Зображення сторінки
PDF
ePub

PREFATIO

[ocr errors]

XLI

quidpiam duobus hisce titulis necesse erat quo sententia constaret, ac verba regerentur: cum enim tituli eo modo inscribuntur, duo illa verba Locus Monumenti, seu Locus Sepulturæ, Monimentum, Memoriæ, Bonæ memoriæ, adesse semper intelligimus. Inscriptionem hanc dedit etiam Gorius; attulit, probavit, explicuit, integram existimavit Morcellus de Stilo Lat. Inscript. pag. 125. Ita denique Maffejus: Servos ex domo audivimus, non ita libertos ex domo: formula, qua servis et libertis monumentum parabatur, hæc est: Libertorum Et Familiæ, domini et patroni nomine statim adjecto. Ego hæc contra: Qui libertos ex domo nunquam audivit, audiat primum ex hisce, de quibus agimus, inscriptis titulis; nihil enim audiet, quod Latinæ aures fastidiant. Illud etiam rei insolentiam minuet, quod liberti servis adjungantur, qui certe ex domo dici solent. Libertis quidem ac servis ita monumentum inscribebatur, Libertorum et Familice (174); at rata verba, solemnesque formulæ in omni ferme monumentorum genere varietatem aliquam, exceptionemque habuerunt; ac si lapidem proferre licet, qui ad sepulcrales minime spectat, ipsos tum libertos, tum servos communi familiæ nomine comprehensos intelligemus. Ďedit illum ex Donio Muratorius (175).

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quicumque in veteris eruditionis, linguarumque studio versamur, non id semper aut emendandum aut rejiciendum esse credimus, quod in aliquo monumento, sive scriptoris loco occurrit, et insolens est. Quantas id clades ederet! Diligentius illud animadvertimus, nova extundimus, multa illustramus; seponimus illud aliquando, lucem ac testes exspectamus. Tam rara est, inquit Cl. Muratorius (176), apud Latinos prærogativa Sacerdotum Coronatorum, ut hoc unum exemplum hactenus emerserit; lapidis scilicet, quem illi integrum emendatumque misit Vir Cl. Apostolus Zeno; quem postea dedit etiam Maffejus in Museo Veronensi pag. CCXLVIII. 5. Eadem tamen vox est etiam in Hispellate marmore (177), quod sane legitimum est; at cum illud protulisset Fabrettus (178), miratus fortasse vocis insolentiam, vitiatumque nomen suspicatus, pro Coronato posuit Correctori. Attamen certum certissimumque deinceps futurum est, inquit rursus Muratorius (179), in Hispellate marmore, quod sine dubitatione legitimum est, scriptum fuisse Coronatus; uti præter exemplum accuratissimi Abbatis Ferdinandi Passerini Hispellatis ad me missum, monuit me Cl. Vir Hyacinthus Vinciolus, qui inscriptionem hanc ex autographo describendam, me rogante, curavit, Itaque Coronatus, tum Daciæ, ut supra vidimus (180), tum hic Tuscia et Umbria, nihil aliud mihi creditur fuisse, nisi Stephanephorus Græcorum, in eorum monumentis sæpe recurrens. Non ii vulgares sacerdotes, neque in uno templo conclusa eorum auctoritas, sed per universam provinciam extendebatur. Non in sacrificiis tantum, sacrisque ædibus coronam deferebant (quod cuncti, aut plerique sacerdotes facere consueverunt), sed etiam extra templa, et in reliquis publicis actibus. Eorum quoque, ut opinor, fuit, solemnibus provincie ludis præesse. Eorundem ludorum mentionem habes in hac ipsa inscriptione. Hæc itaque attulimus, non ideo tantum, ut ejus veluti criticæ legis, quam antea proposuimus, exemplum esset, verum ut id etiam animadverteremus, quod de Sacerdotibus Coronatis Maffejus dixit (181), et ex Maffejo in hoc ipso Lexico FORCELLINUS (182); intelligi scilicet sacerdotes quosdam sacrorum privatorum, quibus mos esset coronatos incedere; Græce dictos avós. Ego Muratorii explicationem potiorem habeo, neque Coronatos privatorum sacrorum sacerdotes

(174) Vid. Fabrettuin pag. 42. 43. (175) Pag. CLXXVII. n. 7. (176) In Novo Thes. Veterum Inscript. pag. CLV. n. 2. (177) Apud eunden Muratorium pag. eadem, n. 5. (178) Pag. 105. n. 250.

(179) lu nota ad hoc marmor, pag. cit. CLV. n. 3.

