Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

to his pleasure. I am compelled thus to write, lying in my BOOK bed, by an other man's pen, but I doubt not so chosen, that you shal not neede to doubt. From my house at Lamhith, this 11th of April.

Sir, I am not much led by worldly prophecies, and yet cannot tel how this old verse recourseth oft to my heade; Fœmina morte cadet, postquam terram mala tangent. Your assured friend in Christ,

Number C.

Matth. Cant.

I 186

A Copy of the will of Archbishop Parker: taken out of a
MS. belonging formerly to John Parker, Esq. son and
heir to the said Archbishop. The notes in the margent
were writ by the hand of the said John Parker.

Testamentum sive ultima voluntas Matthæi D. Archiep.
Cant.

Parker.

IN Nomine Dei optimi maximi, Amen. Die quinto Apri-MSS.Johan. lis, anno Dom. 1575, ego Matthæus, providentiâ divinâ Arm. Archiepiscopus Cantuar. cùm divinum illud mortis decretum in totum genus humanum, animo altiùs ponderans, tum naturale esse considerans, ut caro corruptioni obnoxia in terram revertatur, pulvisque hic et terra in ea dissolvatur ex quibus primò concreta fuerunt; nec non etiam apud animum nostrum maximè seriò meditans, Deum, qui videt et disponit universa, quàm justissimâ voluntate ac judicio certo ac fixo, statuisse diem horamque nostri decessus ac migrationis, nobis incertas atque incognitas; ut diligentius evigilemus atque paratiores, vel expediti magis simus, nè mortis repentino impetu præoccupati opprimeremur oscitantes nihilque hujusmodi expectantes: hæc ego Matthæus prædictus maximo consilio summaque deliberatione mecum diu ac sæpè versans, quàmvis hoc ipso tempore gratias Deo meo ago, salvus et memoria et cogitatione atque etiam corpore sim, animæ meæ, corporis mei bonorumque meorum omnium hanc rationem inivi, eaque hic disponere divino adjutorio fultus, ità constituo atque decerno, atque hoc meum præ

BOOK sens testamentum et ultimam voluntatem meam in scriptis IV. conficio in forma subsequenti; revocoque omnia testamenta

alia mea præterita in omnibus et per omnia, hoc solo testamento meo et ultima voluntate excepto.

Primò, quod ad fidei meæ rationem in Deum attinet: profiteor me certò credere ac tenere quicquid sancta Catholica Ecclesia credit et acceptat in articulis quibuscunque, fidem, spem, et charitatem spectantibus, in universa Scriptura sancta. Et ubi in his Dominum Deum meum quovismodo, sive imprudentia, sive voluntate, sive imbecillitate quacunque offenderim, ex animo meo criminis et erroris pœnitet, veniamque corde contrito deposco, quam remissionem indulgentiamque firmiter confido me obtenturum pretiosâ morte ac meritis indulgentissimi Domini ac Servatoris Jesu Christi ; cujus singulari gratiâ spero me etiam æternorum gaudiorum fore participem cùm corporis tùm animæ, in illo die quo universi suis corporibus ad ultimum judicium resurgent. Hinc itaque Jesu Christo cum Patre et Spiritu Sancto sit omnis honor et gratiarum actio nunc et in omnem æternitatem. Amen.

Animam verò meam lego atque commendo in manus atque tutelam Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti. In cujus protectionem ego me totum, tàm in vitâ quàm in morte, commendo, dedoque, corpus quoque meum terræ restituo, sive ad sepulturam, sive aliâ quacunque ratione tractandum, prout Omnipotens Deus præfinierit horam, modum, locumque moriendi pro suo beneplacito.

187 Sepulturam meam vellem transigi omnino sine pompa mundanoque strepitu et sumptu, quantum fieri potest, et juxta eum ordinem volo omnia fieri quem per manus meæ subscriptionem in charta quadam constituerim.

1. Dedi.

2.

