. Hinc frequenter sumitur pro tuba, præsertim militari, tromba, corno, quia olim e bubulo cornu fiebant, quæ nunc ex ære sunt, ut Varr. 4. L. L. 24. docet. Lucil. apud Non. 4.79. co concionem sonitu, et curvis cogant cornibus. Horat. 2. Od. 1‹ 17. Jam nunc minaci murmure cornuum Perstringis aures. Virg. 7. Æn. 615. Ereaque assensu conspirant cornua rauco. ¶ 6. Differunt tamen interdum, tum materia, tum magnitudine vel forma; nam cornua incurva, tubæ rectæ plerumque. Cic. Sull. 5. ad fin. Emisso ex urbe Catilina, ille arma misit, cornua, tubas, signa. Tacit. 1. Ann. 68. et 2. ibid. 81. Cornuaque ac tubæ concinuere. 7. In Orgiis Bacchi cornua adhibebantur: itemque in sacris Cybeles. De illis, Catull. 64. 263. raucisonos efllabant cornua bombos. De his non unum habes locum in Berecyntius: eodemque pertinet illud Silii 15. 764. Femineis læsum vana inter cornua corpus Unguibus. Alii tamen hic pralia, alii jurgia putant legendum. 8. Dicitur etiam de ungula. Cato R. R. 72. Boves ne pedes subterant, pice liquida cornua infima unguito. Virg. 3. G. 88. solido graviter sonat ungula cornu. Pallad. 4. 13. Pes siccus et solidus et cornu concavo. Sil. 13. 327. pendenti similis Pan semper, et imo Vix ulla, inscribens terræ vestigia cornu. 9. Item de elephanti dente, quod est ebur. Martial. 1. 73. Emptis ossibus Indicoque cornu. Plin. 8. 3. 4. scribit, etiam Jubam sie appellasse, sed Herodotum, et consuetudinem ipsam melius, dentem. 10. Item sæpe de luna cum primis, et postremis diebus cornuum more diducta est. Cic. fragm. apud Non. 2. 408. Cur luna nascentis alias hebetiora, alias acutiora videantur cornua. Virg. 1. G. 433. Pura, nec obtusis per cælum cornibus ibit. Adde Ovid., Senec. Trag., Val. Flacc., Stat.

Rau

etc.

CORNU

7.

11. Tribuitur et fluminibus, vel quia mugitum boum imitatur murmur aquarum; vel quia plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas: quæ sunt verba Servii ad illud Virg. 8. En. 77. Corniger Hesperidum fluvias regnator aquarum. Virg. 4. G. 371. Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus. V. AUFIDUS §. 1. Addi potest, ideo tribui fluviis, quia cum aquis tument, veluti cornu impetentes, obstantia quæque prosternunt. Festus in Taurorum. Taurorum specie simulacra fluminum, idest cum cerni bus, quod sunt atrocia, ut tauri. Alii eam causam afferunt, quod ubi nascuntur, lato spatio, pluribus rivis emergunt, qui deinde in unum alvum confluunt. 12. Præterea cornua dicuntur de extremis multarum rerum partibus. Virg. 3. En. 549. Cornua velata rum obvertimus antennarum. et 5. ibid. 831. una ardua torquent Cornua, detorquentque: ferunt sua flumina classem. (Adde Horat. Epod. 16. 59. et Sil. 14. 389.) axpoxépara. Liv. 25.3. ad fin. Et forte in cornu primus sedebat Casca, a capo della panca. (Sic Tacit. 1. Ann. 75. Judiciis assidebat in cornu tribunalis. Val. Max. 5. sub fin. In cornu scribæ locum humiliorem obtinens.) Ovid. 2. Met. 603. flexumque a cornibus arcum Tendit. Stat. 5. Theb. 532. Cornua Parnassi, h. e. cacumina bina Parnassi montis. (Adde Curt. 3. 4.) Cæsar ad Q. Ped. apud Cic. 9. Att. 14. Ab utroque portus cornu moles jacimus. Plin. 34. 6. 12. Statuæ positæ in cornibus comitii. Id. 4. 21. 35. Excurrit in altum vasto cornu promontorium. 13. Hinc frequentissime ponuntur pro extremis duabus adversis partibus aciei, et classis, nempe quia tota acies sæpe ita disponitur, ut media sinuata, curvataque utrinque extrema, lunæ in cornua crescentis figura referatur, corno, ala. Sallust. Jug. 53. extr. Equitatum omnem in cornibus locant. Liv. 22. 45. In dextro cornu Romanos equites locant: lævum cornu equites sociorum tenuerunt. Cæs. 1. B. G. 52. Hostium acies a sinistro cornu pulsa, a dextro cornu vehementer, etc. Lucan. 3. 547. Et jam diductis extendunt cornua proris. Adde Ter., Curt., Tacit., Nep., Sueton., Vellej. etc. 14. Hinc translate. Cic. 2. Divin. 10. extr. Nunc cominus agamus, experiamurque, si possimus cornua commovere disputationis tuæ.