(180) In Lapide, de quo diximus, quemque Muratorio misit Apostolus Zeno.

(181) Osservazioni Letterarie Tom. I. Artic. IX. pag. 235. (182) In V. CORONATUS §. 2.

[blocks in formation]

fuisse unquam existimaverim: qui enim coronati ubique incedebant, ac totius provinciæ, uti vidimus, sacerdotes dicebantur, ii privata tantummodo sacra facere et curare minime debuerunt. Sed in Museo Veronensi, ea lapidis verba, Ter coronatus Daciæ explicuit Maffejus, hoc est, præcipuo sacerdotio ter in Dacia functus (x). Non hæc sane iis respondent, quæ in Epistola ad Cardinalem de Polignac (183) Parisiensem anaglypticam tabulam illustrans ex Dionysio Halicarnasseo docuerat, quæque nos antea exposuimus. In aliam ergo opinionem postea venit, ac Muratorio accessit. Rem tandem rursus turbavit Musei Veronensis pag. CCCCXXI., eandem enim Parisiensem tabulam exhibens, coronas communia sacerdotum insignia visus est exi stimare: Tres, inquit, togatos vides coronam sacerdotalem gestantes; Deorum enim ministri et sacerdotes coronantur, inquit Tertullianus, De Cor. Milit. c. 10. Nimis multa jam diximus, neque ea sane omnia, ut uni voculæ tabernacularius consuleremus. Tabernaclarius id ipsum fortasse est quod Tabernacularius; quemadmodum servus a cubiculo Cubicularius absolute di cebatur, apud Donium vero Class. VII. n. 119. legitur per syncopen in quodam lapide Cubiclarius, et Vascularius apud Reinesium, et Gruterum, Vasclarius est apud Muratorium pag. DCCCXIV. Nunquam tamen ea vox illum significat, qui tabernas conficit; explicationem ipsi dedimus. Neque id probo, quod a Carolo Du Fresne dictum est (184), tabernacularios eos fuisse qui tabernacula curabant in castris: Gall. fourriers. Exemplum attulit ex Epist. XIV. Petri Blesensis; scripsit ille sæculo a CHRISTO nato undecimo. Curritur ad meretrices et taber nacularios curiales, ut inquiratur ab eis, quo princeps profecturus sit. Ego eos ipsos intelligi puto, qui principi tabernacula conficiebant, et excitabant, sive in castris, sive in litore, sive in agro, sive alio demum quocumque in loco; neque eos esse existimo, quos Galli dicunt fourriers, sed quos ego Italice, si liceret, libenter dicerem padiglionieri.

XX. Licet jam e sepulcris, in quibus hactenus commorati sumus, efferre pedem, ac lucem aspicere. Quin imo, cum eorum quae in hoc opere FORCELLINUS præstitit, multa a nobis sermonis hujus initio dicta sint, cetera vero sit ipse dicturus in suo, licet etiam præfandi finem aliquando facere. Huic igitur operi in lucem prodeunti felicia omnia tanta nunc voluntate precamur, quanto olim studio ejus auctorem coluimus, quanta ille benevolentia nos ipsos est prosecutus. Eos omnes appello, in quibus est Latinarum litterarum amor, qui Romanæ linguæ et eloquentiæ ingenium intelligunt, qui ejus difficultates legendo scribendoque experti sunt, qui non modo optimorum temporum, sed mediæ quoque et infimæ Latinitatis auctores tractant: nemo certe Lexici hujus volumina tanquam frigida adjumenta contemnet, nemo sibi aliquando saltem consulenda esse non existimabit. Ita enim sumus omnes, ajebat olim Muretus (185), etiam qui paulo melius Latine loqui putamur, quam vulgus solet. Dum confidimus, nos jam cam facultatem consecutos, ut vel aliud agentes emendate loquamur, multa inepta, et ne in pueris quidem ferenda, effundimus. Isti præcipue delicati, qui omnia sibi præter Ciceronem putere ajunt; qui, si sine Nizolio possint unam aut alteram epistolam scribere, germanos se esse Cicerones putant; qui Senecam contemnunt, Plinium irrident, Tacitum damnant, ad inferiorum vero temporum scriptores etiam nauseant; qui me aut mirantur, aut miserantur, aut irrident, quod ex Apulejo ipso aut Sidonio quædamn petenda esse dicam ad usum Latini sermonis: illi igitur ipsi sæpe ita et loquuntur, et scribunt, ut non eos modo, quos ipsi tantopere abjiciunt, quos præ se contemnunt, sed eorum pistores ac coquos multo Latinius locutos fuisse constet. Quandoquidem vero nullum opus est, cui melius beneficio temporis consuli ab hominibus non possit, et hæc ipsa verborum cura nunquam fortasse ita erit consummata, ut nihil sit reliquum; ideo nos, de hoc Lexico in posterum etiam cogitantes, ea seponemus, quibus aut ipsum ditescere, aut ejus pars aliqua emendari possit; neque eorum, ad quos volumina ista pervenient, monitiones effugiemus, modo ne sapientia carcant atque benevolentia. Atque hanc quidem ab honestis viris facile nobis pollicemur, minimeque ab iis fuisse præstitam, qui leve aliquid, neque ad Latina pertinens, in veteri Calepini Lexico notarunt, jure conquerimur: nisi forte liberaliter nobiscum egisse sibi videntur, cum opus illud octies tantum ad hæc usque tempora nobis editum, tricies vulgatum fuisse crediderunt. Equiores illi nobiscum crunt, dum ea ipsa quæ tam severe sunt in veteri Lexico animadversa, expulsa modo et emendata a FORCELLINO intelligent; nos vero nemini unquam molesti erimus, quod Lucani versum, qui est libro tertio Pharsalia (v. 190.), in quintum transtulerit. Si quis vero Latinæ linguæ fatum