Sepultus

Regiam majestatem oro suppliciter, ut boni consulat hoc tenuissimum grati pectoris mei munusculum, sc. historiam Christi in duabus tabulis eburneis insculptam, et si quid prætereà habeo, quod illi quovis modo gratum esse possit, lubens ei concedo, cujus celsitudini opto dies perpetuos in regno Christi et Dei Servatoris nostri. Amen.

apud Lamhith.

Do et lego ecclesiæ meæ cathedrali (si intra ecclesiam

illam incineratus fuero) quadraginta libras pro omnibus dis- BOOK tributionibus et solutionibus consuetis inter se.

IV.

Persolvi

450l. pro

onibus.

Do et lego successoribus meis (si ità leges permiserint) 3. organa mea choralia in sacello Lamhithi sita, et omnia arma et impedimenta mea bellica, cum appendicibus suis omnibus dilapidatiin armariis Cantuar. et Lamhithi recondita, cum sellis equinis calybeis, modò nè ea jure clamitent successores mei, ea ad sedem Cantuar. alioqui pertinere, et hac etiam conditione nè executores meos in jus vocet, aut aliter inquietet eos de solvendo quippiam nomine dilapidationis. Quod si fecerit, tum per præsentes legatum meum universum revoco, et irritum esse volo. Nam cum ædes meas omnes ubique sartas tectas reliquerim, palatiumque illud celebre Cantuariense ante meum ingressum penè in omnibus suis ædificiis dirutum et combustum, meis maximis sumptibus instauraverim, ædificaverim, ornaverim, tum quià choros ecclesiarum mearum in Cantiâ sedi meæ approprietarum, eosque plurimos, refecerim, nihil ipse ex æquo exigere potest, sed ità contentus -esse debeat et possit.

Do etiam successoribus meis illud magnum instrumentum 4. Dedi. musicum, quasi abacum, cum suis appendiciis jam locatum in cubiculo illo quod ministri regii vocant Præsentiæ; et eisdem dono in perpetuum imagines tabulatas Episcopi Warhami prædecessoris mei, et imaginem Erasmi Rotherodami in deambulatorio sitas.

Do et lego reverendissimo Patri Domino Edmundo Ebor. 5. Dedi. Archiepiscopo, annulum unum aureum cum rotundo sapphiro.

Do et lego [reverendo] Patri Domino Edwino Episcopo 6. Dedi. Londin. baculum meum de canna Indica deauratum, in finibus de argento.

Do et lego venerando fratri meo Episcopo Winton. an-7. Dedi. nulum meum aureum de lapide vocat. a Turchas.

Do et lego venerando fratri meo Richardo Episcopo Eli- 8. Dedi. ensi, baculum meum de canna Indica, qui horologium habet in summitate.

Do et lego reverendo Patri Domino Nicolao Episcopo 9. Dedi.

BOOK Wigorn. equum meum album, vocatum Hackengton, cum sella et fræno et panno pedali, nuper ex velveto facto.

IV.

10. Dedi.

11. Dedi.

12. Dedi.

18. Dedi.

14. Dedi.

a Charta

Do et lego Andreæ Peerson, S. T. B. cyphum argenteum cum operculo deaurato, qui mihi primo à serenissima Regina obvenit in festo circumcisionis Domini.

Do et lego Majori et civibus Norwici et successoribus suis, ubi natus sum, optimam pelvim meam argenteam deauratam, cum gutturnio ejusdem in capsis coriaceis. ponderant. uncias 175. quam etiam charta confirmavi.

Do etiam et lego Majori et civibus Cantuariæ et successoribus suis, centum libras, quas volo ad mutuum dari, alicui vel aliquibus lanificiis in Cantuar. quibus pauperes ejusdem villæ possint indè exerceri, juxta arbitrium et consensum Decani et Capituli ecclesiæ cathedralis, qui pro tempore fuerint, quolibet triennio, si eis ità visum fuerit, assignandas; pro quibus volo communitatem sive aliquos cives habiles Cantuar. civitatis obligari Capitulo, ne aliquando hoc legatum meum pereat.

