Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

BOOK non poterat, sedis archiepiscopalis Cantuariensis palatium, celeberrimum illud quidem, antiquissimum et amplissimum, sed ipsâ vetustate suâ non modo caducum, et ad ruinam propensum, verùm etiam igne deflagratum, et in permultis ædificiis solo æquatum, voluit renovare, et ad pristinam magnificentiam restaurare. Opus sanè arduum atque sumptuosum: his præsertim temporibus, in quibus extenuatis et avulsis plurimis archiepiscopatus prædiis atque facultatibus, omniumque aliarum rerum, tam ad victum quotidianum, quàm ad ædificia extruenda necessariarum, auctâ caritate, et opificum stipendiis, longè quàm unquam antè gravioribus, nihilominus familiæ lautities amplificanda potius quàm minuenda censebatur. Nulla præterea lapidum, cæmentorum aut ligni copia, ei aut à prædecessoribus relicta fuit, aut aliunde ministrari sine grandi pecuniâ, potuit; ut permulti his incommodis deterriti, ad demoliendas quàm ædificandas episcopales ædes, essent paratiores. Sed ille abduci à tam præclaro proposito, nullâ difficultate potuit, quin opus tantum aggressus ad exitum finemque perduxit. In hoc opere mille quadringentas amplius libras expendit. Quos sumptus eo fecit libentius, quod acceperat, anno 1519, Carolum Quintum Imperatorem, cum in Angliam ad Henricum VIII. Caterinæ Reginæ, amitæ suæ, visendi gratiâ, venisset, regalibus epulis sedisse, et magnificis triumphis in eâdem aulâ de lectatum. In quo convivio Carolus cum suis ministris et satellitibus superiorem, Henricus Rex cum Regina et proceribus inferiorem aulæ partem, tenebant. Maxima verò tuendi atque conservandi tanti palatii amplitudinem et majestatem ei causa fuit, frequentes anteactæ regum atque reginarum coronationes, atque Archiepiscoporum Cantuariensium inthronizationes ibi exquisitissimis conviviis, et celeberrimo nobilium et generosorum conçursu, et infinitâ reliquorum turbâ, sæpissimè celebratæ. In quibus etiam, maximâ nobilitate illustrati quondam proceres, duces atque comites seneschalli atque pincernæ munera gerebant, annuis præmiis atque largitione tanto Archiepiscopo, tantisque viris digni retributi. Ut pridem anno salutis 1504, cum Wilhelmus Warham Archiepiscopus Cant. archiepiscopatûs thronum et pos

IV.

sessionem ingrederetur, instruxit ingenti sumptu et apparatu BOOK convivium: in quo amplissimus Dux Buckinghamiæ Edwardus, ei ut Seneschallus ministravit, et domesticæ suæ catervæ præfuit. Quarum memoriam, ex hâc suæ veteri pulchritudini restitutione, in eo palatio retineri voluit.

Hoc autem opere perfecto, cum ex terrarum permutationibus, quas Henricus Rex cum Thomâ, et Regina Elizabeth ex legis, anno regni sui primo, ea de re latæ vigore, archiepiscopali sede vacante, fecerant, decimas plurimasque rectorias accepisset, earum omnium ecclesiarum parochialium, in quibus decimas percepisset, choros, vel lapsos, vel ruinam minantes, magnis suis sumptibus reparavit. Et quamvis illos affluentes et nimios inthronizationis suæ sumptus in hâc inopiâ et exilitate consultò omisit, sicut et permulti ante eum Archiepiscopi, et Reginaldus Polus, qui eum proximè antecessit, fecerunt, his tamen tam magnis sic expeditis sumptibus, ut in ære non esset cujusque alieno, secumque considerasset non aliam fuisse tam ingentis extruendi olim palatii causam, quam hospitalitatis et munificentiæ, rationem secum inivit, quo pacto ad veteris benignitatis liberalitatisque exemplum, multitudini Cantiorum parochianorum suorum copiosa, convivium archiepiscopale, et tantæ structuræ dignum, exhiberet.