(1) Imo potius in tribus Daciis præcipuo sacerdotio functas. V. DACIA in Lexico..

(183) Citato Artic. Osservazioni Letterarie.

(184) In Gloss. Media et Infimæ Latinitatis, V. Tabernacularii. (185) Lib. II. Epist. XXXVI.

[blocks in formation]

nostris hisce temporibus animo volvens, opus hoc, quod nune ratione et consilio vulgamus, serius quam oporteat, in lucem prodire existimaverit, hujus ego vocibus tantum profecto tribuam, quantum illis tribuendum est, qui ea tantummodo Latina studia attigerunt, quæ prima illa puerili institutione continentur. Eos porro ex nostris Italis qui vernaculam linguam unice amant et colunt, Latinam vero in hoc solo natam, et commune olim nationum vinculum, nostrorum hominum ingeniis excitatam postea et excultam, vel intermittendam vel ablegandam esse putant, eos, inquam, admoneo, ne ita popularis sermonis amore ac studio detineri velint, ut eum negligant, sine quo Italica lingua retineri, augeri, ornari, restitui nunquam potuisset. lis tandem, qui fasces jamdiu Transalpinis hominibus submittendos esse ajunt, et quendam ex eorum linguis eruditionis universæ campum aperire existimant, multa quidem responderem, si, quam facile error ipse ostendi posset, possent etiam judicia hominum ad nova sæculi exempla in omnibus viventium Latinis verbis emendari. Verum, non præfabor rursus; præfandi potius, ut antea ajebam, finem faciam, auctoremque hujus operis prodire sinam. Ipsam igitur optimi senis modestiæ plenissimam vocem excipite.

I.

CLERICIS

SEMINARII PATAVINI

LATINE CONSUETUDINIS ADSEQUENDE CUPIDIS

ÆGIDIUS FORCELLINUS

Jacobus Facciolatus magister meus, in litteraria republica illustre nomen, cum studiis ve

stris in hoc Seminario præesset, et, ut quam rectissime procederent, sedula cogitatione atque ope niteretur, inter alia, quæ utiliter suscepit, Latinum et Græcum Agar in manus sumpsit, et de utroque purgando et amplificando deliberavit. Et Græcum quidem, aliqua mea opera usus, plurima vero aliorum, quos longe major doctrina commendabat, ita auxit et adornavit, ut quanto vobis adjumento sit, qui in ejus linguæ studio versamini, testes locupletissimi esse possitis. Latinum vero, quod majore cura indigere videbatur, uni mihi reficiendum imposuit, non quidem id secutus, quod satis in me ingenii esse putaret (novit enim ipse, et ego plane sentio, esse perexiguum), sed quod videret satis firmam meam valetudinem, et longissimi laboris patientem arbitraretur. Itaque me præbente manum, illo consilium atque opem, tandem post annos prope quadraginta, finis operi pæne immenso impositus est. Nunc restat, ut doceamini, quid illo duce et auctore præstiterim, et quam rationem novi Latini Dictionarii conficiendi, post tot hujusmodi syntagmata toties edita, secutus sim.

