Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

Archiepiscopum confirmavit, et in suæ sedis possessionem BOOK induxit, in copiosâ spectabilium virorum præsentiâ, et adhibitis Roberto Horn ac Edmundo Ghest, Wintoniensi atque Roffensi Episcopis. Hic Edmundus Grindal in Academiâ etiam Cantabrigiensi, et aulâ Pembrochianâ, cujus rustica prædia, collegii Corporis Christi, unde Matthæus profectus est, prædiis adjuncta sunt, Edwardi Regis VI. temporibus, tempore, ætate atque gradu minor vixit. Sed percommodè et opportunè accidit reip. ut Reginæ Elizabethæ tempore, utrique eundem ponè gradum archiepiscopalem scanderent.

Eodem anno, tertio die mensis Julii visitationem suam ordinariam, precibus in metropoliticæ ecclesiæ choro perlectis, concioneque per Capellanum quendam suum habitâ, in domo capitulari, præsentibus tam Decano atque Clero, quàm permultis oppidanis, inchoavit: eandemque, multis intermissis continuationibus, in 22. ejusdem mensis diem distulit. Quo die injunctiones salubres, multisque de causis populo atque clero Cantuariæ suæ diocesis necessarias, promulgavit, eisque servandas tradidit. Hæc ultima fuit suæ visitationis sessio.

Undecimo autem dicti mensis die, cum judices (de quibus antè dictum est) et Vicecomes, atque cum generosis plebs. ad ea judicia, quas 4ssisas vocant, Cantuariam advenissent, edidit rursus in aulâ suâ palatinâ, eodem ordine, eâdemque 159 celebritate, quam suprà retulimus, magnificè instructum et apparatum convivium.

Dieque Jovis sequente, Edwinus Sands à Wigorniensi sede ad Londinensem postulatus, Cantuariam venit ad Archiepiscopum visendum. A quo perbenignè ac liberaliter acceptus est. Ibi cum bidui moram fecisset, die Sabbati discessit manè, Procuratoribusque pro eo intervenientibus, eodem die postulatio sui Londini confirmata est.

His Cantuariæ negotiis finitis, eâ urbe decedit, et cum toto suo famulatu ad Sittingborn profectus est. Postridie ad Gravesend meridie venit. Ibi pransus per Thamesim fluvium, suas ædes, Lamethi positas, cum totâ familiâ, salvus linteribus perductus est.

Sed ejus redditus fuit hac causâ tristissimus, quòd brevi

BOOK posteà ad dilectissimæ suæ conjugis funera venit. Cujus IV. ideo fuit ei acerbior, quòd ejus erga se intimum ac conjugalem amorem, tam in secundis quàm adversis rebus perspexerat.

Fuit enim ea semper muliebri obsequio atque verecundiâ, ut Ridleius Londinensis Episcopus, de cujus vitâ et martyrio in Reginaldi narratione dictum est, quanquam ex professo cœlibatum sequutus abstinuit à nuptiis, tamen accedens Cantabrigiam, cum jam Londinensis esset Episcopus, cum sæpius ad collegium Corporis Christi à Matthæo, qui tum (ut diximus ei præfuerat) invitaretur, perspectâ in muliebri venustate tantâ gravitate atque prudentiâ, quasi Matthæi gratulans nuptiis, sibique quærens similes, rogavit, An sororem haberet sibi similem? Deinde, sequutis illis conjugato clero Mariæ ærumnosis temporibus, tanto fuit solatio marito, ut omnium dignitatum et possessionum amissionem ne molestam quidem ejus consuetudine sibi putavit. Educavitque tum eâ felicitate liberos, ut quanquam invisum tum esset, sacerdotis dici aut haberi filius, hos tamen à tam prudenti matre, tam piè et liberaliter educatos ipsi Pontificii infesti sacerdotum nuptiis, adamarent. Nec minus in adversis consolatrix, quàm in secundis adjutrix marito fuit. Quicquid enim magnificè atque excelsè agere voluit, ad quod naturâ et consuetudine suâ semper propensus fuit, illa eum consilio, operâ, totisque suis viribus juvit; ut in his splendidis egregiisque conviviis atque structuris, in quibus transigendis ei cum marito semper consentienti conjugi, neque voluntas defuit, neque industria.