15. In voluminibus cornua erant vel ipsæ extremitates bacillorum, qui umbilici dicebantur, (V. UMBILICUS §. 4.) vel in illis extremitatibus affixa ornamenta quædam exstantia in utraque fronto, seu extremitate libri in volumen complicati. Tibull. 3. 1. 13. Atque inter geminas pingantur cornua frontes. Ovid. 1. Trist. 1. 8. Candida nec nigra cornua fronte geras. Martial. 11. 107. Liber explicitus usque ad sua cornua, h. e. quod idem dicit 4. 91. usque ad umbilicos. 16. In galeis cornua sunt ornamenta in modum cornu, vel comæ in cornu assurgentes, quæ cristam apicemque exornant, quæ a Græcis quoque xspara dicuntur: proprie autem sunt cincinni. Ita Serv. ad illud 12. Æn. 89. Ensemque, clypeumque, et rubræ cornua crista. Liv. 27. 33. In arborem illatus impetu equi, ad eminentem ramum cornu alterum galeæ perfregit. 17. De Germanorum comis usurpat Juvenal. 13. 164. Cærula quis stupuit Germani lumina, flavam Cæsariem, et madido torquentem cornua cirro? De iisdem ita Tacit. Germ. 38. Insigne gentis obliquare crinem, nodoque substringere. Hic igitur cornua sunt nodi capillorum, quos Tertull. Virg. vel. 10. crobylos barbarorum vocat. 18. Translate. Horat. 3. Od. 21. 18. ad amphoram. addis cornua pauperi, Post te nec iratos trementi Regum apices, neque militum arma, h. e. vires, superbiam, animos. Ovid. 1. Art. am. 239. Cura fugit multo diluiturque mero: Tunc veniunt risus: tunc pauper cornua sumit, etc. (Hinc est quod Baccho cornua tribuuntur.) Id. 3. Amor. 11. 5. Vicimus, et domitum pedibus calcamus Amorem: Venerunt capiti cornua sera meo, h. e. indignatio, et voluntas debellandi, et oppugnandi Amoris. 19. In fragm. Tragur. Petron. 39. Burmann. dicuntur nasci cornua iis, qui plurimis malis afflictantur. Cujus rei origo unde ducatur, obscurum est. 20. Tribuitur et somno tanquam omnis soporis plenum. Stat. 2. Theb. 143. illos post verbera fessos, Exceptamque hiemem cornu perfuderat omni Somnus.

21. Reperitur etiam cornus, us, mascul. gen., uti Priscian. 6. p. 685. Putsch. et 714. docet. Farr. 3. R. R. 9. Cornum cervinum incendere. Lucret. 2. 388. Lumen per cornum transit. Cic. 2. Nat. D. 59. extr. Nares similes cornibus iis, qui ad nervos resonant in cantibus, h. e. arcuatis illis scamillis, super quos nervi cithara tenduntur, quique primum ex arundine, mox ex cornu fieri cœperunt. ponticelli. Lucan. 7. 317. (quem profert etiam Priscian. et Serv. ad 3. En. 22.) cornus tibi cura sinistri, Lentule. Adde Gell. 18. 6. in lemmate, ubi legitur: quem cum ederet, cornum esse Copiæ dicebat: et Plin. 28. 11.45. et 13. 25. 51. et alibi: quibus in locis cornus in genit. legitur in omnibus editionibus, excepta Veneta 1469. per Joann. Spir., in qua ubique habetur cornu. 22. Item cornus, i, m. Scribon. Compos. 60. Cornorum cervi ustorum sextario. 23. Item cornum, i, n. Id. Compos, 141. Ad lumbricos satis commode

COROLLA

775 facit cornum cervinam limatum lima lignaria. Ovid. 5. Met. 383. Oppositoque genu curvavit flexile cornum. Ita Priscian. quoque, præter alios, 6. p. 685. Putsch. Alii cornu、 CORNŬĀRĬUS, ii, m. 2. lavorator di corni, artifex cornua conficiens, quibus in bello canitur. Tarrunten. Dig. 5o. 6. 6. Tubarii, cornuarii, arcuarii. CORNŬĀTUS, a, um, adject. curvo a modo di corno, curvatus instar cornuum. Vet. poeta apud Varr. 6. L. L. 3. Cornuatam umbram jaci. Dicere apparet cornuatam a cornibus. Scalig. totum hune locum ita legit: Cornuat aurum, umbram jacit (vel vibrans jacit) icere paret. Cornuat a cornibus, h. e. arcum aureum flectit. Si hæc ejus conjectura placet, habemus verbum Latinum cornuo, as, curinflecto.

vo,

CORNU COPIA (rectius quam Cornucopia) Cornucopia, xépas A'paldeias, in fabulis est cornu capra Amalthea. V. AMALTHEA §. 2. Alii fabulantur, esse illud, quod Hercules, cum Acheloo in taurum verso aliquando luctatus, eidem a fronte evulsit: quod acceptum Nymphæ, et pomis odorisque floribus refertum sacrarum Rem fusius narrat Ovid. g. Met. init. Significat autem frugum abuadantiam, et ubertatem. Plaut. Pseud. 2. 3. 5. Hæcce allata cornucopiæ est, ubi inest quidquid volo. Al. leg. Hæc illud cornu Copie est, ubi etc. Horat. 1. Ep. 12. 29. aurea fruges Italiæ pleno diffudit Copia cornu, et 1. Od. 17.15. hic tibi Copia Manabit ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu.

