Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

BOOK Quorum frequens incendium, etsi Christi nomini gloriosum, tamen lugubre Matthæo in hoc otio latenti, mœstumque visum est eoque magis, quod sine modo duravit, nec sine omnium Christianorum supplicio atque sanguine, et veræ religionis exterminatione, extingui ullo modo posse putabatur. Christianis itaque rebus sic afflictis, et penitus desperatis, non alia superfuit spes, quàm illa quæ consolationis plenissima à Prophetâ enuntiata est; Non contendere Dominum perpetuò, nec in sæculum servare iram. Illaque philosophorum oratio, Nullum violentum esse perpetuum, in hâc dominatione pontificia verissima reperta est.

Nam morte Mariæ, et successione Elizabethæ, illud horrendum Christianorum incendium, quod quinque amplius annis per totam Angliam flagravit, subitò tanquam in momento et oculi ictu, deletum evanuit. Confusisque (ut antè diximus) Pontificiis, Evangelici ab exilio reduces, et è latebris prodeuntes, unà cum ipso Evangelio restituti sunt. Inter hos in lucem jam hominumque conspectum, tanquam è tenebris, erupit Matthæus, Reginæ Elizabethæ, ejusque consiliariis atque proceribus à juventute notus, omniumque judicio ita probatus, ut ad archiepiscopalem celsitudinem expeteretur. Quam oblatam dignitatem, quo magis repudiare, et a se rejicere vellet, eo arctiùs et vehementiùs, Regina, ejus prudentiæ et moderationi confisa, instabat, ut eam gereret. Cujus rei testes esse possunt nonnulli, quibus ab ipsâ Reginâ haud vulgares gerendæ reip. partes datæ sunt. Eandem rursus susceptam provinciam quàm prudenter moderateque rexerit, deinceps fusius declarabimus.

Anno itaque Domini 1559. Cantuariensis Archiepiscopus electus est à Decano et Capitulo ecclesiæ metropoliticæ Cantuariensis. Posteaque eodem anno 17. die Decembris, adhibitis quatuor Episcopis, W. Cicestrensi, Johanne Herefordensi, Milone quondam Exoniensi, et Richardo Bedfordensi, lege quâdam de hâc re latâ requisitis, consecratus est. In quâ consecratione, hæc ei obvenit commemorabilis felicitas, quòd cum post Augustinum septuagesimus Archiepiscopus fuerit, solus tamen atque primus fuit, qui totâ illâ tam prolixâ atque putidâ papali superstitione detractâ, sine bul

IV.

lata approbatione Papæ, otiosisque plusquam Aaronicis BOOK ornamentis, chirothecis, annulis, sandalis, crepidis, mitrâ, pallio, ac ejusmodi nugis, sacrationem accepit. Multoque rectiùs et simpliciùs, et puritati evangelicæ congruentiùs, auspicatus est a precibus et invocatione Sancti Spiritus, manuum impositione, piis ab eo interpositis stipulationibus, in indumentis vero archiepiscopali authoritati gravitatique consentaneis, habitâque per doctum et pium theologum pro concione, de pastoris in gregem officio, curâ et fide, gregisque vicissim in pastorem amore, obsequio atque reverentiâ diserta admonitione; eâque finitâ Eucharistiæ, à frequenti gravissimorum hominum cœtu, perceptione; et ad extremum, omnium communi et ardenti oratione, ut munus jam illi impositum maximè cedat ad Dei gloriam, gregis salutem suæque conscientiæ lætum testimonium, cum coram Domino gesti muneris rationem sit redditurus.