usi

II. Prima cura fuit omnes Latinas voces diligenter describere, et exacte disponere per tatam litterarum seriem, ut quærentibus facile occurrerent. Nec satis habui descriptas ab aliis sumere, quin auctores Latinos non paucos, qui indicibus verborum carebant, attente percurri, et præterea veteres grammaticos, et sex aut septem inscriptorum lapidum collectiones, et numismata vetera, ex quibus plura decerpsi vocabula, quæ in aliis Axis non habentur. Orthographiæ accuratam rationem habui, secutus auctores probatissimos, qui de ea professi scripse runt, et probe notæ lapides, et numismata: et quotiescumque ea duplex esset, priore loco proposita est, quæ probatior videbatur: et causas, cur ita videretur, in fine cujusque vocis semper adjunxi. Subjeci fere omnibus tum Græcam, tum Italicam interpretationem: alias enim linguas, quæ hucusque addi consueverunt, ut speciosus titulus Septem linguarum inscriberetur, omnino neglexi. Notationem vocis, seu etymologiam non omisi, modo esset probabilis, et nimis longe petita non videretur: qua in re sæpe Varronem ipsum peccasse, jampridem eruditi animadverterunt. Quod ad Italicas voces attinet, nulla mihi religio fuit iis etiam uti, quæ ab Etru scis non probantur, id unice spectans, ut Latinam sententiam nostris luculenter exprimerent. III. Sequebatur potissima cura, et maxime necessarius labor illa duo persequendi, quorum causa hujus generis libri sumuntur in manus, Latinarum vocum vim, et usum. Cum enim duo sint studiosorum genera, qui hoc opere indigent, et qui Latina intelligere, et qui Latine scr bere volunt; illis satisfit, cum apte et plane sensus verbi exponitur tum proprius, et, ut ita dicam, nativus, tum figuratus, qui ab illo descendit. Ego id fere semper servavi, ut primo loco indicarem, quæ sententia cuique vocabulo proprie accepto subesset: cui rei maxime servit notatio, cum aperta et conveniens est: deinde figuratas significationes subjeci tum solutæ, tum ligatæ orationis, quod sufficere existimavi intelligere cupientibus: neque tamen omisi singularia multa edisserere, quæ peculiarem animadversionem requirere visa sunt. Habenda fuit etiam ratio quantitatis syllabarum, quam prosodiam dicitis; ne qui legunt, aut recitant, voces perperam enuntient, et dum in eo peccant, ne intelligere quidem videantur. Hac de causa, ubicumque licuit, et opus fuit, versum aliquem Latini poetæ inserere optimum duxi, et initio vocum accentus notam appingere. Multo plura postulant ii, qui scribendo verba componere, et sensa sua Latine explicare aggrediuntur. Docendi sunt enim, cuique voci quis sit locus in prorsa aut vorsa oratione, ut Apuleji verbis utar; qua ratione unumquodque verbum aut nomen infle

ctatur; quæ antiqua vel obsoleta sint, quæ usitata; quæ nomina aut verba plena sint, quæ deficientia; qui casus verbis tribuendi sint, quæ nominibus genera. Ut prisca ab usitatis discernere per se quivis vestrum possit, consulat seriem scriptorum, quam a magistro meo mox dabo (a).

IV. Confirmanda erant hæc omnia afferendis scriptorum locis, quæ exemplo et auctoritati essent lucubrantibus: qua in re præstanda nimius fortasse alicui videbor, et multa in eandem sententiam congesta omittere potuisse. Sed non una me ratio movit, ut copiam affectarem. Qaidam enim dicendi modi rariores non unius auctoritate contenti sunt, ut libere adhibeantur: quædam obscura, pluribus firmata exemplis planiora fiunt: quædam vulgo male accepta, pluribus indigent, ut de vera ipsorum sententia, qui prave acceperant, persuadeantur. Illud vero me maxime impulit, ut copiosus essem, quod vobis adolescentibus laborabam, qui cum in scribendo sæpe inopiam queramini, nihil impensius quæritis, quam abundantiam. Itaque in animo habui tale vobis opus conficere, quo in uno haberetis quæ in Calepino, Doleto, Nizolio, Scoto, Manutio, aliisque multis phrasium atque elegantiarum collectoribus continentur. Utinam vero faxit Deus, ut, si in hac re peccavi, nihil aliud præterea mihi objicere possint docti homines: unum hoc libenter agnovero, si in aliis longe gravioribus mihi parsum iri confidam.

