Зображення сторінки
PDF
ePub

IV.

BOOK multis donis et dignitatibus affectus est. Namque præ

fecturam seu decanatum collegii de Stoke, quod per Clarensem in Suffolciâ villam positum fuit, Regina Annâ impetrante, obtinuit. Deinde Theologiæ Baccalaureatu suscepto in ecclesiâ cathedrali Eliensi ab Henrico Rege prebendâ donatus est. Cujus etiam intercessione atque literis, cum Theologiæ Doctor ac Professor in Academiâ Cantabrigiensi ordinaretur, à Corporis Christi collegii Sociis illius collegii Magister seu Præfectus electus est. Hoc collegium posteà Archiepiscopus, celeberrimâ veterum hujus regni scriptorum ac monumentorum bibliothecâ, locupletavit; plurimisque ac largis donationibus auxit. Quarum commemorationem atque laudem ab his proferri ac dilatari æquissimum est, qui tam singularis gratique patroni merito et beneficio sunt adjuti. Ac post Henrici Regis obitum, cum Edwardi Regis Capellanus esset, à tam benigno beneficoque Rege Lincolniensis ecclesiæ Decanus, et in eadem ecclesiâ Præbendarius de Coldingham præficitur. Ex collegii etiam sui Sociorumque concessione et patronatu, rectoriam de Landbeache in Eliensi diæcesi, à Cantabrigiâ quatuor milliaribus distantem, adeptus est.

In his omnibus muneribus atque dignitatibus administrandis, præter frequentem et assiduam divinæ veritatis enuntiationem, nullum aut requisitæ liberalitatis, aut justæ frugalitatis atque parsimoniæ, et ad suam laudem, et ad singulorum locorum utilitatem, officium prætermisit. Collegium autem de Stooke, quod à multis laicis expetitum erat, contra crebras ambitiosissimas intercessiones et postulationes, constantissimè retinuit. Donec, lege anno primo Edwardi VI. in parliamento latâ, collegium illud Regis usui addictum fuit. Quo facto illâc discedere coactus, annuâ quadraginta librarum summâ ex publico ærario persolvendâ compensatus est. Hujus collegii amissionem gravius molestiusque ideo tulit, quod scholam ibi construxerat, et ludimagistro ad juvenes in grammaticâ et humanioribus literis erudiendos annuum stipendium decerni curaverat. Quæ schola nobilium ac plebeiorum liberis undique confluentibus mox referta, magnum sibi tam pulchrum et dulcem juvenum cætum decessu suo

IV.

dissipandum relinquendi, dolorem inussit. Quamvis jam BOOK discedens, totâ suâ effecit operâ, ut schola, etsi infirmis, tamen his quibus possit viribus, permaneret. Reliquorum autem beneficiorum à regibus acceptorum, uberrimum fructum, usque ad dura et sæva Mariæ tempora, quietė percepit.

Cujus regni anno secundo omnes clerici conjugati ab ecclesiasticis beneficiis amoti fuerunt. Etsi enim et æterno verbo Dei, super quod mortalem hominem sapere, et summæ est dementiæ, et intolerabilis superbiæ, et legibus in duobus Edwardi VI. parliamentis latis, conjugia clericorum rata fuerunt; Pontificii tamen, apud quos nihil fuit mite atque moderatum, quique sua decreta sanctis Scripturis aut paria, aut anteriora judicaverunt, sine discrimine suis sacris prohibebant omnes conjugatos. Hanc tam luctuosam calamitar tem eo tulit moderatius, quod eadem omnibus piis clericis, perinde ac sibi, accidisset. Itaque bonis et possessionibus suis exutus, nulloque sibi ex tam opimis beneficiis stipendio, aut lege publicè concesso, aut à quocunque privatim aut gratis persoluto, toto illo, evangelicis funesto, Mariæ regno, 151 humili conditione contentus, infra domesticos parietes cujusdam sui amici abditus, vitam egenam atque inopem produxit. Hujus tam duri otii difficultates et molestias, studiis et divinâ contemplatione lenivit: vitæque genus aliis molestum atque grave, sibi literarum consuetudine et assiduitate jucundum placidumque reddidit. Ut suâ privatâ causa non aliud sibi deligendum aut expetendum putavit, si illius pontificiæ tyrannidis (quam pauci evaserunt) metus ac periculum abfuisset. Nam Pontificii, præterquam quòd clericos conjugatos beneficiis spoliaverunt, eosdem etiam ab uxoribus separabant, et verissimis Christianæ religionis dogmatibus renuntiare compellebant, aut flammis et incendio committebant. Hæc Christianorum funesta strages ob Papæ dominatum ab Henrico Rege exactum, et à Maria restitutum, invecta fuit. Quam dum multi sancti martyres constanter denegabant, et in evangelicâ professione contra sanctiones papales perseverabant, multo atrociùs plectebantur, quàm ipsi furti, stupri, homicidii, aut cujuscunque flagitii rei.