CORNULUM, i, n. 2. cornetto, corniculum. Apic. 8. 1. Ut cutem a carne separes, ut possit condimentum accipere per cornulum, Adde Vet. Scholiast. ad Horat. 1. Sat. 4. 34., cujus locum vide in ANSULA §. 1.

CORNUM, i, n. 2. córniola, fructus cerni arboris. Virg. 3. En. 649. Victum infelicem baccas, lapidosaque cerna Dant rami. Colum. 12. 10. Condire corna.

CORNŎO, as. V. in CORNUATUS.

CORNUS, i, f. 2. cornielo, cornie, xpavsía, arbor est materiei præduræ, et cornu similis, fructum ferens parvum, instar olivæ, primo candidum, postea sanguineum, et saporis acerbi. Plin. 16. 25. 42. Cornus mascula, cui nulla medulla. et ibid. 26. 43. Cornus femina, ligno fungosa, et inutilis, cum mas e fortissimis sit. Id. ibid. 39. 73. Fulva cornus in venabulis nitet. Virg.2.G.448. et bona bello cernus. Colum. 5. 7. Opulus est arbor corno similis. 2. Per synecdochen. Virg. 9. En. 698. velat Itala cornus, h. e. hasta ex corno. Sic Claudian. 1. in Rufin. 353. largo satiatur vulnere cornus. Sil. 10. 122. miseri transfigit pectora corno. Al. leg, cornu. Est enim etiam quartæ declinationis, ut et Servius docet ad 3. Æn. 22. Hinc Sil. 4. 552. Libycæ certant subtexere cornus Densa nube polum, Stat. 7. Theb. 647. cornu deprensus Achiva. Ubique autem intelli gitur hasta, telum ex corno. 3. Neutro genere. Ovid. 8. Met. 408. Dixit, et ærata torsit grave cuspide cornum: Quo bene librato, etc. Burmann. mallet aliter legere: sed libri consentiunt.

CORNŪTUS, a, um, adject. cornuto, xeрouxos, xepatwòng, xepazitns, cornua habens. Varr. 2. R. R. 7. Etas cognoscitur equorum, et fere omnium, qui ungulas indivisas habent, et etiam cornutarum. scil. bestiarum. Cornutas quadrupedes vocat elephantos, Id. 6. L. L. 3. Colum. 7. 3. Aries cornutus. Ammian. 14. 2. Luna etiam tum cornuta. 2. Translate. Hieronym. ep. 69. n. 2. Cor nutus syllogismus, ut quocumque me verterem, strictius tenerer. Id. in Helvid. n. 16. Cornuta interrogatio. 3. Cornutus cognomen fuit tum Sulpicia, tum Cæciliae gentis Romanæ ; ut colligitur ex vet. Inscript. apud Grut. 200. 5. et 290. 4. Annæus Cornutus ex Lepti Africæ urbe fuit grammaticus satis doctus, temporibus Neronis. Gell. 2. 6., 9. 10. 5. Cornuto, arum, Plin. 52. 11. 53. sunt pisces marini: de quibus nihil præterea scitur. V. ACUS, ì.

COROCOTTA. V. CROCOTTA.

CŎRŒBUS, i, m. 2. Kópoßos, Mygdonis filius, qui Cassandra, quam ei Priamus desponderat, amore incensus, postremis belli Trojani temporibus ad Trojam venit, socero et Phrygibus auxilium laturus, frustra ei suadente sponsa, ut in patriam reverteretur, certis, simoque exitio, quod toti urbi imminebat, sese eriperet; cujus verbis cum fidem non adhiberet, postrema illa nocte, qua Ilium cecidit, a Peneleo Græco quodam fuit interfectus. Virg. 2. Æn. 341. COROLITICUS. V. CORALITICUS §. 2.

CŎROLLĂ, æ, f. 1. coronetta, otepavov, diminut. parva corona. Propert. 2. 25. 59. Me juvat hesternis positum languere corollis. Ca tull. 62. 66. Mihi floridis corollis redimita domus erat. Plaut. Bacch. 1.1. 37. Corolla plectilis. Id. Pseud. 5. 2. 8. Cum corolla ebrium incedere. 2. Specialiter genus quoddam tenuium coronarum, quæ hiberno tempore vendebantur Romæ ex ramento corneo tincto, propter gracilitatem corollæ inter initia ejus inventi dicta sunt. Plin. 21, 2. 3. 3. Corollam nova nupta de floribus, verbenis, herbis

[blocks in formation]

que a se lectis sub amiculo (h. e. sub flammeo) ferebat. Fest. in hac ipsa voce.