Sed hanc 17. die Augusti ex Dei voluntate, cum 51 annos vixisset, dissolvi oportuit, et esse cum Christo. Quod et ipsa optavit anteà sæpius; novissimeque cum Cantuariam reliquit, quasi non reditura, Lametham profecta est. Quò cum pervenisset, correpta communi quæ per populum ferebatur febri, in ægritudine tolerans, de resurrectione atque vitâ æternâ certa, animam cum gaudio Deo Creatori efflavit 17. Augusti die, horâ meridianâ 12. Corpus ejus jacet intra ecclesiæ parochialis parietes Lamethi, in sacello, cujus jus ad ædes Norfolciensium Ducum, quarum ipsa legitimam,

permissu viri, hæreditatem viva nacta est. Ejus tumulo BOOK hanc aureis literis insculptam sententiam, illi et sibi, in spem resurrectionis, maritus posuit:

IV.

Qui credit in me non morietur in æternum. Eodem etiam anno Nicolaum Bullingham, Legum Doctorem, a sede Lincolniensi postulatum, in Wigorniensi episcopatu confirmavit, 26. die Januarii. In cujus locum Thomam Cooperum, Sacræ Theologiæ Professorem, Lincolniensem Episcopum Lamethi consecravit. Hic Thomas Magdalenensis Ludimagister, Oxonii diu tenui fortunâ fuit, sed ob linguæ Latinæ atque humanarum artium peritiam, in summâ omnium eruditorum benevolentiâ laudeque vixit. Eâque famâ ac celebritate Reginæ notus collegii Christi, Oxonii, et ecclesiæ cathedralis Glocestrensis Decanus constitutus est. Tum Procancellarius Oxoniensis Academiæ, ab illustrissimo Comite Leicestrensi ejusdem Academiæ Cancellario deputatus; et à privatâ vitâ ad publicum gerendum magistratum perductus, proverbium illud exemplo probavit suo; magistratum virum indicare. Quem tantâ prudentiâ gessit, ut latentem ibi pontificiam factionem extirparet atque profligaret, et permultos ad theologiæ studium incenderet; desides verò et luxui deditos penitus exterminaret et abigeret. Idemque suscepto ministerio, diligentiam, facundiam 160 et scientiam summam, in divino verbo declarando, ostendit.

Post hunc consecratum, Wilhelmus Bradbridge, Sacræ Theologiæ Professor, Decanus Salisburiensis, Exoniensis Episcopus 18. mensis Martii eodem anno, Lamethi etiam

consecratus est.

His tam doctorum Patrum consecrationibus et confirmationibus, cum sibi felicissimus Matthæus visus est, accidit ei subita et inexpectata calamitas, ex charissimi sui fratris, Johannis Juell Salisburiensis Episcopi, immaturâ morte. Hic, acceptâ ab Archiepiscopo Matthæo Bristoliensis diocesis jam vacantis visitandæ potestate, cum jam esset in itinere, in quadam Wiltoniensis comitatus villâ, quæ Moncton Farley nuncupatur, 13. mille passubus à Bristoliâ distante, 23. Septembris 1571. obiit. Pridieque in alterâ domo suâ, cum æger esset, testamentum suum rescribi, atque confirmari

BOOK jussit. In quo verè testatur, conscientiâ sibi testimonium IV. perhibente, quàm vigilantem et perpetuam operam in Christi Evangelio propagando posuerit, spemque certam se habere, operas et vigilias suas, populo Christiano acceptas et gratas fore. De hujus scriptis operibus antea diximus, quibus memoriam atque desiderium sui reliquit posteris. Et quanquam nobis immortalitate dignus visus sit, illa tamen summa dies atque mors omnibus hominibus sine ullo discrimine, tanquam inevitabile fatum, constituta est. Nam ut unus est ad vitam omnibus ingressus, sic similis omnibus exitus. Doctusque pariter ac indoctus juxta humanæ naturæ morem moritur. Sed hic ut carnem Deo placens sustinuit, ita eandem hilariter fidenterque dissolvit, divinâ fretus misericordiâ, cui se ex imo commisit pectore; ut, in ejus sinu et amplexibus, perenni nec unquam desiturâ lætitiâ frueretur.

