Зображення сторінки
PDF
ePub

JV.

solvendi sui æris procrastinatio, diuturno incommodo aut BOOK jacturæ foret creditoribus. · Servorum stipendia, quæ majora quàm cujusquam antegressi Archiepiscopi fuerunt, indigentioribus, et his quorum diligentiam fidemque in mandatis suis peragendis perspexerat, sæpè auxit.

Sermone inter epulandum moderato, sed hilari ac faceto, usus est: in eoque convivarum rationem habuit. Quos etiam, si taciturniores essent, captatâ ex aliquâ re præsenti occasione, ad colloquendum provocare consuevit; permisitque ut libera esset omnibus vicissitudo colloquendi. Si, quod ei semper in usu fuit, de sacris Scripturis, aut rebus gravioribus, oriretur communicatio, perpensis eorum sententiis, qui aliquid dicere volebant, sententiam suam mirâ gravitate et facilitate intelligentissimè proferebat.

Vestitu gravi et decenti, formâque clericali composito, semper usus est. Sed holosericis, temporum magis necessitate, usuque diurno, qui in Anglicano clero diu antè inveteravisset, quàm suâ voluntate, sæpiùs amictus est; ut de Cardinali Wolseo Eboracensi Archiepiscopo, qui in suam familiam holoserica indumenta, tanquam Asiaticum luxum, primus introduxit, unde tanquam ob origine et exemplo, in totum Anglicanum clerum promanarunt, quæ jam deponi vix aut ne vix quidem possunt, sæpe conquestus est.

Ludis, mimis, atque jocis, iisque venationis et aucupii, 163 similiumque rerum oblectationibus, quibus molliores animi à rebus gerendis abducuntur, ne juvenis quidem se recreari permisit.

Parcè semper, modico sumpto vino, convivatus est. Qua victus temperantia atque modo, ad studia, meditationes, deliberationes, omnesque pias et præclaras actiones, se semper integrum promptumque servavit. In quibus, opere nunquam intermisso, tam assiduus fuit, ut sæpe in febriculas lassus et defatigatus incideret.

Ingravescente etiam senili ætate, calculo sæpe, et interdum podagrâ laboravit. Semper sibi ante animum proposuit, rerum humanarum fragilitatem, hujusque vitæ incertam conditionem. Quare res suas omnes ita disposuit, ut si diutius

IV.

BOOK illi vivendum sit, nunc auctis, nunc minutis sumptibus, sup

petere sibi ad tantam dignitatem sustinendam satis possit; sin moriendum, æquissimo facillimoque animo vità cederet. Atque hunc animi sensum fuisse, hinc colligi potest, quòd ex omnibus Scripturarum sententiis, hanc unam ex Johanne Apostolo sumptam, et multo sermone frequentavit, et undique in vitreis fenestris infigi curavit, Mundus transit, et concupiscentia ejus. Quâ etiam sententiâ insignia sua circumscripsit: ut tam oculi quàm aures suæ eâdem indies complerentur; ipsoque assiduè et indesinenter de vanissima hujus mundi conditione contemnendâ, et de fide in Deo solo collocanda, seque ad ejus solius voluntatem componendo, admoneretur. Id quod ut in se firmaret certius, et meditaretur altius, in archiepiscopali suo sigillo ultimi judicii figuram impingi et describi fecit: ubi Christus gloriose, et cum majestate vivos atque redivivos judicaturus, sedet, electisque hanc vocem consolationis plenam, Venite benedicti, alteramque funestam et exitiosam rejectis et reprobatis, Ite maledicti, proferens; cum sepultorum è monumentis resuscitatorum, et ad illud tremendum tribunal accedentium, imaginibus.