COROLLARIA, æ, f. 1. quæ corollas facit. Inscript. apud Murat. 999. 8. Cornelia A. L. Acte corollaria.

7.

COROLLARIUM, ii, n. 2. coroncina, parva corona, a corolla deductum, Scribit enim Plin. 21. 2. 3. graciles quasdam coronas e lamina ærea tenui inaurata, aut inargentata, corollaria dicta fuisse. 2. Inde traductum est ad significandum appendicem, accessionem, additamentum, quod alicui datur præter id quod debitum est, giunta, soprappiù: quia corollæ in scena dari solitæ actoribus, cum placuerant, ut Varro 4. L. L. 36. docet, et colligitur ex Phædr. 5. Hinc Cic. 5. Verr. 50. Ut esset, unde Aproniò ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. et 6. ibid. 22. Ne sine corollario de convivio discederet, emblemata evellenda curavit. Suet. Aug. 45. Corollaria, et præmia alienis quoque muneribus de suo offerebat. Senec. 6. Benef. 17. Corollarium aspergere in diem se locanti. Paulo ante dixerat: supra constitutum aliquid adjicere. 3. Est etiam quod Græci optoua vocant, cum demonstratis, quæ proposita sunt, aliquid consectarium infertur. Boeth. 3. Consol. prosa 10. Veluti geometræ solent, demonstratis propositis, aliquid inferre, quæ nopiouara ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Adde 4. ibid. prosa 3. 4. Obscena metaphora utitur Apul. 3. Met. Hactenus denique intecti atque nudati bacchamur in venerem ; cum quidem mihi jam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, h. e. voluptuarium additamentum. V. PUERILIS §. 3.

CŎRŌNĂ, æ, f. 1. corona, otepavos, xopovn, ornamentum circulare capitis, sertum, strophium. Festus: Corona cum videatur a choro dici, caret tamen aspiratione: sive coronæ dicuntur, quod cohonorent eos, quibus imponuntur. 2. Alii deducunt a xopwvos, seu xopovo's, quod a xopos, chorus, quia in theatris coronati choreas agerent. Quin ipsum xopos ab Hesychio non solum xúzλog, sed etiam crépavos, corona, exponitur. Hinc nonnulli chorona cum aspiratione scripserunt, ut est apud Quintil. 1. 5. et Scaur. de Orthogr. p. 2252. Putsch., quæ scribendi ratio non est usu recepta. Alii denique a κορώνη, quod ab Hesychio exponitur etiam εἶδος στεφάνου. Martial. 13. 51. Texta rosis fortasse tibi, vel divite nardo; At mihi de turdis facta corona placet. 3. Coronarum aliæ voluptatis gratia erant, aliæ lætitiæ publicæ: atque hæ præcipue e floribus: aliæ honoris, atque in præmium virtutis: quæ plerumque ex metallis, aut arboribus quibusdam. Cic. 7. Verr. 11. Ipse coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad nares sibi admovebat plenum rose. Id. 5. Tusc. 21. Aderant unguenta, coronæ: incendebantur odores, mense exquisitissimis epulis exstruebantur.

4. De coronis in publica lætitia adhibitis, Cic. 14. Att. 19. et 1. Tusc. 35., Tacit. 2. Hist. 55., Curt. 9. 10. et Cato apud Gell. 7. 4. extr. etc. His non solum homines ornari consueverant, sed et Deorum simulacra, victimæ, postes templorum, prora, puppesve navium, januæ ædium, pocula, sepulcra, aræ, etc. 5. Quæ vero virtutis ergo dabantur, diversorum generum fuere, scilicet triumphalis, obsidionalis, civica, muralis, vallaris, seu castrensis, navalis, ovalis, aurea etc., de quibus Gell. 5. 6., et V. suis locis. 6. Hinc aliquando corona pro præmio ponitur. Virg. 5. Æn. 355. primam merui qui laude coronam. Sil. 16. 506. spes prima corona Eurytus, h. e. Eurytus, qui primum præmium sperabat. 7. Mos fuit, ut servi bello capti coronam gestarent, cum venales producebantur: unde est sub corona venire, emere, aut vendere, apud Varr. 2. R. R. 10. ante med., Cæs. 3. B. G. 16., Liv. 24. 42., Curt. 9.8. ut Fest. in Sub, et Col. Sabinus docet apud Gell. 7. 4., et colligitur ex Catone ibidem: ubi Gell. aliam refert opinionem, quod scilicet corona militum cingerentur, custodia causa: sed quod Sabinus docuit, verius pu

tat.