Hoc tam felici auspicio consecratus, reliqua pari pietate peregit. In quibus ordine narrandis, ut omnis turpis adulationis suspicio vitetur, nihil cujusquam auribus dabimus, quod non possumus veritati concedere. Lata lex est anno primo Reginæ Elizabeth, ut ad negotia ecclesiastica per to- 152 tum regnum cautè atque ordine temperanda, judices quidam authoritate regiâ delegarentur, quibus omnium ecclesiasticarum rerum moderatio, cum civilis et ecclesiasticæ coërcitionis potestate, mandata fuit. Hi Commissarii Regii in ecclesiasticis causis dicebantur. His prospiciendum fuit, ut cum Pontificii insidias assiduè meditarentur, aliique Evangelium prætendentes novas, sectas et factiones excitarent, quidam etiam Evangelici satis integrè et ingenuè de fide sentientes paulo essent fervidiores, tum litium in ecclesiastico foro ambages, et infiniti penè circuitus, mediocritatem aliquam et Tisíxeιav desiderarent, ne in tantâ varietate atque dissensione, stabilienda religione, ex motu atque discordiâ detrimentum Ecclesiæ vel reip. status sentiat. In quo gerendo negotio Matthæus, ut ordine ac dignitate primus, ita vigilantissimus ac moderatissimus habebatur; ut neque in tam ancipiti rerum statu incommodi aliquid accidere possit, quod non præcaverat et anteverteret, neque quenquam de

BOOK crimine postulatum nominatim læderet, aut verborum vel miIV. narum atroci vehementiâ duriùs tractaret, aut æstu unquam

alioqui in judiciis ferveret, quin summâ temperantiâ et sedulitate, judiciario ordine servato, et crimine per legitimas probationes exquisito, pœnam tam delicto quàm juri congruam, graviter constanterque irrogaret.

Quæ judicandi consuetudo non minorem ei gratiam et authoritatem, quàm reip. pacem concordiamque conciliavit, nec ullis displicuit, præterquam novitiis quibusdam, opinione sui inflatis, et temeritate magis quàm judicio ad res novandas atque perturbandas concitatis. Quorum iniquissimas querelas et contumelias tam moderatè tulit, ut neque a naturæ suæ tam placabilis statu, neque ab archiepiscopali dignitate quicquam discederet, neque vindictam de illorum levitate atque petulantiâ sumeret. Quantâ præterea tolerantiâ fuit, ut ipsos reos, et à verâ religione degeneres lucrifaceret; quantâ pietate, ut ob forenses controversias disjunctos et abalienatos nobiles, compositis sine altercatione atque strepitu causis, conciliaret; quantâ patientiâ atque lenitate quorumcunque offensas tulit, malitiam et audaciam plurimorum fregit, omnes integri sanique judicii sibi astrinxit, quicunque ejus consuetudinem noverunt, aut judiciis ejus interesse soliti sunt, ex multis ejus actis, et existimare faciliùs possunt, et prædicare certiùs, quàm nos scribere. Fuit idem in corripiendis et increpandis vitiis, sine immoderatâ sævitiâ aut personæ cujusquam opprobrio, satis acris, ut correptum, in quo aliqua emendationis significatio appareret, facile ad sanitatem reduceret, magisque vitii proprii pertæsum, quàm suæ justæ increpationis redderet. Præsentiam sui atque copiam, omnibus sua desideria etiam privatim exponentibus, sine morâ et difficultate præbuit; fuitque in intelligendis atque percipiendis postulantium sermonibus et mente sagax, et oratione in respondendo placabili atque modesta; ut quicquid vel concessisset, vel denegasset, id æquitate magnâ fuisse vel ipsi postulanti videretur. Nullius unquam sermonem, quantumvis in sui juris petitione inconcinnum atque rudem, reprehendebat, quin operam magis dabat, ut ex uniuscujusque verbis proprium loquentis sensum collige

IV.

ret, eique perinde jus congruenter redderet. Perorantem BOOK unum quemque attentè audivit, nisi esset verbosior, neque dicentem de re suâ ullum interrupto sermone turbavit. Quoties autem partes pertinaciùs in jure hærere, quàm transigere malebant, aut quoties controversia altiorem indaginem requirebat, in istius causæ cognitione cautissimus fuit ; ut omnia accuratè et ad amussim describerentur; in quibus item perpendendis atque repetendis diligentiam summam adhibuit, antequam quicquam decerneret atque pronunciaret.