Et quia homines, in dignitatis apice culmineque positos, plerique adulatione et obsequio magis quàm veritate colunt, paucique, qui ad eorum secretiora consilia adhibentur, eos liberè et audacter audent arguere atque admonere, opportunè evenit, cum illi ab Haroldo seu Feciali, Reginæ mandato, insignia designanda essent, qui antiquissimam suam

gentem et stirpem ex illorum more et peritiâ exquisivit, in109 vestigatum atque repertum est, clavium jus ex primâ sui

gente ac origine ad insignia majorum pertinuisse : indeque ad se hæreditario ac primævo jure, ex longå antiquitate ducto, pertinere. Claves autem hi terni fuerunt: quibus addita, ex Reginæ mandato, triplex stella fuit; quia illa ad hanc eum celsitudinem evexit. Itaque his clavium atque stellarum notis insignitus, quarum illas à majoribus, has à principis beneficio accepit, existimavit se divinitus, et tanquam oraculo admonitum, pastoralis sui muneris ac officii perpetuo meminisse oportere. Clavium enim ternum nume

rum illam Christi stipulationem à Petro, in cujus nomine BOOK ac personâ clavium coelestium potestas Ecclesiæ data est, ter IV exactam, significari. Parem autem stellarum numerum, ordinis atque dignitatis suæ illustrem splendorem et excellentiam, qua eum cæteris in vitæ sinceritate prælucere deceat, ostendere. Ut a Daniele his verbis expressum est : Qui docti fuerunt, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Itaque his insignibus, quæ alios gloriolâ incendunt, magis quàm re quacunque (honestà) venit in cogitationem tanti muneris et amplitudinis administrandæ. Ut enim claves ligandi et absolvendi potestatem, stellæque vitæ atque doctrinæ integritatem ostendunt, sic ille se in hoc summo magistratu gessit, ut regnum Dei ingredi volentibus januam clavibus operiret, et crassis Pontificiorum tenebris atque erroribus fugatis, Evangelii luce, tanquam orientali stellâ præeunte, cæcos ad verbi divini lumen duceret. Atque hæc insignia, quanquam et à majoribus acceptæ, et Reginæ beneficio, suisque in remp. meritis acquisitæ, nobilitatis sint indicia, tamen eadem monitoria sibi magis quam illustria et excelsa putavit; et ut famam, amplitudineni, dignitatem ac potentiam, quæ cæteri magni æstimant; utque cætera quæcunque mundana, fragilia et caduca, modicoque tempore peritura, contempsit. Quæ omnia illecebras atque blanditias inanes, quibus sancti à Deo abducuntur, et in humanis concupiscentiis acquiescunt, existimavit. Sed assentiens S. Paulo non habere se hic perennem civitatem, optavit ex ejus sententiâ futuram, quæ sine tempore æterna futura est. Carnem, eique adhæ- 164 rentia, ut gramen, ex divini verbi præscripto, despexit. !

De his suis insignibus Gualterus Haddon, Legum Doctor, supplicium libellorum à Regina Magister, et curiæ prærogative à Matthæo constitutus judex, vir eloquentiâ et aucthoritate singulari, hæc edidit carmina.

Sunt antiquorum claves monumenta parentum,

Venit ab augustâ Principe stella triplex.
Sic benè conspirant virtus, doctrina, potestas,

Et placidæ pacis semina læta serunt.
Sed tamen ad finem decurrunt gaudia vitæ,

Ac homo pulvis erit, pulvis ut antè fuit.

BOOK

IV.

Atque sanè, quia permulti solent, viris in authoritate præsentibus, anteactorum aut absentium laude et comparatione, derogare, eosque ad invidiam magis quàm ad veritatem anteferre; videamus, quid fuit in antecedentium Archiepiscoporum vità atque moribus tam egregium et excellens, quod in hoc potuit desiderari. Et quia infinitior hic videtur campus, quàm qui in tam modicâ historiola possit peragrari, excurrendum enim esset ad recitatas omnes Episcoporum vitas, rem tantam arctius, ita ut nihil lateat, complectamur.' Etenim si hæc potissimum in hominibus spectanda, et admiranda sunt, qua quisque sit religione in Deum, et benignitate erga proximum, quamque prudenter, justè, constanter, et moderatè hujus vitæ curriculum transigat, quid vel ipsi æmuli, quos sibi virtus paravit (nam osorem sui, præter religionis et reip. hostes, neminem habuit) ullo judicio potuerunt reprehendere. Æqui autem omnes, atque candidi alienæ vitæ censores, ejusque vitæ exploratores seduli, hæc, tam summa in uno viro sic conjuncta et copulata, eademque ad summam senectutem perducta, bona, non commemoranda modo, sed stupescenda putabant.