Itaque anno altero post instaurationem palatii, pro toto 157 Cantii comitatu, cum tam civilium, quam criminalium et capitalium judiciorum comitia haberentur Cantuariæ, quo necesse erat tam generosos, quam magnam plebeiorum multitudinem convenire, magnaque etiam ignobilis turba (ut in ejusmodi solent conventibus) ultro confluxerat, captavit occasionem, ut aulam, jam renovatâ veteri pulchritudine, tam longè latèque patentem, hâc multitudine, dapibusque refertis et exquisitis, repleret. Hæc judicia Assisas Angli vocant, quæ in singulis regni comitatibus his annuatim à circulatoribus, seu itinerantibus judicibus expediuntur. Cantio autem judices tum erant Johannes Southecot, unus ex his qui in foro, quod Regium Bancum appellatur, de capitalibus criminibus, aliisque noxis cognoscunt, et Gilbertus Gerardus Armiger, Generalis regiæ celsitudinis Procura

[blocks in formation]

In

IV.

reservare.

BOOK tor, eodemque anno Thomas Kemp Eques Auratus Vicecomes fuit; cujus munus est sontes et reos comprehendere, et in vinculis, vel sub custodiâ ad quæstiones, atque pœnas Hos ad se cum generosis vocatos, ut huic à se indicto convivio interessent. Quod cum concessissent, reliquam multitudinem per præcones et nuntios convocavit. Destinato convivii die, aula vasis aureis et argenteis, mensisque patavis ornatis tapetibus instructa, splendida fulget. Aderant judices et vicecomes, cum equitibus, advocatis, et assessoribus, et reliqua procuratorum atque leguleiorum turba stipati, totaque plebs confertim ingressa est. Convivisque ex suâ dignitate per mensas singulas ordine distributis, delicatissima cujusque generis cibi potusque genera ab Archiepiscopi famulis, qui soli ministrabant, adhibebantur. Convivarum autem accubationes ob eorum multitudinem crebrò iterabantur; sed his publicorum judiciorum temporibus, fœminis in interiora palatii loca ad lectissimam suam conjugem receptis, convivium ex viris constabat. Alias enim (ut mox dicemus) viros et uxores conviviis suis adhibebat. Quod quidem convivium, ob dapium copiam ac delectum, ejusque ordinem, affluentiam, administrationem, et gratissimum erga suos Cantios, omnium ab omnibus ordinibus summâ humanitate acceptum, crebrisque sermonibus repetitum

est.

Hâc autem epulari comitate, pari multitudine ac frequentiâ, etiam aliàs usus est. Sed quia jam omnium ordinum per totum Cantium conventus et concursus factus est, hæc celeberrima et abundantissima visa est. In festo enim Pentecostes antecedente, Archiepiscopus ad clerum et populum civitatis Cantuariensis de verbo Dei in ecclesià suâ metropoliticâ habuit orationem è suggestu. Quâ finitâ, et sacrâ Synaxi participatâ, à Decano atque Clericis, à Prætore civibusque illius urbis, nonnullisque viris comitatus Cantii generosis, ad prandium et convivium invitatis, domum deductus est. In his epulis, quæ triduo duraverunt, Archiepiscopus in medio ad supremam mensam sedebat. A cujus dextris urbanus Prætor atque viri ex utraque parte, eisque è regione fœminæ ex altera parte, decumbebant. Reliquas

IV.

in aulæ longitudinem porrectas mensas viri à dextris, et BOOK mulieres à sinistris occupabant. Ut convivarum accubatio, instar virorum atque fœminarum ex adverso et regione collocatarum linearum, videri possit. Quam accumbendi rationem in honorem regiæ majestatis statuit, quod sub eâ regni dominâ, à Pontificiorum minis ac sævitiâ liberatus, ad archiepiscopale culmen pervenisset.

Eundem etiam convivii morem, in festo sanctæ et individuæ Trinitatis, in illustrissimi Regis Henrici VIII. memoriam, ultimi ecclesiæ Cantuariensis instauratoris, morumque atque rituum ecclesiasticorum optimi censoris, servavit. Quo die pro populi concione, edito verbo Dei, Archiepiscopus in sacrâ Synaxi mysticum panem populo distribuit; et ad suum palatium, à clero atque populo Cantuariensis civitatis, ad epulas præfatas ductus est.