li

8. De radiatis imperatorum coronis, V. RADIATUS §. 1. 9. Est in cælo sidus, quod Corona dicitur, in regione septentrionaprope Booten: de qua V. in ARIADNA. Colum. 11. 2. post med. Prid. Id. Octobr. Corona tota mane exoritur. Adde Plin. 18. 26. 60. et Virg. 1. G. 222. 10. Est etiam Corona Australis, ad genua Sagittarii posita, quam dicunt esse Ixionis rotam: cujus utrum aliquis Latinorum scriptorum meminerit, nobis adhuc incompertum est. 11. Præterea inter meteora appellatur corona a Latinis, quæ a Græcis aws. Senec. 1. Quæst. nat. 2. V. HALO, onis §. 1. Item sic dicitur cactus hominum, qui aliquem circumstant, corona, circolo, i circostanti. Cic. 2. Fin. 22. extr. At tu eadem ista dic in judicio: aut si coronam times, die in senatu. Id. Flacc. 28. ad fin. A judicibus oratio avertitur: vox in coronam, turbamque effunditur. Id. 1. Tusc. 5. extr. Dicere causam maxima corona. Id. 2. Phil. 44. Armatorum corona senatus septus est. Catull. 53. 1. Pisi nescio quem modo in corona. 15. Unde est militaris illa locutio, corona oppidum adoriri, circumdare etc. apud Liv. 37.4. extr., Cæs. 7.

12.

[ocr errors]

CORONARIUS

B. G. 72. etc., quæ significat oppidum circum undique militibus continuo ordine dispositis cingere, ita ut nullum non focum obsideant, nullam non monium partem aggrediantur, caynveve. Liv. 37. 5. Non corona, sed operibus oppugnare urbem est adortus. Curt. 7. 6. Urbem corona capit. per assalto generale. Liv. 4. 19. sub fin. Corona vallum defendere. 14. In ædificiis corona est projectura quædam, quam κορωνίδα vocat Hesych., et exponit το τελευταῖον τῆς οἰω xodoμñs éniDeμa: quæ primo arcendis stillicidiis inventa est, postea in ornamentum transiit, habetque locum tum in summis, tum in mediis parietibus architectonicis, sporto, cornicione, cornice. Plin. 36. 25. 59. Usus gypsi in coronis gratissimus. Vitruv. 5. 2. Præcingendi sunt parietes medii coronis ex intestino opere, aut albario, ad dimidiam partem altitudinis. Hirt. 8. B. G. 9. Imperat castra vallo pedum duodecim muniri, coronisque pro ratione ejus altitudinis inædificari, h. e. projecturis in summo vallo. Al. leg. loriculisque. Curt. 9. 4. Angusta muri corona erat: non pinnae fastigium ejus distinxerant, etc. 15. Sumitur etiam ab eodem Vitruv. 3.3. ad fin. strictiori significatione pro parte summa epistylii, quæ ceteris est projectior: item pro parte summa ipsius coronæ, ceteris item projectiore: quæ, quia ideo est instituta, ut guttas aquæ longe a ceteris subjectis membris epistylii, capitulorumque projiciat, Italice dicitur gocciolatojo. Ita enim conformata est, ut in inferiore sui parte cavata sit, aqua secundum ipsam defluat, sed statim decidat, et longe cadat. 16. In agris corona est extremus circa margo, vel agger. Cato R. R. 6. Circum coronas, et circum vias ulmos serito, et partim populos. 17. In pedibus quadrupedem est pars summa ungulæ, quæ cum pilis committitur, corona, coronella. Colum. 6. 29. Duris ungulis, et altis, et concavis, quibus coronæ mediocres superposita sunt. Veget. 2. Veterin. 55. extr. Si pedem contuderit, sanguinem de corona emittes. ¶ 18. Corona montium est ipsum, quod Itali dicimus una corona di monti, series montium in circuitu positorum. Plin. 6. 20. 23. Hos includit Indus montium corona circumdatos. CŎRŌNÆUS, a, um, adject. Kopwvalos, ad Coronem pertinens, quæ est urbs Peloponnesi in Messenia, nunc Corone, ut Coronæus sinus, Golfo di Corone, apud Plin. 4. 5. 7.

ne

ut

CORONÁLIS, e, adject. otepavixos, ad coronam pertinens. Apul. 1. Met. Ut illa Medea totam domum, filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, h. e. corona aurea ex venenis facta, loquitur Hygin. fab. 25., quam pellici suæ dono miserat. V. etiam Plin. 2. 105. 109., et quæ dicemus in CREUSA §. 1.

CORONAMEŇ, inis, n. 3. coronamentum, corona, oteparwμa. Apul. 11. Met. Mulieres candido splendentes amicimine, verno flo

rentes coronamine.