Imum enim Dei sensum assiduus ille cultus indicavit, charitatemque benignitas, et de bonis omnibus benè merendi studium. Tum tam varii, graves, et ancipites, inconstantium temporum casus, sine conscientiæ, bonæque famæ discrimine, vitati, prudentiam ; acta publica, justitiam ; in quibus neminem unquam læsit, aut cujusquam jus violari permisit. Perseverantiam et constantiam, quæ sunt fortitudinis, ostendit æquabilis illa adversarum perinde ac secundarum rerum tolerantia ; ut neque illis debilitatus atque fractus, neque his elatus, à quoquam unquam putaretur. Omnis autem moderatio, victusque ac vestitus continentia, in ipså summâ affluentiâ, enituit in eo maxime. Cujus quidem virtutis hæc in eo nota certissima fuit, quod non modo à læsione, sed ab offensione cujusquam fuit totus alienus, totusque in conjungendis his, qui abalienati aut disjuncti essent, occupatus. At vero cum singulorum laus in aliquas malevolorum voculas incurrat, in hoc sanè nihil reprehensum est, quàm id quod inconstans et bilingue vulgus solet in

[ocr errors]

universo clero taxare, Presbyteros jam conjugatos liberis BOOK locupletandis studentes, non tam esse munificos in extraneos. -_Laudat Erasmus suum Waramum, quod triginta aureorum tantum summa (quanquam locuples illi tum fuerit sedes ista) parvæ sanè morienti superessent, ex tantâ abundantiâ, copiæ. At idem non commemorat quantas hæreditates atque posa sessiones consanguineis suis paraverat vivus: è quibus unum, ipsi Erasmo notum, ad equestrem ordinem evexerat. Hæc non vident hi, qui, imperitiâ vel invidiâ ducti, feruntur in clerum; quosque ne propriæ quidem levitatis et inconstantiæ pudet, qui dum conjugia permittunt, ab eorum cura, quos procreaverunt, abduci parentes velint. Quibus necessaria vitæ præsidia providere, non naturâ magis, quàm ipsâ lege tenentur; si modo sine ecclesiarum, quibus præsunt, detrimento, hoc facere commodè possint. In quo sanè non minorem in suos amorem et charitatem, quàm in omnibus archiepiscopalibus gerendis negotiis integritatem, Matthæus edidit.

Quòd neque familiæ dignitate atque magnificentia, neque 165 eleemosynarum profusione, neque in exteros benignitate, neque servorum famulorumque retributione, nec in viros eruditos munificentia, neque in Academias, et potissimum Corporis Christi collegium, quod magnis sumptibus remuneravit, gratitudine, nec de nobilibus, generosis atque aulicis sua largitione benè merendi voluntate omissà, ecclesiasticis etiam facultatibus aut possessionibus haud detractis, non ad illam Pontificiorum amplitudinem, sed ad benè satisque è generosorum consuetudine vivendum, prospexit liberis, archiepiscopalibus omnibus commodis atque juribus uberioribus, ordineque magis dispositis, quam ipsemet ea nactus sit, posteritati reservatis. · Scripsit sermone Anglico librum pereruditum de clericorum conjugiis, tam jure divino quàm jure regni licitis ac permissis : qui omnium, qui de eo argumento scripti sunt, Anglicano clero accommodatissimus et utilissimus liber est. Nihil enim prætermissum est eorum quæ, ex antiquissimis regni historiis, ad eam rem desiderari possunt.

VOL. III.

X

« НазадПродовжити »