Зображення сторінки
PDF
ePub

per stellas parvitate sua invisibiles.' In Saturni autem regione rursus natura flammæ ? videtur nonnihil languescere et hebescere; utpote et a solis auxiliis longius remota, et a cælo stellato in proximo exhausta. Postremo flammea et siderea natura, æthereæ naturæ victrix, cælum dat stellatum, ex natura ætherea et siderea (quemadmodum globus terræ ex continenti et aquis) varie sparsis conflatum, versa tamen et subacta atque adeo assimulata 3 substantia ætherea, ut sidereæ sit prorsus patiens et subserviens. Itaque tres reperiuntur a terra ad fastigia cæli regiones generales, et tria tanquam tabulata, quoad naturam flammeam. Regio extinctionis flammæ; regio coadunationis flammæ; et regio dispersionis flammæ. Atque de contiguo et continuo argutari in corporibus mollibus et fluoribus, plebeium omnino foret. Illud tamen intelligendum, consuesse naturam ad spatia quædam per gradus, deinde subito per saltus procedere, atque hujusmodi processum alternare; aliter nulla posset fieri fabrica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Quantus enim saltus (quoad explicationem materia) a terra et aqua ad aërem vel maxime crassum et nebulosum ? Atque hæc tamen natura tam distantia corpora loco et superficie conjunguntur, sine medio aut intervallo. Nec minor saltus (quoad naturam substantialem) a regione aëris ad regionem lunæ : ingens similiter a coelo lunæ ad coelum stellatum. Itaque si quis continuum et contiguum acceperit non ex modo nexus, sed ex diversitate corporum connexorum, tres illæ * quas diximus regiones in limitibus suis pro contiguis tantum haberi queant. Jam vero videndum liquido eto perspicue, hæc nostra de substantiis systematis theoria, quæ et qualia neget, et quæ et qualia affirmet, ut facilius teneri vel destrui possit. Negat illud vulgatum, flammam esse aërem incensum ; affirmando corpora illa duo Aërem et Flammam plane esse heterogenea, instar Aquæ et Olei, Sulphuris et Mercurii. Negat vacuum illud coacervatum Gilberti inter globos sparsos, sed spatia vel aërea vel flammea natura repleri. Negat lunam esse corpus aqueum vel densum vel solidum, sed ex natura flammea licet lenta et enervi, primum scilicet rudimentum et

invisiles in the original: a form of the word not recognised by Facciolati, but common, I believe, in Telesius.-J.S.] This reference to Jupiter's satellites shows that the Thema Cæli was written after the publication of the Sydereus Nuncius.

? So in the original : the true reading is probably flammea. — J. S.
* So in the original : a mistake I suppose for assimilata. -J. S.
illas in the original. - J. S.

sedimentum ultimum flammæ coelestis; cum flamma (secundum densitatem), non minus quam aër et liquores, innumeros recipiat gradus. Affirmat, flammam vere et libenter locatam figi et constare, non minus quam aërem vel aquam, nec esse rem momentaneam et successivam tantum in mole sua, per renovationem et alimentum, ut hic fit apud nos. Affirmat, flammam habere naturam coitivam vel congregativam in globos, quemadmodum natura terrea, minime similem aëri et aquæ, quæ congregantur in orbibus et interstitiis globorum, sed nusquam in globos integros. Affirmat, eandem naturam flammeam in loco proprio (id est cælo stellato) spargi glomerationibus infinitis, ita tamen ut non exuatur dualitas illa, ætheris et sideris, nec continuetur flamma in empyreum integrum. Affirmat, sidera veras flammas esse, sed actiones flammæ in cælestibus neutiquam trahendas ad actiones flammæ nostræ, quarum pleræque per accidens tantum perfunguntur. Affirmat, ætherem interstellarem et sidera habere rationes ad invicem aëris et flamme, sed sublimatas et rectificatas. Atque de substantia Thematis sive Systematis Universi, hujusmodi quædam occurrunt. Nunc de motibus coelestium dicendum, cujus gratia hæc adduximus. Consentaneum videtur ut quies non tollatur e natura, secundum aliquod totum (nam de particulis nunc non est sermo). Hoc (missis argutiis dialecticis et mathematicis) ex eo maxime liquet, quod incitationes et celeritates motuum cælestium remittant se per gradus, ut desituræ in aliquod immobile; et quod etiam cælestia participant ex quiete secundum polos ; et quod si tollatur immobile, dissolvitur et spargitur systema. Quod si sit coacervatio quædam et massa naturæ immobilis, non videtur ulterius quærendum, quin ea sit globus terræ. Compactio enim densa et arctata materiæ inducit dispositionem erga motum torpescentem et aversam; quemadmodum contra, explicatio laxa promptam vel habilem. Neque male introducta est a Telesio (qui instauravit philosophiam Parmenidis et disputationes in libro de primo frigido) in naturam, non certe coëssentialitas et conjugatio (quod ille vult), sed tamen affinitas et conspiratio; videlicet ex altera parte, Calidi, Lucidi, Tenuis et Mobilis, et ex parte opposita, Frigidi, Opaci, Densi, et Immobilis; ponendo sedem prima conspirationis in coelo, secundæ in terra. Quod si ponatur quies et immobile, videtur etiam poni debere motus absque termino et summe mobile, maxime in naturis oppositis. Is motus est fere rotationis, qualis invenitur in genere in cæle