IV.

BOOK Quorum frequens incendium, etsi Christi nomini gloriosum,

tamen lugubre Matthæo in hoc otio latenti, mæstumque visum est : eoque magis, quod sine modo duravit, nec sine omnium Christianorum supplicio atque sanguine, et veræ religionis exterminatione, extingui ullo modo posse putabatur. Christianis itaque rebus sic afflictis, et penitus desperatis, non alia superfuit spes, quàm illa quæ consolationis plenissima à Prophetá enuntiata est; Non contendere Dominum perpetuò, nec in sæculum servare iram. Illaque philosophorum oratio, Nullum violentum esse perpetuum, in hâc dominatione pontificiâ verissima reperta est.

Nam morte Mariæ, et successione Elizabethæ, illud horrendum Christianorum incendium, quod quinque amplius annis per totam Angliam flagravit, subitò tanquam in momento et oculi ictu, deletum evanuit. Confusisque (ut antè diximus) Pontificiis, Evangelici ab exilio reduces, et è latebris prodeuntes, unà cum ipso Evangelio restituti sunt. Inter hos in lucem jam hominumque conspectum, tanquam è tenebris, erupit Matthæus, Reginæ Elizabethæ, ejusque consiliariis atque proceribus à juventute notus, omniumque judicio ita probatus, ut ad archiepiscopalem celsitudinem expeteretur. Quam oblatam dignitatem, quo magis repudiare, et a se rejicere vellet, eo arctiùs et vehementiùs, Regina, ejus prudentiæ et moderationi confisa, instabat, ut eam gereret. Cujus rei testes esse possunt nonnulli, quibus ab ipsâ Reginâ haud vulgares gerendæ reip. partes datæ sunt. Eandem rursus susceptam provinciam quàm prudenter moderateque rexerit, deinceps fusius declarabimus.

Anno itaque Domini 1559. Cantuariensis Archiepiscopus electus est à Decano et Capitulo ecclesiæ metropoliticæ Cantuariensis. Posteaque eodem anno 17. die Decembris, adhibitis quatuor Episcopis, W. Cicestrensi, Johanne Herefordensi, Milone quondam Exoniensi, et Richardo Bedfordensi, lege quâdam de hac re latâ requisitis, consecratus est. In quâ consecratione, hæc ei obvenit commemorabilis felicitas, quòd cum post Augustinum septuagesimus Archiepiscopus fuerit, solus tamen atque primus fuit, qui totâ illâ tam prolixâ atque putidâ papali superstitione detractâ, sine bul

IV.

lata approbatione Papæ, otiosisque plusquam Aaronicis BOOK ornamentis, chirothecis, annulis, sandalis, crepidis, mitrâ, _ pallio, ac ejusmodi nugis, sacrationem accepit. Multoque rectiùs et simpliciùs, et puritati evangelicæ congruentiùs, auspicatus est a precibus et invocatione Sancti Spiritûs, manuum impositione, piis ab eo interpositis stipulationibus, in indumentis vero archiepiscopali authoritati gravitatique consentaneis, habitâque per doctum et pium theologum pro concione, de pastoris in gregem officio, curâ et fide, gregisque vicissim in pastorem amore, obsequio atque reverentiâ disertâ admonitione ; eâque finitâ Eucharistiæ, à frequenti gravissimorum hominum cætu, perceptione; et ad extremum, omnium communi et ardenti oratione, ut munus jam illi impositum maximè cedat ad Dei gloriam, gregis salutem suæque conscientiæ lætum testimonium, cum coram Domino gesti muneris rationem sit redditurus.