Do et lego Sociis Corp. Christi Cantabrigiæ, vulgo vocat. Bennet college, (ubi primos progressus in literis fecerim,) unum cyphum magnum cum operculo deaurat. ponderant. uncias 53. unam pelvim cum gutturnio deaurat. ponderant. uncias 132. et dimid. unum cyphum cum operculo deaurat. pro communione, ponder. 43 uncias et quart. unum salinum cum operculo deaurat. 40 3. duas ollas deaurat. cum uno operculo ponder. 243. quart. dim. q. unum cochleare deaurat. et duodecim alia deaurat. ponder. 26 3. dim. et quart. dim. et unum poculum deaurat. cum operculo fixo ponder. 163. dim.

Item, Lego collegio prædicto et successoribus suis in perdata Jan. 1. petuum centum libras pro communi igne in aula sua, ut in a charta inde facta patet.

1571. 14°.

Eliz.

188

Item, Lego collegio prædicto pro augmento communium 15. suorum, &c. quingentas libras.

Consumma

tum est.

16.

This done

per chart.
7°. August.
20°. Q. Eliz.

Item, Volo quod executores mei paratum reddant cubiculum in eo collegio, jam vocatum a storehouse, pro tribus aliis meis scholasticis inhabitandis, pro quibus singulis volo

IV.

tres libras et sex solidos octoque denarios per annum dari, BOOK juxta formam quam executores mei scripto suo præscribent. Quorum Scholasticorum primum electum volo per successores meos in scholâ Cantuar. et in eâ urbe oriundum: secundum electum volo è scholâ de Aylesham: et tertium è scholâ de Wymondham: in hiis duabus villis oriundos.

Do et lego collegio Gunvelli et Caii, Cantabrigiæ, unum 17. Dedi. cyphum argenteum cum operculo deaurat. in capsâ coriaceâ, ponder. unc. 40. et unum poculum deaurat. cum operculo ponder. 3 15. dim. et tria pocula aurata cum opertorio, quondam per Reginam mihi data, et xxvi. libros illi collegio. Do et lego collegio sive aulæ Stæ Trinitatis de Norwico, 18. Dedi. Cantabrigiæ, unum cyphum argenteum consimilem in capsâ coriaceâ ponder. 37. uncias, et unum poculum consimile ponder. 15. unc. et 3. qrs. Et lego eidem collegio pro societate Doctorum de Arcubus London. unam pelvim argenteam cum gutturnio deaurat. ponder. 70. uncias, cum tribus poculis collegio datis cum uno coopertorio nuper mihi per Reginam dat. et xxvi. libris illi collegio datis.

Do et lego honoratissimo viro Domino Nicolao Bacon, 19. Dedi. Equiti Aurato, Domino Magni Sigilli Angliæ, cyphum unum magnum deauratum cum operculo ponderan. unc. 43. et etiam librum psalterii Davidis cum glossâ Saxonicâ, pulchre scriptum et ligatum.

Do et lego honoratissimo viro Domino Will. Cecil, Equiti 20. Dedi. Aurat. Domino Thesaurario Angliæ, annulum meum optimum aureum cum sapphiro in multas quadras cæso, et lagenam eburneam.

Do et lego Episcopo Dovoriensi advocationem optimam 21. Dedi. quamcunque ipse eligere voluerit, præter advocationem præ

bendæ in ecclesiâ Cant.

Do et lego Domino Willielmo Cordel, Militi, cyphum 22. Dedi. meum cum operculo deaurat. quam illustrissima Regina mihi dedit 1o. Januarii, A. D. 1572.

Do et lego Mro. Justitiario Rogero Manwood 67. 138. 4d. 23. Dedi. Do et lego Domino Roberto Forth, Legum Doctori, 67. 24. Dedi. 13s. 4d.

Do et lego filio meo Joanni Parker centum libras in pe- 25.

[merged small][ocr errors]
« НазадПродовжити »