stibus. Agitatio enim in circulo terminum non habet, et videtur manare ex appetitu corporis, quod movet solummodo ut moveat et se sequatur, et proprios petat amplexus, et naturam suam excitet, eaque fruatur, et propriam operationem exerceat; cum contra, latio in recta, itineraria videatur, et movere ad terminum cessationis sive quietis, et ut aliquid assequatur et dein motum suum deponat. Itaque de motu isto rotationis, qui est motus verus et perennis et cælestibus vulgo putatur proprius, videndum quomodo se expediat, et quo moderamine se incitet et frænet, et qualia omnino patiatur. Quæ dum explicamus, formositatem illam mathematicam (ut motus reducantur ad circulos perfectos, sive eccentricos sive concentricos), et magniloquium illud (quod terra sit respectu coli instar puncti, non instar quanti), et complura alia astronomorum inventa commentitia, ad calculos et tabulas relegabimus. At primo motus cælestium dividemus. Alii cosmici sunt, alii ad invicem. Eos dicimus cosmicos, quos cælestia ex consensu pon cælestium tantum, sed universitatis rerum nanciscuntur. Eos ad invicem, in quibus alia corpora cælestia ex aliis pendent. Atque vera et necessaria est ista divisio. Terra itaque stante (id enim nunc nobis videtur verius)', manifestum est cælum motu diurno circumferri, cujus motus mensura est spatium viginti quatuor horarum vel circiter: consequentia autem ab oriente in occidentem; conversio super puncta certa (quos polos vocant) australe et boreale. Etenim non jactantur cæli super polos mobiles, nec rursus alia sunt puncta quam quæ diximus. Atque hic motus vere videtur cosmicus, atque ideo unicus, nisi quatenus recipit et decrementa et declinationes; secundum quæ decrementa et declinationes transverberat motus iste universum rerum mobilium, et permeat a cælo stellato usque ad viscera et interiora terræ ; non raptu aliquo prehensivo aut vexativo, sed consensu perpetuo. Atque iste motus in cælo stellato perfectus est et integer, tam mensura justa temporis quam restitutione plena loci. Quanto autem deceditur e sublimi, tanto iste motus imperfectior est, respectu tarditatis, et respectu etiam

Bacon, in his later writings, rejected more decidedly than in this passage the doctrine of the earth's motion, Thus in the Nov. Org. ii. 46., it is said that Galileo's theory of the tides is founded on a “concessum nou concessibile,” namely, that the earth moves; and, in the third book of the De Augmentis, Bacon, in speaking of the cumbrous machinery of the Ptolemaic system, remarks, ** barum suppositionum absurditas in motum terræ diurnum (quod nobis constat falsissimum esse ) homines iinpegit."

unam

aberrationis a motu circulari. Ac primo de tarditate dicendum separatim. Affirmamus Saturnum motu diurno tardius moveri, quam ut circumferatur aut restituatur ad idem punctum intra viginti quatuor horas, sed cælum stellatum incitatius ferri, et prævertere Saturnum eo excessu, qui intra tot dies quot annos conficiunt triginta, universo cæli ambitui respondeat. Similiter de reliquis planetis dicendum, pro diversitate periodorum cujusque planetæ; adeo ut motus diurnus coeli stellati (in ipsa periodo, absque respectu ad magnitudinem circuli) sit fere per horam