CORONAMENTUM, i, n. 2. fiori, e foglie per far corone, genus omne florum, herbarum, et foliorum, quæ texendis coronis adhibentur: itemque semina ipsa, otepavopa. Plin. 21. 1. 1. In hortis seri coronamenta jussit Cato. Id. 22. 21. Anthemis colligitur vere, et in coronamenta reponitur. Cato R. R. 8. Coronamenta omne genus facito uti serantur. 2. Item ipsa corona. Tertull. Cor. Mil. 1. Solus libero capite: coronamento in manu otioso. Adde ibid. 7. ad

CŎRŌNĀRIUS, a, um, adject. orepavitixis, σTepavwμatixos, coronas pertinens. Vitruv. 7. 6. Gleba contus et mollitæ præstant tectoriis et coronariis operibus utilitatem, h. e. in coronis, seu projecturis, quæ fiunt ornatus gratia, nelle cornici, vel nell' opere a stucco. V. CORONA §. 14. Id. 9. 3. Tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, h. e. in ea corona facienda. Plin. 33. 9. 46. Es Cyprium tenuissimum, quod coronarium vocant, h. e. coronis faciendis aptum. Id. 21. 23. 94. Anemone coronariæ, h. e. quæ adhibentur in coronis floreis. Id. 14. 3. 4. n. 9. Coronarius naturæ lusus, h. e. natura veluti ludens in coronis faciendis. Loquitur de quadam vite, cujus acinos folia intercursant. 2. Aurum coronarium dicebatur, quod stante Rep. Rom. coronæ aureæ loco a provinciis dabatur ducibus exercituum triumphantibus: seu pecunia, quam provinciales conferebant, prætextu coronæ inde faciendæ. Mos enim fuerat primum, ut provinciales, socii amicique populi R. imperatori suo victori coronas e lauru mitterent gratulationis ergo: mox eæ cœptæ ex auro fieri: deinde missa pecunia eo titulo. Hujusmodi autem coronæ in triumpho præferebantur. Cujus rei exempla habemus apud Cic. Pis. 37. et 2. Agr. 22., Liv. 38. 37. et 39. 7., et in lapide Ancyrano Augusti Cæsaris, apud Grut. 230. Auri coronarii pondo triginta et quinque millia municipiis et coloniis Italiæ conferentibus ad triumphos meos quintum consul remisi, et postea quotiescumque imperator appellatus aurum coronarium non accepi. Adde Gell. 5. 6. Procedente tempore, quod erat muneris, in tributum transiit, atque exigi coeptum est. De hoc auro coronario multa disputat Eckhel. D. N. V. T. 7. p. 6. et seqq. 3. Quod vero docet Serv. ad 8. En. 721. dictum esse coronarium, quod a victis gentibus imperatori dabatur propter concessam impunitatem; de suis

CORONATOR

temporibus intelligendus est, quibus mutata ratione reipubl. hoc quoque mutari potuit. Quamquam nihil prohibet, quin utrumque coronarium diceretur, et quod a provincialibus sociisque, et quod a victis conferebatur. 4. Coronarius etiam dicitur artifex, qui coronas facit et vendit. Plin. 34. 11. 26. Coronariorum recisamenta in acetum addita. Id. 21. 2. 3. Ingenium Glyceræ coronariæ. Front. 1. ad M. Cæs. ep. 6. Alia dignitate sunt flores et coronæ cum a coronariis veneunt, alia cum a sacerdotibus porriguntur. Adde Gell. 4. 14., ubi non videtur necesse, quod quidam faciunt, ut coronarium coronam interpretemur. Inscript. apud Murat. 974. 3. Remniæ Primigeniæ coronaria. Alia ibid. 786. i. Athenio de III. Danae coronarius. Is nempe, qui in festis Isidis, Neptuni, et litoralium Deorum, præsertim vero illius numinis, cui consecratæ erant singulæ naves, vel natali die Augustorum aliisque de causis triremem coronabat in lætitiæ argumentum.

CORONATOR, oris, m. 3. chi corona, qui coronat. Augustin. serm. 318. (al. 25. ex Sirmondianis) in fin. Coronator Stephani adoretur.

CŎRŌNĀTUS, a, um, particip. a corono, coronato, στεφανωθείς, corona ornatus. Cic. 2. Leg. 25. Epulæ, quas inibant parentes coronati. Horat. 2. Od. 7. 7. coronatus nitentes Malobathro Syrio capillos. Suet. Domit. 13. Palfurius Sura coronatus de oratoribus, h. e. inter oratores: quemadmodum unus de multis dicimus. Ovid. 4. Fast. 335. Coronata puppis. Propert. 3. 8. 19. Coronatæ aræ. et 3. 1. 1. Coronati equi. Stat. 3. Silv. 4. 1. Ite comæ, etc. Ite, coronato recubantes molliter auro, h. e. in aurea pyxide, tanquam aurea corona repositæ. 2. Coronati absolute dicebantur quidam sacerdotes, qui Græce otepavnpópot, quique, testante Eckhel. D. N. V. T. 4. p. 212., annui magistratus munus obibant. Inscript. apud Murat. 155. 2. M. Antonius Valentinus sacerdos aræ Augusti Nostri, coronatus Daciarum ÏÏÏ. (trium). Alia ibid. 3. C. Matridio Aurelio C. F. Lem. Antonino V. P. coronato Tuscia et Umbrie. Firmic. 3. Mathes. 14. Erunt autem aut coronati, aut sacerdotibus præpositi, aut sacrorum bajuli simulacrorum. 3. Est etiam idem ac cinctus, circumdatus. Petron. fragm. Tragur. 66. Burmann. Habuimus in primo porcum poculo coronatum, et circa saucunculum, et gigeria optime facta, h. e. circondato da intingolo, aut potaggio.