Anno Dom. 1566. consecravit Nicolaum Robinson, Sacræ Theologiæ Professorem, Episcopum Bangorensem, virum prudentem, et illis humanioribus literis atque theologia non minus excultum, quàm Latinâ patriâque linguâ facundum. Hic à Cantabrigiensi Academiâ profectus, ubi in Mariæ regno multas a Pontificiis illatas calamitates passus est, hujus Archiepiscopi domesticus Capellanus fuit.

Anno Dom. 1567. confirmavit Henricum Curwin, Legum Doctorem, Oxoniensem Episcopum. Hic Dubliniensis in Hiberniâ fuit Archiepiscopus, illiusque insulæ Cancellarius : vir in jure civili peritus. Cumque eo munere multis annis 158 præclarè functus esset, senectute jam ingravescente, patriam repetiit, et Reginæ Elizabethæ gratiâ ad Oxoniensem episcopatum translatus est.

Anno Dom. 1569. consecravit Richardum Rogers, Sacræ Theologiæ Baccalaureum, Episcopum Suffraganeum Dovo

riensem.

Anno Dom. 1570. rediit Cantuariam, et die Ascensionis, in ecclesia metropolitica Cantuariensem populum atque clerum divino sermone pavit: dieque Pentecostes, biduoque sequenti lautum convivium in aulâ palatii, eo quem suprà descripsimus ordine, civibus Cantuariensibus utriusque sexus, exhibuit.

BOOK
IV.

Eodemque anno, prædecessorum suorum vetus exemplum, longævo tempore intermissum, in sacrandis Episcopis renovavit. Cum enim antiquitus ad metropoliticam ecclesiam Cantuariensem, ex jure atque privilegio, Episcopi accessissent consecratum, hic mos desuetudine pone amissus est. Itaque cum Edmundus Grindal, Londinensis Episcopus (de quo anteà diximus) ad archiepiscopatum Eboracensem postulatus; et Richardus Curteis, Episcopus Cicestrensis electus esset, hujus consecrationem, et illius confirmationem, ex veteri more atque jure voluit Cantuariæ celebrari. Itaque in festo Trinitatis, in quo Richardus Curteis (qui etiam fuit Capellanus suus) gratis sine debitâ et consuetâ remuneratione consecratus est; verbo divino per Cantuariensem Decanum, virum doctum et facundum, è suggestu prædicato, et Coena Domini celebrata, in memoriam illustrissimi antedicti Regis Henrici VIII. qui illam ecclesiam, exclusis monachis, reformavit, convivium, in aulâ palatii magnificè atque splendidè apparatum, celebravit. Hoc convivium merito suo archiepiscopale dicendum est, quia ab Archiepiscopo Cantuariensi Archiepiscopus Eboracensis invitatus est. Intererant autem huic convivio præter Eboracensem, Robertus Horn, Wintoniensis Episcopus, et Edmundus Ghest, tunc Roffensis, necnon Richardus Curteis Cicestrensis jam consecratus: qui, cum illius civitatis convivis honoratioribus, superiores antè mensas occupabant, reliquæ mensæ à toto ecclesiæ metropolitica clero, adhibitis etiam cujuscunque generis illius ecclesiæ ministris et hominibus, ipsisque adeo pueris, tenebantur, ut illius inclytissimi Regis Henrici VIII. tam sanctum piumque institutum memoriâ renovarent, atque conservarent. In remotioribus autem atque imâ aulâ positis mensis, utriusque sexus pauperes ex hospitiis S. Johannis de Harbaldowne vocati, sedebant. Ut eorum inter epulandum intuitu et aspectu, hi Archiepiscopi et Episcopi ad summum dignitatis gradum, ex magnis calamitatibus perducti, tam misericordis Domini, qui eos liberavit, meminisse poterint.

Die vero sequente, qui fuit dies Lunæ, in ecclesiâ metropoliticâ Cantuariensi Edmundum Grindal, Eboracensem

« НазадПродовжити »