V. In laudandis designandisque auctorum locis hanc legem mihi imposui, ut nullum admodum afferrem testimonium, quod non prius ipse meis oculis in ipso auctore vidissem: ac si fragmenta veterum afferenda essent, quorum libri perierunt, indicarem sollicite, unde hausissem; appellaremque fideliter veteres grammaticos, qui ea nobis servata tradiderunt. Eaque lege adeo me obstrinxisse profiteor, ut maluerim omittere exemplum aliquod, etsi maxime ad rem faceret, quam incerta pro certis venditare. Indicavi autem per libros, capita, sectiones, et in poetis per poematum et versuum numerum; in quibusdam etiam per paginas, ut in Arnobio, Apulejo, Grammaticis Elia Putschii, Capella, et Inscriptionum collectoribus. Sed quia non omnes editiones iisdem divisionibus scriptorum opera secuerunt, post seriem scriptorum, de qua supra dixi, habebitis catalogum editionum, quibus usus sum (b): ut non statim mihi culpæ vertatis, si quis locus in libro dissimili, quem vos versatis, indicationi meæ non responderit. Non idcirco tamen in designando non erravi, cum longa experientia didicerim, sæpe in opere longo menti somnum obrepere, et manum aliud scribere, aliud in cogitatione fuisse.

[ocr errors]

VI. Id etiam fere semper custodivi, ut primo loco auctores afferrem aureæ, aut argenteæ ætatis: antiquiores quoque adderem, qui ostenderent, vocem illam de qua agitur, jamdiu esse in possessione civitatis Romanæ: post hos ad ferreos descenderem, quando meliores non occurrebant. Fateor equidem quosdam citasse, qui ad luteam ætatem pertinent, et cadente Latinitate vixerunt: sed hoc ideo feci, quod factitatum videram a doctissimis illis viris, qui in Germania in Thesauro Basilii Fabri summa cum laude laborarunt. Movit me horum auctoritas: movit etiam illa ratio, ne in meo opere deesset aliquid, quod in editis aliorum hoc genus operibus legeretur. Neque tamen hoc vobis, puram atque emendatam orationem sectantibus, officere quidquam poterit, qui et auctoris ætatem ac stilum indidem (hoc est ex hoc ipso opere) cognoscere potestis; et verbum, quod usurpare vultis, ipsum per sese prodet, qua nota sit, et sæpe etiam me monente innotescet. Hoc idem eo facilius assequemini, quo libentius habitabitis in lectione optimorum scriptorum, Cæsaris, Ciceronis, Nepotis, Livii, Virgilii, Horatii, Phædri, Ovidii, qui in scholis nostris proponuntur: quorum nitor loquendi ac puritas aures vestras ita imbuet, ut insolens verbum, et inurbanam dictionem, nullo monstrante, deprehendatis. Quæretis ex me fortasse, cur geographica vocabula urbium, fluminum, montium, aliorumque locorum magnam partem omiserim. Ego vero admisi ea omnia, ex quibus adjectiva formantur, ut Tiburtinus, Brixianus, Fertinus, Ætnæus, Erymanthæus, Pactolis, Padanus,

(a) Forcellinus post hanc epistolam, et sequentem ipsius adnotationem de suscepti perfectique operis sui tempore, addiderat Indicem scriptorum Latinorum per ætates, ex commentario Jac. Facciolati de ortu, interitu et instauratione lingua Latina, quod una cum oratione habita in Semin. Patav. pro studiorum instauratione editum Patavii fuit ann. MDCCXIII. Sed cum ille Index vix quartam scriptorum partem contineret, quorum auctoritate prius Forcellinus, deinceps ego usi fuerimus in Latinis vocibus confirmandis, ideo alium, illo prætermisso, et pleniorem meliorique ordine digestum subjungendum putavi.

(b) Hunc editionum catalogum ideo omisi, quia post FORCELLINI a Seminario Patavino discessionem, ejusdemque obitum, Facciolatus et Cognolatus plura Lexico, quod ineditum per plures annos in bibliotheca ejusdem Seminarii jacuit, addiderant scriptorum loca ex recentissimis editionibus, quas FORCELLINUS nec viderat, nec consuluerat, qua de re V. Leon. Targa verba in adnot. 2. pag. 80. ad Cornelii Celsi editionem Veronensem ann. MDCCCX. ab eodem curatam. Attamen præcipuam editionem, qua FORCELLINUS, aut ego usi sumus, post brevissimam auctoris vitam in Indice auctorum eorumque operum citandam curavi, ut varietatis lectionum, diversæque capitum divisionis ratio lectoribus constaret. Tom. I. 6

« НазадПродовжити »