Matthæus, cum ab istius Juelli moerore aliquandiu recrearetur, animum ad reparandas ́et ornandas suas ædes Lamethi adhibuit. Itaque eodem anno magnam illius domus aulam scindulis retexit. Pontem oblongum, et in Thamesim fluvium porrectum, quo lintres appellere solent, ex integro confecit. Solarium insigne et elaboratum in horto positum, Thomæ Cranmeri quondam Cantuariensis Archiepiscopi sumptibus, et Johannis Poneti Sacræ Theologiæ Professoris, Wintoniensis Episcopi, qui regno Mariæ Argentorati 1555. in exilio obiit, peritiâ olim fabricatum, et diuturnitate pænè deletum, ad veterem formam artemque restituit. Duos aquæ haustus, unum in horto, alterum ad communem familiæ usum, in interiori claustro situm, refecit.

Eodemque anno novam plateam ab occiduâ templi Beatæ Mariæ parte, ad publicarum Scholarum portas, recta ductam, et pavimentis sterni, et muris lateritiis ex utraque parte extructis muniri, Cantabrigiæ procuravit.

Quo etiam anno, mense Martio, Edmundum Ghest, Episcopum Roffensem, et Cantuariensis archidiaconatus Commendatarium, ad Sarisburiensem postulatum, Lamethi confirmavit. Et quia Archidiaconus Cant. cujus munus est Episcopos consecratos in episcopatus sui possessionem in

ducere, esse jam desiit, ab eodem Archiepiscopo, per Procu- BOOK ratorem inductus est.

Postea vero eodem loco, tertio nonas Martii (qui fuit Dominicus dies Quadragesimæ tertius) Johannem Freake, Sacræ Theologiæ Professorem, Sarisburiensem Decanum, virum pium, doctum atque gravem, consecravit Roffensem Episcopum qui in dicti episcopatus possessionem per Procuratorem introductus est. Huic consecrationi Robertus Wintoniensis, et Edmundus Sarisburiensis Episcopi interfuere.

Anno Dom. 1572, cum inter cæteras gravissimas occupationes, in quibus assiduè continenterque versatus sit, ne ab ædibus suis tuendis atque reficiendis poterat cessare, Lamethi subterraneos canales, quibus illius domus secessus omnes atque infimæ sentinæ ab omni fæce atque sorde singulis Thamesis fluentis ac refluentis vicissitudinibus perpurgantur, abstergi et mundari fecit. Cujus rei sumptus, etsi magnus fuit, tamen ad influentis aquæ ingressum atque recessum, illiusque domus salubritatem amoenitatemque profuit.

Hoc autem loco non est summo silentio pertranseundum, quâ comitate atque munificentiâ, ipsos adversarios, aliosque qui in suam custodiam, Reginæ præcepto, traditi essent, semper accepit atque tractavit.

Adversarios sine lucta vel acri contentione, lenitate atque 161 benignitate sua solita, prudenti usus raroque sermone, a quibusdam, hiisque maximis erroribus papismi, avertit, pœneque in evangelicam traduxit sententiam. Dati a regia majestate sunt in ejus custodiam, ob prædicti juramenti recusationem atque contumaciam, viri ex Pontificiis lectissimi hi.

Cutbertus Tunstallus, Dunelmensis Episcopus; quo nemo omni disciplinarum genere doctior, aut in jure civili, pontificioque peritior, aut in civili administratione prudentior, in Angliâ fuit. Idem Cutbertus, anteà juvenis ex Academiæ Cantabrigiensis spatiis ad Waramum quondam Cant. Archiepiscopum eductus, ejusque Vicarius in spiritualibus Generalis fuerat, ab eoque Henrico Regi Octavo quasi manu

IV.

« НазадПродовжити »