Hoc tam felici auspicio consecratus, reliqua pari pietate peregit. In quibus ordine narrandis, ut omnis turpis adulationis suspicio vitetur, nihil cujusquam auribus dabimus, quod non possumus veritati concedere. Lata lex est anno primo Reginæ Elizabeth, ut ad negotia ecclesiastica per to- 152 tum regnum cautè atque ordine temperanda, judices quidam authoritate regiâ delegarentur, quibus omnium ecclesiasticarum rerum moderatio, cum civilis et ecclesiasticæ coërcitionis potestate, mandata fuit. Hi Commissarii Regii in ecclesiasticis causis dicebantur. His prospiciendum fuit, ut cum Pontificii insidias assiduè meditarentur, aliique Evangelium prætendentes novas, sectas et factiones excitarent, quidam etiam Evangelici satis integrè et ingenuè de fide sentientes paulo essent fervidiores, tum litium in ecclesiastico foro ambages, et infiniti penè circuitus, mediocritatem aliquam et émisíxelav desiderarent, ne in tantâ varietate atque dissensione, stabilienda religione, ex motu atque discordiâ detrimentum Ecclesiæ vel reip. status sentiat. In quo gerendo negotio Matthæus, ut ordine ac dignitate primus, ita vigilantissimus ac moderatissimus habebatur; ut neque in tam ancipiti rerum statu incommodi aliquid accidere possit, quod non præcaverat et anteverteret, neque quenquam de

IV.

BOOK crimine postulatum nominatim læderet, aut verborum vel mi

narum atroci vehementiâ duriùs tractaret, aut æstu unquam alioqui in judiciis ferveret, quin summâ temperantiâ et sedulitate, judiciario ordine servato, et crimine per legitimas probationes exquisito, poenam tam delicto quàm juri congruam, graviter constanterque irrogaret.

Quæ judicandi consuetudo non minorem ei gratiam et authoritatem, quàm reip. pacem concordiamque conciliavit, nec ullis displicuit, præterquam novitiis quibusdam, opinione sui inflatis, et temeritate magis quàm judicio ad res novandas atque perturbandas concitatis. Quorum iniquissimas querelas et contumelias tam moderatè tulit, ut neque a naturæ suæ tam placabilis statu, neque ab archiepiscopali dignitate quicquam discederet, neque vindictam de illorum levitate atque petulantiâ sumeret. Quantâ præterea tolerantiâ fuit, ut ipsos reos, et à verâ religione degeneres lucrifaceret; quantâ pietate, ut ob forenses controversias disjunctos et abalienatos nobiles, compositis sine altercatione atque strepitu causis, conciliaret; quantâ patientiâ atque lenitate quorumcunque offensas tulit, malitiam et audaciam plurimo rum fregit, omnes integri sanique judicii sibi astrinxit, quicunque ejus consuetudinem noverunt, aut judiciis ejus interesse soliti sunt, ex multis ejus actis, et existimare faciliùs possunt, et prædicare certiùs, quàm nos scribere. Fuit idem in corripiendis et increpandis vitiis, sine immoderatâ sævitiâ aut personæ cujusquam opprobrio, satis acris, ut correptum, in quo aliqua emendationis significatio appareret, facile ad sanitatem reduceret, magisque vitii proprii pertæsum, quàm suæ justæ increpationis redderet. Præsentiam sui atque copiam, omnibus sua desideria etiam privatim exponentibus, sine morâ et difficultate præbuit ; fuitque in intelligendis atque percipiendis postulantium sermonibus et mente sagax, et oratione in respondendo placabili atque modesta; ut quicquid vel concessisset, vel denegasset, id æquitate magnâ fuisse vel ipsi postulanti videretur. Nullius unquam sermonem, quantumvis in sui juris petitione inconcinnum atque rudem, reprehendebat, quin operam magis dabat, ut ex uniuscujusque verbis proprium loquentis sensum collige

« НазадПродовжити »