* CORŌNENSIS, is, adject. ad Coroneam pertinens, Bootiæ urbem, nunc Camari, cujus meminit Nep. Agesil. 4.2. Coronenses, ium sunt illius urbis incolæ. Liv. 36. 20. Consule per Phocidem, et Boeotiam exercitum ducente, in agrum Coronensem ventum est. CŎRŌNĔŎLĂ, æ, f. 1. moschetta, genus est rosæ autumno provenientis. Plin. 21. 4. 10.

CŎRONIDES, æ, m. 1. Kopwvions, Esculapius Coronidis filius. Ovid. 6. Fast. 746. et Ib. 406.

quæ

CORONIS, idis, f. 3. xopwvis, Græca vox significans notam quandam ex linea brevi, et ab inferiori parte flexa, et incurvata, uti docet Vet. Scholiast. ad Aristoph. Ouτov, v. 253., in fabulis comicorum, et tragicorum appingi solebat ad significandum quoddam genus pausa, et cessationis in agendo. Præterea, Hesychio teste, est τὸ τελευταῖον τῆς οἰκοδομῆς ἐπίθεμα, hoc est summa corona parietis in fabrica, de qua in CORONA §. 14. dictum est. Hinc pro fine ponitur in illo Martial. 10. 1. Si nimius videor, seraque coronide longus Esse liber; legito pauca, libellus ero. 2. Fuit etiam hoc nomine Nympha Larissæa filia Phlegyæ, vel Leucippi, soror Ixionis: quæ cum forma esset præstanti, Apollini placuit, atque ex eo puerum concepit. Sed a corvo apud Apollinem accusata adulterii cum adolescente Hæmonio Elati filio, cui nomen Ischys erat, ab Apolline sagitta confossa est: qui extractum e ventre puerum Esculapium appellavit: corvum vero mali nuncii delatorem, ex albo in nigrum convertit. Ovid. 2. Met. 544. et 598. et seqq., Hygin.fab. 161. et 202., Serv. ad 6. En. 618. et Lactant. Plac. in argum. 2. Met. fab. 7. 3. Alia fuit filia Coronei Phocensis, quæ cum Erichthonium a Pallade cista clausum, et tribus virginibus commissum divulgasset, ab ea expulsa fuit a suo comitatu; cumque sola in litore spatiaretur, a Neptuno visa, et insectata, Palladis opem imploravit, et in cornicem versa fuit. Ovid. 2. Met. a v. 551. et Lactant. Plac. loc. cit. fab. 8. V. CORNIX §. 6.

CŎRONO, as, avi, atum, a. 1. coronare, otepavów, coronam capiti impono, coronis orno. Plin. 15. 4. 5. Athenæ victores olea coronant, Græci vero oleastro Olympiæ. Id. ibid. 3o. 39. Victores Delphis lauro coronari, et triumphantes Romæ. Virg. 2. G. 528. socii cratera coronant. et 1. En. 728. Crateras magnos statuunt, et vina coronant: ubi Servius: aut implent usque ad marginem: aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: unde est (3. Æn. 526.) Anchises magnum cratera corona Induit, implevitque mero. Hoc tractum est ex Homero, qui ait (Odyss. 1. v. 149.) Koupac de xentñpas éпsoтéfavтo пOTOTO. Hæc Servius, qui secundam interpretatio

Tom. I.

CORPOREUS

777 nem præferre videtur. Confirmat Stat. 3. Silv. 1. 76. Diffugimus, festasque dapes, redimitaque vina Eripiunt famuli. At prima favet Athenæus l. 15. c. 5. ubi, allato Homeri versu, docet ex Aristotele, nihil mutilum Diis esse offerendum, sed omnia perfecta atque integra: perfectum autem esse, quod est plenum: et To Tépe, coronare, plenitudinem quandam significare. 2. Horat. 1. Ep. 1. 50. dixit, coronari Olympia, quemadmodum dicitur, vincere Olympia, vincere Pythia, per Græcam ellipsim. 3. Translate coronare est cingere, circumdare, cingere, circondare. Virg. 9. En 380. omnemque aditum custode coronant. Propert. 4. 4. 8. Fidaque suggesta castra coronat humo. Stat. 2. Theb. 526. densaque nemus statione coronant. Lucret. 2. 801. Pluma columbarum cervices circum, collumque coronat. Id. 9. 335. Lacum myrteta coronant. Vitruv. 9.4. Mercurii, et Veneris stella circum solis radios, solem ipsum, uti centrum, itineribus coronantes. Martial. 12. 18. focus, Multa villica quem coronat olla. Plin. 22. 5. 5. Coronari nomine novo, h. e. decorari, ornari. 4. Particip. Coronans §. 3.