His rationibus provinciam suam sine ullo motu aut tumultu, qui ob profligatum Papismum, sæpe ab occultis conspirationibus expectabatur, pacatè et quietè in officio continuit. Et quamvis in tantâ causarum litiumque varietate, in valetudine infirmâ, ipsâque senectute (quæ ipsa per se morbus est) summâ animi curâ et vigilantiâ jactatus sit, quod strenuum et valentem hominem labefactare citò possit, animo tamen invicto et indefesso suggestus sacros crebrò frequentavit, verbumque Divinum, tam in ecclesiâ suâ cathedrali et metropoliticâ, quàm in parochialibus permultis, disertè prædicavit.

confirmati

His igitur generaliter de eo explicatis, sigillatim et ordine 153 veniamus ad ea, quæ suis temporibus acciderunt. Primo Hæ conseconsecrationis suæ anno, Lamethi sacravit undecim, et confir- crationes et mavit duos in suâ provinciâ Episcopos: proximisque duobus ones in registris apannis integrum numerum provinciæ suæ Episcoporum, sacrando complevit; præterquam in sede Landavensi, ubi (ut antè diximus) ab omnibus reliquis ecclesiis amotis Pontificiis remansit Antonius.

Episcopi qui primo anno ab eo consecrati fuerunt, sunt hi. Edmundus Grindall, Episcopus Londinensis; vir spectatæ gravitatis atque prudentiæ; quique in illâ in causas ecclesiasticas regiâ delegatione, plurimos diurnos nocturnosque labores, non minus diligenter quàm feliciter exantlavit. Cujusque severitas in tanto negotio fuit necessaria, ut qui placabilitate atque clementiâ adduci ad Dei atque legum servitium noluerunt, quique obfirmato animo in pertinaci sententiâ stetissent, acriori castigatione compulsi duriùs tracta

rentur.

Richardus Cox, Eliensis Episcopus, Sacræ Theologiæ

parent.

IV.

BOOK Professor; vir in omni literarum genere versatus; qui Edwardum Regem sub Henrico Rege patre ante ab infantiâ bonis literis instituerat ; quique Oxoniensis Universitatis anteà Procancellarius, in eâ regendâ, et in civili administratione peritum, et in omnibus humanitatis artibus, sacrisque literis copiosissimè instructum, se ostenderat.

Edwinus Sands, Wigorniensis Episcopus; qui antè in Academiâ Cantabrigiensi pontificias traditiones multis disputationibus in publicis Scholis habitis, sæpiusque pro concione apud populum acutè atque disertè refellit, et theologiam professus, Magistratus Academiales, Procuratoris nempe et Procancellarii, cum summâ laude, ordine gessit. Hic, jam Episcopus Wigorniensis, in Pontificiis è suâ parochiâ profligandis tam acris fuit atque vehemens, ut nullius unquam intercessionibus aut precibus pro eis tolerandis, potuit supe

rari.

Johannes Juell, Salisburiensis Episcopus. Hic omnes a Pontificiis contra rectum Scripturarum sensum motas controversias, accuratissimo studio investigavit. Et ante susceptum episcopatum, pro publicâ frequentis populi concione Londini in cœmiterio Paulino Pontificios, de principalibus suis dogmatibus in apertum discrimen et aciem postulavit, eaque asseruit, neque Scripturarum, neque Patrum orthodoxorum, neque conciliorum, quingentis post Domini ascensionem annis celebratorum, authoritate stare posse. Pontificii hâc provocatione lacessiti, libello Hardingi profugi nomine edito, decreta sua à Juello convulsa defenderunt. Quæ alterâ sua responsione Juellus, jam Episcopus factus, oppugnavit, planeque evertit, atque fregit. Extatque eâ de re liber mirâ facundiâ, totiusque ecclesiasticæ doctrinæ amplitudine atque copiâ refertus, ac vulgari sermone divulgatus. Qui exquisitissima pluriumque annorum lucubratione meditata Pontificiorum argumenta, non concisè ac jejunè, sed confluentibus atque cumulatis omnis ecclesiasticæ peritia vetustatisque rationibus, plenissime perfectissimeque diluit. Idem et Ecclesiæ Anglicanæ Apologiam Latinâ oratione non minus concinna et eleganti, conscripsit. Moribus commodis ac mansuetis fuit, suamque diocesim sine contentione tranquillè gubernavit.

« НазадПродовжити »