velocior quam motus diurnus lunæ. Si enim luna cursum suum 24 diebus posset expedire, tum excessus ille horæ integræ foret. Itaque motus decantatus adversitatis et renitentiæ ab occidente in orientem, qui attribuitur planetis tanquam proprius, verus non est, sed tantum per apparentiam, ex præcursione cæli stellati occidentem versus, et relictione a tergo planetarum versus orientem. Quo posito, manifestum est velocitatem istius motus cosmici, ordine non perturbato, descendendo decrescere, ut quo propius quique planeta appropinquet ad terram, eo tardius moveat; cum recepta opinio ordinem perturbet et invertat; et motum proprium tribuendo planetis, in illud absurdum incidat, ut planetæ, quo propinquiores sint ad terram (quæ est sedes naturæ immobilis) eo velocius moveri ponantur, id quod per remissionem violentiæ primi mobilis, astronomi excusare nugatorie et infeliciter conantur. Quod si cui mirum videatur, tantis spatiis quanta sunt a cælo stellato ad lunam, motum istum tam parvis partibus, minus scilicet hora una, quæ est motus diurni pars 24*, decrescere : succurrit illud, quod singuli planetæ minores circulos, quo terræ propiores sint, conficiant, et breviore ambitu rotent; ut addito decremento magnitudinis circuli ad decrementum temporis sive periodi, motus iste insigniter decrescere cernatur. Atque hactenus de velocitate seorsim locuti sumus, perinde ac si planetæ (positi, exempli gratia, sub æquinoctio, aut aliquo ex parallelis) anteverterentur tantum a coelo stellato, et ab invicem, sed tamen sub eodem illo circulo. Hæc enim simplex foret relictio absque obliquitate. At manifestum est, planetas non solum impari gradu contendere, sed nec ad idem punctum circuli reve

everti, verum deflectere versus austrum et boream, cujus deflexionis limites sunt tropici; quæ deflexio nobis Circulum Obliquum, et Diversam Politatem ejus progenuit; quemadmodum illa celeritatis inæqualitas motum illum Renitentiæ. Neque vero hoc etiam commento naturæ

rerum opus est, cum recipiendo lineas spirales (id quod proxime accedit ad sensum et factum) res transigatur, et ista salven

Atque (quod caput rei est) spiræ istæ nil aliud sunt quam defectiones a motu circulari perfecto, cujus planetæ sunt impatientes. Prout enim substantiæ degenerant puritate, et explicatione, ita degenerant et motus.

Evenit autem, quemadmodum in celeritate sublimiores planetæ feruntur velocius, humiliores tardius, ita etiam ut sublimiores planetæ propiores conficiant spiras, quæque circulos propius referant; humiliores vero, spiras magis disjunctas et hiantes. Deceditur enim perpetuo descendendo magis ac magis et a flore illo velocitatis et a perfectione motus circularis, ordine nusquam perturbato. In eo tamen planetæ conspirant (utpote corpora multum retinentia naturæ communis, licet aliter differentia) ut habeant eosdem limites deflexionis.

Neque enim Saturnus intra tropicos remeat, neque Luna extra Tropicos exspatiatur (et tamen de exspatiatione stellæ Veneris non negligendum quod ad aliquibus traditum et notatum est), sed universi planetæ, sive sublimiores sive humiliores, postquam ad tropicos perventum est se vertunt et retexunt, pertæsi minoris spiræ, qualis subeunda foret si polis magis appropinquarent; eamque jacturam motus, veluti destructionem naturæ suæ, exhorrentes. Utcunque enim in cælo stellato et stellæ prope polos et stellæ circa æquinoctium ordines et stationes suas servant, aliæ ab aliis in ordinem redactæ, summa et æquabili constantia; planetæ nihilominus videntur esse hujusmodi mixtæ naturæ, ut nec breviorem gyrum omnino, nec ampliorem libenter ferant. Atque ista videntur nobis paulo meliora circa motus cælestes, quam raptus et motuum repugnantia, et diversa politas zodiaci, et inversus ordo celeritatis, et hujusmodi, quæ nullo modo cum natura rerum conveniunt, licet pacem qualem qualem colant cum calculis. Neque ista non viderunt astronomi præstantiores; sed arti suæ intenti, et circa perfectos circulos inepti, et subtilitates captantes, et philosophiæ malum ? morigeri, naturam sequi contempserunt. Verum istud sapientium arbitrium imperiosum in naturam, est ipsa vulgi simpli

" It appears from this that Bacon was not aware of the obliquity to the ecliptic of all the planetary orbits.

• M. Bouillet corrects this into male, remarking “vulgo legitur malum quod con. strui nequit." He was apparently not aware that malum is used adverbially. If any change were made, I should prefer to read malæ.

« НазадПродовжити »