CORONŎPUS, odis, xoρwvónovs, al. gramen aculeatum, est herba oblonga, fissis foliis, per terram repens, cujus radix in cinerem tosta coliacis præclare facit. Plin. 21. 16. 59. et 22. 19. 22.

CŎRONŬLĂ, æ, f. 1. parva corona. Veget. 2. Veterin. 55. Solum ungulæ celeriter aperire, ne apostema eruptionem super coronulas faciat, h. e. partes pedis, quæ summæ ungulæ junguntur, ut in CORONA S. 17. dictum est.

2.

CORPORALIS, e, adject. corporale, corporeo, copatixos, habens corpus. Senec. ep. 58. Dicimus, quædam corporalia esse, quædam incorporalia. Ulp. Dig. 1. 1. 15. a med. Corporalia pignora, h. e. quæ re corporali constant: quibus opponuntur nomina, et jura. Item ad corpus pertinens. Gell. 18. 1. Etiam si cetera bona omnia, quæ corporalia et externa appellarentur, virtuti deessent. Quintil. 19. Declam. 2. Corporalibus bonis juventus insolenter exsultat. Senec. ep. 53. Vitia corporalia. indisposizioni. Arcad. Dig. 50. 4. 18. Corporalis labor. Papinian. ibid. 13. 7. 40. possessio, h. e. cum res ipsa possidetur. 3. Corporale nomen dicitur a grammaticis, quod rem corpoream significat: sicut incorporale quod incorpoream : illud v. gr. homo: hoc virtus. Priscian. 2. p. 579. Putsch.

CORPORALITAS, atis, f. 3. corporalità, aouaτóτns, ipsa natura corporis, ipsum corpus. Tertull. advers. Hermog. 36. et Anim. 7, CORPORALITER, adverb. in corpo, corporalmente, in persona, secundum corpus, owμatixos. Paul. Dig. 41.2.1. circa med. Servus corporaliter pignori datus. Adde Tertull. Baptism. 4. extr. et 8., Petron. fragm. Tragur. 61. Burmann. et Arnob. 5. p. 168.

CORPORASCO, is, n. 3. farsi corpo, corpus fio, owμatóoμai. Claud. Mamert. 1. de statu anim. 14. Nisi forte dicatur incommutabilis Deus veluti corporascere, ut unum possit esse cum corpore.

CORPORATIO, onis, f. 3. corporalità, corporalitas. Tertull. Car. Chr. 4. Si neque ut impossibilem, neque ut periculosam Deo repudias corporationem, etc. Adde Capell. 7. p. 238. Colum. 6. 2. ad fin. Custodiendum est, ne in corporatione etc. impar, etc. Alii rectius leg. incorporatione. V. INCORPORATIO.

CORPORATĪVUS, a, um, adject. nutriens, corroborans, et corpus faciens, ut corporativa adjutoria apud Coel. Aurel. 1. Tard. extr. CORPORATŪRA, æ, f. 1. corporatura, owμátwo15, to owμatos xaτáoτnua, corporis magnitudo, habitus, et status corporis. Vitruv. 6. 1. Ex cælo roscidus aer in corpora fundens humorem efficit ampliores corporaturas. Colum. 6. 2. sub fin. Humilis et modica corporatura pecoris operarii debet esse.

CORPORĀTUS, a, um, particip. a corpore, corporeo, corpore præditus, owμations. Cic. Univers. 2. Mundus cernitur, et tangitur, et est undique corporatus. Lactant. 4. 26. de Jesu Christo. Is igitur corporatus est, et veste carnis indutus, h. e. corpus assumpsit. ¶ 2. Translate. Tertull. Pall. 2. Mundus omnis et diversitatibus corporatus, et vicibus temperatus, h. e. ex diversis substantiis compactus, compositus. 3. Corporati dicuntur, qui in aliquo corpore, seu collegio sunt. Inscript. apud Grut. 45. 8. Patronus corporat. ferrarior. et apud Reines. cl. i. n. 139. Corporati aurariorum, et argentariorum Isidi, et Osiri mansionem ædificavimus. 4. Corporati alicujus urbis sunt, qui in corporibus sive sodalitatibus illius urbis sunt. Hinc Inscript. apud Grut. 496. 5. Corporati Nemausenses patrono. Alia ibid. 399. 4. Patrono omnium corporum Lugduni licite coeuntium. Adde Symmach. 10. ep. 27. (al. 34.)

CORPORE-CUSTOS, odis, m. 3. custos corporis. Inscript. apud Grut. 600. 12. Bassus Neronis Cæsaris corpore-custos. et ibid. 13. Hilarius Neronis Cæsaris corpore-custos.

CORPORĔUS, a, um, adject. corporeo, corporale, owμations, owpaτixos, corpus habens, corporatus, corporalis. Cic. Univers. 4. Corporeum, et adspectabile omne necesse est esse, quod natum est. et ibid. 8. Quod erat concretum et corporeum. Lucret. 3. 178. Ergo

98

« НазадПродовжити »