Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

Nevul, one of the sount of the order

Kettus.

BOOK

Number CIV.
Alexander Nevyl, one of the Archbishop's servants, to the

Archbishop ; giving some account of the order of his fa-
mily, and the employments of his domestics.

Reverendissimo in Christo Patri, D. Matthæo Cantua- riensi Archiepiscopo, Angliæ Primati ac Metropolitano,

Alexander Nevyllus. Ante trac · DIVINITUS contigisse puto (Præsul amplissime) ut tat. intitul.

"quam Deus opt. max. amplitudini tuæ sedem et domicilium

esse voluerit, eadem fit etiam hoc difficillimo tempore mcerori meo ac solitudini perfugium. Nam cum insigni ac propè admirabili laude apud omnes bonos circumfluas, cumque tibi summum dignitatis decus universi tribuant, et singularis cujusdam sapientiæ atque constantiæ laudem impertiant, in his tantis molestiis, quibus undique circumfusus sum, quid mihi accidere potuit, vel ad præsentis vitæ conditionem illustrius, vel ad præteriti temporis solatium jucundius, vel ad futuræ ætatis spem præstantius, quàm in domo tanti Pontificis, tantâ virtute, facilitate, et morum elegantiâ abundantis, assiduè versari ? Itaque sic afficiebar interdum, ut quoties istius rei mihi in mentem venisset (venit autem sæpissimė) toties omnes illæ curarum undæ quæ in animo perpetuò effervescebant meo, (quasi mare ventis cessantibus) continuè deferbuerint. Et certè, dum nihil undique nisi pudicum, nil nisi pietatis, pudoris ac continentiæ plenum intueor, sit, nescio quo pacto, ut desiderio acriori, ac multo (ut mihi videor) vehementiùs incenso, ad illarum rerum imitationem 'inflammer. Accedit huc etiam, quod non plus opibus et potentiâ, quàm illustri humanitatis laude præcellas; neque solum eos, qui tibi famulantur, fortunis ac facultatibus juves ; verum etiam gratia, favore, consilio, aucthoritate, beneficentiâ sustentes.

. Undè aded factum est, ut tacitam inconsideratæ temeri

tatis meæ reprehensionem non magnopere pertimuerim, 194 quod amplitudinem tuam his meis literulis tam fidenter affa

tus sum. Neque enim fieri potest, ut humillimum amplissi

IV.

mus, aut sui observantissimum humanissimus Pontifex a- BOOK spernetur. Quapropter ardentissimis votis ac precibus obtestor, ut hos industriæ meæ flosculos, verius quàm fructus, quos honori tuo obtulero (obsequii et amoris monumentum erga te mei) lætå fronte ac benignâ suscipias. Quod te facturum pro illâ tuâ præstanti pietate, quâ omnes omnium literatorum hominum conatus, ac studia prosequeris, magnoperè sanè confido.

Etenim labores hos meos, quos in civium Norvicensium rebus gestis, te auctore, explicandis suscepi, amplitudini tuæ consecrare decrevi. Quâ in re tum cultûs et observantiæ in te meæ, tum mentis meritorum erga metuorum non immemoris, excusatione, tam inscitiæ labem, quàm impudentiæ crimen deprecabor. Nam cum tua me amplitudo ad scribendum potissimum impulerit, et mihi (quod aiunt) currenti quasi calcar adhibuerit, inhumanum me esse certè oportebat, et non solum bonitatis tuæ oblitum, verùm etiam officii prorsus immemorem mei, si tibi neque hortanti obsequerer, neque imperanti.

Præterea, cum te, tantâ dignitate, consilio, prudentia, ætate, vigilantiâ, et (quod caput est) gravissimis plerumque rei Christianæ publicæ muneribus implicitum, Præsulem, eâ semper mente præditum perspexerim, nullæ te unquam cogitationes à præclarissimarum disciplinarum studiis, et musarum veluti complexu, abstrahere potuerint: dum omnia omnium antiquorum hominum monimenta scrutaris, omnium doctrinarum ac disciplinarum omnes libros exhauris ; cumque domi semper tuæ academiam quasi quandam literatorum hominum florentem animadverterim ; qui perpetuò præceptis, adhortationibusque inflammati tuis, sui quotidie fructus ingenii proferre consueverint; profectò mihi nisi inertiæ nequitiæque maculas inuri voluissem, aliquid tale præstandum, aut certè conandum fuit, in quo significatio saltem nonnulla industriæ meæ, ac voluntatis ostenderetur. Præsertim, cum tu (vir talis ac tantus) mihi semper et ad suscipiendam, et ad ingrediendam horum studiorum rationem, auctor et princeps exstiteris.

Videlicet in hanc cogitationem (prudentissime Pontifex)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

BOOK perpetuò incumbis, ut domi semper tuæ, doctrinæ ac huma-
IV.

nitatis studia à cunctis celebrentur; maximaque delectatione
perfunderis, quoties domesticos tuos literis ac bonarum ar-
tium disciplinis deditos conspexeris. Solesque eos, quos in

familiam asciscis tuam, imprimis cohortari, ut eruditionem
· et pietatem ardenti desiderio consectentur.

Quæ quidem me impulerunt, ut ego quoque mihi in istiusmodi rebus pro virili parte elaborandum statuerim, non tam ut tibi gratificarer (quanquam quid est quod flagrantiùs exoptem ?) quàm ut mihimetipsi prodessem, planumque cunctis facerem, quibus domi tuæ studiis ac cogitationibus tempus traduxerim. Feci itaque quod debui; et feci equidem non invitus, ut onus illud quod tu mihi imponendum putaris, alacri mente subierim. Quod si me quandoque oppresserit (fieri enim non potest, quin tanto impar oneri sustinendo sæpenumero succumbam) tuæ erit humanitatis (Præsul optime) jacentem patrocinio sublevare tuo. Præsertim, cum, dum tibi imperanti, et ad hanc me quæstionem pertractandam crebriùs excitanti, non parere nefas esse duxerim, plus in me forsitan oneris quàm perferre potui receperim. Utcunque erit, non patitur tua te tam excellens naturæ bonitas, cujusquam indignitatem aspernari, et ego is sum, qui cum in præstanti tuâ virtute spes meas omnes defixerim, nullius alterius judicium reformidem.

Et quanquam non defuturos quosdam suspicor (ut sunt nonnulli hujus ætatis homines morosi nimium et difficiles) qui mihi nescio quod temeritatis et imprudentiæ crimen infligent, tamen et aliorum exemplis me consolabor, et tempora magis amica virtuti sperabo; nec me felicem minùs, si probris onerarint, quàm si laudibus onerarint, existimabo.

Alterum est genus hominum eruditissimorum, atque in bonarum literarum disciplinis assiduè versantium, quibus ego magnoperè cupio studium et industriam meam probari. Hü, si forte in scriptis nostris pauca admodum (imo potius nulla) deprehenderint, quæ sitim illam suam rerum præclarissimarum inexplebilem restinguant, sic habeant, cupisse me optima, præstitisse mediocria, polliceri uberiora..

Dent igitur tenuitati meæ et inopiæ veniam ; sciantque

[ocr errors][ocr errors][merged small]

hæc quæ nos hiis libellulis aridè sanè et jejunè complexi su- BOOK mus, non ex Academicorum fontibus, sed ex industriæ no. 1 stræ rivulis, profluxisse, &c.

Tu autem, Præsul dignissime, favoris tui radios in hos 195 teneros ingenii mei fætus transfundere digneris, eosque patiaris tui nominis amplitudine illustrari. Quàm sint imbecilles, quàm tenues, quàm nullarum virium vides, sine sanguine, sine succo, neque religata ossibus, neque nervis astricta. Lucem medius fidius perferre non poterunt, si non admirabilis tua bonitas illorum coecitati clementiæ tuæ lumen prætulerit. Nihil erit mihi vel ad opem firmius, vel ad desiderium optabilius, vel ad nominis mei existimationem elegantius, quàm si tu mihi præsidio contra importunissimos malevolorum hominum impetus fuisse videbere. Qua quidem in re quantum poteris non sum certè nescius, (potes enim quantum vis) ut autem velis quantum potes, es mihi, per illam tuam incredibilem, quà vincis penè omnes, humanitatem, vehementius obsecrandus. Nihil habet fortuna tua majus, quàm ut possis, nec natura tua melius, quàm ut velis, subsidio esse quam plurimis.

Perge itaque, quod facis, (Præsul amplissime) favere bonis, odiis improbos, virtutem extollere, oppressis opitulari, eruditos tueri, præmiis amplificare, consilio, auxilio, misericordiâ, sublevare. Nihil, mihi crede, magnificentius, nihil præclarius, nihil admirabilius, nihil neque naturâ, neque moribus tuis, omni elegantiâ et suavitate perpolitis, accommodatius.

Veruntamen non committam, ut qui ad hanc scribendam epistolam, ut tibi labores hos dicarem meos, initio me contuli, nunc te hominem omnium sapientissimum, ad eas vitæ rationes horter et excitem, quas ab ineunte ætate perpetuò complexus es, ne aut insolens viderer, si prudentissimum, aut impudens, si præstantissimum, aut meæ conditionis oblitus, si illustrissimum, admonere coner.

Itaque finem scribendi faciam ; illud tamen prius profitebor, quamvis ubique gentium existant multi, quos singularis tua bonitas liberalitate suâ non leviter consperserit, sed planè obruerit; mortalem tamen vivere neminem, qui plus

IV.

BOOK se tibi debere existimet, quàm ego debeam, neminem qui id

libentius præ se ferat, et agnoscat, neminem denique qui, siquando opus fuerit, tenuissimas vitæ suæ facultates pro dignitate tuâ alacrius profuderit. Cujus voluntatis ac officii servitute, quo testatior omnibus esse posset, tibi posterisque tuis harum literarum testimonio sempiterno obstrinxi.

Christus opt. max. amplitudinem tuam, nobis et Christianæ. reipublicæ (cum summâ semper dignitatis amplificatione) quàm diutissimè sospitem servet, et incolumem.

Amplitudini tuæ devotissimus,

Alexander Nevyllus.

Joh. E Elien. No. 757.

196

Number CV.
An instrument testimonial of Archbishop Parker's gifts to

the three colleges in Cambridge. MSS. D. TO al true Christian people to whom this present writing No. shal come, greeting in our Lord. Know ye, that we, Thomas

Aldrych, Clerk, Master or Keeper of the college of Corpus Christi, or of our Lady, in Cambridge, commonly called Benet College, and the Fellows or Scholars of the same college: and we, John Caius, Master of the college of Gunwel and Caius, founded in the honour of the annunciation of blessed Mary the Virgin, in the University of Cambridge, and the Fellows of the same college: and we, Henry Harvey, Clerk, Master of the college or hal of the Holy Trinity in the University of Cambridge, and the Fellows or Scholars of the same; calling to remembrance the benevolence and favourable zele, which the most reverend Father in God Matthew, now Archbishop of Canterbury, hath had to good letters, and to every one of our said colleges, do testify by these presents, testified by our common seal, that the said Matthew hath given and granted unto us these parcels following.

First, We testify that the said Matthew hath purchased and procured to the said college of Corpus Christi the al

« НазадПродовжити »